C. Suetoni Tranquilli quae supersunt omnia: quae supersunt omnia

발행: 1877년

분량: 479페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

DIVUS IULIUS. 11 ulli feminae fore, responderet quasi adludens, in Syria quoque synasse Ssmoramin, magnamque Asiae partem Amazonas tenuisse quondam. Functus consulatu Gaio Memmio Lueioque Domitio prae-23Moribus de superioris anni aetis referentibus, cognitionem senatui detulit nec illo suscipiente, triduoque per inritas altercationes absumpto, in provinciam abiit et statim quaestor eius in praeiudicium aliquot criminibus arrepstus est. mox et ipse a Lucio Antisti TR. n. postulatus, apio pellato demum collegi optinuit, cum rei publicae causa abesset reus ne fieret. Ad securitatem ergo posteri temporis in magno negoti habuit obligare semper annuos magistratus, et e petitoribus non alios adiuvare aut ad honorem pati pervenire, quam o sibi recepissent propugnaturos ab- 15 sentiam suam cuius pacti non dubitavit a quibusdam ius iii-randum atque etiam syngrapham exigere. Sed cum Lucius 24 Domitius consulatus candidatus palam minaretur, consulem se effecturum quod praetor nequisset adempturumque ei exedicitus, crassum Pompeiumque in urbem provinciae suae Lu-20iam extractos conpulit, ut detrudendi Domitii causa consulatum alterum peterent, perfecitque per utrumque, ut in quinquennium sibi imperium prorogaretur. Qua fiducia ad legiones, quas a re publica acceperat, alias privat sumptu addidit, unam etiam ex Transalpinis conscriptam, Vocabulo

dis quoque Gallico Alauda enim appellabatur quam disciplina

cultuque Romano institutam et ornatam, postea universam civitate donavit. Nec deinde ulla belli occasione, ne iniusti quidem a periculos abstinuit, tam laederatis quam infestis ae lalais gentibus ultro lacessitis, adeo ut senatus quona dam legatos ad explorandum statum Galliarum mittendos decreverit, ac nonnulli dedendum eum hostibus oensuerint. Sed prospere decedentibus rebus, et saepius et plurium quam quisquam umquam dierum supplicationes impetravit. Gemitu autem novem annis, quibus in imperio fuit, haec fere.

s Omnem Galliam, quae saltu Pyrenaeo Alpibusque et

monte Gebenna, fluminibus Rheno ac Rhodano continetur, patetque circuitu ad bis et tricies centum milia passuum, praeter foetas a bene meritas civitates, in provinciae lar-

122쪽

12 C. SUETONI TRANQ. DE VITA CAESARUM LIB. I. mam redegit, eique in singulos annos stipendii nomino inposuit Germanos, qui trans Rhenum incolunt, primus Romanorum ponte fabricato adgressus, maximis adsecit cladibus adgressus est et Britannos ignotos antea, superatisque pecunias et obsides imperavit per tot successus ter, nec samplius, adversum casum expertus in Britannia classe vitempestatis prope absumpta, et in Gallia ad Gergoviam legione fusa, et in Germanorum finibus Titurio et Aurunculeio 26 legatis per insidias caesis Eodem temporis spatio matrem primo, deinde filiam, nec multo post nepotem amisit. Inter 10 quae consternata Publi Clodi caede re publica, cum senatus unum consulem nominatimque Gnaeum Pompeium fieri censuisset, egit uia tribunis plebis collegam se Pompeio destinantibus, id potius ad populum ferrent ut absenti sibi, quandoque imperii tempus expleri coepisset, petitio secundi con-15sulatus daretur, ne ea ausa maturius et inperfecto adhuc bello decederet Quod ui adeptus est, altiora iam meditans et spei plenus nullum largitionis aut officiorum in quemquam genus publice privatimque omisit. Forum de manubiis inehoavit, cuius area super sestertium milies constitit. δMunus populo epulumque pronuntiavit in filiae memoriam, quod ante eum nemo. Quonim ut quam maxima expectatio esset, ea quae ad epulum pertinerent, quamvis macellaris ablocata, etiam domesticatim apparabat. Gladiatores notos, sicubi infestis spectatoribus dimicarent, vi rapiendos reser 25vandosque mandabat Tirones neque in ludo neque per lanistas, sed in domibus per equites Romanos atque etiam per senatores armorum peritos erudiebat, precibus enitens, quod epistulis eius ostenditur, ut disciplinam singulorum susciperent ipsique dictata exercentibus darent. aegionibus stipendium 30 in perpetuum duplicavit. Frumentum, quotiens copia esset, etiam sine modo mensuraque praebuit, ac singula interdum 27 mancipia e praeda viritim dedit. Ad retinendam autem Pompei necessitudinem ac voluntatem Octaviam sororis suae neptem, quae Gaio Marcello nupta erat, condicionem ei detulit Iasibique filiam eius in matrimonium petit, Fausto Sullae dest,

