Realis philosophiae institutionum

발행: 1862년

분량: 427페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

CAP. III. DE HOMINE. 277 movet intellectum non esse universale, sed singulare, ut si una anima aliam videat universalitas vero numquam est formaliter

in obiecto movente, sed in obiecto ut per praecisiones intellectuales concepto. Et praeterea anima poterit cogitare de seipsa, et de omnibus quorum habet speciem Tertio etiam sutura cogitare poterit, sicut praeterita ac praesentia, quum suturitio non sit nisi respectus quidam rei quae cogitatur antequam sit. Unde tam concipitur pes ideam quod laturum est, quam quod actu est: sed hoc attingitur simul secundum quod est seu existit, illud non

item. Ex eo autem quod futurum quia non est, non movet, sequitur solum, animam non intueri immediate sutura iam existentia in seipsis, sicut intuetur praesentia intuetur tamen ea

ut quaedam intelligibilia, in causis a quibus pendent. Quod supra dixi, manere in anima memoriam intellectivam

tantum, dat locum quaestioni, utrum anima perditura sit memoriam suarum actionum in corpore exercitarum, amicorum civitatis,

et ipsius corporis in quo fuit, an potius aliqua saltem ex his recordari possit. ihi videtur respondendum, animam servare inemoriam intellectualem de rebus etiam sensibilibus, quas homo

per intellectum cognovit et ideo non dixi perdi memoriam de se Oilibus, sed perdi memoriam sensibilem id est non deleri species intelligibiles a sensibilibus rebus impressas, sed perdipossibilitatem attingendi sensibilia per actum qui sit sensitivus. Et ratio est, quia species intelligibiles a rebus sensibilibus impressae non reserunt universale, sed singulare determinatum, quum non reserant nisi entitatem obiecti moventia. Ergo anima separata revocando has species recogitabit de obiectis dete minatis et singularibus, prout olet, ut de amico, domo, et

similibus. Erit autem differentia in modo cogitandi; nam in

statu unionis cogitabat de amico per complexionem phant smatum repraesentantium staturam, Vultum, vocem et alia huiusmodi, et per complexionem specierum intelligibilium repraesentantium eadem omnia, et alia etiam, secundum determinatum gradum entitatis intelligibilis in statu vero separationis a corpore cogitat de amico per solam dictam complexionem specierum in-

292쪽

278 DE HOMINE. CAP. III.

telligibilium manentium in lassivitate intellectus, sine ulla

immixtione phantasmatum.113. Quaeritur tertio, turum anima humaria duratura ait semper. Respondeo assirmative. Nam si aliquando periret, vel haberet causam suae desitionis in seipsa, vel eius desitio determinaretura causa extra ipsam existente atqui neutrum ergo. in patet quoad primam partem tum quia omne simplex est de se prorsus incorruptibile, quum non habeat partes in quas resolvatur tum quia anima nequit seipsam propria actione annihilare, quum nulla actio terminetur ad nihil tum propter alias rationes in praecedente quaestione tactas, quas vide. Quoad aecundam partem dico, causam extrinsecam, quae possit privare animam existentia esse solum Deum. Sed Deus numquam privabit animam humanam sua existentia. Ergo semper e severabit anima in sua existentia. aior est evidens; quia omnia actio creaturae attingit substantiam per productionem accidentis in ea atqui nullum accidens destruit substantiam in qua ponitur ergo nulla actio creaturae potest destruere animam, sicut nec aliquam substantiam. Item ille solus potest substantiam destruere, seu annihilare, qui eam in esse conservat; donec enim ille conservat eius esse, ea existet atqui solus Deus conservat animam in esse, sicut et caeteras substantias ergo solus Deus potest animam destruere, cessando videlicet a positiva eius conservatione. Quod autem Deus numquam cessaturus ait a conservanda anima humana probatur. Primo, quia Deus creans animam humanam creat ens intellectivum naturaliter et necessario tendens ad bonum sub omni

ratione boni simpliciter et in communi. Sed bonum sic in communi est infinitum et ad omne tempus possibile se extendit.

