Realis philosophiae institutionum

발행: 1862년

분량: 427페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

CAP. III. DE ACCIDENTIBcs. 367

idem esse substantias, per quod habent talem naturam. Distinguebant autem qualitates consequente speciem ab aliis adventitiis quod et nos saeimus, dum distinguimus seeundum sensum a tertio : sed quia praedicabant de natura qualitate consequentes speciem tamquam accidentales, ponebant eas realiter distingui aeonstitutivo naturae ipsius sic v. gr. liquiditatem in aqua conati derabant tamquam qualitatem aeridentakm aquae, licet liquiditas

sit determinatio quaedam entialia in natura aquae. Ponebant vero frigiditatem tamquam aliam qualitatem accidentalem onsequentem speciem aquae, et caliditatem tamquam qualitatem ab extrinseco advenientem et naturae ipsius aquae contrariam in quo dupliciter errabant: primo quia aqua est de se omnino i disserens ad quamlibet temperaturam inter glaciem et vaporem, nec est rigida ex natura sua, sed ex contactu aeria frigidi, est. :seeundo quia calidum et frigidum absolute sunt in eadem specie qualitatis, licet ut relata ad temperaturam nostri corporis in contraria. onebant etiam gravitatem et levitatem esse qualitates corporum absolutas, quaal haec duo essent absolute diversae speciei quod non est verum, quum omne materiale subiiciatur actioni gravitatis, et contrarietas illorum sit solum secundum magis et minus, ut de calore et rigore dictum est. Propter haec

et similia, recentiores philosophi dereliquerunt peripateticos in hac materia de qualitatibus; sed magnam invenerunt diffecit tem, quando aliquid solidum subrogare sententiis antiquorum

voluerunt.

At nos, qui theoriam physicam tenemus ab omni hypothesi

arbitraria alienam, habemus, opinor, solidum fundamentum asserendi, qualitiam essentialem cuiusvis naturae substantialis adsequat sumptam esse determinationem, qua partes compositi sieconnectuntur mutuo, ut constituant unum principium adsequatum quarumdam actionum et passionum et qualitates singulas essentiales rege ipsam qualitatem naturae substantialis sumptam sub pluribus eo epitibus inadaequatis. Et sic qualitas, qua aqua est talis substantia, est determinatio qua partes substantiales coniunguntur in unum principium adsequatum actionum et passio-

382쪽

368 n AccIDENTIBUη. CAP. III. num se est forma naturalis aquas sed quum dicimus vim madefaetivam, accipimus hoc formale constitutivum inadaequate, ut constituens aquam paratam ad madefaciendum, abstrahendo ab omnibus aliis, ad quae est parata et quum dicimus trana me tiam, accipimus formale constitutivum aquae sub alia consider tione inadaequata, ut constitum aquam paratam ad admitte dum transitum luminis, abstrahendo ab aliis omnibus ad quae est parata et sic de caeteris. Quare in cogitandis qualitatibus distinctis alicuius substantiae, principium formale eiusdem constitutivum resolvitur quodammodo in plura quibus aequivalet; neque enim per aliud reale aqua est madefactiva et per aliud reale est diaphan et per aliud reale est liquida, etc., sed per unum et idem, seu per eam formam naturalem, qua constituitur aqua sicut non per aliud reale homo intelligit, per aliud reale amat, per aliud reale odit, etc., sed per unum reale, scilicet

per animam.

Quando ergo natura quaedam una consideratur secundum di. versos conceptus formales intrinsecos inadsequatos, ista natura assumit diversa nomina, quibus qualia sit describitur haec nomina dicunt qualitates naturae specificae essentiales, quae ut sic nequeunt de ea natura praedicari accidentaliter, et non sunt ut sic in praedicamento. Sed si considerentur prout sunt in grata detreminato, quem natura illa specifica non exigit, tune habent rationem qualitatis accidentalis, ut supra n. 62 explicavimus, et ponuntur in praedicamento. Unde qualitas, quae est in pra dicamento, praedicatur de natura specifica, non de substantia praeesse, nec de natura insulari. Non de natura singulari, quia non est accidens huius, sed constitutivum essentiale non de substantia, quia quamvis accidentalis sit compositio elementorum, ex qua tales qualitates exsurgunt, ipsa tamen elementa non fiunt habentia qualitates in se tamquam in subiectis, sed tantum passione et actiones mutuas, ex quibus qualitates resultant in natura composita. Neque enim elementum materiale, quod est in aqua, potest esse liquidum, aut transparens, aut calidum, aut

