C. Suetoni Tranquilli quae supersunt omnia: quae supersunt omnia

발행: 1877년

분량: 479페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

τράγκυλλος ὁ Σουητωνιος χρηματίσας, γραμματικὸς μο- μως, Θοανε .... συγγενικὸν μισάρων περι4ει δε βέους καὶ inoχας αυτῶν ἀπὸ μυλίου εως ο ετιανου, βιβλία i. Suida s. v. TDάγκυλλος.πράγκολλος τους τῶν Καισάρων βιους ἐν γράμμασιν ἀποτίνων

Σεπτικίω, ος ήν,παρχος τῶν πραιτωρωνων σπειρων - αυτου, πραίφεκπιον αυτὀν των πραιτωριανων ταγμάτων καὶ φαλάγγων

et γεμονα τυγχάνειν ἐδήλωσεν. Ioannes Laurensius Lydus de mamstrat. Rom. II 6.

113쪽

DIVUS IULIUS.

Suetonius ait in vita Caesaris, responsa esse data per totum orbem, nasci invictum imperatorem.

Servius ad Verg. aen. 6, 799. Annum agens sextum decimum patrem amisit sequenti-Ιbusque consulibus flamen Dialis destinatus, dimissa Cossutia, 1ο quae familia equestri sed admodum dives praetextat desponsata fuerat, Corneliam cinnae quater consulis filiam duxit uxorem, ex qua illi mox Iulia nata est neque ut repudiaret compelli a dictatore Sulla ullo modo potuit. Quare et sacerdotio et uxoris dote et gentilicis hereditatibus multatus, diveris sarum partium habebatur, ut etiam discedere e medio et quamquam morbo quartanae adgravante prope per singulas noctes commutare latebras cogeretur, seque ab inquisitoribus pecunia redimeret donec per virgines Vestales, perque Mamercum Aemilium et Aurelium Cottam propinquos et adfines ad suos veniam impetravit Satis constat Sullam, cum deprecantibus amicissimis et ornatissimis viris aliquandiu denegasset atque illi pertinaciter contenderent, expugnatum tandem proclamasse, sive divinitus sive aliqua coniectura, vincerenι ac sibi habererit, dummodo scirent eum, quem incolumem tant Opore cuperent, quandoqus optimatium partibus, 1.

114쪽

4 SUETONI TRANQ. DE VITA CAESARUM LIB. I. quas secum simul defendissent, saetιio futurum; nam Caesari multos Marios inesse. Stipendia prima in Asia secit Marci Thermi praetoris contubernio a quo ad accersendam classem in Bithyniam missus desedit apud Nicomeden, non sine rumore prostratae regiis pudicitiae quem rumorem auxit, intra paucos rursus dies repetita Bithynia per causam exigendae pecuniae, quae deberetur cuidam libertino clienti suo. Reliqua militia secundiore fama sui et a Thermo in expugnatione Mytilenarum corona 3 civica donatus est. Meruit et sub Servilio Isaurico in Cilicia, o sed brevi tempore. Nam Sullae morte comperta, simul spe novae dissensionis, quae per Marcum Lepidum movebatur, Romam propere redit. Et Lepidi quidem societate, quamquam magnis condicionibus invitaretur, abstinuit, cum ingenio eius diffisus tum occasione, quam minorem opinione lo offenderat eterum composita seditione civili cornelium Dolabellam consularem et triumphalem Vetundarum 'stulavit absolutoque Rhodum secedere statuit, et ad declinandam invidiam et ut per tium ac requiem Apollonio Moloni clarissimo tunc dicendi magistro operam daret. Huc dum hi-20bernis iam mensibus traicit, circa Pharmacussam insulam a praedonibus captus est, mansitque apud eos, non sine summa indignatione, prope quadraginta dies cum uno medico et cubicularis duobus. Nam comites servosque ceteros initio statim ad expediendas pecunias, quibus redimeretur, dimiserat. 25Numeratis deinde quinquaginta talentis, expositus in litore non distulit quin e vestigio classe deducta persequeretur abeuntis, ac redactos in potestatem supplicio, quod saepe illis minatus inter iocum fuerat, adficeret Vastante regiones proximas Mithridate ne desidere in discrimine sociorum vide 3οretur, ab Rhodo, quo pertenderat, transiit in Asiam, auxiliisque contractis et praefecto regis provincia expulso nutantis ac dubias civitates retinuit in fide. Tribunatu militum, qui primus Romam reverso per suffra gia populi honor optigit, actores restituendae tribuniciae po 35 testatis, cuius vim Sulla diminuerat, enixissime iuvit L. etiam cinnae uxoris fratri, et qui cum e civili discordia Lepidum secuti post necem consulis ad Sertorium confugerant, reditum

115쪽

DIVUS IULIUS. in civitatem rogatione Plotia confecit, habuitque et ipse super ea re contionem.