Ergo Deus creans animam creat ens, cuius est essentialis tendentia ad bonum infinitum et ad omne tempus possibile se

extendens. Hoc vero satis ostendit, Deum numquam cessaturum eonservando animam: nam conservare aut annihilare ens e

tinet ad Deum ut auctorem naturae Deus autem ut auctor naturae non agit contra tendentiam naturae essentialem. aliis

293쪽

verbis, si Deus destrueret animam, frustraretur fine, quem habuit creando eam in potentia ad bonum interminabile. Nam omnis potentia, quae non actuatur actu sibi proportionato, non attingit scopum suum naturalem; sed potentia ad bonum inte minabile actuatur possessione bovi interminabilia, et actus proportionatus illi est interminabilis adhaesio bono si ergo anima humana deficiat, non obtinebitur finis a Deo intentus in ea creanda cum potentia ad bonum interminabile hoc autem est absurdum fingere, et Deo iniuriosum. Secundo, Vidimus supra, unam e rationibus ob quas anima corpori superstes erit, esse hane, quod retributio virtuti et vitio fieri debet post hane vitam. Atqui retributio naturaliter debita virtuti est bonum sempiteraum, et vitio malum sempiternum. Ergo anima semper durabit, ut hanc sive mali, sive boni et inbutionem accipiat Minor vero probatur. Nam actus virtutis est actus secundum exigentiam ordinis obiectivi libere ordinatus ab agente unde per actum virtutis agens libere ordinat seipsum ad bonum rationale, quod est immutabile et aeternum, nee capitur sub tempore, sed est supra omne tempus. Ergo ex natura rei actui virtutis debetur aetem possessio boni immut bilis et indeficientis. Similiter aetas peccati est actus libere ordinatus ab agente contra exigentiam ordinis obiectivi unde per actum peccati agens libere substrahit seipsum a debito ordine, et avertit se a bono rationali, immutabili et aeterno. Ergo ex natura rei actui peccati debetur aeterea privatio boni immutabilis et indeficientis Ratio utriusque est, quia sicut materia debite disposita nequit carere forma ad quam est disposita, ita anima virtute ordinata ad persectum bonum nequit non donari persecto bono et sicut materia habens dispositionem contrariam alicui sormae nequit tunc illam recipere, ita anima per peccatum avere a bono rationali debet illo privari. Quia vero in quolibet agno durationis realis anima quaevis vel erit conversa ad bonum rationale vel aversa ab eo, in quolibet signo durationis exiget vel seni illo bono ad quod est disposita, vel earere illo bono a quo est aversa. Ergo in quolibet signo co-

294쪽

gitabili durationis anima habet in se meritum sussiciens, propter quod debeat existere in signo durationis sequentea quod est esse

sempiternum.

Naturalis sempiternae durationis exigentia, quam habet anima, dicitur immortalitas est enim duratio substantiae viventis. Anima igitur est adaequale immortalis, is intrinseco scilicet, quia de se habet quo in sua vita semper perseveret, et ab extrimem, quia nulla causa umquam vitam et existentiam ab ea eripiet. l 14. Obiicies P. Probatio deducta ex naturali desiderio boni indeficientis nihil eoncludit. Supponit enim naturalem tendentiam esse necessario explendam atqui hoc est salsum; nam naturaliter desideramus non mori, et tamen morimur ergo. Respondeo n. ant. Ad prob. dist. M. supponit omnem naturalem tendentiam debere expleri n. M., primam saltem et

essentialem naturae animae e M. et contradisi. min. n. O . Adprob. minoris Onc ant. v. cons. Desiderium non moriendi

subordinatur desiderio boni in communi in tantum enim cupimus vivere in corpore, in quantum vita haec apprehenditur ut bona viventi. Sed quia hoc desiderium non est animae ut substantiae spiritualis simpliciter, sed animae ut naturaliter terminatae ad corpus, ideo habet sui rationem in acto naturali, non in essentia rerum et ideo hoc desiderium non habet eamdem necessitatem expletionis quam desiderium boni in universali, quod fundatur in ipsa voluntatis rationalis essentia. Quare desiderium vivendi est quidem naturale, in quantum concordat cum tendentia naturae, sed vita habet rationem cuiusdam

medii ad felicitatem et quidem medii repudiabilis, quia multi

desideraverunt mori, et multi se occiderunt): sed amor boni universalis et indeficientis est essentialis animae et est prima ratio tendentis ad bona particularia et tale bonum habet rationem finis ultimi et irrepudiabilis. Consequenter, etsi tendentia ad bonum particulare, quale est vita in corpore, non indiget satiari, tendentia ad bonum in communi satianda est, tum quia est essentialis naturae, tum quia expletio illius est eminens expletio omnium aliarum tendentiarum naturalium.