frigidum, aut aliam qualitatem huiusmodi subiectare. on ergo

383쪽

CAP. III. DE ACCIDENTIBUs. 369praedicantur qualitates de ipsis partibus substantialibus, quibus

constat natura, sed de ipso composito, seu de natura substantiali. Quia tamen natura substantialis, ut diximus, confunditur in communi sermone cum substantia, non est mirum si qualitates praedicentur communiter de substantia, in qua non sunt sormaliter,

sed radicaliter. 66. Quaeritur sexto, qtia sit divisio malitatis praedicamentalia. Respondeo, patere ex dictis n. 59 et seqq. qualitates dividi

posse in quatuor genera primum genus respicit modum specialem intrinsecum essendi quem habet compositum in seipso consideratum secundum genus respicit eius virtutem activam: tertium genus respicit eius passivitatem quartum genus respicit modum eius eaetrinsecum essendi in Deo.

Haec quatuor genera qualitatum distinxerunt etiam peripatetici primum autem diviserunt in habitum et dispositionem quae duo conveniunt in quantum faciunt rem bene esse, vel male esse, iuxta suam naturam differunt autem iuxta ipsos sicut inesse mobile a sacile mobili, seu secundum magis vel minus stabilitatis. Secundum genus diviserunt in potentiam et impotentiam; quae duo conveniunt in exprimenda virtute ad agendum, sed differunt secundum magis vel minus intensitatis. Tertium genus diviserunt in passionem et patibilem qualitatem, quae duo conveniunt in exprimenda alteratione patientis, sed disserunt in quantum passio cito transit, patibilis qualitas diu perseverat hoc autem est differre secundum magis vel minus duratisitatis. Quartum genus diviserunt informam et figuram, quae duo conveniunt in exprimenda dispositione partium inter se, sed differunt ex eo quod figura dicatur de dispositione partium naturaliter resultante, ut in crystallo, in arbore, in animali, sorma vero de dispositione artificiali, ut in domo, in navi, etc. Distinctiones istae evidenter retineri possunt in omnibus rei materialis qualitatibus nulla enim est ratio propter quam reiiciantur. In substantia spirituali habet locum habitus et dispositio tum in intelleetu, tum in voluntate : sed evidenter excluditur ab

384쪽

3m n AccIDEMTiBUs. CAP. III. ea quartum genus, immo et tertium et mundum ipsum, quia

potentia activa et aasiva in spiritibus pertinent ad ipsam substantiam, et si amidentaliter intenduntur, hoc fit per ipsos habitus, qui sunt sub primo genere. Habitus autem et dispositiones in spiritu non habentur ex ipsa natura et essentia spiritus, sed vel acquiruntur per actus accidentales, vel dantur superanturaliter a Deo. Habitus aequisitus, ut aetentia, resultat ex nemquodam aetuum aingularium, sere leui habitu in rebus materialibus resultat ex nexu determinato elementorum singularium eonspirantium in unam naturam actus enim singulares intel- leetus ad invicem comparati efformant quoddam systema cognitionum dissicile mobile, ob aretam coniunctionem ubicationum intellectualium relativarum, de quibus alibi locuti sumus. In homine autem locum habent qualitates omnium generum, habituδnempe tum animi tum corporis, ut acientia et sanitas, dispo3 tiones, ut ad discendum, ad eonvaleaeendum, etc. potentia, ut vigor dialecticae, vires robustae impotentia, ut ignorantia, hebetudo mentis, debilitas corporis parato, ut pallescere ex timore, qualitas patibilia ut esse pallidum ex temperamento bilioso: Mura tandem pro persona, forma pro habitibus seu eatibus quibus ornatur, etc. de quibus nihil addere Memae eat.

ARTICULUS TERTIUS.

De uantitate.

67. Quaeritur hie primo, quid sit quantitas.

Respondeo, quantitatem esse id, Meundum quod ea potest habere magis vel minus. Nam interrogatio quantum ' vel quot de se ipsa manifestat, rem de qua quaeritur, ex mente interrogantis, non exigere tantam determinate extensionem vel tot determinate partes supponit enim qui interrogat rem habere posse magis vel minus secus non interrogaret quare etiam responsio debet proeedere secundum magis vel minus. Definitis quantitatis, quam dedimus, est communia apud mathematim et

sere apud philosophos.

