Commentarii de rebus in scientia naturali et medicina gestis

발행: 1752년

분량: 783페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

cum prius auditui se prodidisset, diffracto deinceps lapide, essitiens etiam in conspectum se dedit.

Pergimus ad obseruatione ranatomistas: I. Cl. SA- P. 4 LERNE, Medicus Aureliesis, cum duaS aues, quas in Gallia Canes petieres appellant, quaSque ex Ofidum genere esse credimus, alteram marem, alteram feminam, dissecaret, reperit in femina, Praeter Ouarium ceteraSque partes semininas, testiculos duos, in lumbis positos, illis, quos in mare inuenerat, mole, colore, az substantia omnino pares. Et quia hae aues tetracibus Outor eo similes sunt, existimat, etiam tetraci feminae testiculos datos esse, idque PERRA Laeo imposuisse, ut sex tetraceS, quas cultro anatomico subiecit, omnes pro maribus haberet. 2. Cl. MORANDUS Collegit quorundam medicorum et chirurgorum exterorum iudicia de hermaphrodito illo, qui anno 17So Parisiis se spectandum praebuerat, ex quibuS apparet, eum sexuS foeminini esse, licet nonnulla alterius sexus signa habeat. 3. In Alvernia prope Ricomagum rustici enfoderunt loculum lapideum, cui inclusus erat plumbeus, Continen S cadauer adolescentuli, tam bene Conseruatum, Ut non solum carnosae partes, sed et intestina sic fere se haberent, ut in cadauere recenti, nullumque c0rruptionis signum appareret. Conditum tamen fuerat hoc cadauer, ratione multum diuersa ab Ae ptiorum ratione. Tectum enim tantum erat, et partim inuolutum, linteis imbutis balsamo quodam sortissimi odoris. 4. In cadauere virginis, ut putabatur, inuentuS est foetus, circumdatus liquore sero lactis simili, in ovario sinistro, citus superficiei fimbriae tubae Fallopianae applicatae erant; hymen autem erat illaesum. S. Puella, annos decem et dimidium nata, febri correpta, quae pr initio morbillorum, tunc epidemice grassantium, liv

392쪽

bebatur, omnia medicamenta et alimenta respuebas, sola aqua frigida excepta. Et morbilli quidem non erumpebant. sed aegrota vehementissimo capitis do-Iore assiciebatur, quem sequebatur syncope tam longa et absoluta, ut pro mortua haberetur. Quo symptomate finito, usum Omnium membrorum, paucis diebus interiectis, perdebat. Recuperato membrorum usu, cum loquela et cibi appetitia, remanehat dolor capitis, et paullo post in summum delibrium incidebat, quo quidem venae in pede sectione, et cantharidum ad suras applicatione, victo, atonia

consequebatur. Nee membra sua commouere, negloqui, nec cibum assumere poterat; sensibus tamen audituS, visus, et tactus adhuc praedita erat, xatio etiam ipsi constabat, et quid vel appeteret, vel refugeret, per sonos in articulatos indicabat, quo-xum duos tantum initio proferebat, paullatim vero Plures edere, et simul manus ali Iriantum mouere iterum coepit. Ceterum color faciei et labiorum, qualis in homine sano, oculi vegeti, pulsus ordinatus et satis fortis. Interea nihil edere, nihil bibero potuit, praeter aquam stigidam, eamque ab initio admodum paucam; et cum medicus illi iusculum ex carne vitulina, ut ipsam falleres, admodum dilutum propinasset, sensum quidem eius decepit, non autem ventriculum, quippe qui potum hunc consessim inter violentas conuulsiones reiiciebat, qua etiam febrim aegrotae excitabant. Post aliquod tempus rediit ipsi loquela, cum aliquando siti excruciata poscere aquam vellet, eamque deinceps non iterum amisit, brachiorum etiam usum paullatim reginperauit, tandemque etiam pe8um usum, et appeti- m cibi, cum menstrua ipsi fluore coepissent, postquam per quatu0r fere annos ab omni alimento, praeter frigidam, abstinuerat. 6. Femina in uterog0stans laetum, qui mortuus inde mense vigesimo

