Ritus Orientalium : Coptorum, Syrorum et Armenorum in administrandis sacramentis. ex assemanis, renaudotio, trombellio aliisque fontibus authenticis collectos, prolegomenis notisque criticis et exegeticis instructos, concurrentibus nonnullis theologi

발행: 1863년

분량: 517페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

copulantur, ut ad annum decimum septimum vel decimum octavum aetatis

pertingant, quin id praestitum fuerit. Abyssini, teste P. Alphonso Menum

S. I., patriarcha eorum a Romano Pontifice constituto i, non ante vicesimum quintum aetatis annum, qui apud ipsos terminus innocentiae credebatur, consessione culpas eluebant, quod ei a P. Tellegὸ confirmatur et a L Olso ex ipsis repetitur. Armenos vero Tomelari ε adolesee tibus quindecim vel sexdecim annorum adhuc absque consessione praevia Sacram synaxin praebere tradit. Ante Eucharistiae susceptionem ad peccatorum gravium emundati nem ex lege divina ordinario requiri usum medii ordinarii a Christo in sacramento poenitentiae instituti, agnoscunt Orientales, cum consessionem ante communionem peragendam tantopere urgeant. Ita inter putas

Severus, episcopus Aschmonin, in tractatu de agno paschali, et post repressum abu um a Joanne Abullaiah et Marco Zaraae filio introduetum Ebnassalus et prissertim homiliae in evangelia et epistolas de cireuis anni in ecclesia Coptica legi solitae contra eosdem illos copuiarum patriarchas necessitatem consessionis ursit Michael, Antiochenus patria elia, in libro de praeparatione ad communionem Sed est et canon Μ-rorum hNemini licet accipere corpus Christi nisi purus.git, uocis oraverit et consessus fuerit- et alter ἡNon licet Christiano reo alicujuspeecati ebrietatis, luxuriae vel furti, qui offendit proximum suum vesqui odium contra ipsum fovet, suscipere corpus Christi, quin consessus

fuerit et canonem poenitentiae expleverit.* Porro canones eorum statuunt, nemini licere, seria quinta hebdomadis sanctae aut in Nativitate aut Pentecoste corpus Christi accipere, nisi prius peccata sua fuerit co sessus ' Multos in hanc rem collegii ex Jacobitarum coplitarum et Syrorum tractatibus et homiliis locos Benaudolius, in quibus ad suadendam consessionem dicitur, eum sacerdotem, qui non consesso praebeat Eucharistiam, Christi mandatum infringere, ne sanctum detur canibus, et Judae traditori osse similem, uti est in homiliai': ἡSancti Patres nos d cuerunt et praeceperunt in regulis disciplinae ecclesiasticae, neminem facultatem habere suscipiendi corpus Christi, Domini et Dei nostri, priusquam peccata sua sacerdoti, ministro Christi consessus suerit. Nam evangelium dicit sacerdotibus: Non date sanctum canibus. μ In alia homilia in haec verba: Parale viam Domini dicitur, hanc viam eme os, quo corpus Christi sumitur, id autem parari per consessionem et poenitentiam factam inter manus sacerdotis. Illum vero, qui non consessus Eucharistiam sibi arrogat, ait tractatus quidam similem esse illi, qui remedium sibi sumit, antequam medico morbum exposuerit, Boque

adeo ad propriam perniciem utitur. In instructione in sorma dialogi inter magistrum et discipulum i , quaerenti discipulo, quaenam sit probatio

ante Eucharistiam a Paulo praescripta, respondetur, ui se examinet et per consessionem praeparet.

