Commentarii de rebus in scientia naturali et medicina gestis

발행: 1752년

분량: 783페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

421쪽

quinquennes recipiunt. Antequam regi plantur, Vmriolae illis implantandae sun Dolet Noster, usum huius triplantationis difficulter adhuc Suecis persuaderi, cum tamen nonus quiuis in Sueeia natorum variolis naturalibus pereat, illisque quotannis nouem millia in toto regno interimantur, Contra, ex septem aut octo millibus, quibus intra et extra Sum ciam variolas artificiales dari vidit, aut ipse dedit, nullum periisse, aut in vitae periculo constitutum fuisse, asseuerat; orphanorum anglizorum omnium, quibus morbus hic datus est, unicus interiit. Eiusdem societatis, quae Holmiae orphanotropheum instituit, membra , in urbibus Goetheborg et Crisian- studi, domos recipiendis i quibus variolae implantentur, erexerunt. Consultum etiam putat, ut, antequam recipiantur, morbillos artificiales perpessi sint. Infantes in instituto Holmiensi educantur usuque ad annum septimum, deinde vel mittuntur in maius, quod vOzatur, Orphanotropheum au. 1632fundatum, vel parentibus redduntur, vel traduntur patribus familias, qui illos desiderant. In maiori illo orphanotropheo iam deputatorum statuum imperii beneficio 3oo educantur, Vsque ad Ia aut I 6 annum, quibus, ut serviant, aut opificia discant,

exeunt. Ε

422쪽

Traile anatomique de la Chenille, qui ronge te bois de Saule, augmentsi d' une Explication abregee des Planches, et d'rme Description de I' Instrument et des Outiis, donisAuteur c est servi, pour anatomiser a laLoupe et au Microscope, et pour determiner ja force de ses Verres, fulvant les regi es de Ι' Optique, et mechaniqueinent. Parpi ERRE LYONNET, A vocat par devanties cours de Iustice; Interprite, MailredeSPatentes et Secretaire desChimres de Leurs Hautes Puissaraces, Membre de la Societe Royale de Londres, de la Societe des Sciences de Hol-Iande, des Academies Royales de Rotien, et de Berlin, et de r Academie Imperiale d' Histoire Naturelle. A la HVe vix depends de l'Auteur. 1762. Alph. 3. Pl. I 6:. tab.

i. e.

Dissertatio anatomica de eruca, quae salicis lu

gnum rodit. Auctore P. LYONNE

Ηabetis in egregio hocce opere Lectores illustre

exemplum, humanae, in examinandiS rerum naturis, industriae, quae tanta fuit in Cl. LYONNET, ut simile quid occurrere nobis vix meminerimus. Erucae enim, quae in hoc opere describitur '

insecti

J Eleganter eam depinxit et deseripsit b. ROESELIUS vid. IV. Belust. Herte Sammt. P. IIS. tab. XVIII. Phalaena ex eo proueniens est Pbalaena Cossis LINNAEi Syst. Nat. T. I. P. SQ u. vid. quoque PRISG H. In P. II. tab. I.

423쪽

insecti paucorum vix pollicum longitudinis, exte

nas internasque partes, Vir Clarissimus tanta cura dissecuit, tam accurato dela' sit, tamque eleganter et subtiliter delineauit, suaeque manu steri incisas proposuit, ut fatendum nobis sit, tot saeculorum labores, tot summorum virorum vigiliaS, quas humani corporis partibus examinandis describendisque impenderunt, simile quid, multo minus persectius, praestare haud potuisse. Ad hoc vero tam arduum opus, Noster animi quadam aegritudine et indignatione delatus impulsusquo est. Cum enim di turnam indefessamquo, uniuersas insectonim histo

riae, non sine suo, ut videbatur, magno Commodo, Per multos annos tribuisset operam, aecideretquo,

ut alios eidem studiorum generi addictos plurima eorum, quae solum se cognouisse opinatus fuerat, non minus vidisse atque publicare etiam scriptis suis intelligeret; repente mutauit consilium, atque in aliam quasi rogionem suae industriae cursi uri so-ctere, apud animum constituit. Scilicet ab uniuersa

insectorum consideratione, ad anatomen eorum deflexit, et post varia tentamina, ad erucae huius partium dissectioinem descriptionemquό animum applicauit; quod consistum adeo bene cessit, ut paucorum annorum spatio, opus hoc felicissimo ad finem perductum videret. Atque exhibuit prosecto imsigne industriae et diligentiae specimen, quam et

ipsa re, et figurarum aeri incisarum elegantia abundo nobis probauit. In quo miramur sane, Otho aut nouem

circiter erucas ipsi sufficere potuisse; plures enim, uti confirmat ipsis, huius operis causa haud dissecuit. Neque tamen obfuit haec speciminum paucitas ullo modo caussae suae, aut examinis subtilitati. Ita Potius perspicue accurateque de minimis quibusque particulis disputat, ut, qui legerit hunc librum, nec mirari, nec gaudere facile desierit. Nec mol

