Cajus Valerius Catullus et in eum Isaaci Vossii observationes

발행: 1684년

분량: 393페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

AD C. VALERIuM CATu L Lubi. 79bat Iphitilla ab Iphito. Sed cum Catullus Romanis tantum utatur appellationibus, malui Histitilla, quomodo in veteri libro scriptum reperi. Hujus, nisi fallor, contraditum Hispilla apud Plinium juniorem. Forsan quoque sic scripserat Juvenalis, non Hispulla. Pube ad te veniam meridiatum J Meridiari quid sit notissimum. Graeci id vocant , ωλάζειν, quae pleraque accipiuntur pro requie S somno post prandium , JU mi διων xii. ut loquitur Eustathius. Mos iste solennis omnibus gentibus& omnibus seculis, praesertim diebus aestivis, & quamvis ignotus Homericis possit videri heroibus, qui statim a prandio se exercebant, ἄμα δαις , αμα άεθλοι, excipiendus tamen Agamemnon,quem meridiari solitum hiisse, non male ex hoc colligas Homeri loco. iνθ' c- ὰν βεμ οντ ιδεις Abeeuίμνονα δίον. Hinc sorsan lactucae Cypriae genus, puniceis praeditum soliis, dictum Αγααεμνονη. Sic enim lacti icam appellari docet Hesychius. Eadem quoque dicta

ut ex eodem, & Athenaeo constat. Notum vero omnes lactucas ad inducendos facere somnoc.

Ne quis liminis obseret tabellam J Accipiunt hoc nonnulli de pessulo, alii de ligneis tepagulis quibus fores exterius sepiuntur. Neutrum bene. Tabella liminis est ipsa janua, more Graeco qui θυων, νιδαρ vocant. Pollux Ai μὲν ουν ωρ- 5 cm ἰλς sc νηλα θν Nam pransus jaceo J Supinitatis id nempe indicium, unde Varro

apud Servium , in lecto temulentos jacere, sobrios cubare consuescere. Quod vero sequitur, pertundo tunicamque palliumque, id Graeci et ganter dicunt πεπλον κρουειν.

IN UI BENNIO S.

O furum optime balneariorum Vibenni pater, & cinaede fili: Nam dextra pater inquinatiore . Culo filiis, est voraciore: Quur

92쪽

Quur non exilium, malasque in oras Itist quandoquidem patris rapinae Notae sunt populo, & natis pilosas, Fili, non potes esse venditare'

Nam dextra pater inquinatioreJ Coniectura Guyeti est uncinati re. Eso vulgatam lectionem retineo. Sic apud Ciceronem manus Iava, in depeculatorem, cujus manus turpibus de sordidis sinis erant inquinata .

SECULARE CARMEN AD DIANA M.

DIANAE sumus in fide Puellae. & pueri integri: Dianam pueri integri,

Puellaeque canamus.

O Latonia maximi Magna progenies Iovis, Quam mater prope Deliam 'Deposivit olivam, Montium domina ut fores.

Silvarumque virentium, Saltuumque reconditorum, Amniumque sonantum.

Tu Lucina dolentibus Juno dicta puerperis et Tu potens Trivia, & notho es Dicta lumine Iuna. Tu cursu, dea, menstruo Metiens iter annuum

93쪽

Rustica agricolae bonis Tecta frugibus exples.. Sis quocunque tibi placet

. Sancta nomine, Romulique Ancique, ut solita es, bona

Sospites ope gentem.

Carmen hoc scrip a esse a Catullo ludis secularibus factis anno urbis DCCxxxvi r. C. Furnio & C. Iunio Silano C os s. quando &Horatius suum seculare edidit carmen, adstruere conatur Iol. Scaliger . in Eusebianis animadversonibus ad annum MDCCCCL x. Verum longe id secus se habet, totis quippe triginta quinque annis antea jain Catullus obierat. Illud quidem negari non debet, Catullum non trigesinio aetatis anno vivere deliisse, ut habet Eusebii vel potius Hi ronymi Chronicon , cum & Britanniae a Caesare subactae meminerit Catullus, & cx Suetonio constet illum reconciliatum fuisse Caesari, postquam jam magna Caesaris in Rep. esset autoritas ; sed vero illum potulisse si, retare secularcs ludos sub Augusto, & supervixisse Virgilio, utique absurdum fuerit. Nullus scriptorum qui sub Augusto si ruere, Catulli tanquam viventis mcntionem sacit, & ipsa Catulli, quae supersunt, scripta, nihil continent quod non praecesserit bellum civile Caesaris & Pompeii. Quo d vero ludum attinet secularem, quem hic memorat Catullus, illum omnino de eo intelligendum esse istimo, qui proculdubio celebratus fuit anno urbis DCC vel D v. Hoc sic essicitur. Licet olim discrepantes admodum fuerint sententiae dotempore celebrationis hujus ludi, qui peractis tribus aetatibus ,. ut te