132쪽

certa etiam tempora sacramentis poenitentiae et Eucharistiae suscia' piendis observani orientales, bis vel ter in anno ex antiquiori Ecclesiae diseiplina, praesertim vero tempore paschali accedentes. Ita Aethiopes Alexandrinae ecclesiae regulas sequentes bis confiteri in magno jejunio et seria VI. in Parasceve, refert minus sorsan accurate quoad tempora Rarrisi, qui novissimo tempore eorum regionem peragravit. Dionysius Barsalibi in iraelatre Me suscipiendis poenitentinus omnes obligari dicit, ui ter in anno peccata confiteantur, reserente Benaudolio 3. Verumtamen in ejus canonibus poenitentialibus praeceptum ita sonat: ἡ0ui non confitetur peccata sua bis in anno, prohibebitur a sacramentis, donec confiteatur juxta ordinem christianis observatum. Si vero aut itineris necessitate aut negotiationis causa prosectus, aut legitima causa impeditus proximum Sacerdotem non habet, . semel confiteri sufficit. μ In canone Syrorum poeinentiali antiquiori Barsalibaeo ternam consessionem prae piam esse, supponitur: Nemini licet, corpus Christi accipere seria V. magna aut in Nativitate aut Pentecoste, nisi prius peccata sua consessus fueriti μ In alio quodam canone Syria si antiquiori et ipso canonibus Barsalibaei, mitigata jam reperitur haec regula: ,Fiat etiam bis in anno eonsessio, semel quidem ante Natalem Domini, et Feria V. ante magnam paras ven crucifixionis. μ Armeni, testibus Smith et D ight, in Natali Domini . ei in Pa chale ad meramenta accedunt. In mortis articulo suscipiendorum βηcramentorum poenitentiae et Eucharistiae obligationem agnoscunt et canonibus suis inculcant orientales. Aethiopes consessionem in mortis articulo magni lacere et pro ipsa ideo saeerdoti pecuniam erogare, testatur Harris' et illum, qui eam non peregerit, in coemelerio non sepeliri. canon est Syrorum 7: hopo

iet christianum, cum ad mortis tempus venerii, consileri peccata sua et eommunionem accipere, sive jejunus Sit, sive non. μ Et in alto': hopo tei, ut . unusquiriu' episcopus, sacerdos, diaconus, Vel saecularis, vir et mulier, quando sentiunt, se in mortis proximo periculo oonstitutos et mox ex hoc mqndo migraturos, canoni se subjiciant, Seribant testamentum ad misericordiam et eleemosrnas faciendas, confiteanturque peccata sua coram magistro poenitentiae, et ipse communicet illis eorpus et sanguinem Domini nostrL

133쪽

Praeter tres hierarchicos ordines supremumque in primatu i juri dictionis verticem, a Christo Domino institutos, sancta Dei Ecclesia varios jurisdietionis gradus Ordinesque ministrorum instituit. 0ui, ricut in orientis ecclesiis ut plurimum multum ab institutis occidentidium discedunt,na et apud ipsos Orientales quoad numerum et iunctiones in multis

differunt. coplitae praeter episcopos, presbyteros, diaconos, subdiaconos, i ctores, quos omnes retinent, patriarchamque Alexandrinum, hos gradus

dignitatum et ministeriorum proprios habent. Archiepiscopi sive Mere politae apud ipsos quidem occurrunt, fitque eorum in ordinationum ritu mentio. Verumtamen, si fides Renaudotio 3 habenda, in tota historia Al xandrina non fit mentio, nisi metropolitarem duorum, Aethiopiae scilicet et Damiatensis, hujusque nonnisi sub fine saeculi XIL, cum mentio fit Michaelis, infelicissimae memoriae illius loei praesulis, qui Marco, Zaraae filio, in abroganda consessione adjutor suit. occurrit quidem etiam in aliquibus synaxariis et calendariis nomen Cyriaci, metropolitae Benhsae, cujus nomine extat liturgia apud Aethiopes. Verumtamen nullibi pra terea metropoleos titulus civitati isti inditus deprehenditur, sed ejus episcopus Petrus, qui ordinem benedictionis baptisterii ordinavit, et Petrus, qui synodo Cyrilli patriarchae anno 1086 intersuit, episcopi nomine d signantur. Fuisse quidem in Aegypto metropoles probat Theodosii junioris epistola ad Dioscorum, in qua ei scribit, ut, assumtis decem meu politis, qui ex ejus dioecesi essent, aliisque decem episcopis Eph sum proficiscatur. sunt etiamnum in Aegypto metropoles et in provincias divisio, sed istae sunt Melchitarum, non Iacobitarum, qui ex Renaudino

alias praeter illas non retinuerunt. Sed et Vanslebius testatur, sibi m tropolitas non occurrisse, nisi in quodam libro manuscripto ues mem ratos: Aethiopiae, derosolymorum et Damieltae. Ante Arabum tempora suisse plures suspicatur 3. Inter presbyteros similiter quidam archipresbrterorum i um tenent, quos Igumenos vel Κomos vocant. Vox homos vel homis a graeca κώμη ejusque genitivo κωμης derivata est, presbrterumque indicat, cui cura ecclesiae alicujus rusticanae commissa sit, qui proinde non sicut

De vestigiis ninquam extinctae apud Orientalos primatus momoriae tractatum edidimus in Tilbiugor theologiaeho Quartalachrin 1850. 3. Ηest. M. I., ad quem plurima adhuc addi poment luculentissima. - Litum. T. I. p. 414. 423. Notii. bened. baptisterii in vi. oporo Varia officia, T. IIL P. II. sol. II., et in opere Ma. de ordinationibus p. 77. ln notia ad oes. Com. - . mati p. 32.