natam. Omnibus vero circa eum atque etiam parte magna senatus gratuito aut levi laenore obstrictis, ex reliquo quο-

123쪽

DIVUS IULIUS. 13que ordinum genere Vel invitatos vel sponte ad se commeantis uberrimo congiario prosequebatur, libertos insuper servulosque cuiusque, pro ut domino patronoue gratus qui esset. Tum reorum aut obaeratorum aut prodigae iuventutis subsi- dium unicum ac promptissimum erat, nisi quos gravior criminum vel inopiae luxuriaeve vis urgeret, quam ut subveniri posset a se his plane palam bello civili opus esse dicebat. Nec minore studio reges atque provincias per terrarum or-28bem adliciebat, aliis captivorum milia dono Offerens, aliis 16 citra senatus populique auctoritatem, quo vellent et quotiens vellent, auxilia submittens, superque Italiae Galliarumque et Hispaniarum, Asiae quoque et Graeciae potentissimas urbes praecipuis operibus exornans donec attonitis iam omnibus, et quorsum illa tenderent reputantibus, Marcus Clau-1 dius Marcellus consul edicto praelatus, de summa se re publica acturum, rettulit ad senatum, ut ei succederetur ante tempus, quoniam bello confecto pax esset ac dimitti deberet victor exercitus et ne absentis ratio comitiis haberetur, quando ne plebi scit Pompeius postea obrogasset Acci-etuderat autem, ut is legem de iure magistratuum ferens e capite, quo petitione honorum absentis submoVebat, ne caesarem quidem exciperet, per oblivionem ac mox lege iam in aes incisa et in aerarium condita, corrigeret errorem.)Nec contentus Marcellus provincias caesari et privilegium 25 eripere, retulit etiam, ut colonis, quos rogatione Vatinia Novum comum deduxisset, civitas adimeretur, quod per ambitionem et ultra praescriptum data esset. . commotus his caesar, ac iudicans, quod saepe ex eo 29

auditum ferunt, di cilius se prinripem inuatis a primo

ad ordine in secundum quam sae secundo in novissimum det di, summa ope restitit, partim per intercessores tribunos, partim per Servium Sulpicium alterum consulem. Insequenti quoque anno Gaio Marcello qui fratri patrueli suo Marco inconsulatu successerat, eadem mmptante, collegam eius Aeas milium Paulum Gaiumque curionem violentissimum tribunorum ingenti mercede defensores paravit. Sed cum obstinatius omnia agi videret et designatos etiam consules e parte diversa, senatum litteris deprecatus est, ne sibi benefficium

124쪽

14 c. sUETONI TRANQ. DE VITA CAESARUM LIB. I. populi adimeretur, aut ut ceteri quoque imperatores ab exe citibus discederent confisus, ut putant, facilius se, simul a que libuisset, veteranos convocaturum quam Pompeium no-

vos milites cum adversariis autem pepigit, ut dimissis octo legionibus Transalpinaque Gallia, duae sibi legiones et s cisalpina provincia, vel etiam una legi eum Illyrico conoe-

30deretur, quoad consul fieret Verum neque senatu interveniente et adversariis negantibus, ullam se de re publica acturos pactionem, transiit in citeriorem Galliam, conventibusque peraotis Ravennae substitit, bello vindicaturus, si1o quid de tribunis plebis intercedentibus pro se gravius a senatu constitutum esset.