latur Herodianus, instaurari debebat, aetatum vero spatia non eadem ratione subducerentur, cum uni aetasi seu λεα alii xxxiii, alii xxxv, quidam talia plures annos adsignarent, unde factum est, ut longissimae vitae humanae complures annos centuna. alii centiun &quinque, nonnulli etiam centum & decem annos adscriberent: vicisse tamen videtiit eorum sententia, qui humanam vitam seculo sive centum annis terminarent, eoque peracto spatio ludos seculares institui debere crederent. Ex horum itaque sententia ludi secularcs cele-

94쪽

ge I. V ossI Ons ERvATION Es, brati suere anno Urbis CCCv, CCCCv, D v, ac denique Dev, ut ex Censorino & aliis colligi potest. Claudius Caesar annis quinque anticipavit praefatum ordinem , quippe cum anno urbis DCccvludi tui ritu majorum instituendi citent, voluit nihilominus ut completo exacte o flavo seculo indicerentur. Idem factum nono de docinio seculo. Hine facile perspici potest etiam septimo secu o ludos istos recurrisse, sive illi celabrati fuerint exacto praecise seculo septimo, ut postea Claudio Caesari placuit, sive quinquennio Crius in re antiquo, quod tamen minus mihi videtur probabile, cum ante bellum civile libellum suuin ediderit,&,ut puto, virere dcserit Catullus noster. Cum vero Augustus cumque secutus Domitianus alito tempora subducerent, hinc factum, ut eodem seculo bis celebrati fuerine ludi seculares , quod ipsum quoque antea non semel contigisse ex multis veterum testimoniis facile conficitur. Satis,ut puto, hinc patet qua tum errarit Scaliger , cum Catullum septu genario majorem obiisse scribit. In qua sententia hoc inprimis absurdum, quod si atullum

usque ad ludos seculares Augusti vixisse putemus, illud omnino sedar, ut in judicio Cornel. Nepotis Julius Calidius melior poeta

Vimilio & Horatio, quorum prior obiit biennio ante ludos, alter sexennio tantum supervixit. Verba ipsius Cornelii in vita Attici haec sunt; Idem L. Iulum Calidium, quem post Lucretii Catullique

moriem, multo eIegantissimum poetam nostram tulisseatatem verendιον posse contendere&e. Ut vero aetati Catulli annos xxxv, ita quoque

aetati Lucretii annos x Liv. idem addidit Scaliger , utpote quem in Euti bianis natum scribat C. Laelio Sapiente & Q. Servilio Coepi

ne C O s s. anno urbis D Cx xv, unde sequeretur Lucret iam vixi ste annis L xxxv Ira , cum tamen constet illum anno aetatis quadragesimo quarto mortem sibi conscivisse. Vi loquanti errores a magnis sa pecommittantur viris. Non tamen incessenda est hoc nomine eorum fama, nec carpendi quod, dum ardua literarum conscendant culmina, nonnunquam praecii ites eant, cum magnae & illustres animae , quanto fortius terrae affigantur, tanto saepe altius resurgant. Non nactuunt illiusmodi casus vilia & plebeia quorumlam notiri seculi gramin ricorum ingenia , quibus ne labantur tuti minum videtur humi semper reptare. 5 eos qui sublimi versantur ni aledictis lacessere, ac si subjectis capit bus turpiter illudendi deesset facultas. Porro ut quae distretarius pates cant, apponam tabellam quae singula temporum spatia

declaret. Anni

95쪽

6 s . Atticus nascitur. 6 8. Cicero naseitur. 6s6. Lucretius poeta nastitur. 68. Catullus nascitur. 68 . Virgilius nascitur. 689. Horatius nascitur. . 692. Lucretius poeta moritur, ut habet seriptor vitae Virgilianae, licet Hier nymus triennio fere serius obiisse scribat. o. Ludi seculares celebrantur. 7o . Vel hoc , vel sequenti anno, Catullus obiit. os. Bellum civile inter Caesarem dc Pompe-jum incipit. io. Caedes Caesaris. 7ii. Cicero occiditur. Ovidius nascitur.

722. Atticus moritur.

73ς. Virgilius moritur. 3 . Ludi seculares sub Augusto. 6. Horatius moritur.