134쪽

presbyteri urbani absque jurisdictione ordinaria est, aliosque sibi subjectos

habet presbneros. Nam ex eorum ordinatione consecrantur ad altare alicujus oppidi aut laci, ut in eo curam pastoralem exerceant. Nomen autem Igumenos graecum est: 'IIoόμενος, proprieque abbatibus sive a chimandrius convenit, quod, eum in majoris honoris titulum evasisset et cum regiminis in presbyteros similitudo intercederet, ad archipresb3leros translatum est. Unde duplex est apud copulas Igumenorum genus, qu rem alterum monasteriorum praesules complectitur, alterum illos, quos archipresbyteros vel decanos nominamus. Sunt quidem in ordinatione immenorum quaedam, quae ordinationi episcoporum si lia dici possunt: nihil tamen, ex quo concludi posset, ordinationem istam eo tendere, ut potestas qualiscunque episcopalis conseratur. Exhortatio, quam ad immenum recens ordinatum episcopus, solennitate absoluta, dirigit, nonnisi me animarum, praedicationis vecti Dei et boni exempli mentionem saeae Neqno exemplum ullum occurrit, quod immeni actus episcopales unquam exercuerint, presbyter , vel ministros unquam ordinarint, nequidem, cum in Aethiopia, sede mereopolitica vacante deficientibusque sacerdotibus, peculiaris Occasio se offerret caetera jura immenorum mere caeremonialia sunt, ni rum, ut ex constitutione Cyrilli Lahlahi in liturgia hemmenos, si adsit, absolutionem super celebrantem pronuntiet;

ut ex praxi jam saeculo XII. stabilita, si electus ad episcopatum vel ad patriarchatum hegumenos, vel homos non sit, eam dignitatem suscipial, priusquam consecretur i, quod jussisse aiunt S. Athanasium, ne quid dignitatis tanto gradui desit, qualis est episcopalis*.Αrehidiaeoni non minus sunt apud Coptitas, eorumque ordinatio peculiaris sive consuluito habetur in pontificati. Borum munus est, negο- tia ecclesiae disponere; omnibus, qui ossicio intiniunt, quae ab ipsis Massianda sunt, praescribere; judieare de lilibus diaconorum aliorumque

ministro m. Jus etiam habet archidiaconus deserendi in ecclesia crucem magnam ferream, sicut patriarcha, quia sui ordinis caput est, ut ille pr prii . Teste Ebnassalo et Abulbircato non solum praeest diaeonis et olero inferiori, sed laicorum quoque censor et inspector est, eorum praesertim, qui ad ordines promovendi sunt, quos episcopo offerre et de iis testimontium serre debet; saepius, ut ex aliquot exemplis discimus, administrationem sede vacante habet cum plena auctoritate: supplere etiam debet laetorum et diacotiorum defeetus, eum sacras literas legunt publice . Intra diaconos sunt, ut in toto oriente, leetores et stadiaconi, qui ex Vanslebis si non ingrediuntur in sanctuarium, ante laicos tamen conirnunionem aecipiunt. Subdiaconi iunctis in ordinationis precibus dicitur: tangere vasa liturgica, stare ad portam, accendere lucernam, m netur etiam ne ingredi sinat eos, quibus non patet ad eculesiam aditus. Ita et ex Vanslebio ε condelaa parat et thuribulum, clavem serinii retinet, in quo ilibri Mesariae includuntur. Unus ex illis portas interiores ecclesiae custodit, ne ingrediatur animal, vel infidelis vel excommunicatus. Alter loci mulieribus destinati portam custodit ad arcendos viros. Praeter

