Realis philosophiae institutionum

발행: 1862년

분량: 427페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

CAP. II. DE SUBSTANTIA PIRITUALI. 67

omnino necessaria est, quum nequeat spiritus velle movere, nisi cognoscat existere aliquod mobile. Ad secundum autem dico, actum substantialem, sub eo re spectu, secundum quem significat ipsum visere substantiae spiritualis, continere etiam virtutem locomotivam corporum. Nam

primum vivere, sicut est principium formale operationum vitalium immanentium, ita est principium virtuale operationis motivae transeuntis. Nam vita et motus sunt analoga, et principium vitae continet eminenter principium motus. Illud ergo, quo primo spiritus vivit, est illud quo spiritus constituitur virtus motiva, quin necesse sit ponere aliquid aliud, quo sit sormaliter movens seipsum per locum. Quando enim habetur vis altioris ordinis continens eminenter virtutem ordinis inferioris, non est necesse, ad hanc habendam, aliquid addere. 52. Quae diximus hucusque de virtute locomotiva confirmari et explicari possunt ex iis, quae scimus de vi motiva materiae. Nam in elemento materiali illud ipsum, quo elementum Onstituitur, est principium actionis motivae ad extra actus enim, qui, ut dans primum esse suae materiae, dicitur sorma, ut terminabilis accidentaliter ad extra dicitur principium activitatis et terminus, qui, ut complet sormam, dicitur materia, ut relatus ad extra, dicitur terminus directivus actionis motivae, quum directio localis sit ex materia ad materiam. er idem ergo constituitur adaequale tum quoad intensitatem, tum quoad directionem)virtus motiva materialis, per quod constituitur substantia materialis et diversi gradus intensitatis ad movendum in diversis elementis respondent gradibus intensitatis, quibus aequivalet serma. Consentaneum ergo est eodem vel simili modo de spiritibus sentire videlicet eos realiter constitui in potentia admovenda corpora per illud ipsum, quo constituuntur substantiae spirituales. Quia vero spiritus constituitur intrinsece per intellectum et voluntatem, quae sunt una res, et una virtus adaequata

sub duobus conceptibus inadsequatis accepta, per eamdem rem et per eamdem virtutem substantialem constituitur principium motivum ad extra licet tunc virtus intellectiva et volitiva non F 2

82쪽

68 DE sunsTANTIA PIRITUALI. CAP. II.

debeant accipi sub earum sermalitate praecisiva, sed materialiter, et per modum unius primi actus vitalis quia velle et intelligere

non ea formaliter movere corpus. Quare virtua motiva ad extra, quae est in spiritibus est ipsum principium vitale, ut ad extra operativum et sicut sorma materialis est ipsa vis activa, sed dicitur sorma ab informando, et vis ab agendo, ita actus substantialis adsequatus spirituum est ipsa eorum vis motiva, sed dicitur actus vitalis a vivendo, et vis motiva a movendo.

53. Atque hic notandum, quod vis locomotiva, quae est in materia, habet determinatam intensitatem substantialem, quae pendet ab entitate formae, ut diximus, et habet determinatam intensitatem accidentalem in agendo, quae pendet a distantia recipientis motum et insuper habet physice diversam speciem, id est determinationem vel ad attrahendum vel ad repellendum et praeterea determinatam directionem, id est procedentem a materia agentis ad materiam passi. Contra vis locomotiva, quam habet spiritus relate ad corpora habet in sua applicatione intensitatem, speciem, directionem subiectam voluntati, et pro arbitrio determinabilem, saltem intra illos limites intensitatis, qui respondent tali enti virtutis finitae. Et ratio est, quia vis motiva in spiritu non est de se sormaliter, sed eminenter motiva, quum sit ipsum principium vitalium operationum, quae altioris ordinis sunt, quam operatio simpliciter locomotiva. Unde, quando spiritus vult movere corpora, non indiget nisi temperare

et quodammodo accommodare virtutem suam nobiliorem, seu

potius eius applicationem, ad producendum effectum ignobiliorem hoc autem fit applicando virtutem hanc nobiliorem termino ignobiliori, quod nequit actuari ab ea virtute, nisi secundum motum localem et ex hac actuatione virtus illa nobilior denominatur formaliter motiva, licet quoad se sit plus quam

motiva.