96쪽

r I. V o xv I O B-s VATIONE&,- Pueri integri J Horatius pueros vocat necdum virum expertos, ubi mira est simplicitas commentatoris Ani erpiensis, qui nescire se fatetur, quinam illi sint. πιλους vocant Graeci. Varro Miγωγης , pud Nonium, pueros appellat devirginalca, quam h mpa thiam lumbi ad oculos haberem, quid is agiη η interesset, puerum utram essem devirginatum visurus , an μονους ερωτας puros , dum cogito. Ita expurvavimus locum hunc Varronis ope libri veteris, sensu claro& manifello. Quam mater proe Deliam deposivit olivam J Contenditiar mythol gi utrum palma, an vero oliva fuerit ad quam Latona pepererit, cum discrepent veterum testimonia. Sed quaestionem calia sol vere videtur Adianus, qui utramque nominat arborem quam apprehenderit Lai na, ita ut altera manu oleam, altera palmam presserit, idque fortiter prout solent pictique qui in dolore versantur, de praecipue mulieres dum pariunt. Plutarchus tamcn Boeotos adfirmasse scribit, non in Delo insula. sed ad Delum Boeotiae linonicin iure contigisse, idque non inter duas albores, sed inter duos fuvios, quorum hic Palma , alter Oliva vocaretur. . Vide illum in Pelopida.

Tecta frugibus exples J More Graeco, & praesertim A sat ico, quibus Diana ct Ceres dii eadem , quod vel ex cognominibus, quae eadem sunt, palam fit. Nam & Ξυλακίαι sta Αυλακία dicia, quod arationi praesit, & Αικλια seu Eυκλια quod opimas largiatur c-pulas, & L υπαρ α ab Aruentis , 5 Παα-νω quod omnes pascat. - Male pro eo Πάμ πανον legas apud Plesychium, ut recte observat doctissimus Thomas Bruno. Eadem quoque de causa dicta Ola ια. Notum enim quid sint namcitis Se ὀα - - δωπς. Hinc ομ πνῶν.

crusque eo, ut misererer ejus esuriei Male vulgo embaenetiram legas. Bauli olim erat taberna & diversorium totius Campaniae affluentissimum Ibi Pompeius corpus largis curabat dapibus, unde Cicero dicit se misereti ejus, utpote qui tantum esuri I lSis quocunque tibi placet Sosta nomine J Haec dicit quia pauca tantum recenseat Dianae cognomenta, cum tamen infinita sint illa. Est quippe Diana dea μυωωνυμ di, aeque ac Isis.

97쪽

, AD C. V LxnruM CATu L Lir M. Romulique antiquam, ut solita es, s pites ope gentem J Non inscscaliger Ancique reposuit , cum libri veteres habeant antique, noniansiquam. Et sane Ancus rex conditoribus Romani nominis pra cipue accenseri meretur, unde Ennio bonus Ancus.

CAECILIUM IN VI AT.

POETAE tenero meo Qdali Velim Caecilio, papyre: dicas: . C. Veronam vcniat , Novi relinquens Comi moenia, Lariumque litus. Nam quasdam volo cogitationes Amici accipiat sui, nazique. Quare si sapiet, viam vorabit - ' Quanuis candida millies puella Euntem revocet, manusque collo Ambas injiciens roget morari: , Quae nunc, si mihi vera nunciantur, Illum deperit impo ente amore.

Nam quq tempore legit inchoatam Dindymi dominam: cxco misellis ilanes interiorem edunt medullam. Ignosco tibi Sapphica puella, Musa doctior; est enim venuste Magna Caecilio inchoata mater.

Nam quo tempore legit incohatam J Ita accipierdum quemadmodum, apud Virgilium,

-- -- Nocturnas lacebat aras.

Inoohare verbum sacrorum notatque, perficere & consummare. Est autem a Graeco G vel Heβychius, mim is, ἰερο .

98쪽

L Vos sI O a s z n v VT ION E s,-ολης idem, quae omnia possint videri orta ab Hebraeo Pa. Itane quoque Do OP . Porro ut apud Latinos incohare geminam h bet significationem , ita quoque apud Graecos et α,. Nam &ε γ idem est quod ελυγ, & .iοφόρ γ idem quod κυι-ςοργ. il est Sapphica puella J Sic vocat amicam Caecilii, quam dicit esse Musi doctiorem; id est, ipsi Sappho. Nam Sappho dicta Musarum decima. Ausonius; restia Pieriis Sappho soror addita Μυμ, E ' - 1 μυκων, A Gων δεκά . Ita ex vestigiis veteris editionis legit stater meus Gerardus.

IN ANNALES VOLUs II

ANNALEs Volusi cacata charta, Votum solvite pro mea puella.

Nam sanctae Veneri, Cupidinique Vovit, si sibi restitutus essem, Desissemque trucis vibrare jambos: Electissima pessimi poetae Scripta, tardipedi deo daturam Inselicibus ustulanda lignis. Et haec pessima se puella vidit Joco se lepide vovere divis.

