C. Suetoni Tranquilli quae supersunt omnia: quae supersunt omnia

발행: 1877년

분량: 479페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

DIVUS IULIUS. 21 adhuc et obaeratum in expeditionibus tessellata et sectilia pavimenta circumtulisse Britanniam petisse spe margari-starum, quarum amplitudinem conferentem interdum sua manu exegisse pondus gemmas, toreumata, signa, tabulas 5 operis antiqui semper animosissime comparasse servitia rectiora politioraque inmenso pretio, et cuius ipsum etiam puderet, sic ut rationibus vetaret inferri convivatum assi Mdue per provincias duobus tricliniis, uno quo sagati palliative, altero quo togati cum inlustrioribus provinciarum disi cumberent. Domesticam disciplinam in parvis a maioribus rebus diligenter de severeque rexit, ut pistorem, alium quam sibi panem convivis subicientem, compedibus vinxerit libertum gratissimum ob adulteratam equitis Romani uxorem, quamvis nullo querente, capitali poena adsecerit.

5 Pudicitiae eius famam nihil quidem praeter Nicomedis 4s contubernium laesit, gravi tamen et perenni obprobrio et ad omnium convitia exposito. mitto Calvi Licini notissi

mos Versus

Bilhynia quicquida Et paedicator Caesaris umquam habuit.

Praetere actiones Dolabellae et curionis patris, in quibus eum Dolabella pelicem reginae, spondam interiorem

regia lecticae, a curio stabulum icomedis e Bithynicum fornicem dicunt missa etiam lacio edicta Bibuli,

et quibus proscripsit collegam suum Bithynicam reginam eique antea reg- fuisse cordi, nunc eras regnum. Quo tempore, ut Marcus Brutus refert, octavius etiam quidam, valitudine mentis liberius dicax, conVentu maximo, cum Pompeium aegem appellasset, Ipsum reginam salutavit. a Sed C. Memmius etiam ad cyathum et vinum Nicomedi stetisse bicit, cum reliquis exoletis, pleno convisio, accubantibus nonnullis urbicis negotiatoribus, quorum resertnomina cicer vero non contentus in quibusdam epistulis scripsisse, a satellitibus eum in cubiculum regium eductum scin aureo lecto veste purpurea decubuisse, floremque aetatis a Venere orti in Bithynia contaminatum, quondam etiam in senatu defendenti ei Nysae causam, filiae Nicomedis, beneficiaque regis in se commemoranti Remove, inquit,

132쪽

22 c. 8UETON TRANQ. DE VITA CAESARUM LIB. I.

istaec, oro te quando notum est, et quid ille tibi et quid illi tute dederis Gallico denique triumpho milites

eius inter cetera carmina, qualia currum prosequentes ioculariter canunt, etiam illud vulgatissimum pronuntiaverunt: Gallias Caesar subestu, Nicomedes Caeaarem: Ecce Caesar nunc triumphat qui subegi Gallias, Nicomedes non triumphat qui subesti Caesarem.

M Pronum et sumptuosum in libidines fuisse constans opinio est, plurimasque et illustres feminas corrupisse, in quibus

Postumiam Servi Sulpicii, Lolliam Auli Gabini. Tertullam 1ο

arci crassi, etiam N. Pompei Muciam. Nam certe Pompeio et a curionibus patre et silio et a multis exprobratum est, quod cuius causa post tres liberos exegisset uxorem et quem gemens Aegisthum appellare consuesset, eius postea filiam potentiae cupiditate in matrimonium recepis-i3set. Sed ante alias dilexit Marci Bruti matrem Serviliam, cui et primo suo consulatu sexagiens sestertio margaritam mercatus est et bello civili super alias donationes amplissima praedia ex auctionibus hastae minimo addixit: cum quidem, plerisque vilitatem mirantibus, facetissime cicero quoum meliu3, inquit, imprum sciatis, Tertia deducta; existimabatur enim servilia etiam filiam suam Tertiam Cae-51sari conciliare. Ne provincialibus quidem matrimoniis abstinuisse, vel hoc disticho apparet iactato aeque a militibus per Gallicum triumphum 25

Urbani, Servate ores, moechum calvom adducimus.