Quaestor Iuliam amitam uxoremque corneliam defuncta 6 laudavit e more pro rostris. Et in amitae quidem laudationes de eius ac patris sui utraque Origine sic refert Amitae meae Iuliae maternum genus ab regibus ortum, paternum cum diis inmortalibus coniunctum est. Nam ab Anco arcio sunt narcii Reges, quo nomine fui mater a Venere silii, cuius gentis familia est nostra. Est ergo in genere 1 et sanctitas regum, qui plurimum inter homines pollent, et caerimonia deorum, quorum ipsi in potestate sunt reges.' In corneliae autem Io,cum ompeiam duxit Quinti ompei filiam, L. Sullae neptem: cum qua deinde divortium fecit, adulteratam opinatus a Publi Clodio, quem inter publicas

1s caerimonias penetrasse ad eam muliebri veste tam constans fama erat, ut senatus quaestionem de pollutis sacris decreverit.

Quaestori ulterior Hispania obvenit ubi cum mandatu7

PR. iure dicundo conventus circumiret Gadisque Venisset, et animadversa apud Herculis templum Magni Alexandri imagine, ingemuit et quasi pertaesus ignaviam suam, quod nihil dum

a se memorabile actum esset in aetate, qua iam Alexander orbem terrarum subegisset, missionem continuo efflagitavit, ad captandas quam primum maiorum rerum occasiones in 254rbe. Etiam confusum eum somnio proximae noctis nam visus erat per quietem stuprum matri intulisse coiectores ad amplissimam spem incitaverunt, arbitrium terrarum orbis portendi interpretantes, quando mater, quam subiectam sibi vidisset, non alia esset quam terra, quae omnium parens ha-3mberetur. Decedens ergo ante tempus colonias Latinas de e 8

tenda civitate agitantes adiit, et ad audendum aliquid concitasset, nisi consules conscriptas in Ciliciam legiones paulisper ob id ipsum retinuissent. Nec eo secius maiora mox in urbe molitus est Siquidems36 ante paucos dies quam aedilitatem iniret, venit in suspicionem conspirasse cum Marco misso consulari, item ublio Sulla et L Autroni post designationem consulatus ambitus condemnatis, ut principio anni senatum adorirentur, et trucidatis

116쪽

6 c. UETONI TRANQ. υκ 2TA CAESARUM LIB. I. quos placitum esset, dictaturam crassus invaderet, ipse ab eo magister equitum diceretur, constitutaque ad arbitrium republica, Sullae et Autroni consulatus restitueretur. Meminerunt huius coniurationis Tanusius Geminus in historia, Mareus Bibulus in edictis c. curio pater in orationibus. De hacra significare videtur et cicero, in quadam ad Axium epistula

referens, caesarem in consulatu confirmasse regnum, de quo aedilis cogitarat. Tanusius adicit, crassum paenitentia vel metu diem caedi destinatum non obisse, et idcirco ne caesarem quidem signum, quod ab eo dari convenerat, dedisse ioconvenisse autem curio ait, ut togam de umero deiceret. Idem Curio sed et M. Actorius Nas auctores sunt, conspirasse eum etiam cum Gnaeo Pisone adulescente, cui ob suspicionem urbanae coniurationis provincia Hispania ultro extra ordinem data sit paetumque, ut simul foris ille, ipse is Romae ad res novas consurgerent, per Ambranos et Transpadanos destitutum utriusque consilium morte Pisonis.10 Aedilis praeter comitium ac forum basilicasque etiam capitolium Ornavit porticibus ad tempus extructis, in quibus

abundante rerum copia pars apparatus exponeretur. Vena-20tiones autem Iudosque et cum collega et separatim edidit, quo factum est, ut communium quoque inpensarum solus

gratiam caperet, nec dissimularet collega eius Marcus Bibulus, evenisse sibi quod Polluci ut enim geminis fratribus aedes in foro constituta tantum Caatoris vocaretur, ita iubsuam Caesarisque munificentiam unius Caesaris dici. Adiecit insuper Caesar etiam gladiatorium munus, sed aliquanto paucioribus quam destinaverat paribus nam cum multiplici

undique familia comparata inimicos exterruisset, cautum est de numero gladiatorum, quo ne maiorem cuiquam habere 30 Romae liceret.. 11 conciliato populi favore temptavit per partem tribun

rum, ut sibi Aegyptus provincia plebi scito daretur, nanctus extraordinarii imperii occasionem, quod Alexandrini regem

suum socium atque amicum a senatu appellatum expulerant, βresque vulgo inprobabatur. Nec obtinuit adversante optimatium actione, quorum auctoritatem ut quibus posset modis

