Commentarii duodecim de febribus ad Hippocratis disciplinam accommodati

발행: 1771년

분량: 208페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

m Alsi desiectione momitu. sardebam, cum purgatio inter Febres desidere. tur. Ad eruendas igitur quasdam purgandi regulas, diligenter inquisivi, quae vitia Hippocrates a curatione exceperit. Ea autem, quae apud hunc aliosque medicos celeberrimos inveni, nonnullis sorte, qui hanc medendi rationem exercitatione non consecuti sunt, ex usu esse

possint agitanti autem mihi argumentum hoc novum dissicillimum propitium, precor, prae

beatis animum legenteS.

Igitur praecordia, Mintestini pars ventriculo proxima ieris, seu viam maxime idoneam, expurgantur venter autem inferior, sive altera intestini portio, per alvum propter hane imter vomitiones .deiectiones amnitatem, purigationis, tum sursum, tum deorsum regulas contexam sed qua ratione moderari alvum in Febribus citra purgationem expedit, prius ostendam. Alvum quidem semper sacilem inter Febres, praeterquam circa judicationes, exoptavit Hippocrates. Is naturae invigilans, obser vavit, quod tales nequicquam hisce morbis ac tis opportuni sint, quos cita alvus exercet s). Sed e contra, quibus alvus dura existit, neceta

est, ut ii in tales proclives sint in), tum quod gravissam accidentia quae in saperioribus stri, Duntur alvo compressa, in ebribus contingant. Si itaque aegrotis alvus non descendat, atque secunda utentibus valetudine consuevit, arte eam Citari vult. Si Febris corripiat hominem, vetusto stercore non subeunte, aut a cibo

recens Hip. lib. deinere, c. 3I, Id ibid. ara.

102쪽

recens accepto, sive cum dolore lateris, ve absque eo, a sorbitionibus abstinere oportet, donec ingesta ad insernam alvum descenderint, si vero descenderint,is stercus ad finem intestini est, sed intus remanet, gravitas erit quaedam circa lumbos, rapiritus infra erumpent stercus olebit ubi hoc fuerit, Calvus tamen non opportune descendit, glande supposito, vel clystere infuso, ea subducenda est. Si vero reor menta non juxta sunt, sed in superiori quadam intestini parte haerent, potione ex mulsa, vel praecipue in biliosis, mulsa Cum aceto uti oportet, ut ea deorsum ducantur; si autem haec ratione ad finem intestini stercus deductum sit, sed ibi adhuc tardaverit, glande vel Clystere e pediendum est. Valentibus & viribus laetate clysteres aptiores sunt, glans autem imbecillis. Atque haec quidem facere oportet, si sponte non commode prodierit alvus, non modo inter initia, sed ad usque fere judicationes, Circa eas

vero contrahi debet venter, nisi hac via mombus exitum petat. deterum Cum alUUS retinetur, sit initium sorbitionis post primos morbi dies, ubi vires cibos desideraverint, sin minus, post judicationes, ubi eae septimum diem, aut

nonum, non excesserint. Atque sorbitiones, cum iis opus fuerit, neque multae, neque Crassae, dandae sunt s).

Hac enim ratione, vacuis intestinis, et saltem non insertis, musculosa illa Compages, quae septum transversum dicitur, nullo negotio in ab , domen agens descendit hujus autem actio prae omnibus spirationi inservientium organorum ma-Sed

is ij. lib. de Ratione Victus in Acut 384 Ἀνι.