295쪽

CAP. III. DE HOMINE. 281 Caeterum etiam desiderium semper vivendi est indicium naturale immortalitatis animae, quae quum videat corpus suum esse corruptibile, nisi se nosceret sempiternae existentiae capacem, non posset tali desiderio teneri, et non magis cuperet semper

Vivere, quam frui quolibet impossibili.

Dices. Quare ergo timemus mortem y Si enim anima emet immortalis, solvi cuperet a corpore, ut nobilius viveret. Respondeo, nos mortem timere 1 quia de sutura sorte certi non sumus 2 quia bonis praesentibus magis quam absentibus movemur. Sed qui bene se ordinant ad finem, mortem non

timent, sed cupiunt dissolvi, ut aiebat de se S. Paulus: qui autem Virtutem contemnunt, qua sola homo ad elicitatem ducitur, nihil magis quam mortem horrent, quippe quam sciant et bona praesentia ablaturam, et ad mala perpetua deducturam. 115. Obiietes 2'. Anima, licet simplex, perire potest. Nam licet non habeat partes extensivas habet tamen gradus virtutis, qui faciunt quantitatem intensivam. Sed hi gradus possunt semper minui. Ergo anima per lentam virtutis remissionem ad nihilum virtutis, seu realitatis devenire potest. Ita sere ant. Respondeo nes ant ad probat dist. M. qui iaciunt quantitatem intensivam substantiae e M. qui iaciunt quantitatem intensivam accidentalem, V. gr. ut gradus velocitatis n. M. et contradistincta min. n. O . Quantitas intensiva quae est accidens alicuius V. gr. velocitas motus, augeri potest et minui, quia habet subiectum in quo recipitur, et contrarium a quo elidi potest. Sed quantitas intensiva quae non est in subiecto, sed est ipsa realitas substantiae, non habet contrarium a quo possit paullatim consumi; nam substantia substantiam non recipit, et nulla substantia creata producit actum substantialem. Unde evidens est non posse gradum realitatis substantialis, qui est in anima, ab ulla creatura attingi Deus autem, qui solus substantiam intrinsece attingere potest, animam vult semper manere, ut ostensum est. Ergo nunquam minuetur gradus entitatis

animae, quum nulla sit causa inciens talis diminutionis.116. Misis 3'. Anima est substantialiter ordinata ad in-

296쪽

DE HOMINE. CAP. III.

Brinandum corpus. Ergo, pereunte corpore, perire debet. Si enim non periret, existeret in alatu violento, seu contra tendentiam auiae naturae. Sed hoc est impossibile; quia Deus nequit frustrare tendentiam animas, ut supponitur in thesi. Respondeo nes ant simpliciter, propter illam vocem mitiantialiter. Aliud enim est quod anima naturaliter et proxime ordinem ad informandum eor- per suam substantiam, et aliud quod ordinetur substantialiter, ita ut non habeat completam

rationem substantiae, nisi insormet eorpus. Primum Verum est, secundum iam ostendimus esse salsum. Obiectio autem procedit quasi hoc secundum esset verum; nam ut possit dici, animam separatam ore in statu violento, necesse est supponere quod

aliquid desit animas de iis quae ad eius substantiam intrinsece

complendam requiruntur; si enim aret tantum extrinseco non necessario complemento, nullam patitur violentiam.

Qui vero sine ulla distinctione admittunt animam esse substantiam ineompletam, minua aes respondebunt dissicultati. Non enim substantia animae minus postulabit uniri cum corpore, quam postulet bonum selieitatis persectae quod si tendentia ad selieitatem persectam probat immortalitatem animae, tendentia

substantialis ad informandum corpus probaret aut immortalitatem hominis, aut cessationem animae in morte hominis; omne enim argumentum quod pro prima fit, pro secunda similiter fieri posset immo magis pro secunda, quam pro prima, quia priorem et maiorem rationem boni habet esse substantialiter completum, quam in sua substantia aliud bonum recipere. Quare non video quomodo dissicultat sussicienter respondere possint qui simpliciter asserunt animam esse incompletam substantiam. Dices. Etiamsi anima naturaliter, non stricte substantialiter, ordinetur ad corpus, adhuc sequitur quod separata a corpore erit in statu violento, seu contra naturam. Ergo. Respondeo, non sequi istud inconveniens. Nam ordinatio illa dicitur naturalis, non quia exigitur propter ipsum esse naturale substantiae spiritualis, sed quia exhibet conditionem naturalem, in qua anima iacultates suas evolvit de iacto, in-

