Realis philosophiae institutionum

발행: 1862년

분량: 427페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

CAP. II. DE ACCIDENTIBUs. 337

ubi vero substantiale acquirit connotationem accidentalem, non quod ipsum in re mutetur, sed quia mutatur accidentaliter substantia, in qua est. Sic ergo in una substantia simplici unum est a in re, sed multiplex ratione, sicut et de quando dictum est oritur autem ubi accidentale ex substantiali statim ac recipitur actus accidentalis in passivitate substantiae, seu in terminoactus substantialis. 43. Sequitur primo hi praedicamentale non esse entitatem aliquam absolutam accidentaliter receptam in substantia; nam, prout accipitur materialiter, est attributum essentiale substantiae, ut supra n 6 visum est prout vero formaliter constituitur sub ratione accidentis, habeat puram connotationem passionis accidentalis, quae connotatio, quum ait aliquid relativum, non est receptibilis in aliqua substantia, sed tantum praedicabilis

de ea.

Sequitur secundo, ubi praedicamentale esse adsequat intrinsecum ei de quo praedicatur, id est tum materialiter, quum sit ipsum ubi substantiale rei, tum formaliter, qtium connotati qua trahitur ad rationem accidentis sit evidenter intrinsecam passionem intrinsece receptam. Et hoe ipsum valet pro ubi intellectuali accidentali, propter intrinsecam receptionem speciei

obiicientis intelligibile, in quo intellectus dicitur ubicari. Sequitur tertio, possibilitatem plurium tibi distinctas rationes sormales habentium licet in re a materialiter sint unum haberi implicite in ipsa possibilitate plurium passionum accidentalium

distinctarum. Et quia plures passiones distinctae aptae sunt habere quemdam ordinem successionis, ideo etiam ubi accidentalia alicuius entis habebunt ordinem quemdam secundum quem

successive in transibit de ibi ad alibi. Sequitur quarto, ibi et alibi esse duo ubi ad invicem comparata sub suis distinctis rationibus formalibus. Relatio, quam habet ibi ad alibi connotat motum de praeterito, vel de suturo

nulla autem datur relatio connotans motum de praesenti pro uno et eodem subiecto, seu praesentiam motus in ubi, quia in praesenti ubi non est nisi unicus terminus hie Relatio per ibi et alibi

352쪽

non habet undamentum aliquod ipsi enti intrinsecum licet enim videatur sundari in ubi substantiali, per quod coniunguntur

et in quo eommunicant duo ubi accidentalia, apparet tamen, quod haec duo tili communieant tantum materialiter cum illo, quia est materiale ipsorum, et non sub ratione relativa, secundum quam comparantur. Non ergo accipiunt ab ubi substantialianum esse relativum et ideo tibi substantiale non est fundamentum relationis eorum. Quare sundamentum relationis inter ibi et alibi quaerendum est in aliquo absoluto extra ipsum tibi substantiale,

videlicet in virtualitate immensitatis, prout dicit possibilitatem motus ut dictum est agendo de tribus continuis. 44. Diximus n. I), quando aecidentalia habere quemdam

ordinem serundum priua et posterius pendentem a distinctorum actuum successione idem quoque nunc notavimus circa Miaecidentalia, quae habent quemdam ordinem secundum ibi et alibi. Quum autem tibi et quando substantialia coinexistant sibi in unoquoque ente substantiali n. 7), quaerendum manet, utrum etiam quando et tibi accidentalia sibi coinexistant. Et loquendo primum de rebus materialibus, evidenter respondendum estastirmative. am quum elementa duo aut plura sint determinata ad agendum et patiendum per solam ipsorum praesentiam in spatio ad quamlibet distantiam, sequitur, quod dum quando absolutum unius elementi, ob actionem accidentalem qua agit, induit rationem relativam accidentalem, etiam eius ubi absolutum, ob actionem accidentalem alterius quam recipit, induit rationem relativam accidentalem. Quare quando fit tale accidentaliter in eo ubi, in quo en accidentaliter patitur, et tibi fit tale accidentaliter in eo quando, in quo ens accidentaliter agit. Quum veroen accidentaliter patiatur in eo ubi, ex quo accidentaliter agit, et aecidentaliter agat in eo quando, quo existente accidentaliter patitur; ideo quando et ubi accidentalia sunt inseparabilia et sibi coinexistunt, et hoc modo dant unitatem actui accidentali sed, ut accidentalia, poterunt sub diversa ratione sibi coinexistere ob

diversas denominatione ab extra acceptas. Hinc sequitur, quando accidentale non esse solum quando