424쪽

stiam creabit legentibus nouarum appellationum cumulus. Paucissimis enim huius insecti partibus, ab ipso.accuratius descriptis, aut primum obseruatis, noua nomina imposuit, reliquas certis tantum signis, ac litteris , aut numerorum figuris distinxit signauitque. Totum Vero erucae Corpusculum, ut facilius posset lectori designare, regionem certam illius Corpusculi, lineis aliquot ideatibus, id est pro lubitu delectis, distinxit; illasque regiones siue spatia ista

in ipso opere diligenter explicauit. Porro etiam in figurarum exseriptione, ac in aeneis tabulis depictione, id arte sua, quae prorsus insignis est in hoc viro, effecit, ut scalpendo, et linearum ac punctorum situ et figura varia, partes vicinas corpusculi erucae distingueret, ut dignosci a quoque statim possent. Nempe

neruorum aliae aliae musculorum, aliae pinguedinis, aliae bronchiorum in tabulis lineae sunt. Ne vero quis credat Auctorem aliquam fabulam anatomicam, non veram descriptionem, nobis hoc opere proposuisse, cum tanta sit partium huius erucae multitudo, tenuitas et symmetrica elegantia; testes suorum tentaminum nominauit Ill. Corn. DE BENT INcκ et Lugdunensem Professsorem Cl. ALAM A N D. Porro, quo facilius unusquisque tentamina ista repetere, et in veritatem rei ipse possit inqui- vero, in epistola, quae ad Cl. LE C3T data et annexa huic operi, publicata tamen iam antea in Actis Societatis Harlemensis suis, instrumenta, quibus ipse in diss scando usus est, et rationem modumque Ve bis et figuris depingit, simulque modum, quo in vimicroseopiorum sinorum aestim nda determinanda usus est, indicat. Ut ordine autem procederet erucae huius d

scriptio, praemissa est breuis aliqua naturalis illius inserti historia, qua vitam eius Cl. Auctor breuiter describit. Deinde vero de externis inte

425쪽

nisque eius partibus, primo in uniuersum, tum separatim, exponit. Rodit haez emeae species p. z. maxime salicum, raro secundum Nostrum aliarum

arborum truncos, quamquam a RO S SE LIo, quem

superius allegauimus, in quercubus inuenta fuit. Ex ouulo nascitur, quod phalaena, quae εx hac larua prouenit, arborlim truncis, ope cuius d m humoris in aere indurescentis, agglutinat. Ouulum ipsum: grani milii magnitudinem habes, oblongum et eleganter striatum est ex eoque sub cortice salicis aut alius arboris, circa mensem augustum, eruca minor erumpit. Sed pay cissimae taptum huius speciei erucae in una arbore proueniunt, cum, si plures naseerentur, trunci, cuius lignum, canal bus hine inde per illum fossis rodunt, magnitudo ad earum nutritionem haud sussiceret. Vix,quamdiu adolescunt, colorem suum hae erucae mutant, quamquam sam pius integumenta sua, et, quod mirum, non ea solum, sed cum exuuiis illis, cranium simul, maxillaS, Corneam, antennas pluresque alias partes e ponunt. Vitam haec eruca per aliquot hyemes printrahit, qua in re a reliquis diuersa est. Hyeme Recedente, folliculum sibi ex ligni fruitutis parat, in

quo, ad sequens ver, sine ullo victu aut motu, vivit. Magnitudo, ad quam solet aecreseere, variat, cum duorum aliae, aliae quatuor pollicum longitudinem habeant. Pro ratione tamen ouuli incrementa tanta capit, ut ouuli ad erucae adultae pondus sit eadem ruti tuae I ad 72ooo. Varios inter reliqua insecta hostes habet, cum non solum variae muscarum ichneumonum species oua sua in hanc erucam mittant,

sed et pulicum aliquod genus eam infestet. Haeς p. IS vero erucae species, ad suam in chrysalidem phalaenamque mutationem, se ita circa initium mensis mali quasi praeparare solet, ut nisi arboris, ex qua alimenta petit, et cuius in trunco vivit, corisx