135쪽

subdiaconos et lociores in systatica ordinationis patriarchah memorantur et cantores, psallae ei ostiarii. Ita ei in canonibus S. Athanasio tributis hVeri tamen in pontificalibus libris in ordinum serie non recensentur, nisi lectores et subdiaconi. occurrit quidem oratio ad eo tiuiendum psalmistam in Pontificali coplico sed ab ordinationibus sejuncta. Ossiarii esse videntur, quos Vanslebius sacristas dieit et helim vocari refert, qui ex eo portas ecclesiae exieriores custodiunt, eam verrunt, solo Heia kel, hoe est sanctuario excepto, candelas accendunt, Κοrban, id est hostias et eulogias conficiunt, curamque habent peregrinorum. S.Cyrillum, patriarcham XXIV. primum in Aegypto instituisse resere Non

lamen ordinem uti apud nos, sed iunctionem tantummodo quamdam esse, patet. Tonsurae solemnem collationem ordinibus ita praemittunt Coptime, ut initio ordinationis in lectorem ab episcopo praecidantur forcipe capilli quinquies in formam crucis, in vertice capitis nempe et in quatuor pa tibus. Verumtamen haec tonsuratio Coptitarum, nec minus apud caeteros oriantales, qui eam usurpani, in eo differt a nostra, quod non sit ritus sejuncius ab Ordinatione prima, et ordinibus praevius, sed exordium is tum lectoratus conserendi, vel cantoratus, ut est apud Maronitas. De Aethiopibus tradit Ludolsus' eos praeter metropolitam, unicum apud ipsos ex episcoporum ordine, praepositos habere ecclesiarum pri cipaliorum, quos , homosμ nomine ornant, quorum officium sit, saecularia ecclesiarum curare et lites clericorum componere. Ecclesiis castrensibus praeesse Debtera-Gueta, id est, canonicorum praepositum, eum Debterat canonici sint, qui lirmnis canendis officia peragunt. Nebrat decanum eorum esse videri. Hos sequi hasis presbγterum, tum subpresbyteriam, diaconum et subdiamnum. Lectores eos ignorare, qui tamen in codice conciliorum et canonum Aethiopico occurrunt β. Ordines, qui in ecclesia Iacobinea peculiarem habent cons rationem, hi sunt ex Pont. Syriaco Ms. Vaticano 1. psaltes i. e. cantor, 2. anagnostes i. e. lector, 3. hypodiaconus, 4. diaconus , 5. archidiaconus, 6. presbyter, 7. chorepiscopus, 8. periodeules S. Visitator, s. epiScopus, 10. metropolita, 11. patriarcha. Sed chorepiscopi et peri eutae una eademque est Ordinatio. Item episcopi, metropolitae, et patriarchae, si pauca excipias, quae ordinationi patriarchae peculiaria sunt. Ordinationes itaque Syrorum Jacobitarum ut in Pontificali hoc exhibentur, quod Michaelis I. patriarchae auctoritate editum in Bibliotheca Vaticana habetur,

io sunt: ordines vero, ut a Barhebraeo numerantur in nomocanonee. 7. sex, videlicet: cantor, lector, hypodiaconus, diaconus, presbyter et episcopus, qui et ibidem exorcistatum memorat, non tamen per ordinationem, sed per deputationem conferri assirmat ex constitutionibus Ap stolicis. Diaconissarum consecratio apud Syros exstabat, Verumtamen, Michaelis patriarchae in suo Pontificali testimonio, ejus tempore, saeculo proinde XlI. exeunte, jamdudum cessaver.t. Da Assemantis . De quibus singillatim uberius erit agendum.

aeol. 2. o. 7. ubi et primi oaninris institutio. - 3 L. o. p. 38. - . L. B. c. 7.

β App. Ludolfi p. 806, 320. - η Bibl. Orienti T. II. Dissere do Monophyinis n. X.

136쪽

Apud Maronitas primo ordin caniuratui praemittitur tonsura. 0uod apud Jacobitas non fieri testatur Assemanus. In compendio ordinationum Jacobilicarum a Morino edito, in diaconum et in presbyterum ordinandi caput in cracis modum tonderi praeeipitur. 0uod in aliis exemplaribus

abesse, testantur Assemanus 3 et Renaudotius qui ex monachorum pro- sessione huc translatum censet, et tonsurae solennem collationem Orientalibus generatim ignotam dicit. Verumtamen, cum Graeci et Nestoriani ante lectoratus collationem, Maronitae ante cantoratum ordinandis tonsuram conserant, Graeci etiam et Nestoriani ad presbyteratum promovendorum capillas tondeant , pace tantorum virorum, non ita praefracte rejiciendam esse codicis illius auctoritatem censemus, neque praeproperσdicendum, Maronitas a Latinis hunc ritum suscepisse. Fieri etiam potuit, ut, cum nonnisi compendium ordinationum exemplar, quo Morinus usus est, repraesentaret, a diaconatu incipiens, tonsuratio illa, quae ante cantoratum posita erat, inferioribus ordinibus omissis ad diaconatus initium reciderit, uti ipsum Renaudotium alibi suspicantem deprehendimus. Neque enim inter Orientalium singulos codices singulasque ecclesias ea est unialamitas, ut certo judicari possit, ritum illum apud nullas Iacobitarem

ecclesias usu venisse.

