Realis philosophiae institutionum

발행: 1862년

분량: 427페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

CAP. II. DE SUBSTANTIA PIRITUALI. 57

voluntate, quasi in bono naturae. Verum est, quod in utroque casu hoc bonum non est intra ipsam essentiam volentis, quum sit aliquid accidentaliter apprehensum; sed hoc ideo est, quia agimus de volitione, quae est actu accidentalis et eodem modo dicendum est etiam de apprehensione intellectus. Atque per haec patet, intellectum et voluntatem non habere diversum modum tendendi ad propria obiecta et si nihil impedire, quominus ab invicem distinguantur unice secundum rationem incompleti et completi. 43. Quaeritur nono, utrum intellectu et nolimia distingum is distinetione reali. Respondeo, distingui distinctione reali metaphysica, seu so mali, non autem distinctione reali physica Nam idem ens physicum et physice simplex consideratur secundum duplicem formalitatem cognoseentis et diligentis et hoc sufficit ad distinctionem Armalem, ut patet. Si autem intellectus et voluntas

comparentur non inter se, sed cum ipsa substantia, cuius sunt,

virtualiter tantum ab ea distinguuntur, quia substantia spiritualis diei quoddam esse intellectivum et volitivum simul quare utrumque identificatur realiter cum ipsa substantia inadsequate tamen quia substantia, ut intellectiva praecise nondum dicit esse volitivam, quod tamen est de ratione ipsius substantiae, et, ut volitiva praecise supponit iam esse intellectivam. Denique differentia inter intelleetum et voluntatem non est nisi realitas metaphysica, secundum quam voluntas excedit intellectum est autem ultima terminatio per quam completur substantia spiritualis in suo esse, et fit sui ipsius domina. Haec enim terminatio per conceptum superaddita intellectui praecisis considerato sub pura ratione antellectus, praebet conceptum voluntatis ut supia decla

ratum est.

M. Quaeritur decimo, utrum voluntas it potentia coeca. Respondeo negative. Et res de se evidens est, quum voluntas non sit nisi actus substantialia intellectivus ultimo terminatus per complacentiam substantialem de suo esse. ctus enim intellectivus nequit esse caecus. Et praeterea nihil volitum, quin

72쪽

58 DEAE aTANTIA PIRITUALI. CAP. II.

praecognitum, ut constat. Unde quaestio haee, utriun voluntas ait potentia coem, ne indiget diseussione philosophica sed debui eam indicare propter quasdam Melieorum expressime quae vulgo non recte intelligi dolent. 45. Quaeritur undecimo, utrum in Matantia spirituali adis tenda sit via motis spirituum. Respondeo, omnem substantiam spiritualem separatam habere vim movendi intellectum alterius substantiae spiritualis separatae; quae dieitur vis illuminatisa, vel ommunieativa. Nam via illuminativa est vis manifestandi id, quod est in subiecto, sive sit substantia ipsius manifestantis, sive sit actus accidentalis eiusdem;

atqui est talia vis in omni puro spiritu, quum omne intelligibile sit motivum intellectus. Ergo Patet autem, solum intelligibile, ut intelligibile est, esse id quod formaliter illuminat intellectum: unde sequitur, quod id, quo formaliter unus spiritus potest illuminare intellectum alterius est aliquod intelligibile sibi intellectum, secundum quod alteri est intelligibile in potentia. Quia ver primum intelligibile, quod est in spiritu, est ipsa substantia eius, sequitur ipsam substantiam spiritus esse immo et per se illuminativam alterius spiritus, manifestando seipsam illi. Secundari vero est etiam illuminativa per aetus suos accidentales, qui, ut in ipsa sunt cogniti sunt etiam alii cognoscibiles in potentia. Nam, ut saepe diximus, forma est id quo agens agit et ideo quod vocatur forma respectu entis, cuius est mnstitutivum intrinsecum, idem vocari debet virtua in quantum ordinatur ad operationem, seu in quantum constituit principium

actionis. Virtus ergo illuminativa, qua spiritus spiritum illuminare potest et sacere intelligere, non est nisi illa sorma, qua spiritus ipse illuminans onstituitur in lumine et fit intelligens. Constituitur autem in lumine et fit intelligens per intelligibile in passivitate intellectiva ereptum secundum speciem ergo eonstituitur per hoc ipsum illuminativum alterius. Quare id, quo spiritus constituitur in potentia ad illuminandum alium, non est nisi ipsa intelligibilitas tum sui ipsius, tum alterius obieeticuiuslibet, ut in specie repraesentatur, seu ut et est in intel-