297쪽

CAP. III. DE HOMINE. 283larmando corpus unde etiam melius dicitur quod eorpus ordinatur ad animam, quam e converso, ut etiam notat'. Thomas. Quum enim naturale sit animae exercere operationes vitae, hae autem pendeant a speciebus cognoscibilium, id quod iuxta conditionem naturae est necessarium ad acquirendas species, est ordinatum ad vitam animae. Sed anima post separationem a corpore non indiget accipere species a rebus materialibus, ut vitam suam continuet et sic nullo modo est in statu violento. 117. Obiicies 4'. Anima naturaliter nequit esse beata ergo cessat Omnis ratio propter quam naturaliter sit immortalis. Consequens patet quia in tantum anima dicitur a Deo semper conservanda, in quantum ea naturaliter capax beatitudinis. Si ergo haec est impossibilis animae separatae, inutiliter conservabitur separata. Antecedens vero sic probatur Anima nequit esse

beata, nisi per intuitivam visionem Dei, ut ostendit S. Thomas contra gent. lib. . . R atqui anima nequit naturaliter videre Deum intestive, ut idem S. Doctor probat statim post c. 52); ergo anima naturaliter nequit esse beata.

Bespondeo nes ant. Ad probat. e. M. dist. min. anima

nequit naturaliter, id est sibi relicta, videre Deum intuitive cone. min. nequit naturaliter, id est cum auxilio illi naturaliter debito

in statu termini n. min. et eo . Exigentia naturalis non se extendit tantum ad statum vise, sed etiam ad statum termini; tam enim naturale est animae seu selieitate in termino, quam tendere ad felicitatem in via. Unde perveniente anima ad terminum destinationis suae naturalis praescindimus enim in philosophia ab elevatione, quam habet homo ad ordinem supernaturalem ostensio Dei, quae pro statu vise non cadebat sub exigentia naturae, fit naturae debita pro illo statu termini, Ai- quidem natura rationalis nequit alio aliquo plene satiari. Nec dicas, nullam sic ore differentiam inter beatitudinem naturalem, quam posset consequi homo in puris naturalibus creatus, et beatitudinem Mematuralem, quam habet homo per gratiam elevatus supra ordinem naturae. Sicut enim potest anima elevata per gratiam habere visionem intuitivam mediante

298쪽

284 DE HOMINE. CAP. III.

lumine sibi participato exigentiam naturae superante, quod dicitur lumen gloriae ita posset anima non elevata habere visionem aliam intuitivam mediante lumine participato iuxta convenientiam naturae in termino existentis, quod lumen differret a lumine

gloriae, sicut naturale auxilium a supematurali et per hoc visio intuitiva, ut per diversum lumen causata esset pro pura natura diversae specie a visione naturae elevatae per gratiam supernaturalem, sere sicut diversa est visio, quae per lumen lunae, ab ea quae per lumen solis haberi potest. Et hoc optime concordat cum tota oeconomia relativa ordinis naturalis et supernaturalis. Dona enim gratiae praesupponunt naturam, quam non destruunt,

sed elevant ultra quam poουset suis propriis viribus, ut quod per naturam fit uno modo imperfectiore, fiat per gratiam alio pe sectiore modo sic fides supernaturalis, charitas, benignitas, etc. dantur homini habenti naturalem inclinationem ad credendum, ad amandum, ad placendum, etc. gratia enim non creat huiusmodi dispositiones ac iacultates naturales, sed potentias naturales supra naturam erigit et roborat. Et consequenter, si datur visio

intestiva supereaturalis, debet admitti etiam in ordine pure naturali possibilitas alterius visionis intuitivae, quam haberet

anima cum auxilio naturali, si crearetur in statu purae naturae.118. Obiieissi'. Desiderium naturale persectae felicitatis non respicit solam animam, sed totum hominem. Si ergo frustrari potest quoad ipsum hominem quia post mortem non est homo), a sortiori poterit frustrari quoad animam solam. Respondeo dist. ant respicit totum hominem in quantum est

rationalis cono ant..in quantum est sensitivus subdist desiderium appetitus inserioris trana. appetitus superioris nes. et dist. Om. Si frustrari potest tendentia essentialis appetitus superioris, a sertiori, etc. cone cona. si frustrari potest tendentia naturalis appetitus inferioris, a sortiori, etc. n. cons. Sicut enim sunt in

homine duo modi cognoscendi, sensitivus et intellectualis, ita sunt duo modi appetendi et duae tendentis altera ad sensibilia,

altera ad intellectualia Appetitus autem sensibilium non postulat satiari post praesentem vitam: tum quia per mortem Or-