393쪽

septimo per sectionem caesaream extractus est, eo cepit interea, et solito tempore peperit. In classe bouanica legitur narratio de lanestis esse- p. 7r . Ribus fructuum Bellaesinnae comesorum. Rustieus, qui triginta circiter baccas huius plantae comederat, primum stuporem aliquem sentiebat, cum vertigine, quasi ebrius esset, et oculorum caliginem, deinde dolorem in ventriculo, et siccitatem oris absque siti, tandem tinnitum aurium, et borborygmos, contractionem saucium, cum deglutiendi difficultate. In quo statu decumbens incidebat in somnum profundum , ex quo post paucas horas euigilans, tremore totius corporis, ac delirio corripiebatur. Cum tunc parum aquae bibisset, nausea secuta est, cum leui vomitu; paullo post autem magnam copiam

materiae viridis ac flauae, sanguine commixtae, euOmebat. Hinc capitis quidem et pedum debilitas aliquantum imminuebatur,delirium tamen non cessabat. Arcessitus tunc medicus pulsum exilem, contra tum, durum et admodum frequentem, ventrem inflatum,

sed absque dolore, cutem siccam et ardentem derim hendebat, linguam albo et spista muco tectam videbat, et aegrum de amisso visu saepe querentem

audiobat. Iubebat ipsum copiam seri lauis bibere, et clysmata laxatiua ipsi administrari, ac deinde decocti ex tamarindorum I iij, cremoris tartari sq, et

tartari emetici gr. viij certam portionem omni semihorio exhiberi, donec satis copiosae euacuationes consequerenturi usus huius medicamenti solus per copiosam alui euacuationem rustico statim reddidit sanitatem. Eodem modo uxor huius rustici leuata est, quae una cum ipso hos perniciosos Hi-ctus comederat, et in qua eadem symptomata suerant, praeterquam quod maiores ventriculi et ven

394쪽

tantum baccas deglutiverat, et medici ope caruerat, per quindecim dies cum similibus symptomatis conflictata est, et tandem seri lactis usu conualuit.

His ex Hyloris Academiae delibatis, ad Com-

rarentarios nos conuertimuS.I Theoris eunicuborum, ad usus bellicos aptorum,

Auctore DE BELIDOR.

P, δα a) Cl. Gu ET TARDr commentatio de plantisi qua' parasti se spurine oppellari posunt, seu de plantis, quae in aliis crescunt, licet nihil alimenti inie sibi δε-

mant '). Ad hanc classem plantarum Auctor tam eaS refert, quae radiceS in terram agunt, et arboribus tantum tanquam adminiculis se applicant, quam quae in arborum quidem superficie crescunt, sed non nisi a terra, in asperi corticis rugis collecta, aluntur. Hactenus duae tantum plantae, meus marinus, et nost0 C. pro talibus certo sunt agnitae, postquam RERUM URIUS et D LENIUS probar ni, eaS radicibus carere, et solo humore nebularum ac pluuiae ali. Auctor hoc loco illis accen-p- 33 set primum fungos, in arboribus crescentes, Vbi pars quaedam Corticis ulcerata vel carie exesa est, et P- 3 S. Rgarie S, quos humorem ex aere inpi imis bibere autumat, et hinc etiam tangsides, corallo - fungo S. ac lithyxyla; deinde lichenes, quorum quatuor ge' P. 37. nera constituit. Primum habet pediculum, ex quo ramificationes nascuntur. Secundum, quod est li- Chenum pulmon ciorum, per totam suam superficiem corpori cuidam per exiguas clauiculaS adhaeret. Tertium pediculum habet, vel clauiculas insuperficie, quapum arbori adhaeret, simul autem ex

395쪽

tremifatibus flamentorum, e ramificationibus prodeuntium, corporis, cui innascitur, partibus alligatur, quae tamen flamenta aeque parum idonea videntur, succo nutritio ex arboribus hauriendo, quam illae clauiculae. Quartum per totam suam basin corpori alii sine clauiculis adnatum est; eius que generis unam duntaxat speciem adhuc reperit CL GUET TARDUS, nempe lichenem illum flauum, qui nonnunquam totaS arbores Vestit. Porro p. I. muscos etiam numero plantarum parasitarum eximit

quippe qui etiam in testis encausto obductis nasci

deprehenduntur , neque hederam, bignoniam, vitem Canadensem, et Cereum triangularem scandentem illis recte annumerari contendit. Largitur ta' P. Sr. men, Omnes haS plantaS nonnunquam parasitas fieri posse, cum aliquis CasuS ram OS earum quOSdam cubdam arbori in seuerit. Nequo infitias it, damnum ab hisce plantis arbores pati: verum id non aliter fieri putat, nisi quatenus in eis corticis partibus, ubi hae plantae assixae sunt, stagnet aqua pluuiae, vel aeris humiditas, et sic cortex ibi maceretur, findatur. atque ulcuscula fiant, ex quibus succus nutritius arboris essiuat. 3) Cl. LEGENTIL Aunotationes αδ commenta- p. tionem ΗALLEII de Clauseorum sero, insertam Trans

actionibus philosophicis anni 169ῖ, N. 19 . p. S3S M Cl. NOLLETI inusigatis mediorum , quibus tutenta refrigerare licet, glaciis defciente ' . Primum indicat V. Cl. quaedam media haud artificiosa. Vasa vini, quod restigerare cupimus, plena demitten- p. 8 .da sunt in puteos, vel in cellis profundis condenda in sabulum humidum, vel aquae, quae ibidem in