0ui Graecis oeconomus, hic Syris Rabbaista dicitur, id est, magister domus. Hanc iunctionem olim iam presb3teris, quam diaeonis delatam fuisse, ex concilii Antiocheni eanone M. colligitur. Sed et Rabbulas

Edessenns statuit, ut saeculares oeconomi non sint, nisi ubi non est presbyter aut diaconus. Demum concilium chalcedonense Oeconomos e clero eligi debere, penes quos bonorum ecclesiae cura cum episcopo esset, praeeipit, quod tamen a Iacobilis non admittitur. Hinc ipsi saecularibus etiam viris id munus tribuunt, eosque tum iisdem sere quibus cantores ritibus, iisdem saltem orationibus constituunt traduntque potestatem ad altare ingrediendi, non tamen oeconomus uti cantor in ordinatione ad Oseulum altaris admittitur, neque sacramenta ex altari percipit. Mπο- nilae vero archidiaconis id muneris deserunt . Exorcistarum mentionem facit Barhebraeus qui tamen ab episcopo tantum deputarentur: neque a Syris inter ordines referri solent Diaconissas suo tempore in ecclesia desiisse testatur Michael, Iac

bitarum patriarcha Antiochenus, qui anno Christi 119s obiit, in pontifieali a se edito; episcopis tamen potestatem facit, eas propter urgentem necessitatem ordinandi 7. Ex canone autem Severi apud Barhebraeum mos in Oriente, hoc est in ditione Antiochena obtinuerat, ut monialium abbatissae in diaconissas Ordinarentur, unde idem erat benedicendae a batissae et ordinandae diaconissae ritus. Earum facultates istae erant, ut ui baptismo ungerent mulieres adultas'. 0uoad Eucharistiam licitum

iis erat, cum presbyter vel diaconus castus in monasterio non adesset, sanctissimum Sacramentum ex theca assumere, minime vero ex sacra

137쪽

altaris mensa sumere , idque sororibus suis satetimonialibus prasiersi, vel parvulis occurrentibus*, non autem ab anno quinto et supra neque infirmo ouod ad missae sacrificium et altaris ministerium attinet, potestas diaconissarum magis est constricta et ad quaedam tantum extenditur, quae remotius ad sacrum faciendum pertinent. Ait enim Iambus Edessenus : ἡPotestas in aliari nulla omnino ei competit, quia, cum Ordinatur, non propter altare ordinatur, sed propter ecclesiam duntaxat β;

et potestas ejus haec tantum est: ut sanctuarium verrat et in eodem sanctuario lampadem accendat Illicitum autem est ei sacramenta sumere ex mensa sancta altaris, aut super hanc ea reponere, vel ullatenus eam tangere. μ Ad quaestionem: ἡAn diaconissae licitum est, immittere partem ex corpore sancto in calicem consecratum, aeque ac

diaconis, μ respondet Iacobus': ἡNequaquam hoc licitum est ei, quia non est diaconissa altaris, sed mulierum aegrotantium. μ Johannes Telae iis concedit sacram suppellectilem lavare cum permissione episcopi insundere aquam et vinum in calicem disponere candelas et Verrere sanctuarium', legere sacras scripturas et evangelium secundum consuetudinem in communi congregatione mulierum et, ut Barhebraeus hanc resolutionem reserendo addit, in sestis. Prohibet autem, ne vocem extollat, cum thus ponit, imo ne orationem thuris discat, sed silentio orationem animi poenitentis in corde suo Deo offerat Inculcatur autem diam-nissae a Severo apud Barhebraeum i/, ut ad cujus titulum ordinata est, in eo sanctuario duntaxat ministret, uti et Iohannes Telae prohibet, ne extra coenobium suum in menobiis virorum aut mulierum in sanctuarium marirris ingrediatur, nisi sit causa urgens. Porro prohibentur ei haec omnia, etiam Verrere sanctuarium et candelas accendere, si adsit pre brter vel diaconus et eliam in sanctuarium ingredi, nisi sit sacerdos absque diacono Conceditur a severo diaconissae, quae et abbatissa, ut, quum ipsa aegrotat, vices suas cuidam sorori in monasterio monialium committere possit, ut scilicet sanctuarii curam gerat, non ut sacra mysteria conlingat. Licitum esse ait Telensis i7, ut sorori sacram suppe lectilem allingere, condelas disponere et sanctuarium ingredi ad illud Verrendum permittat, sed non absque infirmitatis necessitate aut alia causa urgente. Denique muneris ejus est ex Jacobo Edessae mulieres aegrotantes visitare iisque inservire, vel ut expressius habetur in pontificali Jacobitarum: ἡItem visitet et ungat gratia mulieres aegrotantes.' Archidiaconus, uti in pontificali Maronitariam dicitur, est oculus epi copi et manus, ejusque in contentiosa jurisdictione vicarius, et quoad regenda temporalia minister generalis. Praestantiam tamen, quam super presbTleros et archipresbyteros ambiverant archidiaconi, Syri Maronitas et Iacobitae canonibus represserunt, prohibueruntque, ne ante prosbTis

