Realis philosophiae institutionum

발행: 1862년

분량: 427페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

spiritualiter operando, id quod habebat ante separationem subeonditionibus quibusdam materialibus.

Dices. Ergo resurrectio trahet animas a meliore statu ad peiorem Hoc autem est inconveniens. Respondeo. Si corpora beatorum in resurrectione deberent esse qualia nunc sunt, profecto animae a statu meliore ad peiorem ruere viderentur sed corpora beatorum erunt eiusmodi, ut nullo modo impediant spiritualem operationem, immo, ut ait S. aussus, geminatur corpus animale, sumet orpus piritale l. Cor. 15 443 et ideo statum animarum non reddent peiorem, sed meliorem accidentaliter, in quantum animae cum suis corporibus poterunt ea omnia, quae poterant sine illis, et quaedam alia praeterea. Animae vero damnatorum a malo statu, in qu sunt, ad peiorem transibunt per resurrectionem, quia eorum corpora erunt novi doloris instrumenta. 58. Censeo igitur, animam humanam non differre ab angelo in ratione specifica substantis spiritualis, sed totam differentiam oriri ex conditione et statu, in quo naturaliter creatur. Ex eo enim, quod creetur in corpore, consequitur et amor corporis, et actuatio principii vitalis secundum eum gradum qui dicitur vissensitiva, quae est in spiritu eminenter, nec invenitur sormaliter nisi per coniunctionem cum corpore, et vis imaginativa, et proprius modus perficiendi operationes spirituales cum concursu aliquo instrumentali vel saltem cum reactione Organorum corporeorum, et memoria sensibilium, et alia omnia, de quibus dicemus specialius in sequenti tractatu. Hinc quaestio illa, utrum quaelibet anima possit informare quodlibet corpus, an potius una Meque anima habeat specialem aptitudinem ad corpus quod informat, resolvenda est, ut censeo, dicendo utramque partem esse veram sub diversa consideratione. amet quaelibet anima, sive substantialiter persectior, sive impersectior, non magis postulat hoc corpus quam illud, licet in genere loquendo videatur congruere, ut animae nobiliori corpus magis persectum coniungatur: et ex alia parte, eo ipso quod talis anima tali corpori insundatur, consequitur amor eius ad

92쪽

78 DR suBaTANTIA PIRITUALI. CAP. II.

tale corpus, et aptatio quaedam, seu explicatio suarum virium proportionata suo instrumento corporeo ex quo oritur specialia aptitudo naturalia ad eorpus aetu informatum. Unde in signo antecedente informationem omnia anima concipi potest ut aeque apta ad informandum quodlibet corpus in signo autem consequente informationem, unaquaeque anima concipitur habere specialem aptitudinem ad proprium eorpus quae specialia aptitudo non est substantialia, sed naturalis, utpote dependens a saetonaturali, quod sit in tali corpore. 59. Dixi, omnes animas humana eas eiusdem speciei cum aliis substantiis spiritualibus separatis unde sequitur, inter omnes substantias intellectiva creatas non dari aliam differentiam substantialem, nisi circa gradum intensivum virtutis quae differentia est individualis, non specifica, ut superius disputavimus. Neque enim habet anima humana ratione suae substantiae aliquam virtutem quae non sit in angelo, nec angelus aliquam virtutem, quae non sit in anima. Quod si in anima humana, et non in angelo, dicimus me sensibilitatem et quae

hanc consequuntur, evidens est, hoc non infirmare propositionem; quia anima humana secundum suum esse substantiae

spiritualis non habet formalem vim sensitivam, sed tantum vim aliam eminentiorem, quae fit formaliter sensibilitas, dum terminatur ad instrumentum sensibilitatis. Hanc autem vim eminentiorem habet etiam angelus qui, si iuberetur a Deo insormare corpus in potentia ad vitam, denominaretur et ipse habens sensibilitatem, quamdiu esset informans tale corpus licet tunc angelus, ut supra diximus, non secundum naturam, sed per violentiam a statu meliore ad peiorem rueret. Quare opinor, quod si substantia animae latonis suisset reata extra corpus,

nihil differret speeae ab angelo: et si substantia quaedam

angelica suisset ereat in corpore humano, verus homo resultasset eiusdem species cum caeteris hominibus.