Aurum in Gallia mutuisti, hic sumpsisti mutuum. 52 Dilexit et reginas, inter quas Eunoen Mauram Bogudis uxorem, cui maritoque eius plurima et immensa tribuit, ut Naso scripsit, sed maxime leopatram, cum qua et con-30vivia in primam lucem saepe protraxit et eadem nave thalamego paene Aethiopia tenus Aegyptum penetravit, nisi exercitus sequi recusasset, quam denique accitam in urbem nonnisi miniinis honoribus praemisque auctam remisit, filiumque natum appellare nomine suo passus est. Quem quidem 3s nonnulli Graecorum similem quoque Caesari et forma et incessu tradiderunt M. Antonius adgnitum etiam ab eo senatui adstrmavit, quae scire C. Matium et C. Oppium reli-

133쪽

DIVUS IULIUS. 23 quosque caesaris amicos; quorum Gaius Oppius, quasi plane defensione ac patrocinio res egeret, librum edidit, non esse caesaris filium, quem Cleopatra dicat. Helvius cinna TR PL. plerisque confessus est habuisse se scriptam h paratamque legem, quam Caesar ferre iussisset cum ipse abesset, uti uxores liberorum quaerendorum causa quas et quot vellet ducere liceret. Ac ne cui dubium omnino sit, et impudicitiae et adulteriorum agrasse infamia, curio pater

quadam eum oratione omnium mulierum virum et omnium id virorum mulierem appellat.

Vini partissimum ne inimici quidem negaverunt Marci 53 Catonis est, unum eae omnibus Caesarem ad evertendam rem publicam sobrium accessisse. Nam circa victum Gaius Oppius adeo indifferentem docet, ut quondam ab hospite 1sconditum oleum pro viridi adpositum, aspernantibus ceteris, solum etiam largius appetisse scribat, ne hospitem aut neglegentiae aut rusticitatis videretur arguere. Abstinentiam 54 neque in imperiis neque in magistratibus praestitit. Ut enim quidam monumentis suis testati sunt, in Hispania procomet sule et a sociis pecunias accepit emendicatas in auxilium aeris alieni et Lusitanorum quaedam oppida, quamquam nec imperata detrectarent et advenienti portas patefacerent, diripuit hostiliter. In Gallia fana templaque deum donis referta expilavit, urbes diruit saepius ob praedam quam ob a. delictum unde factum, ut auro abundaret ternisque milibus nummum in libras promercale per Italiam provinciasque di- venderet. In primo consulatu tria milia pondo auri furatus e capitolio, tantundem inaurati aeris reposuit. Societates ac regna pretio dedit, ut qui uni Ptolemae prope sex miliat talentorum suo Pompeique nomine abstulerit. Postea vero evidentissimis rapinis ac sacrilegis et onera bellorum civilium et triumphorum a munerum sustinuit impendia. Eloquentia militarique re aut aequavit praestantissimo 5brum gloriam aut excessit. Post accusationem Dolabellaea haud dubie principibus patronis adnumeratus est certe cicero ad Brutum, oratores enumerans, negat se Videre, cui debeat caesar cedere, aitque eum elegantem, splendidam quoque atque etiam magnificam et generosam quodam modo

134쪽

24 C. AUETONI TRANQ. DE VITA CAESARUM LIB. I.

rationem dicendi tenere, et ad cornelium Nepotem de eodem ita scripsit: uid oratorum qu- huic Mepones eorum, qui nihil aliud egerunt quis sententiis aut a tior aut crebrior quis arbis ti ornatior aut elegantior Genus eloquentiae dum taxat adulescens adhuc Stra-s bonis caesaris secutus videtur, cuius etiam ex ratione, quae inscribitur pro Sardis, ad verbum nonnulla transtulit in divinationem suam. Pronuntiasse autem dicitur Oee acuta, ardenti motu gestuque, non sine Venustate orationes aliquas reliquit, inter quas temere quaedam feruntur. Pro uouinto etesio non immerit Augustus existimat magis ab actuaris exceptam male subsequentibus verba dicentis, quam ab ipso editam: nam in quibusdam exemplaribus invenio ne inscriptam quidem pro stello, sed quam scripsi missio,

cum ex persona caesaris sermo sit etellum seque MisVersus communium Obtrectatorum criminationes purgantis.