396쪽

labro aliquamdiu stagnauit, immergenda. Messores vel milites, potulenta sua refrigeraturi, fossam facere debent angustam, et quatuor saltim pedes profundam, in cuius fundo lagenas suas collocens, et has deinceps terra recens effossa tegere ad pedis altitudinem, denique fosiam statim operire assibus, quibus similis terra, dimidii pedis altitudine, super- p. 89. iniicienda est. Deinde artem exponit, liquoreS refrigerandi, quae innititur huic principio, quod quidam sales aquam, qua soluuntur, aeque vel adeo magis frigidam reddant, quam glacies est, dummo- do ante solutionem neque ipsis, neque aquae calor sit maior eo, quem decem gradus thermo metri E aumuriani super puncto congelationis indicant. Inter hos sales autem quos tantum, usibuS oeconomicis in hoc negotio aptos iudicat, nitrum scilicet, et salem ammoniacum, et hunc salem illi praeserendum esse docet , si maior gradus refrigerationis desideretur, etsi impensas aliquanto maiores salis P. ys. ammoni stet usus requirat. Vnciae viginti salis ammoniaci, in puluerem redacti, iniectae in quinque

sextari08 aquae, ex puteo recens haustae, tribus lagunculis , quarum quaelibet duos sextarios vini comtinet, eandem refrigerationem conciliare, et per horae circiter spatium conserutae p0ssunt, quam paucae librae glaciei contusae. Oportet autem

prius situlam fictilem, qua aqua hauritur, et lagunculas, et salem ipsum in puteum demittere, ibique

famdiu retinere, donec frigus aquae puteanae assumserint. Sal ammoniaeus, hac aqua solutus, per aquae evaporationem, recuperari, et iisdem usibus

non semel tantum, sed quotiescunque libuerit, iterum seruire potest: nihil enim vis suae refrigerandi P. I O . amittit, etsi aliquid massae perit. Vbi aqua tam frigida haberi nequit, poterit tamen ope solutionis salis ammoniaci potulentis haud contemnenda rest

397쪽

geratio dari. Namque aquam, ad et o gradum ther- mometri Eecumurinni calidam, hoc sale usque ad sgr. super puncto congelationis refrigerari, experimenta Cl. Auctorem docuerunt. Et non solum in terra degentes, sed etiam nauigantes huius Commodi ubique et omni tempore participes fieri poste putat, cum ipsis pro aqua dulci, qua saepe admodum parce uti debent, etiam marinam adhibere ad solutionem salis ammoniaci liceat; id quod inde colligit , quia expertus est , uncias decem solutionis salis marini in aqua dulci in qua sal partem trigesimam secundam ponderis constituit) soluisse adhuc

salis ammoniaci duas uncias cum drachmis septem in calore, per zo gradum thermo metri R. indicatum,

et post solutionem thermometrum in ea descendissovsque ad S gradum supra terminum congelationis. s) Destructum arteriarum auctore C DE LA S ο- P. O T. NK ). Arteriam ex pluribus tunicis compositam

esse, constat. Primam seu extimam V. Cl. cum aliis quidem contextum cellulosum appellat,monet tamen, eam potius textum reticulatum seu filamentosum esse, p. I II. cum non ex soliolis membranaceis, sed ex filamentis membranaceis sit texta, quibus permulta vascula sanguifera et neruuli mirum in modum subtexta sunt. In boue densitas huius texti verius interiora crescit, et in telam vel laminam desinit ligamentosam uniformem seu continuam, in qua nihil reticulati operis, nee per macerationem, nee per ebullientis aquae vim, in conspectum prodit. In homine autem haec tela deficit; veruntamen in viris partes interiores texti cellulosi seu primae tunicaodensiores deprehendit Auctor, quam exterioreS, in seminarum autem arteriis tale partium discrime non D Lect. d. aa De ars6.

398쪽

non potuit animaduertere. Ex hac prima tunica admodum pauci ramuli vasculosi retis, et nonnulla flamenta in proximam seu secundam tunicam petam trant, quis e per separationem tunicarum abscissa asperitates quasdam praebent, quae a quibusdam Aut foribus pro granis glandulosis habitae esse videntur , qualeS tamen reu era non adsunt. In secunda p. II7- tunica, sine omni praeparatione, et nudis oculis obseruauit L ASONI Us fibras circulares sibi inuicem non intextas, sed fere parallelas, quae plura plana formant, et iuxta directionem suam extensae valde resistunt, et tandem ruptae, sese crispando, Contrahuntur; deprehendit etiam hanc tunicam esse valde elasticam, et magnae extensionis Capacem secundum longitudinem arteriae, non autem seCuΠ- dum diametrum, et semper colorem pallide rubrum habere. Aquam ebullientem hos characteres multum immutare obseruauit. Colligit autem hinc, eam