385쪽

68. Quaeritur secundo, quotuplex sit quantitas. Respondeo, universaliter loquendo esse triplicem. Nam magis et minus attendi possunt secundum tria I secundum intensitatem 2 secundum extensionem : 'secundum mestitudinem. Quantitas intensiva est gradus sormalia entis sive substantialis, sive accidentalis. In ente substantiali quantitas intensiva eat persectio formae, et dicitur quaniaita perfectionis, quando consideratur substantia absolute, et quantitas inrtutis, quando a -- stantia consideratur relative, id est in ordine ad operationes suae naturae convenientes. In ente vero Meldentali quantit intensiva est gradus actionis vel passionis, vel Iomum tuaquam ridentalia, a qua aecidens habet totam suam persectionem. Sisin motu intensitas eat maior vel minor, prout est gradus formae eius, id est velocitas. Quantitas extensima ea gradu materialia entia sive substantialis si detur substantia extensa), sive Meldentalis. In ente substantiali extensio si daretur esset persectio aliqua materiae; esset enim aliquid positivum, per quod una substantia Meundum

ipsam materiam ab alia differret quum vero materia ait pura passivitas, et ideo nullam secundum se habeat perseetionem quum omnis persectio sit actus), sequitur materiam de se non esse extensam, sed orae eaete si su emis tantum iuxta naturam suam potentialem, id est per motum, ut alibi quoque ostensum est. In ente accidentali extensio est perseetio aliqua materiae secundum accidentalem eius actuationem quum autem accidentalis materiae actuatio habeatur per actum motivum, quo materia determinatur ad motum localem, extensio entis accidentalis in materia existentia erit extensio ipsa motus eius per laeum proportionata intensitati actu motivi in ea recepti unde extensio accidentalia materiae per motum suum est evolutio quaedam intensitatis, quae est in momento motus, ut diximus intractatu de tribus continuis n. 72. His positis, facile apparet, quantitatem extensivam nullam inveniri stricte nisi in motu, aut per motum, qui se extendit tum ratione spatii, tum ratione

temporis.

386쪽

Quantitas multitudinis est gradus replicativus entis, secundum quod quaedam ea in se una et indivisa quae dicitur unitas, pluribus aut paucioribus vicibus in ente collectivo formaliter

eontinetur.

Quantitas intensiva est virtuadis, extensiva est continua, multis tudinis est discreta Ratio prioris est, quia gradus entitatis cuiuslibet formae secundum se non realiter distinguuntur, sed sunt una et eadem simplex realitas virtute pluribus aequivalens. Ratio posterioris est, quia quum extensio accipiatur e motu, ut dictum est, motus continuus importat extensionem continuam. Ratio ultimi est, quia quaelibet res dicitur una tunc tantum, quum est in se completa, et ab omnibus aliis entitative distincta. 69. Quaeritur tertio, quaenam quantitas sit praedica talis. Respondeo, primo et principaliter esse in praedicamento quantitatem vultudinis quidquid peripatetici in contrarium dixerint),

cui omnia competunt ad hoc ut in praedicamento ponatur est enim aliquid reale, unum, completum, nitum. Haec quantitas in corporibus dicitur quantitas massin et praedicatur acridentaliter non de corpore singulari cuius est constitutivum essentiale sed de natura aperi a corporis, ut dictum est etiam de qualitate

Secundo est etiam in praedicamento quantitas aeterisiva, non

prout est aliquid successivum et in fieri quomodo sunt motus et tempus), sed prout est quantitas determinata spatii per motum percurribilis, sive percurratur de facto, sive non . Si enim existant duo puncta materis in spatio distincta, limites distantiae realis inter ea existentis erunt limites reales extensionis, quam motus sive habebit, sive habuit, sive habere potest inter illa puncta. Unde quantitas extensionis illius et est realis, quia realiter determinata limitibus realibus: et est una, quum sit quantitas unius motus realis continui, et una relatione determinata: et est completa, quia in se sola habet totum quod requiritur ad eius conceptum: et est nita, quia habet limites reales. Quantitas extensiva, licet realis, non tamen dicitur materialis, nisi terminative quia etiamsi materialibus punctis terminetur,