426쪽

aperturam aliquam iam habeat talem sibi formet, Per quam, in phalaenam mutata, commode prodire possit. Ad eum folliculum ellypticum, ex ligni stu-sulis inter se iunctis, parat, cuius pars anterior re Iiqua longe tenuior est, ut phalaena eo facilius inde egrediatur: caput enim erucae in eo delitesdentis hane aperturam versus situm est. Haec vero ipsa eruca, huic solliculo inclusa, sensim sensimque brunum CO-lorem accipit, magisque ad anteriorem partem Comtracta, exuuiis depositis in chrysalidem mutatur. Huic vero anterius ad oculos duae cuspides a Crescunt, aliaeque praeterea nonnullae in dorso, qui-lms euolutione peracta inniti, anterioremque inuolucri partem perfodere solet. Quod si vero, eo sobΙizulo perfracto, aurelia, per foramen ad folliculum situm, ex parte egressa est, quiescit, donec inuoluero anterius rupto phalaena procedat. Haez primo imperfecta est, mox vero alas expandit, coit, ouisque suis exclusis paulo post moritur. 1 v. In altero tractationis huius capite totum erucae corpus, quo facilius liatores distinctam partium descriptarum ideam sibi formare, locaque singula, de quibus deinceps disseritur, in figuris inueniri popsint, identibus quibusdam, ut vocat, lineis, in partes diuiditur. Constat vero huius erucae corpus Ium, ex capite et duodeςim annulis, quae omnia

duodecim lineir transire is ideatibus, . quas diuisones vocat Noster, a se inuicem distinguuntur. Octo porro longitudina ibur lineis pariter corpusculum erucae Noster ita diuidit, ut eam, quae dorsi longitudinem metitur, si eriorem, quae ventriS inferiserem, quae in latere stigmata transeunt latera es, et quae in spatiis his quatuor longitudinalibus inclusis parallelas decurrunt, intermediar vel Hyeriorer vel inferiores dicat. Inde fit, ut totum corpusculum, octo longitudinalium duodecimque transuersarum linea-

427쪽

rum ope, in centum et quatuor minora spatia distinctum sit, facilequo et illico lectores situm partis cuiusdam , ab Auctore commemoratae, inuenira possint. Tertium caput exteriores erueste partes, veluti P. nudo oculo examinatae adparent, describit. Color illius ita comparatus est, ut superius in dorso striam habeat satis latam, quae sanguinei vel obscurioris

nonnunquam coloris est. Reliquum corpus carinneum colorem, quodammodo flaves Centem, et i

serius hinc inde maculas rubras os landit. Figuram porro Notar corporis e rugae describit, breuiterque do locis actione musculorum subiectorum depressis, inque corpore eius conspicuis, de plicis, de pilis et squamis nonnullis semilles in prioribus annulis do tegendis, agit. In singulo latere haeo eruca nouem si malo, per quae aer ad interiora eius penetrat, et octo pedum paria habet : tria scilicet anteriora, ingue uncinato terminata, ad tres priores annulos sita, quatuor intermedia, quae sexto, septimo, octavo, nonoque annulo adplizantur, unumque posteriat, ultimo annulo adnexum. Anteriores pedes, variis partibus inter se connexis compositi, sine figuras mutatione mouentur; intermedii contra et poseriores, articulis carentes, variam si mouentur figuram nanciscuntur nee uncinato terminantur ungue.

Caput in hae erucae specie magis, quam in aliis, latum planumque est, rostrumque illa elatum seri et attollit felle porta te museau auuent , quo lignum facilius rodendo, sibi per illud viam parare possit. His

ita traditis, do partibus, quae in capito Orucae nudo oculo distinguuntur, Cl. Auctor breuiter exponit, pluribus vera era microscopio examinatas quarto capito describit. Capitis erucae superius visi mediam partem,qum P 3 ma triangularis occupat, cuius basis ad rostrum eru-

428쪽

eae, apex ad collum finitur, quam Cl. L YONNET 'ontatem dicit. Per eius longitudinem undulatim duo sulci procedunt. Variis porro ornatur pilis, superficiesque ipsa, squali piscis corii instar, rotunda granula ostenditi Squamae huius basi alia squamosa lamina lume eruilisse) adhaeret, vostrum siue

proboscidem erucae efficiens, quam Noster labium sis erius dicit. Lamina haec duabus constat partibus, anteriore et posteriore plica transuersa inter se nexis , ut anterior, ad posteriorem retracta, abscondi sub eadem prorsus possit. Lateraliter frontali squamae duae parietates iunguntur, et Cum ea maximam cranii partem constituunt. Earum ant riori parti adhaerent antennae et maxillae, et ligo quidem duplici modo et ginglymo. Arcuata enitali aliqua laminae parietatis apophysis in similem maxillae cauitatem recipitur, et contra cotyloidea aliqua maxillae apophysis similem cotyloideam caui.tatem parietatis squamae intrat. Posterior huius laminae pars erucae oeciput format, in latere vero singulo sex oculi reperiuntur parui, conuexi, lae-ues, inaequalis magnitudinis, et, cum pellucentem corneam habeant, difficile a foraminibus squamae, per quae pili prorumpunt, distinguendi. Antennae, pariter in anteriore parte huius squamae sitae, conicae sunt, tribusque tubis componuntur, quos eruca in se retrahere et abscondere potest. Pilo tribusque parui& eminentiis eas ornari Cl. Auctor ostendit, proximeque ad oculos hac, ut videtur, de causa sitas esse coniicit, ut earum ope eruca, vel ut alia insecta palpebra destituta, oculos tueri, leui 1'a obstacula dimouere de via, corpo que nimis propinqua, quae videri possint, ta ibi disquirere queat. Odoxasus quoque organon, aut alius sorte, quo nos φaremus, sensus esse posse autumat. MaxiL