S. Thomas contrarium tenet p. I. q. 75. a. 7 A rationes, quas superius refutavimus, de principio individuationis. Sed quod ad animas humanas attinet, eius pinio habet specialem

93쪽

CAP. II. DE SUBSTANTIA PIRITUALI. 79

dissicultatem, quam hic iuvat attingere. Dicit enim p. I. q. 76.

a. 2): iret anima intellaetis non habeat materiam ex qua sit, sicut ne angelus, tamen est forma materia alicuius, quod angelo non eonvenit. Et ideo secundum divisionem materia gunt multinanimae unius speciei multi autem angeli unius speciei omnino es non possunt. Dissicultas est in hoc, quod animae, dum separantura corporibus, non fiunt diversae species, sed manent in eadem specie, ut est evidens quum substantia animae non transeat de specie in speciem. Et tamen, ut actu separatae a materia, non sunt aetu diversae secundum aliquam divisionem materiae, sed Secundum seipsas, seu secundum suum esse spirituale hi ergo ratio distinctionis manet inter animas, etiam separatas a materia,

non est materia ratio distinctionis. Hinc accipi potest nova responsio contra eius argumentum, quo dicit p. l. q. 75): Non potest intelligi quod aliqua forma separata sit nisi una unius aperiei sicut si esset albedo separata, non posset eas nisi una tantum hae enim albedo non dissert ab alia, nisi per hoc quod est huius se illius. Si enim ita esset, animae separatae fierent una anima tantum, et haec universalis, quum ex hypothesi nequeant esse plures sormae separatae eiusdem speciei, sicut nec plures albedines separatae. Et ideo apparet non esse materiam id quo individuantur entia et tam animas, quam angelos, independenter a materia esse individua eiusdem speciei substantialis, licet sub diversa conditione naturali. 60. Ut ergo hoc caput concludamus, constat, iacultates Omnes substantiae spiritualis nihil aliud esse, quam eius constitutiva essentialia considerata vel in ordine ad operationem immanentem, vel in ordine ad operationem transeuntem sub hac enim consideratione relativa accipiuntur tamquam in potentia sive passiva sive activa ad aliquid, ut supra innuimus de se autem

sunt ipsa substantia spiritualis sua simplici entitate physica aequivalens omnibus suis attributis et acultatibus. Duplex autem est iacultas in substantia spirituali ad actus immanentes: intellectiva et volitiva et constituuntur actu substantiali terminato ad passivitatem specierum intelligibilium et ad passivitatem

94쪽

80 DE sunsTANTIA PIRITUALI. CAP. III.

affectuum. His constituitur vitalitas, seu id, quo substantia spiritualis primo vivere concipitur, et esse aut conscia ae domina. Duplex iterum est eius saeuitas ad actua transeunte in alios spiritus illuminativa, et allieitiva voluntatis, eum proportionata passivitate receptiva illuminationis et allectationis. Duplex tandem saeuitas ad aetus transeuntes in eo ora simpliciter motiva, et insormativa quibus respondet passivitas receptiva specierum intelligibilium a corporibus prout sunt aliquid intelligibile, et passivitas sensitiva, et quae inde eonsequuntur. Et in his videtur absolvi omnis virtus nobis cognita substantiae spirituallis.

61. os iacultates considerandi sunt earum actus, seu perationes accidentales et primo actus immanentes tum intellectivi, tum volitivi, deinde transeuntes ad extra ex imperio voluntatis. Sed de his posterioribus pauca tantum dicemus, quum agendo de vi motiva spirituali iam satis explicaverimus talium actuum

naturam.

Itaque, quoad actus immanentes, advertendum est eos vel esse directos vel reflexos Actus accidentalis directus intelligendi est ille, quo obiectum accidentaliter praesens intellectui percipitur actus vero reflexus est ille, quo intelligens percipit se accidentaliter intelligere. Actus accidentalis voluntatis directus est ille, quo voluntas attingit obiectum accidentaliter praesens sub ratione boni sibi convenientis, et illud vult se amat primo: actus vero reflexus est ille, quo voluntas complacet sibi in sua volitione directa et amat se ut amantem aliquod obiectum. Aetus itaque directi habent pro obiecto rem extrinsecam, quae cognoscitur, vel amatur actus vero reflexi habent pro obiecto ipsum actum directum, prout est affecti quaedam intellectus aut voluntatis Actus directi dicuntur perceptio et complacentia de obiecto, actus reflexi constituunt actualem conscientiam acet-