Apud milites quoque in Hispania idem Augustus vix ipsius

putat, quae tamen duplex fertur: una quasi priore habita proelio, altera posteriore, quo Asinius Pollio ne tempus qitidem contionandi habuisse eum dicit subita hostium in-2οb6 cursione. Reliquit et rerum suarum commentarios Gallici civilisque belli Pompeiani. Nam Alexandrini Africique et Hispaniensis incertus auetor est alii Oppium putant, alii Hirtium qui etiam Gallici belli novissimum imperfectumque librum suppleverit. De commentariis caesaris Cicero in aseodem Bruto si refert Commentarios scripsi valde quidem probandos: vidi sunt, recti e venusti, omni ornatu orationis tamquam veste detraeis; sed dum Oiuit alios habere parata, unde sumerent qui reum scribres historiam, ineptis gratum fortasse eo qui illa volant socalamisaria inurere, sanos quidem homines a scribsn deterruia De isdem commentariis Hirtius ita praedicat: Adeo probantur omnium iudicio, ut praerepta, non praebita motivas scriptoribus videarur. Cuius tam- rcti maior nostra quam reliquorum est admiratio ceteri frim, asquam bene atque amendate, nos stiam, quam Deus αι-qus csseruer Os aeracripserit, stamus Pollio Asinius param diligenter parumque integra veritate compositos pu-

135쪽

DIVUS IULIUS. 25tat, cum caesar pleraque et quae per alios erant gesta temere crediderit, et quae per se, Vel consulto Vel etiam memoria lapsus perperam ediderit existimatque rescripturum et correcturum luisse. Reliquit et de Analogia duos librosset Anticatones totidem, ac praeterea poema quod inscribitur Iter. Quorum librorum primos in transitu Alpium, cum exciteriore Gallia conventibus peractis ad exercitum rediret, sequentes sub tempus Mundensis proelii fecit novissimum, dum ab urbe in Hispaniam ulteriorem quarto et vicensimo die 10 pervenit Epistulae quoque eius ad senatum extant, quas primus videtur ad paginas et formam memorialis libelli convertisse, cum antea consules et duces nonnisi transversa

charta scriptas mitterent. Extant et ad ciceronem, item ad familiares domesticis de rebus, in quibus, si qua occultius 15 perferenda erant, per notas scripsit, id est sic structo litterarum ordine, ut nullum verbum emo posset quae si quis investigare et persequi volet, quartam elementorum litteram, id est D pro A et perinde reliquas commutet Feruntur et a puero, ab adulescentulo quaedam scripta, ut Laudes Her- reculis, tragoedia Oedipus, item Dicta collectanea quos omnis ibellos vetuit Augustus publicari in epistula, quam brevem admodum a simplicem ad Pompeium Macrum, cui ordinandas bibliothecas delegaverat, misit. Armorum et equitandi peritissimus, laboris ultra fidem 5725 patiens erat. In agmine nonnumquam equo, saepius pedibus anteibat, capite detecto, seu sol seu imber esset longissimas vias incredibili celeritate confecit, expeditus, meritoria reda centena passuum milia in singulos dies: si flumina morarentur, nando traiciens vel innixus inflatis utribus, utro persaepe nuntios de se praevenerit. Inisbeundis expeditio 58nibus dubium cautior an audentior, exercitum neque per insidiosa itinera duxit umquam nisi perspeculatus locorum situs, neque in Britanniam transvexit, nisi ante per se portus et navigationem et accessum ad insulam explorasset Atabidem, obsessione castrorum in Germania nuntiata, per stationes hostium Gallio habitu penetravit ad suos. A Brundisio Dyrrachium inter oppositas classes hieme transmisit Oeεsantibusque copiis, quas subsequi iusserat, cum ad accer-