Et praetextum quidem illi civilium armorum hoc fuit:

causas autem alias fuisse opinantur Gnaeus Pompeius ita dictitabat, quod neque opera consummare quae instituerat, is neque populi expectationem, quam de adventu suo fecerat, privatis opibus explere posset, turbare omnia a permiscere voluisse. Alii timuisse dicunt, ne eorum, quae prim consulatu adversus auspicia legesque et intercessiones gessisset, rationem reddere cogeretur cum M. Cato identidem nec sine 20 iure iurando denuntiaret, delaturum se nomen eius simul ac primum exercitum dimisisset cumque vulgo fore praedic

rent, ut si privatus redisset, Milonis exemplo circumpositis armatis causam apud iudices diceret Quod probabilius facit Asinius Pollio, Pharsalie acie caesos profligatosque 25

adversarios prospicientem haec eum ad verbum dixisse referens Hoc voluerunt tantis rebus gestis Gaius Caesar condemnatus essem, nisi ab Mercu auaeuium petissem. Quidam putant captum imperii consuetudine pensitatisque suis et inimieorum viribus, usum occasione rapiendae domi-3onationis, quam aetate prima concupisset Quod existimasse

videbatur et Cicero, scribens de officiis tertio libro semper caesarem in ore habuisse est in hoenissis εἴπερ αραδικεῖν χρη, τυρα-ίδος πέρι καλλιστον αδικημα τα δ' αλλα ευσεβεῖν χρεων Euripidis versus, quos sic ipse con-35

vertit Nam si violandum est ius, regnandi oratia illandum est aliis rebus telaism colas.

125쪽

DIVUS IULIUS. 15 cum ergo sublatam tribunorum intercessionem ipsosque 31 urbe cessisse nuntiatum est, praemissis confestim clam cohortibus, ne qua suspicio moveretur, et spectaculo publico per dissimulationem interfuit et formam, qua ludum gladiatorium erat aedificaturus, consideravit et ex consuetudine convivi se frequenti dedit. Dein post solis ecasum, mulis e proximo pistrino ad vehiculum iunctis, occultissimum iter modico, mitatu ingressus est et cum luminibus extinctis Moessisset via, diu errabundus, tandem ad Inoem duce reperto, peris angustissimos tramites pedibus evasit consecutusque cohortis ad Rubiconem flumen, qui provinciae eius finis erat, paulum constitit, ac reputans quantum moliretur, conversus ad

proximos Etiam nians inquit regredi possumus; quod si

ponticulum transierimus omnia armis agenda erunt.1s cunctanti ostentum tale lactum est Quidam eximia magni, 32tudine et forma in proximo sedens repente apparuit, harundine canens ad quem audiendum cum praeter pastores plurimi etiam ex stationibus milites concurrissent interque eos et aeneatores, rapta ab uno tuba prosilivit ad flumen et in-eto genti spiritu classicum exorsus pertendit ad alteram ripam.

Tunc caesar Eatur inquit, quo deorum simia et inimicorum iniquitas vocat ota alea est, inquit Atque ita Miraiecto exercitu, adhibitis tribunis plebis, qui pulsi supervenerant, pro contione fidem militum flens ac veste a pectorer discissa invocavit. Existimatur etiam equestres census pollicitus singulis quod accidit opinione salsa. Nam cum in adloquendo exhortandoque saepius digitum laevae manus

ostentans adfirmaret, se ad satis faciendum omnibus, per quos dignitatem suam defensurus esset, anulum quoque aequo Manimo detracturum sibi, extrema contio, cui facilius erat videre contionantem quam audire, pro dicto accepit, quod visu suspicabatur promissumque ius anulorum cum milibus quadringenis, fama distulit iordo et summa rerum, quas deinceps gessit, sic se ha 3435bent. Picenum Umbriam Etruriam occupavit, et Lucio Domitio, qui per tumultum successor ei nominatus Corfinium praesidio tenebat, in dicionem redacto atque dimisso, secundum Superum mare Brundisium tetendit, quo consules Pom-