73쪽

lectu. Et me spiritus per hanc lueem substantialem, vel accidentalem, qua ruitur, movere potest intellectum alterius, quodammodo in eum reflectendo intelligibilitatem obieeti a se intellecti, secundum eam mensuram luminis, secundum quam intelligibilitas obiecti recepta sui in ipso intelligente. 46. Quaeritur duodecimo, utrum virtus uiaminativa a ordinetur noluntati uti inaniis. Respondeo, subordinari quoad exercitium, non vero quoad se, nisi per aecidens. Prima pars patet ex eo, quod supra diximus,

nempe voluntatem esse dominam suorum actuum actu autem

illuminandi, seu manifestandi quod est in proprio subiecto, -- sequitur voluntatem prius enim ea voluntas, quo ens completur in suo esse, quam actus quo en agit extra se et sic iste actus illuminativus est sub dominio volamistis. Immo videtur, quod unus apiritus p ait alteri spiritui elare, si velit, ipsum suum esse substantiale vel saltem non apparet ratio eria in eontrarium. Quum enim alter spiritus nequeat intelligere, nisi prius moveatur ab intelligibili, et esse substantiale prioris spiritus non iudigeat movere alium spiritum per suam intelligibilitatem, videtur omnino dicendum, quod unus apiritus Maait se subtrahere e conspectu alterius. Secunda pars assertionis est elam; quia non pendet a voluntate

emere ut intelligibile sit intelligibile. tqui virtus illuminativa est ipsa intelligibilitas tum subieeti de quo praedicatur, tum

affectionum quae in eo sunt ergo non pendet haec virtus quoad se a voluntate, saltem per se et directe Pendet tamen per Meldens et remote; quia virtus illuminativa, in quantum mania festativa arietionum aceidentalium, quae sunt in subiecto, completur accidentaliter per ista assectiones et quia affectiones aliquae sequuntur electionem voluntatis, ipsa virtus illuminativa, quoad complectitur has affectionea, a voluntate dependet. Virtus autem haec accidentaliter completa comparari potest ad seipsam ut primo completam substantialiter, laut intellectuaaceidentaliter completus per seientiam acquisitam ad seipaum ut substinualiter et primo completum per eognitionem sui esse, Vel

74쪽

sicut voluntas habitu virtutis accidentaliter completa ad seipsam ut substantialiter et primo completam in suo esse per amorem sui esse. Atque hine inserimus, quod, sicut ex eo quod intellectus et voluntas possint accidentaliter compleri et perfici per proprios habitus, qui sunt qualitates Meldentales, non possumus concludere ipsum intellectum et ipsam voluntatem per se esse qualitates, sed subiectum qualitatum receptivum ita etiam ex eo quod virtus illuminativa possit accidentaliter compleri et perfidi per intelligibilia plura et plura accidentaliter apprehensa, non sequitur, ipsam virtutem illuminativam primo ac per se esse accidens, sed subiectum accidentaliter persectibile. Ex quo ulterius insertur, eam virtutem illuminativam, quae est per se in substantia spirituali esse ipsam substantiam spiritualem mundum quod dicit aliquid intelligibile.

47. Quaeritur tertiodecimo, utrum virtus inuminativa in auxatantiis spiritualibus ait idem quod facultas locutionis. Respondeo, videri haec duo significare unum et idem quia loqui est manifestare aliquid manifestare autem aliquid alicui est illuminare illum circa rem manifestatam. Attamen S. Thomas distinguit unam ab altera ait enim p. 1. q. 107. a. 23: Omnia

illuminatio est locutio in angelia, sed non omnia locratio est intiminatio; quia, sicut dictum est art. νωα, angelum loqui vela nihil aliud est, quam conreptum suum ordinare ad hoc, ut ei innotescat per propriam voluntatem Manifestatio eorum, quae dependent eae voluntate intelligentis, non potest diei illuminatio, sed laetitio tantum puta si aliquis aueri dieat Volo hoc addiseere Volo Me uel illud facere. Cuius ratio est, quia voluntas σeata non est lux, nec regula veritatis, sed participam lueem. Unde

communicare ea, tum ni a voluntate Teata, in quantum huiusmodi, non est i minare. Non enim pertinet ad perfectionem intellectus mei, quiud tu velis, vel quid tu inteliis , cognoscere, sed solum quidrei veritas habet. Et consequenter S.Ihomas admittit, posse angelos inferiores loqui superioribus, solos tamen superiores posse illiuesnare inseriores, ut apparet e p. l. q. 106. a. 3, ubi ait Respondeo dicendum, quod inferiores angeli numquam i mi-

75쪽

CAP. II. DE SUBSTANTIA PIRITUALI. 61nant superiores, sed semper ab eis illuminantur. Cuius ratio est, quia ordo continetur sub ordine, sicut causa continetis sub causa; unde sistit ordinatur causa ad causam, ita ordo ad ordinem. Per quod vult denotare, quod sicut causa universalior causa particularia, non autem particularis universalia, ita angelus superior inseriorem illuminat, non autem inserior superiorem.