136쪽

26 C. SUETONI TRANQ. DE VITA CAESARUM LIB. I. sendas laustra saepe misisset, novissime ipse clam noctu parvulum navigium solus obvoluto capite conscendit, neque aut quis esset ante detexit aut gubernatorem cedere adver-59sae tempestati passus est, quam paene obrutus fluctibus. Noreligione quidem ulla a quoquam incepto absterritus umquam 5 vel retardatus est. Cum immolanti aufugisset hostia, prosectionem adversus Scipionem et Iubam non distulit. Prolapsus etiam in egressu navis, Verso ad melius omine Teneo te, inquit, Africa. Ad eludendas autem Vaticinationes, quibus felix et invictum in ea provincia fataliter Scipionum no 1omen serebatur, despectissimum quendam ex Corneliorum genere, cui ad opprobrium vitae Salvitoni cognomen erat, in castris secum habuit. 60 Proelia non lantum destinato, sed ex occasione sumebat ac saepe ab itinere statim interdum spurcissimis tempesta-15tibus, cum minime quis moturum putaret nec nisi tempore extremo ad dimicandum cunctatior factus est, quo saepius vicisset, hoc minus experiendos casus opinans, nihilque se tantum adquisiturum victoria, quantum auferre calamitas posset. ullum umquam hostem sudit, quin castris sto quoque exueret ita nullum spatium perterritis dabat. Ancipiti proelio equos dimittebat et in primis suum, quo maior permanendi necessitas imponeretur auxili sugae erepto. 61 Utebatur autem equo insigni, pedibus prope humanis et in modum digitorum ungulis fissis, quem natum apud se, cum 25 haruspices imperium orbis terrae significare domino pronuntiassent, magna cura aluit nec patientem sessoris alterius primus ascendit: cuius etiam instar pro aede Veneris Gene-62 tricis postea dedicavit. Inclinatam aciem solus saepe restituit obsistens sugientibus retinensque singulos et contortis 30 saucibus convertens in hostem et quidem adeo plerumque trepidos, ut aquilifer moranti se cuspide sit comminatus, 63 alius in manu detinentis reliquerit signum. Non minora illa constantiae eius, immo maiora etiam indicia suerint. Post aciem Pharsalicam cum praemissis in Asiam copiis per an asgustias Hellesponti vectoria navicula traiceret, L. cassium partis adversae cum decem rostratis navibus obvium sibi neque refugit et comminus tendens, ultro ad deditionem horta-

137쪽

DIVUS IULIUS. 27 tus, supplicem ad se recepit. Alexandriae circa oppugna-64tionem pontis eruptione hostium subita conpulsus in scapham, pluribus eodem praecipitantibus, cum desilisset in mare, nando per ducentos passus evasit ad proximam navem, elata. laeva, ne libelli quos tenebat madefierent, paludamentum mordicus trahens, ne spolio poteretur hostis. Militem neque a moribus neque a sorma probabat, sed 65 tantum a viribus, tractabatque pari severitate atque indulgentia. Non enim ubique a semper, sed cum hostis in proximole esset, coercebat tum maxime exaoto gravissimus disciplinae, ut neque itineris neque proelii tempus denuntiaret, sed paratum et intentum momentis omnibus quo vellet subito educeret. Quod etiam sine causa plerumque faciebat, praecipue pluviis et estis diebus. Ac subinde observandum se admo-ianens, repente interdiu vel nocte se subtrahebat augebatque iter, ut serius subsequentis defetigaret. Fama vero hosti-66lium copiarum perterritos non negando minuendoue, sed insuper amplificando ementiendoque confirmabat. Itaque cum expectatio adventus Iubae terribilis esset, convocatis ad con-

et tionem militibus Scitote, inquit, paucissimis his diebus regem adfuturum cum decem legionibus, equitum triginis,