126쪽

16 c. 8UETONI TRANQ. DE VIT CAESARUM LIB. I. peiusque confugerant, quam primum transfretaturi. Os frustra per omnis moras exitu prohibere conatus, Romam iteroonvertit appellatisque de re publica patribus, validissimas Pompei copias, quae sub tribus legatis M. Petreio et L.

Afranio et M. Varrone in Hispania erant, invasit, professus 1 ante inter suos, ire se ad exercitum sine duce, et inde reversurum a ducem sine Mercitu. Et quamquam obsidione Massiliae, quae sibi in itinere portas clauserat, summaque frumentariae rei paenuria retardante, brevi tamens C omnia subegit. in urbe repetita, in Macedoniam trans id gressus, Pompeium, per quattuor paene menses maximis Ob- essum operibus, ad extremum Pharsalico praeli sudit et fugientem Alexandriam persecutus, ut occisum deprehendit, cum Ptolemae rege, a quo sibi quoque insidias tendi videbat, bellum sane difficillimum gessit, neque loco neque tem-15pore aequo, sed hieme anni et intra moenia copiosissimi ac sollertissimi hostis, inops ipse omnium rerum atque inparatus. Regnum Aegypti victor cleopatrae fratrique eius minori permisit, veritus provinciam facere, ne quandoque Violentiorem praesidem nacta noVarum rerum materia esset ad

Ab Alexandria in Syriam et inde Pontum transiit, urgentibus de Pharnace nuntiis, quem Mithridatis Magni filium ac tunc occasione temporum bellantem iamque multiplici successu praeserocem, intra quintum quam adsuerat diem, quattuor quibus in conspectum venit horis, una profligavit acie cre-25bro commemorans Pompei felicitatem, cui praecipua militiae laus de tam inbelli genere hostium contigisset. Dehinc Scipionem ac Iubam reliquias partium in Africa res entis de-36 vicit, Pompei liberos in Hispania. Omnibus civilibus bellis

nullam cladem nisi per legatos suos passus est, quorum c. 3οcuri in Africa periit, C. Antonius in Illyrico in adversariorum devenit potestatem, P. Dolabella classem in eodem Illyrico, Domitius calvinus in Ponto exercitum amiserunt. Ipse prosperrime semper ac ne ancipiti quidem umquam fortuna, praeterquam bis dimicavit semel ad Dyrrachium, ubi aipulsus, non instante Pompeio, negavit eum vincere scire, iterum in Hispania ultimo proelio cum desperatis rebita eriam

de consciscenda nece cogitavit.