Non tamen videtur inca eius probatio. Nam illud: Non pertinet ad perfectionem intellectus mei quid tu velis, ne quid tu

intellista' cognoscere, in quodam sensu negari potest, quia intellectus perficitur etiam per cognitionem saeti concreti nam in saeto illo est veritas, sicut in omni alia re et ideo cognoscere factum est etiam cognoscere quid rei veritas habeat et cognitiosacti suppeditat materiam intellectui circa quam se occupet et perficiat. Ratio vero altera ex ordine causarum desumpta, supponit rerum ordinem in creaturis talem esse, ut nequeat nainserioris persectionis exercere in aliud persectius actionem eiusdem specie ac in persectius in impersectius. Sed alius est omnino ordo in natura existens et videmus, in rebus materialibus causam debiliorem agere in causam sortiorem actione

quidem diversae intensitatis, sed eiusdem speciei ut dum sol trahit terram, terra ipsa solem trahit et similiter magister potest aliqua sibi ignota discere a suo discipulo, et mater a filio, quin etiam homo a bruto, ut modum natandi. rincipium ergo illud, quod siem ordinatur ausa ad ea a , ita indo ad ordinem non probat essicaciter quod intenditur. Notandum tamen, S.Ihomam duo ponere in vi illuminativa, id est 1'. posse sortificare virtutem intellectivam alterius, 2'. manifestare veritatem ex parte similitudinis rei cognitae ut constat ex verbis ipsius supra n. 34 allatis. Iam vero certum est, non posse angelum inseriorem forti me virtutem intellaeti mangeli superioris et sic in hoc sensu nequit inferior superiorem illuminare. Sed omnino iudico, nec posse angelum superiorem sortificare virtutem intellectivam inserioris, sed tam superiorem, quam inseriorem posse dumtaxat proponere sibi mutuo similitudines rerum a se intellectarum, vel reflectere suam lucem in-

76쪽

tellectualem ad se invisem Ratio est, quia via intellectiva estris substantialis, et ad solum Deum pertinet ipsam a Mantiam in suis substantialibus attingere unde etiam de voluntate di mus infra, et quidem cum ipm S. Thoma, non posse angelum superiorem alterius inferioris voluntatem direete movere. Quod si vis intellectiva per aliquid amidentale sortificari potest, haec sortifieatio non erit aliud nisi maior extensio aut persectio eo-gnitionum ex parte apeeterum intelligibilium, qua unus angelus alteri proponere potest. Unde maestat, illuminationem unius angeli per alium non consistere in hoc quod unus sortificet intrinsece virtutem alterius; et ideo non eat opus an um illumia

nantem esse superiorem illuminato. M. Quaeritur decimoquarto, inrum unus epiritu ponit movere uoluntatem alteri . Respondeo, posse movere per modum invitantis et assiesentis; non tamen proxime sed remote; nec unquam determinando, sed tantum suadendo. Quum enim bonum, ut bonum, habeat vim

alliciendi voluntatem, dummodo cognoscatur, quilibet spiritus

per vim manifestativam suae bonitati sive substantialis, sive accidentalis potest allicere voluntatem alterius. Qui vero movet voluntatem non est praeciae angelus ipse bonum manifestans; nam, ut manifestans bonum, movet intellectum sed est ipsa ratio bonitatis ut pereepta ab eo cui manifestatur. Unde quum primum amabile, quod unus spiritus alteri ostendere potest, sit propria ostendentis substantia, et deinde alia amabilia accidentaliter in substantia existentia per speciem, sequitur ipsam substantiam spiritus, ut alteri intelligibilem esse vim primo allicitivam, et deinde etiam actus vel habitus accidentales, qui habent suam amabilitatem prout sunt bonum habentes, et obiecta bona manifestant, aut connotant. Ex his patet, vim allicitivam

de se non movere voluntatem directe, sed solum esse vim ma--

festandi bonitatem substantialem aut aeridentalem in seipeo exi-8tentem; et sic confunditur cum vi illuminativa materialiter, differt autem in quantum manifestatio habet hic pro obiecto rem

ut bonam, non ut simpliciter veram.