Nunc o caeruleo creata ponto,

Cive anctum Idalium, Uriosque apertos, Quaeque Ancona, Cnidumque arundinosam Colla, quaeque Amathunta, quaeque Golgos, Quaeque Durachium Adriae tabernam: Acceptum face, redditumque votum,

99쪽

Sinon inlepidum, neque invenustum est. At vos interea venite in ignem Pleni ruris. & inficetiarum

. Annales Volusi cacata charta. Annales Volusi cacata charta J Idem de annalibus Tanusii olim di-

ecbatur. Seneca Epist. xcrar. Ei paucorum versuum liber esto quidem laudandus atque utilis. Annales Tanusii scis quam ponderosi sint qι id vocentur. Ita reformandus hic locus ex optimo meo libro, in quo legitur non dero . Itaque non est ut eam vocem suspectam habea

mus. .

Qua sanctum Idalium Uriosque apertos J Nec Maligeri lectio legentis Uxios , nec Statii invitis etiam syllabarum modulis substituentis Arios succaunt hoc loco, cum Uxiorum & Ariorum terrae undique montibus includantur. Nihilo meliores sunt Turneia, Leopardi &alioruni conjecturae, quae praeterquam quod ab omni abhorreant verisimilitudine, etiam syllabarum repugnant quantitati. Omnino C tullus sic scripserat, ' qua sanctum Idalium Syrosique apertonnani & Sappho , cujus imprimis studiosus fuit hic noster, ex Cnido Syria, & Cypro Venerem advocavit, uti docet Menander Rhetor, in eo quod zG ὐχ ἶ-ων υρινων scripsit capite. Error exinde pro. enit quod cum initiales literae tam versuum, quam nominum propriorum soleant minio aut croco notari, illae autem a librariis saepe aut negligantur, aut licet appingantur vetustate nihilominus evan scant; factuin sit ut urosque hoe loco in vetustis legatur libris pro Surosque, quod cum passim in Catullo, tum in hoc ipso quoque contigit epigrammate, ut cum electissima plerique libri habent, pro fel ima, & alios vel olcos pro Guos. Syros vero apertos vocat hoc loco Catullus Syros superiores, id est Assyrios. Jullinus lib. I. U-hrii, qui ρομa S ri diat sunt. Assyriorum vocabulum longe vetusius esse nom ne Sy. orum , etiam e sacris constat ineris. Sed vero Romani & Graeci posteriores Assyriam Syriae accensent, Phoenicea quippe & alias provincias mari vicinas Syriam nominant inserto.

rem:

100쪽

ta LV ossI o assai v A IONEs, rem di Assyriam vere seu Babyloniam iidem appellant Syriam supe- .riorem. Perperam itaque viri docti Justinum reprehendunt , ac si contrarium dicere debuisset. Quare vero Syros id est A ssyrios apertos hoc loco vocet Catullus, causa: n pro me dicat Cicero primo de divinatione haud procul initio: Principio A serit , ut ab ultimis auellaria

ratem repetam, propter planiuem magnitudinemque regi navi, quas incolebant , cum coelum ex omni parte patem a qVe apertum inruerentur , trajectiones motusque stellarum oberraucrunt. Per Venerem Asty-

. fana perinde suerit utrum intelligas, coelestem de qua Herodotus , seu Anaitin, cujus cultus a Persis propagatus ad Assyrios ac reliquas ditionis Persicae gentes, seu denique mergatin quae ' Derceio ; nam haec Giam Babyloniorum quondam fuit dea. Manilius lib. v. scilicet in piscem sese Cytherea n=raxit, Cum Babyloniacas summersa profugit in undas anguipedem alatos humeros Typhona ferentem. Idem postea eodem libro; disicibus Euphrates datus est, ubi pisce sub atras uni fugeret Typhona Venus subsedit in undis. Sic emendavimus hunc depositum Manilii locum ope optimi nostri

exemplaris.

tu quaque Amathunta quaeque Golgos In libris lare Colchos invcnias, non Golgos. Nec inficeta possit videri haec lectio , cum

propter insigneniatullierum serina in nulla toto tararum olbe sit regio , cui Vctius magis sivisse videatur e testis sit non Medea solum , sed & Hippocrates scripto de acre, aquis & locis, qui Colchicarum mulierum pulchritudinem mirifice commendat. Nostro quoque &superioribus seculis quae Turcorum & Persarum monarchis praecipue in deliciis sunt, majoremque gynaecei constituunt partem, c Colchide ci ex Circassia vicinoque huic Georgiano tractu a mangonibus adducuntur pellices. Verior est tamen ea, quam exhibuimus, lectio, pro qua stant non Theocritus tantum, sed&praecipue Sappho, quam tibique noster hic fideliter exprimit.

SEARCH

MENU NAVIGATION