103쪽

ximi ad explicandos pulmones momenti est. Sed neque hoc unicum est ex eo commodum;

nam venae circa totum abdomen, tam majores quam minoreS, minime Comprimuntur, unde

expedita sanguini pereas via praeterea non modo recrementa ventris dejiciuntur, antequam vitium contraxerint, sed via es aperta, si natura quaedam ab interioribus corporis sedibus per alvum expellere moliatur. E contra vero, ubi

intestina faecibus fuerint oppleta fion satis spatii descendenti septo transverso Conceditur 3 inde spiratio minus profunda, compressa, frequentior duriores etiam, plures septo trans-Verso labores pulmonis quoque jecinoris viscerum intra praecordia angustiae, obstructiones, scretiones turbatae, ab eadem originem scuntur tum omnium venarum in abdomina

coarctationes, unde sanguis in superiora, late' ra utiquein caput, majore copia impetu pro pellitur. Ex his patet ratio ejus rei , quam Hippocrates observavit nempe ubi Cibi recrementum interclusum est si quis, non subevacuato

illo, sorbitionem dederit, dolorem lateris, si adest, graviorem reddere, si non adest, statim inducere, spirationem requentiorem esticere. Quod quidem malum est: siquidem pulmones exsiccat, Haboriosum est, tum praeco diis, tum imo ventri, tum septo transverso Q. Atque etiam praecepti sequentis Celsi ubi ve ter suppressi is parum reddit, ex eoque inflammationes, caligines, capitis dolores, aliaque sup rioris partis mala increscunt, dejectio medicamento petenda est 7 Denique recrementa

Ela intra

ε Lib. de Vict in Morb. actu. 3 p. et Lib. I. cap. 3.

104쪽

68 Com VI hi intra intestina diu retenta, ubi aeri obvia sint, calore labrili putridissima acerrimaque evaduntῆ

quorum in venas repens si1btilior particula, vel sola Febri putridae excitandae, aut aliunde OrtMintendendae valet altera vero crassior, intestinis inhaerens, tormina excitat, tandem Ualentissimi instar medicamenti alvum ducit. Ex

tali alvi profluvio aegrotantes haud raro vita Cedunt saepe autem, tum ex venarum inanitione, tum ex mole stercoris derepente intestinis subducta, animo deficiunt: nam hoc accidens plerumque superyenit, postquam jam a Febribus vires detritae sunt. Tanta autem mala Cum alvi profluvio supervenire visa sint; nonnulli

summa Cura alvum exsiccare contendunt, praesertim in eo Febrium genere, quod per sudores discerni consuevit; sed inepto sane consilio, talis enim curatio vitium, quod praecavere nituntur, accersit. In Febre quadam putrida, quae anno i 19 in Anglia grassata est, haud paucis, circa diem duodecimum, oborta est diarrhaea, vires prosternens, raro mala accidentia leniens. Atque hoc contigit, etiamsi medicamento Vomi tus eductus suisset ruebant enim tali copia ex improviso per alvum humoreS, ut aegrorum Uires evacuationi fuerint prorsus impares aliter

autem iis res successit, quibus lente die totum morbi decursum alvus fluebat quamvis enim raro, per has Vias judicationem passa est F bris, hos tamen minus urgebant Calor, inqui ludo, delirium; neque crisi obstabat talis evacuatio, quin potius, symptomata allevando Citius induxit. Sudores enim circa a diem Febres plerumque solvebant 8 . urinc8 Gliston. Wintringliani commenti Nosolog. constitu

105쪽

Purgantia autem medicamenta aliquando inter initia Febrium necessaria sunt; sed Pimprudenter exhibeantur, ea saltem quae Valentiora sunt, periculo non vacant. De iis talia praeci- Pit Hippocrates. In acutis affectionibus raro inter initia purgante utendum est, atque hoc,

adhibita diligenti cautione, faciendum 9). Con-

Cocta autem purgare, iovere oportet, non Cruda, neque inter initia, nisi turgeant plurima non turgent io . ateria igitur turgens,

id ipsum est, quod purgans in principio Febris

desiderat. Quid autem sit materia turgenS, prae-Ceptor non definivit. Id 0γῆν, quod turgere vertimus, Galenus in diversis locis exposuit. Proprie quidem significat, ad coitum impetu ferri ab animantibus in venerem concitatis, ad humores translatum est: nam quemadmodum ea quiescere non possunt, quodammodo titillata,&impulsa, atque stimulata ab ejusmodi affectus impotentia sic&humores plerumque, dum motu seruntur Concitatiori, ab una parte ad alteram transfluunt statim initio morbi, hominem infestant, concitantes, titillantes, ne quiescere sinunt, sed ipsi moventur,is transfluunt, tantoque motu aegrum infestant si i). Porro is in altero loco, οργαὶ dicit turgere signissicare, urgere ad exitum festinare; humoribus attribui, ad exitum paratisimis urgentibus ia). Ex Galeni quidem authoritate, omneSquotquot sunt Hippocratis interpretes, hanc UO-