in vicem deminueret, tropaea Gai Mari de Iugurtha deque

117쪽

DIVU IULIUs. 7 Cimbris atque Teutonis, olim a sulla disiecta, restituit, atque in exercenda de sicaris quaestione eos quoque sicariorum numero habuit, qui proscriptione ob relata civium Romanorum capita pecunias ex aerario acceperant, quamquam ex-cceptos cornelis legibus. Eubornavit etiam qui Gaio Rabirio 12 perduellionis diem diceret, quo praecipuo adiutore aliquot

ante annos Luci Saturnini seditiosum tribunatum senatus coercuerat, ac sorte iudex in reum ductus tam cupide condemnavit, ut ad populum provoeanti nihil aeque a iudicis acerbis tas proluerit. Deposita provinciae spe pontificatum maximum 13 petit, non sine profusissima largitione in qua reputans magnitudinem aeris alieni, cum mane ad comitia descenderet, praedixisse matri osculanti fertur, domum se nisi pone cem non reversurum. Atque ita potentissimos duos competitores 15 multumque et aetate et dignitate antecedentes superavit, ut plura ipse in eorum tribubus suffragia quam uterque in omnibus tulerit. Praetor creatus, detecta coniuratione catilinae senatu- 14 que universo in socios facinoris ultimam statuente poenam, is solus municipatim dividendos custodiendosque publicatis bonis censuit. Quin et tantum metum iniecit asperiora suademtibus, identidem ostentans quanta eos in posterum a plebe Romana maneret invidia, ut Decimum Silanum consulem designatum non piguerit sententiam suam, quia mutare turpem erat, interpretatione lenire, velut gravius atque ipse sensisset exceptam obtinuisset adeo transductis iam ad se pluribus et in his cicerone consulis fratre, nisi labantem ordinem confirmasset M. Catonis oratio. Ac ne sic quidem impedire rem destitit, quoad manus equitum Romanorum, quaero armata praesidii causa circumstabat, inmoderatius perseveranti necem comminata est, etiam strictos gladios usque eo intentans, ut sedentem una proximi deseruerint, vix pauci complexu togaque biecta protexerint. Tunc plane deterritus non m.do cessit, sed et in reliquum anni tempus curia abstinuit.

Primo praeturae die Quintum catulum de refectione ca-15pitoli ad disquisitionem populi vocavit, rogatione promulgata,

qua eurationem eam in alium transferebat; verum impar optimatium conspirationi, quos relicto statim novorum consulum

118쪽

8 c. 8UETON TRANQ. DE VITA CAESARUM LIB. I. Officio frequentes obstinatosque ad resistendum con currisse 16 cernebat, hanc quidem actionem deposuit ceterum caecilio Metello tribuno plebis turbulentissimas leges adversus collegarum intercessionem ferenti auctorem propugnatoremque se pertinacissime praestitit, donec ambo administratione arei publicae decreto patrum submoverentur. Ac nihilo minus permanero in magistratu et ius dicere ausus, ut comperit paratos, qui vi ac per arma prohiberent, dimissis lictoribus abiectaque praetexta domum clam refugit, pro conditione temporum quieturus. Multitudinem quoque biduo post sponte 1ο et ultro confluentem operamque sibi in adserenda dignitate tumultuosius pollicentem conpescuit Quod cum praeter opinionem evenisset, senatus, ob eundem coetum festinato coactus, gratias ei per primores Viros egit, accitumque incuriam et amplissimis verbis conlaudatum in integrum resti-Istuit, inducto priore decreto. 17 Recidit rursus in discrimen aliud, inter socios catilinae nominatus et apud Novium Nigrum quaestorem a Lucio Vettio indice et in senatu a Quint curio, cui, quod primus consilia coniuratorum detexerat, constituta erant publice praemia rasurius e catilina se cognovisse dicebat, Vettius etiam onirο- graphum eius, catilinae datum, pollicebatur. Id vero caesar nullo modo tolerandum existimans, cum inplorato cieeronis testimonio quaedam se de coniuratione ultro ad eum detulisse docuisset, ne Curio praemia darentur effecit Veiostium pignoribus captis, et direpta supellectilem GiIe mulcatum a pro rostris in contione paene discerptum coiecit in ca cerem eodem Novium quaestorem, quod compellari apud

se maiorem potestatem passus esset. 18 Ex praetura ulteriorem sortitus Hispaniam, retinentes ast creditores interventu sponsorum removit, ac neque more neque iure, ante quam proVinciae Ornarentur, prosectus est:

incertum, metune iudicii, quod privato parabatur, an quo maturius sociis inplorantibus subveniret pacataque provincia, pari festinatione, non expectat successore, ad trium-Mphum simul consulatumque decessit. Sed cum edictis iam comitis, ratio eius haberi non posset nisi privatus introisset urbem, et ambienti ut legibus solveretur multi contradice-