77쪽

cAP. II. DE SUBSTANTIA SPIRITUALI. 63Mque hic notari potest, quod vis illuminativa immediate exhibet aliquod ut intelligibile, cuius speciem imprimit intellectui

alterius contra vis allicitiva non exhibet immediate aliquid ut amabile voluntati, praesertim liberae. Quum enim voluntas nequeat exerceri nisi circa obiectum cognitum ut sibi conveniens ostensio autem boni, quae fit per vim illuminativam sit ostensio boni ut est in se absolute, non ut refertur ad subiectum illuminati ut hic et nunc dispositi, actus percipiendi terminatus ad obiectum in specie praesens, erit de se percepti boni speculative considerati, nondum erit perceptio rei hic et nunc praetice amandae et volandae. am ad hoc ultimum requiritur comparatio inter bonum apprehensum et statum affectivum apprehendentis, et iudicium practicum de aptitudine obieeti ad subiectum perficiendum requiritur videlicet, ut intuitus bonitatis absolutae obiecti quae confunditur cum eius realitate) fiat intuitus bonitatis relativae sub consideratione practica secundum statum intuentis in hic et nunc. Quia ergo non pertinet ad illuminantem, sed ad illuminatum, procedere ad has considerationes practicas, sequitur esse in potestate illuminati sacere se moveri magis vel minus, essicaciter, vel non ad volendum. Non est ergo vis allicitiva unius spiritus erga alium potentia persecta in specie allicitivae, sed tantum inchoata, quum indigeat concursu alterius posito tamen alterius concursu bonita obieeti repraesentati vere movet et allicit.

49. S. Thomas de hac vi alliciendi loquitur p. I. q. 106. a. Rubi quaerit utrum unus angelus possit movere voluntatem alterius. Respondet autem sic : Voluntas immutatur dupliciter: uno modo eae pamte obiecti, alio modo ex parte ipsius potentia. Mparte quidem obiecti movet voluntatem et ipsum bonum, quod est voluntatis obiectum, sicut appetibile movet appetitum, et ille qui δε- monstrat obieetum, puta qui demonstrat aliquid esse bonum. Sed, sicut supra dictum est, alia quidem bona aliqualiter inclinant voluntatem, sed nihil movet u eienter voluntatem, nisi bonum universale, quod est Deua et hoc bonum solas ipse ostendit, ut peressentiam videtur a beatis rangelus ery non .eienter

78쪽

64 DE sunsTANTIA PIRITUALI. CAP. II. movet volantatem, neque ut obiectum, neque, sate ema Obieetum:

aecine at eam ut amissi quoddam, et ut manifestam aliqua bona creata Ordinata in Dei bonitatem et per Me inelinare potest ad amorem creaturae, vel Dei, per modum madentia. Et hoc est quod diximus num praec. nam suadere ea proponere aliquid ut bonum, non tamen sublata alteri saevitate disquirendi an et quomodo hoc bonum sibi hic et nunc conveniat, et determinandi actum illius prosecutivum. Addit autem S. Doctor Eae parte vero ipsiua potentia volunta n o modo potest moveri, nisi a Deo. Operatio enim voluntatis est inelinatiost edam volentia in volitum. mne autem ineuenationem mitia ille Mare potest, qui virtutem volendi creatura ori tudit eierat et naturalem inclinationem solum ita vena potest mime, quod potest dare virtutem, quam c-- aequitur inelinatio natu alia Solus autem Deus est qui potentiam volandi tribuit creaturae, quia ipse solus est auctor intelleetualia

natis a. Unde ammius voluntatem alterius movere non potest.

Quae verba intelligenda sunt de voluntate prout est potentia activa, non prout est passiva nam passivitas volitiva, seu affectus spontanea receptivitas ab ipso obieeto movetur ad activitatem autem voluntatis pertinet consentire, vel dissentire motui recepto: et hoc est quod S. Thomas dicit inelinare se in uolitum. 50. Quaeritur decimoquinto, an et quomodo spiritus ponit

Respondeo constare ex pluribus saetis tum antiquis tum recentioribus, spiritum posse movere corpora. Et quidem tum inveteri, tum in novo estamento passim inveniuntur eiusmodi narratione de bonis vel mali angelis corpora moventibus, ut cuique notum est in recentioribus autem apiritualistarum experientiis quarum plurimae absque dubio sunt sacta realia, licet quaedam fortasse per fraudem et mendacium amplificatae scimus moveri rea materiale a substantia aliqua intellectuali ordinante motus varios productos ad significandum aliquid de quo fit interrogatio v. gr. de aetate alicuius praesentis, de numero, vel de aliis rebus occultis de qua re vide modernos scriptores, et