-i Sovorus apud Barhebraeum I. o. Jacobus Edom. rosol. 24. - Jacobus Edessen. Teaol. 24. - . Reaol. 33. JOh. Telae. - 4 Reaol. 24. - . Haec vorba Bibl. orient. T. III. P. II. p. 850. ox pontificali Jacobitarem ita habentur: ,Potomatem intra altare diaconissa nullam omnino habes, quoniam et quando ordinRtur, in eoes ala tantum adstat. - . Resolui. 23. - Resolui. 36. - . Resolui. 37. - Roa tui. 40. - io Reaolui. 42. - Π Resoluti 35. - ra cap. 7. -- 7. p. 61. - u soluti 41. - H Jacobus resoluti 24. - i. Joh. TMen. resol. 34. - Ap. Ba briCv. 7. secl. 7. p. 61. - 7 Resolui. 39. 40. - H Resoluti 23. 24.

138쪽

riin sederent, praeterquam cum patriarctam vel metropolitae, aut epi copi vices gererent in aliquo consessu, quod a Syris religiose observatur usque in hodiernum diem L Est igitur archidiaconus speciei qua dam vicarii generalis. Presbyterorum, qui caeteris dignitate praestent, duae sunt species apud Syros: chorepiscopi et visitatores, quos Peridi ite, hoc est περι ωλω, vocant. Negat quidem Benai otius ' distingui apud ipsos utramque dignitatem, et Syros Jacobitas chorepiscopos nunquam nisi presbyteros visitatores novisse ait. Allegat in hujus theseos confirmationem dinem Florentinum bibliothecae Magni Ducis, cujus titulus M. est deo repiscopis sive perindelitis. In ordine Maronitarem a Morino vulgato, quem Renaudolius salso ipsorum Jacobitarum esse putabat, distingui quidem utrumque titulum, sed ordinationis ritum essentialiter non differre, eundem pri de esse ritum diverso nomine exhibitum. Denique in ipso Ordine Morini eos, qui initio chorepiscopi audiunt, in sine ἡchuri' vocari, nomine a Graeco deducto, sicut homos copularum a κώμη, ut utrumque sacerdotrm ruralem significare pateat, vel etiam ab ipsa chor piscopi donominatione abbreviato. Sed Assemanus, his in rebus melius informalus Pi uberiori monumentorum suppellectili instructus testatur 'apud Syros Iacobitas et Maronitas distingui adhuc periodentas et choro-piscopos. Imo Maronitae non modo periodeutas a chorepiscopis distinguunt, sed bina etiam chorepiscoporum genera agnoscunt: primum, quod in civitatibus instituitur, ubi residet episcopus; alterum, quod in oppidis et majoribus vicis. Primi absolute dicuntur Achurajeμ vel , Churriepis- eupe, respondentque Latinorum archipresbTteris, Graecorum protopapis. Alteri sunt absolute chorepiscopi, hoc est vicorum seu pagulorum epi eopi, et hi prioribus praeseruntur, eo quod episcopis absentibus vicos gosque regunt, et Iim veris tantum episcopis non habentur. Hinc ipsorum et episcoporum, paucis exceptis, idem est ordinationis ritus. ω discrimen a Maronitis, teste Assemano, statutum eo recidere videtur, ut posteriores veri sint chorepiscopi, jurisdictione praediti, priores honoris causa titulum aeceperint, sintque potius quaedam dignitas, quam munus. Unde dicendum erit, in codice Florentino non eundem declarari utrumque ordinem, sed tantum utrumque Ordinationis ritum, qui revera ex Assemano 3 idem est pro periodeuiis et chorepiscopis. Discrimen autem utriusque muneris in eo est, quod chorepiscopi in loco quodam resideant, potestate ordinaria induti; periodeutae circueant inspiciendo, potestatis potius delegatae. Caeteroquin salleretur, qui putaret, chorepis-mpos istos pro episcopis sensu proprio haberi. Nam quod ad insignia seu vestem spectat, nihil in ritu Jacobitarum praescribitur, quod chor piseopo vel peri eutae proprium sit et ab ornatu presbyterorum disserat . Deest etiam impositio manus in codine Florentino Jacobitico in eorum ordinatione. Praeter eam, quae chorepiscopo et periodeuiae cone itur, potestatem, ut subjectas sibi ecclesias et monasteria visitet deque moribus et fide uniuscujusque inquirat, nulla alia prae caeteris presb