95쪽

CAP. III. DE SUBSTANTIA SPIRITUALI. 81

dentalem. Sed advertendum est ulterius, quod actus reflexus dupliciter sumitur ab auctoribus , uno modo pro voluntaria attentione ad id quod percipitur, vel pro voluntaria eo laeentia circa id quod est in affectu alio modo pro actu quo attingitur ipsum subiectum ut habens cognitionem vel complacentiam: primam reflexionem vocant ontolosseam, quando agitur de actu cognoscitivo, et mnaeientiam reflexam, quando agitur de actu complacentiae secundam vero vocant reflexionem psyMologicam pro utroque casu, vel eonscientiam directam, ut Balmes Ρhil. fund. l. i. c. 233. Atque iuxta hunc loquendi modum actus reflexus dicitur actus consequens reflexionem actam. Nam voluntaria attentio non est reflexio, ut patet sed est actus directus consequens reflexionem et idem dicas de voluntaria complacentia. Conscientiam autem direetam dicere, mihi videtur absurdum, quum ipsum conscientiae nomen significet aliquid reflexum. Atque haec obiter notasse sussiciat, ut ea, quae de actibus directis dicemus, mutato obiecto, ad reflexo transferri possint.

62. Quaeritur ergo primo, quomodo flat in puro spiritu et aeeidentalis intellige S. Respondeo, evidens esse ex dictis n. 3 et 6 quod actus intellectivus aceidentalis tria requirit o intelligibile, quod accidentaliter agat in intellectum passivum 2 motum receptum in intellectu passivo, quo fiat repraesentativus illius intelligibilis, et offerat intellectui activo speciem intelligibilis praesentem: 'intuitionem illius intelligibilis secundum quod praesens est in

specie, seu actum intellectus agentis circa obiectum accidentaliter

sibi oblatum in specie intelligibili. Quare in actu intelligendi

accidentali primo habetur actio obiecti, deinde passio in intellectu, tandem intuitis. In actione, quae manet in agente, inquit S. Thomas p. 1. q. 56. a. I), oportet ad Mesuvid procedat actio, quod obiectum tiniatur venti, ierat oportet quod sensibile uniaturaenaui, ad hoc quod sentiat actu. 63. Quaeritur secundo, utrum species inussisibilis sit priseipium formati intuitionis. Respondeo, ita sentirem Thomam loco enim citato si con-

VOL. II. O

96쪽

tinuat Et ita se habet obiectum unitum pote tiae ad viram Saetionem, sicut forma, quae est princi nem aetionis in aliis ventibus stetit enim alar ea prinoipium ea aetionis in igne, ita aperies rei visa ea prentapium formale visionis in cloe . Sed considerandum est quod principium actionis intellectivae non est speetes, sed intellectus intuens obiectum in speeiel sena unde, licet speetes intelligibilis habeat se ad modum D se actuantis

intellectum passivum, non tamen habet se tamquam forma actuans intellectum activum, sed tamquam obiectum formale intesiectionis. am intellectus activus est virtus actuativa sui

in termino intelligibili per poetem praesente et ideo habet se tamquam principium sormale actus terminus intelligibilis habetae tamquam obiectum materiale in quod cadit actus et species ipsa habet se tamquam id per quod et secundum quod obiectum materiale attingitur actu virtutis intellectivae. Illud autem,aeeundum quod obiectum materiale attingitur, est obiectum sormale obiectum autem semiae non est principium quod agit, nec principium quo agens agit, sed sormalitas sub qua terminus actionis terminat actum, vel aliis verbis, ipse terminus materialis consideratu non absolute et prout est in se, sed relative et prout attingitur a potentia, cuius actum terminat. Quare similitudo illa: si ea principium ea actionis in igne, ita perim rei visa est prines iam formale visionis in oculo, non plane sati facit; quia pecies rei visae non est principium activum videndi. sicut calor est principium activum calefaciendi, sed terminus formalis visionis et praeterea calefactio est actio transiens, visio eat actus immanens unde actio calefactiva facit calorem recipi in aliqua potentia passiva, visio vero non facit recipi speciem in aliqua potentia passiva, quia actus videndi consequitur receptionem speciei et sic non facit recipi quod iam est receptum. Quia ergo actus qui recipitur habet rationem principii sormalis in eo in quo recipitur, calor, ut est in calefacto, est principium sormale ealesaoti ut talis sed quia actus qui non recipitur in alio non habet rationem principii sormalis eius, species non est prin-eipium sormale visionis in intellectu activo, quia esse activum non