106쪽

Eulam eodem modo exponunt, procus dubio significationem ejus tenuerunt, sed quaererit mihi, apud omnes sere, Certam rei notam, ut Cognoscerem, ubi purgans exhibendum esset, frustra sui labor. Ad talem autem inveniendam, nam ho desideratur, alio investigandi modo usus sum utique, scripta Hippocratis emploravi, eo propositio, ut intelligerem, quae ac-eidentia inter Febres ipse purgante medicina excipi volebat: nam haec erunt notae materiae tu gentis; quandoquidem ubi ea non turget, medicamenta sub ingressu ebrium prohibuit. Quamobrem paucas sententias ex Hippocrates Iectas, quae totam rem complecti videntur,ein promere haud alienum erit. Si quidem in ventriculum effusiis fueriti morasse amarus, quem bilem flaUam nuncupa- Te solemuS, quaenam anxietateS, aestus, im- Potentia, detinent quibus interdum liberati, purgati, vel sponte vel medicamento, si quid horum tempestive contingat , doloribus planeo Calore desunguntur quamdiu vero ista retenta, inconcocta, minime Contemperata suerint, nulla arte neque dolore neque Febres finientur. Praeterea, quibuS acuti, CreS, aerugino si humores instant, quinam menti angores, viscerum, thoracisque cruciatus, animique abjectio, inde oriuntur neque prius haec quiescunt, quam expurgati dejecti Caliis permixti su rint sa). Thoracis cruciatus hic credo, proeco maeorum designat dolorem totum enisspatii, quos cosae comple uur, Hippocrates thorrcem dixit;

ha 13 De Prisca Medicina, Isi

107쪽

D DRAPHjectione, se Vomitu. τερ apud eum jecur in thoraces tum esse legimus aq). Quicquid autem bilis, iri ventriculo jesmca sellis nascitur: quod quidem in ventriculo

est, interdum per inseriora exturbatur, plerumque vero intra primos dies, aut quarto aut quinto Febris die, ob hanc causam evomitur. Qui toto capite gravitatem sentiunt, cum oris

ventriculi morsu, & stomachi fastidio, ii biliosa&pituitosa vomunt is).

Leipyxide Febres, utique, quae ex malissu cis circa ventriculum, se non issius assectione im

mmante , aut ulcerante , oriuntur, non nisis

Perveniente cholera solvuntur i6). Si Febre ex bile detinente, non purgetur, neque sursum neque deorsum aeger, dolor aD fuerit per totum corpus, tertio vel quarto die pharmaco leni, aut potione deorsum Purgato 17 . Fit autem Febris ardens, cum resiccatae Umnulae acres titiosos humores ad se attraxerint, MFebris multa detinet, corpusque osiaria lassitudine vexatum laborat, dolet. - Fit autem lingua sicca, aspera, nigra, ob Ventris morsum dolor est, alvi egestiones tum valde liquidae, tum pallidae sunt; sitis adest vehe

i DLib. de Affectionibi S. I9.