tunicam iure haberi pro musculosa. Eam semper in homine aeque ac ceteris animalibus vidit non solum in principalibus arteriarum ramis, sed etiam in exiguis earum ramificationibus: facta tamen praeparatione per iniectionem solidam); neque, quod contra BOERHAAVIUM notat, eae, quae in lienem et ce-

p. 23. rebrum intrant, hanc tunicam deponunt. Ubi rami

ex aliquo trunco exeunt, vel uti intercostales ex aorta, in pariete trunci semper videre sibi visus est orificium rami formatum et circumscriptum plurimis ibris circularibus, concentricis, a fibris annularibus trunco propriis diuersis, et laminam carnosam admodum sphincteris formantibus; et quia utraeque fibrae arcte cohaerent, atque orificium illud in trunci

tuni Ca remanet, cum ramus a trunco auellitur, id non rami, sed trunci partem constituere existimat,

ideoque initium tunicae musculosae rami in ipsa superficie exteriore tunicae musculosae trunci ponit.

399쪽

Ιn tertia seu intima tunica, quam ex fibris ad axem vasis parallelis compositam esse constat, villos et vesiculas adi posses deprehendere non potuit, nequSullum organum secretorium, neque OrificiU', e quo emanaret liquor aliquis unctiiosus, cui tanquam causae lubricum superficiei internae adscribendum esset; hinc illud a contactu molecularum VH-ctuosarum sanguinis esse iudicat. Tunicarum se cundae et tertiae copulationem et adhaesionem inter se inuicem contextu tyiodam celluloso inuisibili efficitur. Ceterum inter tertiam illam tunicam et peri0- P. Iz8steum magnam affinitatem reperit,eamque pro basi vel radice habet, cuius euolutione vel propagatione ceterae partes organicae exsistant cunctae. Postremo de usibus partium, quae arteriam componunt, disserit. Primae tunicae praecipuum officium autumat P ISQhoc esse, ut arterias liberas et ab aliis corporis partibus separatas praestet, ne illarum ad has adhaesione functiones illarum turbentur vel impediantur. Ex peculiari huius tunicae in corpore muliebri structura, ex qua sequitur, sanguinem in venas minori vi propelli, quam in corpore virili, eleganter reddit rationem delicatioris mulierum constitutioniS,plethorae uniuersalis periodicae, minoris transpirationis insensibilis, et exilitatis venarum. De tunica musculosa monet primum, ab eius vi musculari repetendam esse rationem phaenomeni venatoribus saepe obseruati, quod circulus sanguinis in ceruo vel caprea, Cuius cordis ventriculos globus ex scio-Ρeto explosus perforauit, non statim sistatur, sed fera sic icta saepe plus, quam centum passuS cursum

suum rapidum continuet , antequam cadat; deind per sphincteres istos musculosos, supra Commemo ratos, siquidem eos in ultimis etiam ramorum diuisionibus adesse rationi sit consentaneum, meelia' .nismum Omnis secretionis melius forsan explic ri

400쪽

poste, quam id hactenus a physiologis facturn sit.

Tertiae tunicae usum hunc esse docet, ut fibrarum eius parallelismo ac directione, summa subtilitate, et circa orificia canalium collateralium inflexione affrictus sanguinis ad parietes arteriae tantum imminuatur, Ut paene nullus sit. p. I 3 . 6ὶ De venis metallicis colendis, Auctore Cl. HELLO T '). Adhortaturus U. Cl. populares suos, ut

alias etiam venas metallicas, praeter ferrari RS colant,

ostendit non solum, antiquis temporibus Galliam diuitias suas metallifodinis debuisse, sed etiam hodie adhuc venas in diuersis Galliae regionibus, plumbi, cupri, argentique diuites reperiri posse, quae n0n sine lucro coli possent. P. I s 7 Cl. Gu ET TARDI obseruationes, quae ad

characteres conchyliorum determinandos utiles User possunt ). Quatuordecim generum conchyliorum ex classe uniualuium definitiones Auctor hic tradit ita, ut et festarum et animalculorum rationem habeat. P. I 6O. Deinde monet, non recte sibi videri eos agere, qui cum Li NNAEo distinctionem conchyliorum in terrestria et aquatica, a veteribus usurpatam, negligunt. Terrestria enim semper habere quatuor comnua, a se inuicem bene distincta. quae singula ocello terminantur, aquatica autem duobus tantum eo nubus et totidem oculis, ad latera cornuum prope bases positis, praedita esse. Haec in duas classes partiri ipsi placet, quarum altera Cornua Conica, altera plana habeat. Porro recentem conchyliologiae Auctorem ob varia peccata modeste reprehendit. Postremo cultores historiae naturalis sapienter hortatur,

SEARCH

MENU NAVIGATION