119쪽

DIVUS IULIUS. rent, coactus est triumphum, ne consulatu excluderetur, dimittere. E duobus consulatus competitoribus, Luci Luc-19ceio Marcoque Bibulo, Lucceium sibi adiunxit, pactus ut is, quoniam inferior gratia esset pecuniaque pollevet, nummos de suo , communi nomine, per centurias pronuntiaret. Qua cognita re optimates, quos metus ceperat nihil non ausurum eum in summo magistratu concordi et consentiente collega, auctores Bibulo fuerunt tantundem pollicendi, ac plerique pecunias contulerunt, ne Catone quidem abnuente eam 1ο largitionem e re publica fieri. Igitur cum Bibulo consul creatur. Eandem ob causam opera ab optimatibus data est, ut provinciae suturis consulibus minimi negotii, id est silvae callesque decernerentur. Qua maxime iniuria instinctus, omnibus officiis Gnaeum Pom- i5peium adsectatus est, offensum patribus, quod Mithridate rege Victo, cunctantius confirmarentur acta sua Pompeioque arcum crassum reconciliavit, veterem inimicum ex consulatu, quem summa discordia simul gesserant ac ο- cietatem cum utroque iniit, ne quid ageretur in re publica, ro quod displicuisset ulli e tribus. Inito honore primus omnium 26 instituit, ut tam senatus quam populi diurna acta confierent et publicarentur Antiquum etiam retulit morem, ut quo mense fasces non haberet, accensus ante eum iret, lictores pone sequerentur. aege autem agraria promulgata, obnun-25 tiantem collegam armis laro expulit, ac postero di in s natu conquestum, nec quoquam reperto qui super tali consternatione referre aut censere aliquid auderet, qualia multa saepe in levioribus turbis decreta erant, i in eam coegit desperationem, ut, quoad potestate abiret, domo abditus nihilao aliud quam per edicta obnuntiaret. Unus ex eo tempore omnia in re publica et ad arbitrium administravit, ut nonnulli urbanorum, cum quid per iocum testandi gratia signarent, non caesare et Bibulo, sed Iulio

et caesare consulibus actum scriberent, bis eundem prae 4 ponentes, nomine atque cognomine; ntque Vulgo mox se rentur hi versus: Non Bibulo quisquam nuper sed Caesare acrum est: Nam Bibulo fleri consule nil memini.

120쪽

10 C. SUETON TRANQ. DE VITA CAESARUM LIB. I. campum Stellatem, maioribus consecratum, agrumque campanum, ad subsidia rei publieae vectigalem relictum, divisit extra sortem ad viginti milibus civium, quibus terni pluresve liberi essenι Publicanos remissionem petentis tertia mercedum parte releVavit, ac, ne in locatione novorum vecti agalium inmoderatius licerentur, propalam monuit cetera item, quae cuique libuissent, dilargitus est, contradicente nullo ac, si conaretur quis, absterrito. Marcum catonem interpellantem extrahi curia per lictorem ducique in carcerem iussit. Lucio Lucullo liberius resistenti tantum calum- is niarum metina iniecit, ut ad genua ultro sibi accideret si eerone in iudicio quodam deplorante temporum statum, Publium cladium inimicum eius, frustra iam pridem a patribus ad plebem transire nitentem, eodem die horaque non transduxit. Postremo in universos diversae laetionis indu-1ιctum praemiis, ut se de inferenda Pompeio nece sollicitatum a quibusdam profiteretur, productusque pro rostris auctores ex conpacto nominaret sed uno atque alter frustraneo sine suspicione fraudis nominatis, desperans tam prae- cipitis consilii eventum, intercepisse veneno indicem creditur ete

a1 sub idem tempus Calpurniam, L. Pisonis filiam successuri

sibi in consulatu, duxit uxorem suamque, Iuliam, Gnaeo Pompeio conlocavit, repudiat priore sponso Servilio caepione, cuius vel praecipua opera paulo ante Bibulum inpugnaverat. Ao post novam adfinitatem Pompeium primum etsrogare sententiam coepit, cum Crassum soleret, essetque consuetudo, ut quem ordinem interrogandi sententias consul Kal. Ianuariis instituisset, eum tot anno conservaret.

22 socero igitur generoque suffragantibus, ex omni provinciarum copia Gallias potissimum elegit, cuius emolumento Met opportunitate idonea sit materia triumphorum. Et initio

quidem Galliam cisalpinam, Illyrico adiecto, lege Vatinia

accepit mox per senatum comatam quoque, veritis patribus ne, si ipsi negassent, populus et hano daret Quo gaudio elatus non temperavit, quin paucos post dies frequenti eurimas iactaret, invius et gementibus a resaris tum equas concupisses, proinde eae eo instillarum omnium capitibus ac negante quodam per contumeliam acile hoo

SEARCH

MENU NAVIGATION