108쪽

non solvatur, lacte asinino cocto purgatos 18 .ac. Exhibet quidem locis ninum, si neque vomitus eductio, neque aIvisublutio oris amaritudinem, se ventris morsius solverit , Febris enim lutio alia dicatione speratur, quae Mipotest. Curare vero pleuritidem utplurimum velut phrenitidem .peripneumoniam oportet . Si autem primo aut secundo die stercus prodiit purum, aut leviter biliosum Modicum, ins sum thapsiae per clysterem injicito si vero alvu Commota noctu quidem egerit, postridie vero dolor aut tormina vexant, rursus clysterem adhibeto. At si aeger biliosus sit natura, & non purgatus correptus fuerit a morbo, medicamento bilem expurgato, priusquam putabiliosa expuat I9). Inter Febres, Circa praecordia spectandum, num dolorem sentiant, vel in tumorem attollantur, vel obliquitatem vel satietatem habeant, vel lateris dolor affuerit, simulque cum dolore aut tusiacula, aut tormina, aut ventris dolor amigant ubi enim horum quicquam in praecordiis adsuerit, praecipue alvum per infusa solvere convenit, in potu aqua mulsa calida decocta utatur aO . Praecordiorum dolores tumores, si suerint recentes citra inflammationem, solvit murmur in praecordio obortum idque maxime sane, si natus cum stercore vel urina erumpat a I).

is De Victi in Morbis acutis. 396. is Lib. 3. demorbiS. 49 . i ro De ratione Vi 2 in acutis Morb. O . at Coac Praenot.

109쪽

D AB Dejectione, se Vomitu 3 si eas, quae sub septo transverso sunt partes, dolor infestat, nullum ad claviculam signum suerit, ventrem nigro veratro vel peplio mollire oportet veratro autem admisceto au- Cum vel seseli, vel sminum, vel anisum, vel

aliquid boni odoris, peplio autem silphii succum. Caeterum Veratrum tum melius ad judicationes ventrem solvit, peplium magis flatus discutit; dolorem praeterea haec ambo sedant sedant

alia multa quae expurgant medicamenta, haec Uero potissamum id agunt alioqui Cea, quae in sorbitionibus exhibentur, alvum subducentia medicamenta, pitulantur, quae nec valde injucunda sunt aet). In Febre ex bile, cum os minime laboret,

sed ad imum ventrem tormina decumbant, medicamentum deorsum purgans exhibendum; posteaque lac asininum, aut serum, aut succus aliquis dandus est et, . Purgationes imparibus diebus supra fiunt, si& circuitus,a constitutio ex ipsis accesssionibus t lis extiterit, ut plurimum hae diebus imparibus infra contingunt; sic etiam, quae sponte eveniunt, juvant, nisi circuitus accesssiones diebus paribus faciant, in talibus autem paribus diebus iupra, imparibus vero infra fiunt paucae autem ejusmodi sunt, talesque constitutiones dissiciliorem habent judicationem a ). Subpurgandi sunt ventres in morbis, ubi pumganda matura fuerint inferni quidem, ubi consedisse videris, signum habes. si non anxii sue- s rint,

et a me at Vict in Acut 387. α3 Lib. a. de Morbis. 73. α ὶ De Humoribus. 68.

110쪽

rint, neque capite gravati, siquum calores mitissimi, quum post exacerbationes Cessarint; superni vero in ipsis exacerbationibus. Tunc enim ii elevantur, quum aegri anxii gravati supernis partibus fuerint et O. Si liquidam alvum habenti Febris ardens ob- oriatur, si tibi medicamentum purgans idoneum videtur, id tribus primis diebus non exhibendum, sed quarto a 6 . Quae insta feruntur, plerumque purgare Convenita, Mid quidem non prope judicationes sed Iongius ab iis in acutis autem raro multa ducere oportet a ). Febricitantes, si quidem inter initia medicamento purgare Volueris, id ante quintum diem faciendum, si venter murmuraverit; alioqui a medicamentis abstinendum quod si murmuraverit Venter, alvique egestiones biliosae fuerint, scammonio exhibito moderate purgandum a8, Materia ergo turgens est alsiquid molestum circa primas viathaerens, quod aut per OS, aut Per alvum, Plerumque excuti potest, atque haud raro ventriculum aut intestinum ad id ipsem expellendum irritat. Hujusmodi est illis flava, acris, aeruginosa, atra, tum humoreS, acuti, pumiridi, Corrupti, acres, in ventriculum vel intestina concurrentia tum flatus praecordia devem trem distendentes. Materiae autem turgentis Circa ventriculum notae sunt corporis totius laslitudo, impotentia subita, horrores, lingua sordia

SEARCH

MENU NAVIGATION