Atque hoe facile intelligetur per exemplum. Si enim lux

solis, quae est virtus omnium colorum, incidat in vitrum rubrum, non transmittetur, nisi in quantum est virtus coloris rubri, propter determinationem illius corporis ad solum rubrum susci-

83쪽

CAP. II. DE SUBATANTIA SPIRITUALI. 69piendum unde lux transmissa vocabitur rubra, licet lux ut a sole provenit non sit formaliter rubra, sed eminenter quodammodo, quia continet plua et melius quam rubrum, quod recipitur in vitro. Sicut ergo solum rubrum actuari post vitrum est ex imperfectione vitri non transmittentis alios colores, non ex impersectione lucis ita solum motum localem actuari ab angelo in materia est ex imperfectione entis materialia non admittentis alium motum, non ex imperfectione virtutis quae est in movente.

Nam quidquid recipitur, recipitur ad nwdum recipientis, ut passim notat .ahomas. Et per hoc intelligitur melius quod supra diximus, vim motivam, quae est in spiritu esse de se plus quam

motivam, seu eas virtutem vitalem.

Quum ergo virtus motiva spiritualis sit plus quam motiva, et nobilior quam effectus qui producitur, non est mirum, si etiam nobiliore modo procedat ad actunt. Nobilior autem modus adactum procedendi est dirigi virtutem voluntate quod competit virtuti spirituali quam dirigi a centro materiae, quod competit virtuti elementi materialis. Unde applicati virtutis motivae spiritualis ad mobile non exigit materiam eae qua, sed tantum ad quam dirigatur. Quia tamen directio huiusmodi diei ordinem

ad locum, ulterius quaeri potest, an non possit ac debeat spiritus constituere se quodammodo caliter in loco, ut possit virtutem suam dirigere ad producendum motum localem in determinatam directionem. Ad quod respondendum est, aliud esse directionem motus producti, aliud directionem virtutis. Directio motus est localis, seu designabilis inter puncta in spatio signata et quando motus localis producitur actione virtutis materialis, etiam virtus materialis dirigit actionem localiter, quia necesse est ut agat ab aliqua distantia, ut alibi vidimus, et distantia eiusmodi iacet in aliqua directione locali sed quando motus localis producitur actione virtutis spiritualis, quae est supra locum, et non indiget

esse ad distantiam ut possit agere, non est necesse ut virtus dirigatur secundum aliquam lineam ductam a patiente ad agentem et sic directio actionis huius motivae est tantum virtualiter localis, in quantum potest essicere motum habentem

84쪽

70 DE UBATANTIA PIRITUALI. CAP. II.

illam direetionem localem directio vero ipsius motus erit localia formaliter. Hinc S. Thomas docet amyelum non esse in Deo, nisi recundum contactum virtutis, quatenus dicitur ibi esse, uti recipitur

eius actio motiva.

54. Non tamen repugnat, apiritum eonstituere et determinare pro arbitrio quaedam puneta spatii, ex quibus libere dirigat actionem suam motivam ad aliquod distans, eo modo quo faciunt corpora in quo casu puncta illa spatii habebunt similitudinem aliquam cum materia actuata, quae est centrum via loeomotivae naturalis et virtus motiva spiritualis habebit similitudinem aliquam cum sorma informante materiam et sic videtur posse convenienter explicari apparitio angeli in specie hominis, aut daemonis in peeie bestiae, et subita alterutrius disparitio. Dum enim fiunt tales apparitiones, oculi aspicientium moventur ab obiecto extra posito; et si actio spiritus exercetur a distanti in distans. Et dico, hoc non repugnare primo, quia per hoc videtur reet explicari illa temperatio aut accommodatio virtutis nobilioris ad produeendum ignobiliorem effectum, de qua supra

n. 58): secundo, quia si angelus potest virtutem suam spiritualem actuare in eo puncto spatii, in quo est materia receptiva motus, non videtur esse aliqua ratio, propter quam impediatur, quominus actuet eam virtutem ex aliquo puneto spatii distincto ab eo, in quo est illa materi : illud enim de quo praedicari potestis, est capax recipiendi praedicationem ex quae est eiusdem speciei. ertio, quia non ideo poneretur in spiritu aliqua materia, nec ideo spiritus haberet aliquid, per quod secundum se dieeret ordinem ad locum materialem; nam simulata illa puncta materiae, propter desectum distinctarum formarum propriarum, nullum haberent esse distinctum substantiale, inquantum sunt centra directionis multarum actionum unius virtutis spiritualis et sic puncta illa simulatae materiae non constituerent spiritum materialiter in loco, sed sacerent tantum spiritum simulare materialem loci occupationem. Quarto, quia id videtur etiam constare ex S. homa, qui ait: Nihil prohibet angelo assignari locum divisibilem per contactum vi virtutis, sicut