353쪽

agentis, sed participative etiam quando patientis. Et similiter ubi accidentale non erit solum tibi patientis, sed participative etiam ubi agentis. Sequitur ex coinexistentia eorumdem sibi et

Ex eo quod substantia materialis sit naturaliter determinata ad agendum et patiendum, sequitur, mutationem accidentalem circa ubi et quando in duobus aut pluribus elementis fore continuam, seu non interruptam Quum vero haec mutatio accidentalis constituat motum localem, sequitur, motum localem Ore continuum sive ratione temporis, quod est relatio inter duo quando, sive ratione spatii pereursi, quod est relatio inter duo

ubi Hinc evidens est, continuitatem motus esse causam continuitatis quam concipimus in tempore et in spatio relativo, ut alibi ostensum est; et ipsam continuitatem motu oriri ex continuitate actionis, qua materia agit in materiam ita ut ex ipsa actione motiva proficiscatur prima ratio eontinuitatis, quae participatur motui, et per motum spatio percurso, ac tempori quo

percurritur Φ.Ι11ter ubi et quando substantiae spiritualis idem invenitur nexus motum continuum intellectualem iaciens intellectus enim ab intelligibili motus ex suae naturae necessitate ubicatur in intelligibili, et dum eius diversas rationes intelligit, diversas ubicationes accidentales diversis instantibus durationis coniungit per modum continui, quum ut potentia necessaria nequeat de se interrumpere suum motum intellectivum. riterit autem improviso in diverso

Continuitas actionis producit motum nunc acceleratum, nunc retardatum, qui propter continuam receptionem novae alicuius Volocitatis in mobili, continet revera inimi instanti novam mutationem si sic in omni instantia stur intri ocu motus in passivitato mobilis. Contra motus uniformis, qui locum haboro post actionem instantaneam, non esset intrinsecus passivitatis motus, nisi pro instanti in quo communicatur Velocitas et toto tempore sequento haberetur sola mutatio relationis extrinsecae circa ubi, quae tamen esset continua, quia passivitas mobilis, ob suam indifforentiam, nequit discontinuare porcursionem spatii. Sed motus hic uniformis, si accipiatur rigoroso, non datur in natura, ut suo loco

uissim .

354쪽

uti intellectuali eonstitui per altum, si a novo obiecto seriatur, quod a priore ex toto disserat. Sed haec inelant de quando et tibi.

DE ACCIDENTIBUS COMPLEXIS, SEU RESULTANTIBUS. 45. Superest agendum de iis accidentalibus, quae multant ex accidentibus primitivis supra expositis et sunt reliqua tria praedieamenta elatio, Qualitas, et Quantitas: Situm enim et Habitum saeue est ad complexum quemdam relationum redueere et tum propter hanc rationem, tum quia minimum habent momentum, poterimus hic utrumque negligere. Sed reliqua tria, quae et magnas dissicultate continent, et quaestionibus non paucis enodandis plurimum inserviunt, quanta poterimus diligentia, sine brevitatis iaetura, totidem articulis expediemus.

ARTICULUS PRIMUR.

De relatione.

46. Quaeritur primo, quid sit relatio. Respondeo, relationem definiri na, curus totum eas eat ad aliudae habere. Haec receptissima definitio ostendit, nomine relatiouis non intelligi ena in alio eristens, sed en ad aliud tantum . Si datis duobus albis, similitudo quam habent non est in uno illorum, nec in altem separate, quum evidens sit, non posse sine absurditate dici me album eat simila, aut raud astrum est simile: sicut ne diei potest homo est distana, vel terra est minor sed

Deo convenit esse A E m SE PER SE substantiis creati convenit esse ab asio, sed in s et E sm accidentibus in substanti Mistentibus convinit eas ab alio, sed adhuc PER E, quatenus habent ultimum sui complementum absolute et ratione sui, non autem per aliud tandem relationi compotit eas ab alio, non in se, et non in alio, sed PER ALIUD ET ALIUD. Et ideo statio habot minimam sntitatem no indiget causa eff-cionis, cuius sit effectius, sed tantum fundamento ex quo resultet.