Imis armaturae centum milibus, elephantis trecentis. Proinde desinan quidam quaerere Mura aut opinari, niihique, qui Oompertum habeo, credant aut quidem erustis- et sim nars impositos quocumque renω m quascumque terras iubebo avehi. Deliola neque observabat omnia neque pro 'd exse 67quebatur, sed desertorum ac seditiosorum et inquisitor et punitor acerrimus, conivebat in ceteris A nonnumquam M post magnam pugnam atque victoriam, remisso officiorum munere, licentiam omnem passim lasciviendi permittebat, iactare solitus, milites suos etiam unguentatos bene pugnare posse. Ne milites eos pro contione, sed blandiore nomine commilitones appellabat, habebatque tam cultos 3 ut argent et auro politis armis ornaret, simul et ad speciem et quo tenaciores eorum in proelio essent metu damni. Dligebat quoque usque adeo, ut audita clade Tituriana barbam capillumque summiserit nec ante dempserit quam vindicasset.

138쪽

28 c. UETONI TRANQ. DE VITA CAESARUM LIB. I. 68 Quibus rebus et devotissimos sibi et sortissimos reddidit. Ingresso civile bellum centuriones cuiusque legionis singulos equites e viatico suo optulerunt, universi milites gratuitam et sine laumento stipendioque operam cum tenuiorum tutelam locupletiores in se contulissent. Neque in tam diuturno sspatio quisquam omnino desolvit, plerique capti concessam sibi sub conditione vitam, si militare adversus eum vellent,

recusarunt famem et ceteras necessitates, non cum obsiderentur modo sed et si ipsi alios obsiderent, tantopere tolerabant, ut Dyrrachina munitione Pompeius vis genere panis1. ex herba, quo sustinebantur, cum feris sibi rem esse dixerit, amoVerique ocius nec cuiquam ostendi iusserit, ne patientia et pertinacia hostis animi suorum rangerentur. Quanta sortitudine dimicarint, testimonio est quod adverso semel apud Dyrrhachium proelio poenam in se ultro is depoposcerunt, ut consolandos eos magis imperator quam puniendos habuerit ceteris proeliis innumeras adversariorum copias, multis partibus ipsi pauciores, facile superarunt. Denique una sextae legionis cohors praeposita castello quavtuor Pompei legiones per aliquot horas sustinuit, paene om-nis confixa multitudine hostilium sagittarum, quarum centum a triginta milia intra vallum reperta sunt. Nec mirum, si quis singulorum acta respiciat, vel cassi scaevae centurionis vel Gai Acili militis, ne de pluribus reseram. Scaem,

excusso culo, transfixus femore et humero, centum et Vi-25ginti ictibus scuto perforato, custodiam portae commissi castelli retinuit. Acilius navali ad Massiliam proelio, iniecta in puppem hostium dextera et abscisa, memorabile illud apud Graecos cynaegiri exemplum imitatus, transiluit in navem,

umbone obvios agens. 30

69 Seditionem per decem annos Gallicis bellis nullam omnino moverunt, civilibus aliquas, sed ut celeriter ad officium redierint, nec tam indulgentia ducis quam auctoritate. Non enim cessit umquam tumultuantibus atque etiam obviam semper iit et nonam quidem legionem apud Placentum, quam a quam in armis adhuc Pompeius esset, totam cum ignominia missam fecit aegrequo post multas et supplicis preces, eo 70 nisi exacta de sontibus poena, restituit decimanos autem