85쪽

CAP. II. DE SUBSTANTIA SPIRITUALI. Imrpori assignatur Letis divisisilia per eo Mettim sua magnitudinis p. I. q. 53. a. I). Et paullo inserius ad 1 Angeias potest Oe pare Deum divisibilem per applieationem aua virtutis, sicia corpus per applicationem sua magiaturinis Qvinto, quia anima humana habet realem coordinationem ad corpus quod informat, et fit per suam substantiam praesens in singulis eorporis partibus, communicana auo modo in earum ubi tionibus nee tamen ideo inducitur materia in substantiam animae, licet materia orporis informati sit vera materia et non simulata. ulla emo apparet repugnantia in hoc, quod aliquis spiritus non ordinatus ad inso

mandam veram materiam possit libere virtutem suam coordinare ad extra per imitationem virium materialium, et hoc modo per propriam voluntatem assumat exterius similitudinem quamdam eius eoordinationis quam habet naturaliter anima, ut corporis larma. Sexto, quia saltem potest spiritus per Virtutem suam motivam elementa materialia, quae sunt in aethere in aere vel alibi quadam arte coniungere et continere, et per motus, quos

in illis producit, apparentiam visibilem exhibere in quo inauerit per applicationem virtutis in omnibus ubieationibus illorum elementorum: et hoc proprie videtur intellexisse S. Thomaseitato loeo. Unde etiam dixit angelos ex aere condensato assumere sibi corpora, in quibus visibiles fiunt Attamen hoe non videtur necessarium, et dissiculter conciliari potest eum subita disparitione. 55. Quaeritur Meimosexto, quM ait via informativa orporis,

et utrum spiritus possit informare cor M. Respondeo, ex supradictis facile esse explicare quid sit vis insormativa. Quum enim viderimus, virtutem motivam eorporum, quae est ipsa substantia spiritualis esse de se plusquam motivam, et rationem, propter quam corpora non recipiunt ab ea nisi motum localem esse eo quod non in in potentia nisi ad talem motum, sequitur, quod, si inveniatur aliquod corpus ita praeparatum organice, ut sit in potentia ad vitam habendam et exercendam, actus substantialis spiritualis, qui in aliis corporibus non actuat nisi motum localem in tali corpore poterit actuare

86쪽

vitam, et habebit rationem sormae dantis illi primum vivere. Hoe autem ipsum declarat quid sit vis informativa est nempe ipsa substantia spiritualis ut est actuativa vitae in eorpore potentiam vitae habente. Quod ut melius intelligatur, adverti potest, vim informativam habere se ad vim simpliciter motivam, sicut se habet vis allicitiva persecta ad vim simpliciter illuminativam. Dico via allieitis perfecta, id est non qualem vidimus esse in spiritibus, sed qualem fingere possumus ad rem declarandam, de qua agimus. Itaque sicuti movere persecte voluntatem plus eat quam illuminare intellectum, ita informare plus est quam movere: item, sicut ad hoc, ut illuminatio fieret moti essica voluntatis,

requireretur, ut voluntas quae movetur, esset in exigentia naturali

illius boni, quod per illuminationem offertur, ita ad hoc ut actus spiritualis applicatus corpori sit plus quam motivus, id est

naturaliter insormativus, requiritur, ut corpus sit in naturali exigentia vitae, quam affert spiritus informans illud. atet autem illuminationem accidentalem numquam compleri per se ipsam in esse allectationis persectae et emcacis, quum res illuminatione accidentali ostensa non habeat aliquam necessariam congruentiam cum indigentia illuminati, quae possit determinare illius voluntatem unde illa sola illuminatio est per se allicitiva, qua spiritus per suam intelligibilitatem illuminat primo seipsum,

quam illuminationem consequitur amor necessarius. Haec autem

illuminatio non est accidentalis, sed substantialis. Similiter motio aliqua accidentalis numquam completur per se et ratione sui in esse informationis quum causa movena accidentaliter non habeat aliquam necessariam habitudinem ad subiectum motum, quae exigat in illo expleri, et subiectum accidentaliter motum possit carere illa motione accidentali unde illa sola motio est per se naturaliter insormativa, qua movens actuat seipsum intermino sibi congruente et naturaliter debito, vel saltem intermino exigente naturaliter actuari, ita ut informatio debeatur ipsi termino, si non debeatur ipsi insormanti quamquam in hoc secundo casu informatio esset quidem naturalis corpori eam exigenti, sed non spiritui, qui nullo modo exigeret corpus Quando

87쪽

CAP. II. DE UBSTANTIA PIRITUALI. 73

vero tam spiritui, quam corpori informato debetur naturaliter insormatio, tunc insorinatio ipsa est utrinque naturalia.