i BibL Orient. I. III. P. H. p. 840. - Per tulia L b. o. s. - Bibl. Orient. T. m. P. H. P. 82s. sqq. - . Ibid. p. 832. H. . Ibid. p. 834.

139쪽

teris iis saevitas coneeditur olim quidem valebat, quod Barhebraeus

raefert: -Antiochiae 14. Subdiaconi et lectores et exorcistae a periodeuiis promoventur,μ quod tamen episcopalem ordinem minime armil. Post patriarcham Antiochenum, summum Syriacae Jacobilarum hi rarchiae verticem, sequitur Maphrianus, sive catholious Orientis Abantiquis nempe temporibus episcopis in regionibus Chaldaeorum ei Pe sarum, quae a Syris oriens dicuntur, praepositus erat metropolita, qui in regiis urbibus Seleucia et Ctesiphonte residebat, patriarchae Antiocheno subjectus. Sed postquam partes illae ad Nestorianismum defecerant, missi sunt a Jacobilis episcopi in illas paries, ex quibus denique Mamilias anno 629 sedem in urbe Tagrit sive Martyropoli in eoenobio S. Matthaei figens primus factus est Orientis metropoliis, vel ut titulo sub Iussimani tempora orto dictus est, catholicus,' Maphirianus etiam Orientis hoc est laecunditatem tribuens sive pater). Maphrianus regit easdem sere regi nes ae Nestorianorum patriarcha. Olim eadem jtira in suos subdit exercebat ac patriarcha: nam episcopales sedes erigebat, episcopos ore nabat et deponebat, chrisma consecrabat. 0uibus sere omnibus hodie exciderunt Haphriani, et praeter speciosum titulum nihil ipsis remansiti saeculo enim Vll. mediante jam Theodorus patriarcha Naphriani ordinationem sibi arrogavit, ejusque suceessor Severus Bar-Maske omnium episcoporum ordinationes sibi soli reservare voluit. De quibus cum certatum fuisset acriter, denique Maphriani ordinationem omniumque epi coporum sibi reservari expugnaverunt patriarchae, ea conditione, ut Maphriano inconsulto patriarcha non crearetur, isque electum conseer ret, haberetque primum inter omnes episcopos post patriarcham locum.

0uae omnia in Synodo Caphartulae 869 sub Joanne patriarcha sunt

statuta.

Nestorianorum hierarchiam, ut modo est, describens Ebedissus S bensis in Nomo none ires hierarchias novemque ordines statuit: di mnatum scilicet, sub quo lectores, hypodiaconi et diaconi; presbyteratum, sub quo archidiaconi, periodeutae et presbTteri; et episcopatum, sub quo episcopus, metropolitanus et catholicus patriarcha. Tres item hierarchias novemque ordines ecclesiasticos enumerani Georgius, Arb lensis metropolita, et Timotheus II. patriarcha, sed a Sobensi nonnihil discrepant. Nam Georgius β quidem, omisso archidia natu, chorepisc pum a periodeuta distinguit et catholicum a patriarcha, sed mox su jungit, catholicum et patriarcham olim quidem in Oriente diversos fuisse gradus, postea tamen apud Nestorianos coaluisse, cum ab Antiocheni patriarchae obedientia post concilium Ephesinum sese subduxere. Tim theus vero', periodeuia et chorepiscopo rejectis eorumque loco cantore et exorcista positis, hierarchiam hisce ordinibus constitui a nonnullis auctoribus scribit, nimirum: exorcisis, eantore, lectore, hypodiacono, diacono, presbytero, episcopo, metropolitano et patriarcha. In epistolis

Jesujabi Alabent et in synodis patriarcharum Isaaci, Marabae, Iosephi, Mechielis, Jesujabi Argunitae, Timothei et Ioannis Isae, necnon in cele-

Ibid. p. 832. - Cap. 7. secl. 8. p. 32. - a Bibl. Orienti T. II. Disa. domno Ditis σε. 7. 8. et p. 437. - ε Part. 6. o. 1. - Deelarati divinorum ome.