139쪽

DIVUS IULIUS. 29 Romae cum ingentibus minis summoque etiam urbis periculo missionem et praemia flagitantes, ardente tunc in Africa bello, neque adwe cunctatus est, quamquam deterrentibus amicis, neque dimittere sed una voce, quas uirites eos proue militibus appellarat, tam facile circumegit et flexit, ut ei milites esse confestim responderint et quamvis recusantem ultro in Africam sint secuti ac sic quoque seditiosissimum quemque et praedae et agri destinati tertia parte multant. Studium et fides erga clientis ne iuveni quidesidesuerunt. 7116 Masintham nobilem iuvenem, cum adversus Hiempsalem regem tam enixe defendisset ut Iubae regis filio in alteroatione barbam invaserit, stipendiarium quoque pronuntiatum, et abstrahentibus statim eripuit occultavitque apud se diu et mox, ex praetura proficiscens in Hispaniam, inter officia 15 er 'sequintium fascesque lictorum lectica sua auexit. Amicos tanta semper sacilitate indulgentiaque tractavit, 72 ut sidis 'vio comitanti se per silvestre iter correptoque subita valitudine deversoriolo eo, quod unum erat, cesserit et ipse humi ac sub divo cubuerit. Iam autem rerum potens 16 quosdam etiam infimi generis ad amplissimos honores provexit, cum ob id culparetur, professus palam, si grassatorum et sicariorum ope in tuenda sua dignitate usus esset, talibus quoque se parem gratiam relaturum. Simultates contra nullas tam graves excepit unquam, ut7325 non occasione oblata libens deponeret Gai Memmi, cuius asperrimis orationibus non minore acerbitate rescripserat, etiam suffragator mox in petitione consulatus fuit Gaio calvo post famosa epigrammata de reconciliatione or amicos agenti ultro a prior scripsit. Valerium catullum, a quom sibi versiculis de Mamurra perpetua stigmata imposita non dissimulaverat, satis lacientem eadem die adhibuit caenae hospitioque patris eius, sicut consuerat, uti perseVeravit. Sed et in ulciscendo natura lenissimus, piratas, a quibus 74 captus est, cum in dicionem redegisset, quoniam suffixurum ab se cruci ante iuraverat, iugulari prius iussit, deinde suffigi: cornelio Phagitae, cuius quondam nocturnas insidias aeger ac latens, ne perduceretur ad Sullam, vix praemio dato eum

serat, numquam nocere sustinuit Philemonem a manu ser-

140쪽

30 c. AUETONI TRANQ. DE VITA CAESARUM LIB. I. Vum, qui necem suam per Venenum inimicis promiserat, non

gravius quam simplici morte puniit in Publium Clodium,

Pompeiae uxoris suae adulterum atque eadem de causa pollutarum caerimoniarum reum, testis citatus, negavit se quicquam comperisse, quamvis et mater Aurelia et soror Iulia sapud eosdem iudices omnia ex fide retulissent interrogatusque, cur igitur repudiasset uxorem, uoniam, inquit, meos 75 tam suspicione quam crimine iudico carere oportere. Moderationem vero clementiamque eum in administratione tum

in victoria belli civilis admirabilem exhibuit. Denuntianterio Pompeio, pro hostibus se habiturum qui rei publicae desuissent, ipse medios et neutrius partis suorum sibi numero luturos pronuntiavit. Quibus autem ex commendatione Pompei ordines dederat, potestatem transeundi ad eum omnibus fecit. Notis apud Ilerdam deditionis conditionibus, cum assiduo 15 inter utrasque partes usu atque commercio, Asranius et Petreius deprehensos intra castra Iulianos subita paenitentia interfecissent, admissam in se perfidiam non sustinest imitari. Acie Pharsalio proclamavit ut civibus parceretur, deino S-que nemini non suorum quem vellet unum partis adversae 20 servare ooncessit. eo ulli perisse nisi in proelio reperientur, exceptis dum taxat Afranio et Faust et Lucio Caesare iuvene ac ne hos quidem voluntate ipsius interemptos putant, quorum tamen et priores post impetratam veniam rebellaverant et caesar libertis servisque eius serr et ign recrudelem in modum enectis, bestias quoque ad munus populi comparatas contrucidaverat. Denique tempore extremo etiam

quibus nondum ignoverat cunctis in Italiam redire permisit magistratusque et imperia capere sed et statuas Luci Sullae atque Pompei a plebe disiectas reposuit ac si qua posthac soaut cogitarentur gravius adversus se aut dicerentur, inhibere maluit quam vindicare. Itaque et detectas coniurationes con- Ventusque noctureos non ultra arguit, quam ut edicto ostenderet esse sibi notas, et acerbe loquentibus satis habuit pro contione denuntiare ne perseverarent, Aulique caecinae ori aεminosissimo libro et Pitholai carminibus maledicentissimis laceratam existimationem suam civili animo tulit. 76 Praegravant tamen cetera acta dictaque eius, ut et ab-

SEARCH

MENU NAVIGATION