Hine videtur dicendum, quod vis insormativa generaliter sumpta nihil sit aliud nisi vis actuatis sui in termino sibi congruente, habente potentiam ad vitam et sic accepta distingui

potest in naturalem et praeternaturalem. Naturalia est, quae exigitur tum ex parte spiritus, tum ex parte orporis praeterruituralis, quae exigitur ex parte corporis tantum, ut infra explicabimus. 56. Dictum est in tractatu de primis principiis, animam humanam non esse formam accidentalem corporis, nec tricte substantialem, seu dantem illi primum esse absolute, sed proprie naturalem. Hoc ipsum ex praecedentibus apparet. Nam, quum principium vitale in se primo constitutum sit ipse spiritus intrinsece completus in esse substantiae primo viventis, sequitur eius actuationem in termino exteriore esse aliquid natura saltem

posterius ipsa substantia, et ideo non includi essentialiter in ipsius substantiae spiritualis conceptu quare in hoc sensu diei posset quod insormatio est accidens accidit enim, spiritualem

substantiam in se adsequate constitutam insormare corpus, nec,

si esset insormare, aliquid perit de spirituali substantia. Sed quia anima humana non prius existit et deinde informat corpus, sed tunc primo est quum insormat corpus ut videbimus insequente tractatu), ideo non potest diei quod informatio sit aliquid adveniens animae iam existenti, et multo minus quod sit aliquid adveniens ad modum accidentis physici quod recipiatur in substantia animae sed dici debet quod informatio est actus

naturalia animae informantis, substantialia in quantum anima est substantia et per suam substantiam insormat, accidentalis inquantum anima absolute potest esse sine informatione, sam-tialis respectu hominis, qui anima et corpore essentialiter constat. Sed, si ita est, inquies, omnis insormatio corporis erit peraecideris, et nulla erit informatio per se, nisi in brutis, quorum anima nequit existere nisi in corpore, quum non sit spiritualis. Ad quod respondetur, esse aliquod per se substantiale, et aliquod

88쪽

paer se naturale, quod eat medium interpre se substantiale et per aeridem. Illud enim est per a substantialiter, quo nubstantia ut substantia absolute carere nequit, ut virtus intellectiva in spiritu: illud vero est pure per aeridens, quo natura substantialia carere potest, ut determinata cogitatio illud denique est per a naturaliter, quo substantia absolute carere posset in ratione sub-atantiae, sed non poteat arere sub conditione naturali. amVero, quum anima humana iuxta conditionem natura non incipiat esse nisi in corpore ad quod informandum creatur, orpus vero in potentia ad vitam iuxta conditionem suam naturalem postulet informari ab anima, sequitur, corpus anima informatum esse unum per se naturale ex duabus substantiis se naturaliter complentibus resultans et informationem ipsam non esse aliquid per accidens, sed per se respectu naturae humanae, seu respectu tam animae, quam corporis, prout ad unum ena naturale constituendum ordinantur, licet eadem informatio sit aliquid per accidens respectu substantiae spiritualis et corporalia ut sic. Addendum autem est, quod quum anima nequeat Xercere vitam suam, nisi habeat obiectum circa quod operetur, et hoc obiectum non fiat praesens animae secundum Ordinem naturae, nisi ut coniunctae cum corpore, et dependenter ab impressionibus corporeis, ut hie supponimus, et alibi videbimus ponere, animam

habere primum esse in corpore, est ponere conditionem naturalem, sub qua anima possit exercere suas operatione vitales,

etiam pure spirituales. Et ideo informati,corporis est naturalis conditio, sine qua anima defacto non incipit operari. Si autem Deus, ut certe potest de potentia absoluta, crearet aliquam animam, priusquam illam uniret corpori, anima illa inciperet operari statim circa intelligibilia per operationem pure spiritualem et si deinde uniretur corpori, informati non esset pro ea conditio operationis; siquidem independenter ab insormatione

iam plurima eognosceret, et circa illa operaretur. Hinc si aliqua anima crearetur ante quam informaret corpus informatiosequens non esset amplius aliquid naturale illi animae in quan-

89쪽

CAP. II. DE SUBSTANTIA PIRITUALI. 75

tum vero ad compositum, illud esset quidem unum pre se principium vitae animalis, sed unum per ac iens principium vitae intellectualis. Quare ex eo quod anima de aes et iuxta

ordinem naturae non creetur nisi in eorpore, et non nisi dependenter a nexu cum corpore exerceat suas operationes Vitales, apparet, hominem esse unum per se naturale, tum secundum

quod est animal, tum secundum quod est intellectivum. Et sic actus insormativus in homine est naturalis secundum totum id quod est, non accidentalis. 57. Quaeritur decimoseptimo, virum omnia substantia piritualia habeat vim informativam corporis.