387쪽

CAP. III. DE ACCIDENTIBus. 373 non tamen per puncta materialia constituitur intrinsece nee

constitui potest, ut alibi ostensum est, sed undatur in realitate spatii intermedii, seu in possibilitate reali motus unde et ipsa

quantitas extensiva secundum quod est aetensiva est tantum vi

tualiter extensa, et formaliter extendibilis motu continuo sed secundum quod est huius magnitudinis est formaliter determinata terminis realiter existentibus. M vitandas autem quasdam dissicultates, explicite admonendum est, extensionem realem primitivam, id est linearem, definiri distantiam realem ut realiter mensurabilem per motum ut constat ex alibi demonstratis diastantia realis ut sic diei simplicem relationem, sed eius mensurabilitas per motum maioris vel minoris extensionis assertconnotationem quantitatis et quidem continuae, et est ratio propter quam distantia accipiatur ut quantitas. Selmus autem quantitatem extensivam esse vel linearem, vel superficiei, vel Voluminis, prout spatium percurribile concipitur determinari a punctis, a lineis, vel a superficiebus praedicatur vero accidentaliter de loco corporis specifice considerati, non autem singularis et numero huius, iuxta superius dicta. Tertio quantitas intentiva excluditur a praedicamento, quum vel non sit accidens, vel non sit aliquid completum. Nam intensitas, ut est aliquid substantiae, non est accidens, ut iam dictum est, sed gradus ipse persectionis substantialis, et continetur implicite in praedicamento substantiae ut vero eat gradus actionis vel passionis accidentalis, constituit ipsas actionis et passionis intensitates et consequenter imbibitur in ipsarum entitate, et cadit sub praedicamento actionis et passionis, quae duo variata ipsarum intensitate mutantur essentialiter. Quare in praedicamento quantitatis non possunt poni nisi quantitas extensiva seu continua, et quantita multitudinis, seu disreeta. m. Quaeritur quarto, utrum motus et tempus in veries quantitatis praedicamentalis. Respondeo negative. Ratio est, quia motus numquam est, sed semper fit, et tempus similiter unde nulla est umquam

388쪽

374 DE MOIDENTIBUs. CAP. III. realita extensa, quae sit motus aut tempus, sed semper eat ipsum

fieri extensionis motus et temporis, ut alibi declaratum eat. 71. Quaeritur quinto, quod ait Maevitate eo utitutivum ρο--titatis. Respondeo essentiale constitutivum quantitatis esse habere parte vel 'male vel virtuales, in quas dividi possit formales in quantitate diaereta, virtuales in continua. Utrumque patet; nam ad habendam unam mestitudinem requiruntur plura habentia rationem partium relate ad totum quod componitur: et ad habendam unam extensionem melius dieeretur ateriaisitatem realem requiritur possibilitas motus continui inter extrema realia quum autem possibilita uniuscuiusque motus totalia sit possibilitas plurium motuum partialium, ex quibus motu totalia

resultat, patet, non posse haberi unam extensionem continuam, nisi virtuales partes continentem. 72. Quaeritur sexto, unde quavittas oneret misi tussirisaeeipiat umtatem, qua ei tima vittitudo. Respondeo, a conspiratione partium in unum ita ut, si eonspiratio hae sit realis et physica, id est per vineulum actionum et passionum speciali aliquo nexu connectentium partes, fiant una militer mestitudo aut massa unitorum: si vero conspiratio in unum sit per operationem mentis, fiet una solum me ualiter multitudo si denique conspiratio in unum fieret per vincula moralia obligationum atque ossiciorum, haberetur una moraliter multitudo. Me autem, quod in primo eas fit -- pe se compositum reale, sive naturale, sive artificiale, et in tertio unum per a morale sed in secundo casu fit unum per mentem tantum. Numquam autem potest fieri una per e euhatantia ex multis partibus, si substantia stricte accipiatur, quia substantia deae et ut si est semper simplex, ut ex praecedentibus tractatibus

constat.

Diom. artes, quae uniuntur per actiones et passiones mutuas, uniuntur per aliquid accidentale. Ergo non iaciunt unum per se. Respondeo diat ant uniuntur per aliquid accidentale singulis ne ant. accidentale multitudini resultanti n. ant et mna.