97쪽

CAP. III. DE SUBATANTIA PIRITUALI. 83 est eme receptivum quod autem non ea receptivum alterius, non

habet ab autem formaliter esse. Quia tamen visio prout est ab intelleetu activo praerequirit peciem receptam et in inieli tui alvo, et videt obieetum prout repraesentatur, species ipsa habet rationem obieeti formalis, modo supra explicato. M. Quaeritur tertio, utrum pumis parit aetu intueatur omne id euiua habet aperiem in interuesu. Respondeo negative. Et patet quia aliud eat habere speciem

intelligibilis impressa in intellectu passivo, aliud actu uti illa

specie, seu actu terminare intuitionem ad obiectum in illa repraesentatum. Manifestum est, inquit S. Thomas p. l. q. 57 a M, quod eae sola volantate dependet, q-d aliquis actu aliqua e sideret; quia quum a via habet habitum arientia se aperies istia ibiles in eo existeries, utitur eis quum vuli. Et contra gent. lib. ii. e. 101 hoc ipsum elarius explicat: --- αι, inquit, quod non omne illud est inseruestim in actu, uitia recisa intellis lis actu est in isseruem Ourum enim substantia inteliigens ei etiam lena, ac per se sit domina aut avius, in potestate ipsis est, postquam habet aperiem intini bilem, in ea utatur intedigendo actu,

vel si philiares habeat, tis utatur tinaci arum. Unde et ea, guo macientiam habemvis, non omnia aesti consideramma. Substantia igitur interuerualia per plures aperies eos aceria, utitur una quam vuli ae per hoe simul aesti eos acit omnia quae per unam periem eos acu; -- enim unt in unum intesiigibile, in quantum sunt per unum cognita, sicut et intinerius matre simul eos seu musta ad immeem composita via relata ut unum quoddam Ea vero, quinpe di τε aperies eo oscit, non evn est simia et ideo seu etii uesiectus unus, ita ea intellectum in aesti aeum. Est igitum ininteuectu substantia eparatae quadam intelligentiarum me ario; non tamen stu' proprie loquendo, quum non succedat actus pote uiae, ed aetas actui. 65. Quaeritur quarto, utrum intellaetus reparatu patiatur intrinsecam mutationem ex eo quod osnvertit ae a consideratione uniugaperiri intinisibilia ad aliam, quam iam habet.

Respondeo negative. am nullum subiectum assignari potest, G2

98쪽

84 DE UBsTANTIA PIRITUALI. CAP. III.

in quo recipiatur mutatio. Et quidem intellectus activus, dum a contemplatione unius transfert se ad contemplationem alterius, nihil patitur intrinsece quia pati non est eius intellectus vero passivus non recipit nisi species et hic nulla species supponitur recipi. Nec reseri, quod fiat transitus ab aes ad aerum iuxta citata verba S. Thomae. Nam transitus iste dicit solum mutationem

obiecti, circa quod versatur actus, non autem mutationem intrinsecam ipsi intuitioni ut est aliquid intuentis. Et hoc videtur

esse quod ait S. Thomas loco nuper citato, quum asserit, in successione intelligentiarum substantiae separatae non eas motum

proprie dictum. Hoc ipsum videtur insinuare p. I. q. 56. R. I, ubi post verba a nobis relata n 63 addit Sed eo iderandum est, quod eiusmodi species obieeti quandoque est inpotentia tantum

in eos aestiva virtute et tune est eos Mens in potentia tantum: et ad hoc quod aetu cognoscat, requiritur quod poteritia cognoscitiva reducatis in aerum aperiri. Si autem eam semper habeat, nihilominu3 per eam cos Meo poteat abaque aliqua mutatione aeu receptione praecedenti. Eae quo patet, quod moveri abibiecto non est de ratione cognoscentia in quantum est eos scens, sed in quamlum eupotentia cognoscens. Ex his apparet S.Ihomam sentire, ut

tionem fieri in intellectu tantum passivo, dum recipit speciem, cuius est potentia receptiva, et recepta semel specie, intellectum activum absque aliqua mutatione per illam posse cognoscere hoc autem est quod contingit in casu proposito. Atque hoc mihi videtur omnino verum, licet videatur dissicile intellectu Dicendum enim est, quod motus intellectualis habet se quoad hoc sicut motus localis et quod sicut, si corpus procederet motu continuo ex impulsu prius accepto, diceretur transire de uno actu ubicativo ad alium, quin mutaretur intrinsece aliquid ipsius corporis; sic dum intellectus procedit ab actu ad actum, non mutatur intrinsece. Haec similitudo mihi videtur valde notanda hoc loco, propter maximam analogiam existentem inter terminum cognitionis et ubicationem, quemadmodum dicemus intractatu de accidentibus.