Respondeo, quod virtus informativa, ex dictis, in substantia spirituali nihil est aliud nisi ipsa substantia in quantum est

principium vitale intrinsece completum in esse substantiae spiritualis, et ulterius complebile per actuationem vitae in termino extrinsem habente vitam in potentia. Quare quaerere, utrum omnis substantia spiritualis habeat virtutem insormativam, est quaerere, utrum omnis substantia spiritualis ita sit intrinsere completa, ut actus vitae, quo vivit, sit ulterius actuativus vitae intermino extrinseco habente vitam in potentia. tque hic distinctione opus est; si enim hoc quod est esse ultemius actuativum vitae sumatur tamquam apissentia quaedam absoluta substantiae spiritualis evidenter non erit admittendum quod ullum principium vitale spirituale sit hoc modo exigens actuare vitam in termino extrinseco si vero hoc quod est esse ulterius actuativum vitae sumatur pro simplici et absoluta sussicientia substantis spiritualis ad id praestandum, sic verum erit dicere, quod omnis substantia spiritualis habet hane sussicientiam si tandem

hoc quod est esse aeruativum vitae sumatur pro suffetentia coniuncta cum naturali eaveritia actuandi, tunc sola anima humana est hoc modo actuativa vitae in termino extrinseco suae substantiae.

Ex tribus his, primum est evidens, et quia dantur substantiae spirituales separatae, et quia quod est extrinsecum nequit per se exigi ab eo quod intrinsece est completum. Secundum mihi videtur certum; qui si angelus habet virtutem motivam

90쪽

76 DE UBsTANTIA PIRITUALI. CAP. II. corporum maiorem quam anima humana, ut patet in energumenis, videtur etiam habere virtutem actuativam vitae maiorem, quam anima humana, quum nequeat unus actus principii vitalis ad extra esse relative persectior, quin ipsum principium vitale sit relative persectius etiam in ordine ad extra, et consequenter magis actuativum vitae extra seipsum, quam anima, si tamen in actuatione vitae datur magis et minus. Sed considerandum est, quod, si, posito corpore in potentia vitam habente, angelus aliquis iuberetur illud informare, ille angelus a statu nobiliore ad ignobiliorem adduceretur, et compositum resultans esset qui dem naturale ex parte corporis vivificati, non tamen ex parte spiritus vivificantis, cui potius talis insormatio esset violenta, quia non inclinatur naturaliter ad statum ignobiliorem eo in quo est; unde talis informatio ad summum admitti posset, si conciperetur habere rationem poenae Censeo itaque angelum habere simplicem et absolutam sussicientiam ad animandum corpus inpotentia vitam habens, sed non habere aliquam inclinationem ad id praestandum, eo quod melius illi sit esse substantiam separatam. aertium vero ex illis tribus videtur sponte sequi ex duobus prioribus. Sola enim anima humana, eo quod creetur

in corpore, creatur actuans vitam in termino extrinseco, et caret praecedente usu et experientia status melioris; unde, quum ex una parte inveniat sibi bonum esse existere in corpore, ex alia vero non cognoscat meliorem statum, libenter corpori sociata manet, et amat corpus a se insormatum, cum quo constituit unam naturam, et sentit inclinationem ad permanendum in suo

ossicio illud informandi Et iuxta hanc explicationem inclinatio

illa non est praecise substantialis, sed naturalis, id est non resultat praecise ex essenti substantiae animae, sed ex facto naturali, id est ex statu in quo versatur a sua creatione et deinceps Et sic animae beatorum, iuxta me, nec sunt substantiae ut sic incompletae, nec angi naturaliter possunt, etiam praescindendo a beatitudine, de separatione a corpore; nam qui meliore modo est, non angitur eo quod peiorem reliquerit. Anima autem separata habet melior modo post separationem, ea

SEARCH

MENU NAVIGATION