299쪽

CAP. III. DE HOMINE. 285

rumpitur sensus, et sic nihil amplius potest exigere tum quia obiectum appetitus pure sensitivi est determinatum in cognitione per hic et nune et sic nequit hic inferior appetitus elevari ad desiderandum bonum, quod sit supra omne tempus. Sed quia in homine appetitu inserior cum superiore coniungitur, et quod inferiori naturaliter convenit, id etiam a superiore naturaliter approbatur, et quia vicissim actio pertinens ad ordinem rationalem non fit sine aliquo motu, sive praecedente, sive resultante, in parte sensitiva hinc facile unum cum altero confundimus, et tribuimus simpliciter animae desiderium boni tum spiritualis tum meporalia, in distinctione et ex hoe oritur dissicultas proposita. Distinctio vero omnino necessaria est; nam desiderium boni spiritualis indeficientis tribuendum est animae ratione suae substantiae et essentiae, desiderium vero boni corporalis cuiuscumque tribuendum est animae ratione terminationis quam habet ad corpus. rima ergo tendentia est absoluta et infrustrabilis, secunda est hypothetica, et se trabilis per cessationem hypothesis. Et ideo, dum anima est in corpore, tendentia ad

bonum corporis est naturalis, et durare debet, dum durat uniocum corpore non tamen eat tendentia animae praecise aedhominis): si vero anima cessat esse unita cum corpore, statim etiam cessabit tendentia ad bona corporalia, manente sola appetitione spiritualium, quae nequit cessare, quia anima nequit separari a seipsa. se ergo est ratio, cur desiderium naturale

boni corporalis frustrari potest, non autem desiderium boni spiritualis indeficientis.

Qui vero dicunt, animam separatam esse substantiam incompletam, non possunt ut hac responsione anima enim, ut ab ipsis ponitur, debet absolute, et ex tendentia substantiali, servare invineibile desiderium unionis cum corpore unde non apparet

quomodo sutura sit plene beata sine corpore. Sed ipsi viderint.119. Obiicis 6'. Saltem animae, quibus non debetur beatitudo ob scelera commissa, annihilandae sunt. Nam primo cessat ratio, propter quam dictum est animas in aeternum servari secundo peccator meretur carere omni bono atqui non carebit

300쪽

286 DE HOMINE. CAP. III. omni bono si perseveret in esse quoad animam quum esse sit aliquod bonum ergo non debet anima peccatoris conservari. Respondeo nes ant ad primam prob. n. ant quia aeterna

poena succedit in locum et se elicitatis, sic exigente ordine morali, ut superius attigimus. Ad Mundam prob. dist. M.

meretur carere omni bono privative eone M. negative tantumnes M. et contrad. min. n. O . Anima per peceatum avertit

se a bono ad quod ordinata est; unde peccatum non est simplex negatio, sed privatis ordinis debiti. Et propter hoe poena peceat non debet esse pura negatio omnis boni, sed privatio subiecto infiteta Privatio vero eiusmodi exigit, ut existat subiectum

naturaliter aptum ad bonum, quo privatur. Ergo poena peccato conveniens exigit servari animam superstitem, et privari illo bono summo, a quo aversa eat. Nec est putandum, quod illud esse aio habeat pro anima peccatorum aliquam rationem boni potius

enim valet pro illis sententia Melius erat illi, si natu non fui se homillis et si possent impii Deum adducere ad eos annihi-landos, id loco maximi beneficii habendum esse existimarent. Vera. Repugnat concipere Deum, qui est infinita bonitas,

punientem in aeternum. Respondeo n. ant. Quia summa bonita summe detestatur violationem ordinia moralis, et summe punit eamdem Bonitas

enim Dei est ipsa eius sanctitas, et ipsa eius iustitia et sicut ex eo quod Deus sit infinite iustus, non potest inferri quod nequeat parcere peccatori, et bonum aetemum illi tribuere, postquam a culpa purificatus est, ita ex eo quod Deus sit infinite bonus non potest inserri quod Deus nequeat punire peccatorem etiam pro tota aeternitate, quamdiu videlicet culpae reatus in eo manet. Sed haec Deum ipsum, eiusque providentiam, non animam respiciunt et ideo non sunt hi discutienda, sed vel intractatu de Deo, vel in Ethica, ubi de sanctione legis naturalis disputatur.

SEARCH

MENU NAVIGATION