355쪽

CAP. III. DE ACCIDENTI Bus. 341diei debet Me est simile illi Aomo distat ab homine, terra est minor sole, etc. Similiter nequit esse relatio similitudinis in duobus asina coniuncte quia duo alba sunt duo subiecta distincta, et similitudo est unum ens relativum; unum autem numero ens nequit eas in duobus subiectis distinctis, ut patet. Consequenter relatio non est in entibus, sed inter entia, ut communis etiam loquendi ratio docet non enim dictinus quod similitudo est in albis, sed inter alba, et quod distantia sit in homine et homine, sed inter hominem et hominem etc. Atque hoc totum exprimitur in data definitione relationis, quia ens ad aliud est ex uno ad aliud, et sic inter unum et aliud. Ex his sequitur, in omni relatione tria requiri I illud, quod refertur, seu subiectum relationis 2 illud, ad quod resertur: 3 illud, per quod refertur unum ad aliud. his verbis in omni

relatione exigitur essentialiter munerium, terminus, et undamentum. Subiectum et terminus dicuntur etiam duo extrema, vel termini eaetremi. 47. De entitate relationis multum disputatum est, aliis opinantibus relationem non posse esse aliquid reale, sed tantumens rationis, aliis vero tenentibus relationes aliquid esse a parte rei extra mentem. Ratio priorum fuit, quod omne ens reale vel est in se vel in alio at relatio nec est in se nec in alio, sed ad aliud ergo relatio non est ena reale. Ratio vero aliorum fuit, quod nemine cogitante est relatio inter patrem et filium, inter potentiam visivam et visibile, inter unitatem et numerum, etc.; ergo relatio est aliquid extra intellectum ergo non est enarationis. Ad solvendam quaestionem, accipiantur duo absoluta, inter quae habenda sit relatio v. gr. duo elementa materis A et B. Vidimus supra n. 383, terminationem actus primi unius elementi ad potentiam passivam alterius constituere unum actuagens, aliud actu patiens et consequenter duo hac absoluta per eumdem actum ueridentalem acquirere formalas denominationes relativas, scilicet agentis et patientis. Illud autem, ex quo duo absoluta habent sormales denominationes relativas, dicitur funda-

356쪽

meritum, seu ratio formalis relationis; quare, si agens sit A et patiens B, actuatio virtutis agentis Α, in passivitate quam habet erit undamentum relationis qua cresertur ad B relatio vero ipsa erit ipsum esse A et B actu se respirientia ae a de--ι-tia per unum et idem, in quo communicant. Est igitur aliquid in relatione ad modum formae, scilicet sundamentum, et aliquid ad modum materiae, scilicet duo abs luta, quae fiunt subiectum et terminus primum enim dat esse relativum, ad quod duo illa absoluta sunt in potentia haec autem duo accipiunt hoc esse relativum, quo formaliter constituuntur subiectum et terminus relationis atque hoc ipso habetur relatio impossibile est enim relativum sine relatione. Constituitur ergo relatio per hoc quod duo absoluta aliquam rationem mmmunem partiessent. Consequenter, quum in relatione, sicut in omni alia re tota ratio entitatis sit ab actu formaliter constitutivo illius, entitas relationis nequit aliud esse nisi entitas undamenti formaliter sumpti, id est ut dantis duobus absolutis fieri respectiva. Hoc Ver esse respectivum, quo duo absoluta trahuntur ad rationem subiecti et termini, non est aliqua entitas realiter distincta abentitate ipsius fundamenti, quum illa duo absoluta ab ipso sundamento solum constituantur sormaliter respectiva sormale enim constituti est ipsa entitas sormae constituentis in actu secundo existentis unde, sicut in substantia forma in actu primo continet totam rationem entitatis, quae in eius actu secundo est, ita in relatione fundamentum formaliter sumptum quod dicit relationem in actu prim' continet quidquid entitatis in eius actu secundo invenitur. Entitates autem absolutae tum duorum terminorum, quibus datur esse relativum, tum ipsius entis, quod fundat relationem, non constituunt entitatem relationis ut sic neque enim reducuntur ad unum ut absoluta, sed tantum ut participantia unam rationem relativam, per quam solam relatio fit sormaliter una et ideo quidquid est extra hanc rationem fundativam sormalis unitatis est extra entitatem relationis quod patet etiam ex ipsa relationis definitione; nam id,