140쪽

-mnus, diaconus, archidiaconus, presbyter, archipresbyter, periodeu Re repiscopus, episcopus, metropolita et patriarcha. Caeterum notandum, Ulam hegumenos et diaconissas a Nestorianis non in clericorum, sed in monachorum mimeruin referri. Haec Assemanusi, de quibus enucleatius erit agendum. Apud Nestorianos tonsurationis ritus lectoratui praemittitur et pro Mimitui, sicut apud Graecos*. Tonsuram tamen non deserunt clerici Nestorianorum, nec habitum proprium extra sacras iunctiones, quod etiam de patriarcha valet. Apud eosdem nulla est cantorum benedictio, sed lectoratus ordinum initium est a. Fuisse tamen quondam cantores et exorcistas, ex Timothei Il. libro de sacramentis Ecclesiae 3 sequitur, qui eorum expressam laen mentionem, et exorcistas baptigandis exorctgandis adhinitos fuisse ait. Lectorum et subdiaconorem ossicium in omne Badgeriano desinitur: custodire portas, ministrare coram eritis et legere libros propheticos. Diaconissae a Nestorianis etiam ex monasteriis mulierum eliguntur, in iisque constituuntur ad normam canonis Nicoeni Arabiei M. juxta Turrianum 79. juxta Ecchellensem. Prooemium ordinationis a nobis infra edendae praecipit, ut eligatur soror ex monasterio provectae aetatis et monastica exercitatione eommendata. De earum iuncti

nibus ad calcem ordinationis diaeonissarum, quae habetur in pontificali Nestorianorum a. c. 1550 descripto haee habentur: , Atque ita persiellurordo de filiabus laederis monialibus), quae ad opus diaconatus segregantur. Ad altare autem non accedit, quoniam mulier est, sed ad oleum chrismatis duntaxati Hoc vero illius Ometum est, ut co de oret in capite monialhim tempore ministerii et in fine orationis dicat Amen; utque

ungat mulieres ad baptismum accedentes easque ad sacerdotes admovent: non enim fas est sacerdotibus ungere mulieres: etsi nostris temporibus id faciunt, quum sacerdotes in seminam oculos nequaquam intendant..' Apud Nestorianos non conceditur ipsis Eucharistiam administrare, ut ex hac enumeratione apparet, et Assemanus in notis ud earum ordinationem Nestorianam ammadvertit, indeque duplicem caeremoniam ex ritu ordinationis earum expunctam videri: primam scilicet collo stolam diaconicam

imponendi, alteram calicem de manu episcopi accipiendi, quo significatur potestas Eucharistiam porrigendi. Notatur etiam in ordinatione infra mulganda, episcopum manum super caput ejus imponere, non per modum introtonive, sed benedictionem ei impertiri. Mehidiaconis apud Nestorianos, teste Assemano β, ad ea mordinationis haec privilegia tribuuntur: ἡSciendum est, quod arch diammis habet facultat- consecrandi altare absque chrismate, utque praesit in choro et incipiat et absolvat ossicium divinum absente

Bibl. Orienti T. In P. II. p. 78s. 791. sqq. - Ibid. p. 795. 816. Quoad presbyteros est Aasemanus inibI. orient. T. III. P. IL p. 816.) eos absqne dubio

tonsurum quondam usurpasse, sed ab hoc usu postea Teeossisse. Josephum, metro

innam Indum, Mao ritum in deseripis a so ponti ali rostitutias rideri, cum ibi in marginem id seriptum appareat. Sed ost etiam apud Badgerum. Aliud est in ordinatione tonsurari, aliud tonsuram deferre. - . Bibl. Orient. T. m. P. II. p. 7sb. 81ε. - ε G l. -- 5. . cod. Vati Syr. 1s. Bibl. Orienti T. III. P. II. p. 86 i. - . Bibl. Orienv lbid. p. 841.

SEARCH

MENU NAVIGATION