Ciuilitatem atholicam in pluribus locis Quum ergo constet

79쪽

CAP. II. DE SUBSTANTIA SPIRITUALI. 65

multipliciter, spiritus habere vim motivam corporum quod etiam ex anima humana elucet), superest quaerendum in quo consistat haec virtus, quomodo non repugnet substantiae spirituali, et an

explicari debeat per aliquid illi superadditum ad modum qualitatis. Μihi dicendum videtur, quod ipsa substantia spiritus, quae ut attingit intelligibile dicitur virtus intellectiva et ut attingit appetibile dicitur virtus appetitiva possit ac debeat diei virtus

corporum motiva per hoc, quod attingere possit obiectum mobile per locum, actuando motum localem in illo. Nam quotiescumque cogitantur proprietates naturales substantiae simplicis, in qua non sunt plura, sed unum pluribus aequivalens, conceptuaproprietatum nequeunt esse, nisi conceptus inadaequati ipsius substantiae simplicis, per quos cogitamus eam ut dicentem aptitudinem ad hunc vel illum terminum actuandum, seu effectum

producendum et a diversis his effectibus, diversis nominibus relativis potentialibus ipsam substantiam designamus. Vide quae diximus supra n. 29, 30. Sicut igitur, ut iam probatum est, spiritus dicitur virtus interuetiva per habitudinem ad actum intelligendi, qui primo intelligitur in spiritu, et dicitur virtus solitis per habitudinem ad actum volendi, qui consequitur actum virtutis intellectivae ita dicendus est virtus motiva per habitudinem ad actum movendi, qui non intelligitur in spiritu, nisi consequenter ad intelligere et velle. Quare virtus motiva nihil aliud est realiter in spiritibus, nisi ipsa eorum substantia ut dicens habitudinem ad extrinsecam perationem movendi. 51. Quod ut declaretur, duo, quae in contrarium valere videntur, sunt hic expendenda. rimum est, quod spiritus, ut possit actu aliquid aceidentaliter intelligere indiget moveri ab obiecto et recipere speciem: similiter, ut possit aliquid actu velle, indiget moveri a bono cognito et recipere illud secundum

affectum in passivitate voluntatis. Non autem apparet esse aliquid in obiecto corporeo, quod moveat aliquam passivitatem spiritus et sic spiritus deberet movere corpus, quin prius recipiat aliquid ab ipso mobili. Si enim corpus ageret in spiritum,

necesse esset ponere in spiritu materiam proprie dictam, quia

80쪽

sola materia proprie dicta est receptiva illius actus motivi, quoeomus movet; nam corpua non movet nisi loealiter et motust alis est soliua materiae. Secundum est, quod prius est actuas stantialis, quam quilibet actus a identalis, quia Drma est id quo agema agit. Quum autem actus movendi orpora ait accidentalis, quaeritur quomodo in virtute actus subatantialis apiritualis contineatur. Videtur enim actus aecidentalis movendie pora per locum debere fluere ex aetu substantiali ut motivo sui ipsius Quum autem apiritus non habeat actum substantialem ut motivum sui ipsius per locum non enim est sub praedicamento tili ratione substantiae , non apparet quomodo possit aliquid per laeum movere: sicut, si non haberet aetum substantialem intellectivum aut ipsius, non apparet quomodo posset

aliquid aliud intelligere, et si non haberet actum substantialem amandi ae ipsum, non apparet quomodo posset amare aliquid aliud. Hae duo nihilominus non creant dissicultatem. Et, quoad

primum, notetur, non esse necessarium ut corpus actione auae porea agat in spiritum quasi ad excitandam eius virtutem motivam, leui intelligibile excitat, imprimendo sui speciem, virtutem intellectivam. Et ratio disparitatis est, quia intelligere,

sicut et velle, est operatio immanens, movere autem localiter eat operatio transiens et consequenter non est necesse quod corpus

primo imprimat aliquid spiritui circa quod actio spiritua e

setur; sic enim actio esset immanens terminaretur enim intrinsece non ad orpus, prout in rerum natura existit, sed ad corpus prout esset in quodam vestigio sui ipsius impresso intra agentem Quum autem vis movendi per locum sit vis attingendi eorpus, ut est physice in natura rerum, et eius relationem ad aliud corpus immutandi per motum, apparet, actum motivum necessario esae transeuntem; et sic nihil debere recipi in spiritu, quod a corpore procedat, ut possit spiritus movere corpora. Si

autem Orpus accipiatur, non ut agens per ire corporeas, sed

ut aliquod intelligibile, sic utique movebit spiritum, sed non per vim loeomotivam, ut patet. Et motio haec, tamquam ex obiecto,

SEARCH

MENU NAVIGATION