357쪽

CAP. III. DE ACCIDENTIBUs. 343

cuius tota entitas est ad aliud se habere, non potest constitui per aliquid absolutum. Cones idendum est igitur entitatem relationis esse participationem duorum in aliquo uno, prout participatio dicit aetum participandi active aut passive active pro subiecto relationis, passive pro eiu termino. rout autem participatio haec erit secundum rem vel secundum rationem tantum, entitas relationis erit realis, vel logica tantum Sententiam hanc, qua etiam negatur realis distinctio relationis a suo sundamento, exponit Suare Μetaph. disp. xlvii secl. 2. n. I 22 eamque ipse tenet, resutatis omnibus adversariis quem consule. Relatio autem et eius fundamentum, ut ex dictis resultat, distinguuntur solum ratione, sicut distinguuntur hi homo et Me humanitas, vel sicut Mefigura sphaerica et haec pharicitas eius, etc. M. Quaeritur secundo, quotuplex sit relatio. Respondeo, distinctionem relationum accipi a distinctione fundamentorum aequitur ex dictis Tot ergo sunt diversae aut distinctae relationes, quot sunt diversa aut distincta sundamenta. Fundamentum autem dividitur in ens reale et eris rationis et ideo prima magna relationum divisio est in relatione reales et relationes rationis. De realibus hic solum agemus, quia haetantum sunt in praedicamento sed facile erit ea omnia quae de his dicemus relationibus rationis applicare. 49. Quaeritur tertio, quotvleae ait relatio realia. Respondeo esse duplicis generis, quia reale dicitur tum ens metaphysicum tum physicum et ideo relationes reales, quarum sundamentum est entitas metaphysica dicuntur metaphysicereales, et magis communiter transcendentalea relationes vero,

quarum sundamentum est entitas physica dicuntur simpliciter reales, vel praedicamenta s. In relatione praedicamentali, quum fundamentum sit entitas physica, necesse est, duo absoluta, quae per illud fiunt relativa, habere entitates realiter distincta tum a fundamento, tum inter

se. Distincta realiter a fundamento secus enim constituerent cum sundamento unum ens physice completum quare unda-

358쪽

34 DE ACcIDENTIBUS. CAP. III. nientum solitari Meeptum esset ena incompletum, adeoque non

playsicum sed metaphysicum et sic relatio non esset amplius praedicamentalis sed transcendentalis. Distinctas quoque realiter inter se aecus essent unus terminus realis unicua vero

terminus nequit referri ad seipsum secundum aliquid reale, nisi consideretur sub duobus conceptibus inadsequatis et si hoc fiat, relatio proeedet secundum entitatem incompletam utriusque. In hoc igitur easu, prout entita illa incompleta erit realis vel rationis, relatio erit vel transcendentalis vel rationis; non vero praedicamentalis, quae procedit secundum entitates physice

completas.

Hinc eruuntur eonditiones ad relationem praedicamentalem requisitae videlicet 1 quod habeat undamentum reale absolutum realiter distinctum ab entitate absoluta subiecti et termini 2 quod subiectum et terminus absolute realiter distinguantur inter se: ' quod consequenter tam subiectum quam terminus sint realitates physicae. Contra in relatione transcendentali sic dicta, quia transcendit quodvis praedicamentum et per omnia praedicamenta vagaturi, quae locum habet inter quasvis entitates habentes rationem actus et potentiae ad quae duo reduci possunt entia metaphysica relativa), fundantur in exigentia, quam actus primus habet actuandi suam potentiam, et in exigentia, quam habet potentia accipiendi esse a tali actu. Haec igitur exigentia est ratio sor- malis relationis actus ad potentiam sed eadem exigentia, quum sit ipsius actus et ipsius potentiae, non est aliquid realiter et absolute distinctum ab ipsis quare in relatione tra cendem tali fundamentum non distinguitur realite is subiecim et termino. Ρraeterea relatio transcendentalis, inquit Suare floc cit secl. 4. n. ), non sempe requirit terminum realem, sed interdum esse potest ad ens fletum, vel ad intrinsecam aliquam denominationem: ut conceptus seu cogitatio de erit rationis, eu privatione ut sis, transemdentalem habitudinem diei ad illud obiectum, quod tamenens reale non est addit autem, respectum transcendentalem nullum requiter fundamentum, quod probare intendit dicendo