429쪽

maxillae duae, quas alii scriptores dentes dixe- p.runt, anteriori parti parietatis squamae, inter labium

superius et inserius adhaerent. Aequales sunt inter se, sibique, ut in omnibus erueis , lateraliter aecumbunt, maioremque ae reliquae erucae squamae duritiem, lenteque visae superficiem eleuatis gran lis asperam ostendunt. In his Cl. Auctor latus emiernum internumque , dorsum, ociem et basis distinguit. In acie quatuor vel quinque cuspides eminent quarum magnitudo, pro ratione, qua a basi distant,

augetur, quas denter Noster vocat, licet nota alueolis contineantur, sed ipsius maxillae, hoc loco dentium tantum speciem habentis, partos sint. Insignis P 74 vero prolaifo vis maxillis huius mucae inest, cum 'arum ope non solum durissima ligna, v. C. quercinum rodant ; sed acciderit etiam, ut quaedam, hye- mali tompore debiles et male nutritae, tanta vi adhuc pollerent, ut ad acum, qua a Cl. Auctore irritabantur et laedet, nxur, suspensae manerent, et ob

nimiam in mordendo Meaciam , sibi ipsis dentes

frangφrent. Ea vis a musculis copiosis pendet, quia laminis tribus solidioribus in capite contentis oriuntur, quarum illam, a qua carn*s maxillas diducentes prouoniunt, abductricem, duas vero, quibus musculi maxillas claudentes adhaerent, adductrices Noster di-Σit. insigno praeterea natura, in maxillis laminisque hisce et musculis eorum aptissime ordinandis, artificium ostendit, cuius tamen rei delineationem, ne fines nobis praescriptos transgrediamur, praete mitterς cogimur.' In capite erucae, ab inferioro pare' inspecto, P praeter varias iam descriptas partos, labrum quoque infertur adparet. Spatium scilicet, quod inter parietates squamas inserius est, massa repletur quadrata, grissa, non mobili, tota, partibus modo iis, quibus musculi inseruntur, excep tis, membranacea Hae

430쪽

pars, quam Auctor basn sebii inferioris vocat, la- hium sufertur proprie R diomm sustinet. Continet hoe

varias squamosas partes sollicite a Nostro descriptas, anteriusque in tres partes, structura quam maximo P differentes,diuiditur. Mediam earum laminam tractim Iem, sessiero laterales barbulas maiorer cles gros tam hilland dicit. Lamina tractilis, vasis ampli et rotundi figuram habens, plurimis squamulis obtegitur, VR-xieque ab eruca hinc inde mouetur. Anterius iterum in ea tres partes eminent , quarum media tubibombycini au syeuM nomen obtinet. cum fila, quae eruca ducit, illam transeant. Mire tubus hic ab eruca moueri et circumduci, forteque dilatari quoque et constringi potest. et apertura eius obliquo

inferiora respicit, quo commodius erum variis locis fila sua applicare queat. Laterales valde exiguae eminentiae, barbulae minores aut barbulae laminae tractilis Cl. Auctori audiunt,qui in uniuersum,eas OdOratus forte organon esse posse autumat. At maiores barbulae ex variis cylindricis tubis ita componuntur. ut minores recedant in maiores, sicque uniuersa harum barbularum longitudo augeri minuique possit. Vtitur iisdem eruca et in edendo, et in filis duce p. 6o. dis, manuum loco. Ex maxillis autem et labiis hactenus descriptis cauitas oris formatur. In eam aliqua labii inserioris pars, non nisi diducto ore conspicua, ita prominet, ut linguae, ab usu in mand catione, nomen ei dare Noster haud dubitauerit. r. 63. Tradita hac ratione exteriorum partium capitis historia, solidarum quarundam, in capitis erucae inferioribus sitarum, descriptio adnectitur. Squamas nimirum Dymaticar duar et bifangulares, nec non portam Noster verbis delineat. Hoc nomqn vero ideo huic squamae tribuit, quia plurimas partes transmittit, tribusque partibus, duabus scilicet late-

. ralibus adscendentibus Ner montans et transversa' la

SEARCH

MENU NAVIGATION