389쪽

Sequitur ex obiectione, partes per seipsas non fieri unam multi- inclinem sed non hoc nos dicimus, sed asserimus multitudinem foremnam per ei m. Vide quae dicta sunt in tractatu de primis principiis n. m. 73. Quaeritur septimo, aenia accipiat --- Me -- --

merum.

Respondeo, numerum accipi duplieiter, in eoueret et in abstracto. In oneret numerus est quantitas mensurata per unum: in abstracto vero ea ipsa formalita constitutiva numeri, seu ratio mensurati ad suam me tiram Quum ergo unumquodque ab eo habeat unitatem a quo habet formaliter Me numerus coneretus habebit unitatem a mensuratione per unum numerus vero abstractus habebit unitatem eo ipso quod eat una ratio, seu unius .aurationis resultatio. Ut autem una sit mensuratio, oportet ut quantita accipiatur ut unum mensurabile, et aio ad suam mensuram comparetur tunc enim ex his duobus solis unica orietur relatio. Ideo autem mensurabile accipitur ut unum, qui 1 eat in se indivisum, ut continuum, es quia 'habetur a mensurante tamquam unum totum indivisum ratione nexus realis inter partes discretas, vel quis 3 qui mensurat, etiam sine sundamento reali concipit illud ut unum totum. In primo casu formalitas constitutiva numeri, seu unita rationis mensurati ad mensuram, eat vere una, et dat numero eas unum numerum sed advertendum est, quod quum in continuo non detur aliqua unitas naturalis mensurae, numerus iste habebit unitatem eonventione quadam arbitraria designatam, ut pedem, passum, hiam, aut quid simile unde fit, ut licet quantitas

continua, quae mensuratur, sit una, et mensura sit una in ratione piameitatis, ipsa tamen mensura non sit una necessario et absolute in ratione mensurae, sed per liberam electionem mensurantis:

excipitur solum casus, in quo existunt in singulis partibus singula puncta realia distinguentia realiter et sormaliter longitudinem mensurabilis in plures longitudines aequales, quarum

una pro mensura accipitur. Consequens est, ut numerus resultans ex mensuratione continui sit ens rationis et unum con-

390쪽

376 DE AccIDENTIBUS. CAP. III.

ventionale in specie numeri, licet quantitas mensurabilis sit suo modo per se una. Quod si habeas tot puncta realia, quot sunt partium distinctiones, tunc, quia positis punctis realibus habentur distantiae reales, tot erunt partes reales unitae in toto mensurabili, quot erunt distantiae realea et sic numerus partium existet formaliter et discrete in mensurabili, licet terminus realis unius sit reale initium alterius; et habebitur numerus perae unus, dummodo una ex dictis partibus realibus accipiatur pro

mensura.

In secundo casu unitas mensurabilis est realis ob realem unionem partium per specialem nexum actionum ac passimum, vel per inclusionem in aliquo uno, vel per participationem physicam in aliquo communi, vel aliquo alio nexu reali et tunc evidenter numerus erit per se et realiter unus. In tertio casu, quia mensurabile est unum tantum per rationem, numerus non habebit unitatem per se, sed per mentem. Ex his patet, quod solus numerus entium discretorum, Seu distinctorum physico aliquo nexu coniunctoriam, est unus per se numerus realis : et ipse solus materialiter acceptus pro multitudine, ut infra n. 76 dicemus, in praedicamento ponendus est.

Numerus abstractus, utpote ens rationis, non potest locum habere inter praedicamenta. Similiter numerus ex mensuratione continui exsurgens non est hic numerus, nisi ex suppositione huius unitatis arbitrariae et sic etiam ipsum est enarationis in specie numeri, quia est talis dependenter ab intellectu Excipitur evidenter casus supra dictus, quando videlicet totum continuum signatur punctis realibus : tunc enim propter partes reales formales continuum illud aequivalet discreto.

74. Quaeritur octavo, unde numeri accipiant vectem. Respondeo, numerum, sicut et lia omnia, ab eo accipere speciem a quo habet esse unum numerum. Atqui numerus habet esse unum numerum a mensuratione per unum, ut supra dictum est. Ergo numerus accipit speciem a mensuratione per unum. Si ergo mensuratio pertinum sit diversae rationis, diversi exsurgent numeri specifice. Ipsa vero mensuratio per unum

SEARCH

MENU NAVIGATION