359쪽

CAP. III. DE ACCIDENTIBUs. 345

quod respectus transcendentalis materiae ad formam nullum Metfundamentum, sed intime ineluditur in ipsa materia et idem est de respectu fornua ad materiam, scientia ad obiectum, et similium. Et ratio est manifesta; quia his trans ridentalis respectu non advenit alicui rei iam constituta in suo esse essentiaili, sed etiq-si disserentia eo tituens et complens essentiam illius rei, cuius respectus esse dicitur. Et ideo, sicut illa res, quum sit absoluta, non requirit aliud fundamentum, ut sic praeter proprium Munereum, si fortasse sit aecidentalia entitas, ita etiam hic respectus transcendentalis non requirit fundamistum aliud, sed e stituit potius ipsam rem, quin potest esse fundam nium aliarum relationum praedicamentalium. ier haec tamen excluditur solum necessitas fundamenti realiter distinet a terminis, quum nulla possit esse entitas relationis, si nulla ait entitas fundamenti et nos iam vidimus quomodo haberi possit tale fundamentum realiter identificatum absolute cum ipso ente resultante; nam exigentia co- existendi materiae in sua sorma et formae in sua materia, et generatim actus in termino et termini in suo actu, non distinguitur ab ipsis aliqua realitate etiam metaphysica, sed per solum conceptum Sed de relatione transcendentali haec sussiciant. 50. Quaeritur quarto, quotuplo ait ratio praedicamentalia. Respondeo, relationem praedicamentalem dividi in intrinsecum et aetrinsecum dicitur intrinseca, quando fundamentum eius absolute consideratum est ens intrinsecum terminis dicitur extrinseca, quando fundamentum absolute consideratum non est in ipsis terminis Pro relationibus intrinsecta quatuor habentur fundamentorum genera I 3ubstantia, in quantum fundat unitatem et numerum 2 aetio et panis 3 qualitas, in quantum dicit convenientiam aut disconvenientiam : 'quantitas, seu mensura et mensurabile. Reliqua praedicamenta nullam habent specialem rationem undativam relationis et quidem relatio equitesse undamentum sui, nisi sorte transcendentaliter: ubi et

quando, ut sunt in praedicamento, constituuntur per connot

tiones de quibus supra n. 4I, U); et ideo nequeunt fundare

relationem, quum omne fundamentum relationis sit quaedam

360쪽

realitas absoluta ritus est et ipsum relativum, et idem dicendum de habitu. Non ergo possent esse plura quam quatuor genera sundamentorum relationi intrinsecae; et sic non nisi quatuor sunt genera relationum intrinaeearum. Fundamentum relationis tunc eat extrinaecum, quando duo absoluta reseruntur ad invicem secundum quod participant aliquod erae relatimum ei dem rationis ab aliquo tertio. ossunt autem ab aliquo tertio accipere esse relativum eiusdem rationis duo emetus in eodem genere causae, duo uti duo quando, duo situs;

ut nihil dieamus de habitu, qui ex absolutis et relativis exsurgit, et longam analysin ructu sere vacuam postularet. Et sic

ponemus quatuor esse genera sundamentorum pro relationibus extrinsecta I causam ommunem 2 communem regionem motus 3 communem durationem 4' communem terminum extrinsecum comparationis.

5 I. Ut autem aliquid in particulari dicamus de his octo generibus relatiouum, primo advertemus quodlibet ex quatuor primis generibus duplici nomine exprimi, quum dicantur: unitas

et numerua actio et Maio convenientia et diaeonvenientia; mensura et meminabile. Ratio est quia, quum in relatione duo sint extrema, unum nomen convenire potest subiecto et aliud termino, vel saltem poterit aliquando unum nomen utrique convenire, aliquando aliud. In primo genere, dato quolibet uno non habebitur relatio aliqua realis fundata in unitate, nisi ponatur saltem aliud unum. Unum enim solum dicet quidem relationem identitatis ad seipsum, sed haec non erit relatio nisi secundum rationem: si vero ponatur aliud unum habebitur relatio realis distinctionis. Iam vero unum et unum essiciunt numerum. In secundo genere, quum actio et passi in facto esse sint unus et idem actus secundus, qui dicitur actio, quia procedit ab agente, et passio, quia recipitur in patiente, relatio agentis ad passum fundatur in actione, contra relatio patientis ad agens undatur in passione et idem dicatur generalius de relatione causae ad effectum et effectus ad causam. Sic relatio patris ad filium, seu paternitas, undatur in generatione, prout dicit gignere, relatio

SEARCH

MENU NAVIGATION