99쪽

66. Occurrunt his quatuor difficultates 1 Quod quum actus intelligendi sit actus immanens, differentia, vel ratio distinctionis, inter unum actum et alium debet esse aliquod immanens. Ergo in transitu de uno actu in alium aliquid in ipso intellectu recipitur, quod sit ratio praedictae distinctionis. 2' Quum actus intelligendi intrinsece compleatur termino obiectivo per speciem

repraesentato, mutatio huius termini importat mutationem intrinsecam in ipso actu. 3 Causa essiciens mutationem termini, seu utens speciebus prout vult, eat voluntas applicans intellectum adeonsiderandum unum potius quam aliud. Atqui applicatio huiusmodi nequit fieri, nisi intellectus recipiat aliquem motum a voluntate. Ergo, nisi mutetur intrinsece nequit transire ab actu in actum. 4' ctus creaturae semper est potentialis, id est ulterius actuabilis et sic in transitu de uno actu ad alium intellectus activus, liuet actuatus, considerari debet ut in potentia ad illum novum actum, ad quem transit sicut corpus quod movetur motu locali, dum actu est in motu cuiusdam velocitatis et directionis est in potentia ad novum velocitatis gradum et ad novam directionem. Ergo etiam transire de actu ad actum est aequiv lenter transire de potentia ad actum; et ideo est proprie moveri. 67. Responderi tamen potest ad primum, quod, si actus immanens mutaretur secundum rationem immanentiae, differentia inter actum et actum deberet esse aliquod immanens, seu intrins e receptum. Sed si actus immanens, servata eadem ratione

immanentiae, fiat tantum diversus ratione termini, ad quem terminatur, nulla est necessitas dicendi, differentiam inter actum et actum constitui per aliquid immanens de novo receptum. Sicut, dum corpus procedit motu uniformi, differentia inter aetum ubicativum et actum ubi tivum sequentem non debet esse aliquod immanens corpori, licet actus procedendi immaneat in corpore actus quippe procedendi est actus mutandi ubicationem. Sed eiusmodi differentia constituitur per relationem extrinsecam unius ubicationis ad aliam mediante spatio. In actibus vero intellectivis differentia habetur mediante intelligibilitate rerum, quae sunt in specie impressa, per

100쪽

quam termini intelligibiles quasi spirituales ubicationes, ut videbimus alibi ad invicem reseruntur. Ad secundum responderi potest, quod mutatio termini, in casu de quo loquimur, non fit per aliquid de novo meptum, quum supponatur utraque species iam imprema in intellectu sed fit solum per hoe, quod intellectu activus, qui prius denomin

batur in actu per primani aperiem, postea denominetur in actu per secundam speciem . Tam autem est in actu per hane, quam per illam; quare actus, ut est ab agente, videtur manere abs lute idem ut autem terminatur ad hoc vel illud, denominatur diversus, et tanto persectior, quanto ea nobilius obiectum, ad quod terminatur, aut luridior specie eiusdem. Et praeterea notandum est, quod aetus ille non terminatur ad aperiem, sed ad obiectum aperie repraesentatum unde terminus ille, a quo aetus dicitur diversus est quid extrinsecum. Non ergo est verum quod actus intelligendi compleatur intrinsere termino obieetivo, sed potius dicendus est compleri extrinare tantum: vel, si dici potest talem actum compleri termino sibi intrinseco, id intelligi debet de actu terminative sumpto, seu relative, non autem de actu entitatis et in se spectato. Unde concludimus, in transitu de actu ad actum fieri solum mutationem relationis

Ad tertium responderi potest, modum illum loquendi, quo didimus voluntatem applicare intellectum ad considerationem euiusdam obiecti, sic explicandum esse, ut significet, ipsum intellectum actu intelligentem aliquid, et in eo quod intelligit non quiescentem siquidem semper est in motu natura sua pro dere ad aliquid aliud contemplandum. Distinctio enim intellectus a voluntate, ut supra vidimus n. 43ὶ non est distinetis rei a re, sed est distinctio unius et eiusdem rei a seipsa secundum quod accipitur prius inadaequate, et deinde adsequate. Idem ergo est dicere voluntas applicia intellaetum, ac dicere:

interuetus non plene quiescens in re cognita ulterius procedit istis. endo. Simile autem accidit in corpore, quod accepto motu uniformi, procedit de tibi in uisi Velocitas enim actualis, qua pro-

SEARCH

MENU NAVIGATION