127쪽

DIVUS IULIUS. 17 consectis bellis quinquiens triumphavit, post devictum 37Scipionem quater eodem mense, sed interiectis diebus, et rursus semel post superatos Pompei liberos. Primum et eccellentissimum triumphum egit Gallicum, sequentem Alexan-sdrinum, deinde Ponticum, huic proximum Africanum, novissimum Hispaniensem, diverso quemque apparatu et instrumento. Gallici triumphi die Velabrum praetervehens paene curru excussus est, axe diffracto, scanditque Capitolium ad lumina, quadraginta elephantis dextra atque sinistra lychnu- 16o os gestantibus. Pontio triumpho inter pompae fercula trium verborum praetulit titulum veni, vidi, vici non acta belli significantem, sicut ceteris, sed celeriter consecti no- 'tam. Veteranis legionibus praedae nomine in pedites sin-38 gulos super bina sestertia, quae initi civilis tumultus nume-15raVera , vicena quaterna milia nummum dedit. Adsignavit et agros, sed non continuos, ne quis possessorum expelleretur,. Populo praeter frumenti denos modios ac totidem olei libras trecenos ustque nummos, quos pollicitus olim erat, viritim divisit, et hoc amplius centenos pro mora. Annuam etiam ha-20bitationem Romae nn ad bina milia num hum, in Italia non ultra quingenos sest 'isit. Adiecit epulum ac viscerationem, et post Hispaniensem victoriam duo prandia nam cum prius parce neque pro liberalitate sua praebitum iudicaret, quinto post die aliud largissimum praebuit. Edidit spectacula 3925 varii generis munus gladiatorium, ludos etiam regionatim urbe tota et quidem per omnium linguarum histriones, item circenses, athletas, naumaehiam. Munere in foro depugnavit Furius Leptinus stirpe praetoria et Q. Calpenus, senator quondam actorque causarum Pyrricham saltaverunt Asiae Bithyroniaeque principum liberi Ludis Decimus Laberius eques Romanus mimum suum egit, donatusque quingentis sestertiis et anulo aureo, sessum in quattuordecim e scaena per Orchestram transiit circensibus, spatio circi ab utraque parte producto et in gyrum euripo addito, quadrigas bigasque et 35 equos desultorios agitaverunt nobilissimi iuvenes Troiam lusit turma duplex, maiorum minorumque puerorum. Venationes editae per dies quinque, ac novissime pugna divisa in duas acies, quingenis peditibus, elephantis vicenis, tricenis

128쪽

8 c. UETONI TRANQ. DE VITA CAESARUM LIB. I. equitibus hinc et inde commissis. Nam quo laxius dimicaretur, sublatae metae inque earum locum bina castra exadver- 'sum constituta erant. Athletae, stadio ad tempus extructo regione Marti campi, certaverunt per triduum. Navali proelio, in minore Odeta delasso lacu biremes ac triremes qua εdriremesque Tyriae et Aeglyptiae classis magno pugnatorum numero conflixerunt. Ad euae omnia spectacula tantum undique oonfluxit hominum, plerique advenae aut inter vicos aut inter vias tabernaculis positis manerent ac saepe praeturba elisi exanimatique sint plurimi et in his duo senatores. 1040 conversus hinc ad ordinandum rei publicae statum, fastos correxit, iam pridem vitio pontificum per intercalandi licentiam adeo turbatos, ut neque messium feriae aestate neque vindemiarum autumno conpeterent annumque ad cursum solis accommodavit, ut trecentorum sexaginta quinque dierum is esset, et intercalari mense sublato unus dies quarto quoque anno intercalaretur. Quo autem magis in posterum ex Kalendis Ianuariis novis temporum ratio congrueret, inter Novembrem ac Decembrem mensem interiecit duos alios sui, que is annus, quo haec constituebantur, quindecim mensium rocum intercalario, qui ex consuetudine in eum annum incide-4irat. Senatum supplevit, patricios adlegit, praetorum aedilium quaestorum, minorum etiam magistratuum numerum ampliavit nudatos opere censorio aut sententia iudicum de ambitu condemnatos restituit comitia cum populo partitus 25 est ut, exceptis consulatus conpetitoribus, de cetero numero

candidatorum pro parte dimidia quos populus Vellet pronuntiarentur, pro parte altera quos ipse edidisset. Et edebat per libellos circum tribum missos soriptura brevi Caesar

dictator illi tribui Commendo nobis ilium et illum, ut 30των suffragio suam dignitatem teneant. Admisit ad honores et proscriptorum liberos Iudicia ad duo genera iudicum redegit, equestris ordinis ac senatorii tribunos aerarios, quod erat tertium, sustulit. Recensum populi nec more neo loco solito, sed vicatim ab per dominos insularum egit, atque ex viginti trecentisque milibus accipientium frumentum e publico ad centum quin- qaaginta retraxit ac ne qui novi coetus recensionis causa

129쪽

DIVUS IULIUS. Is moveri quandoque possent, instituit, quot annis in demortuorum locum ea iis, qui recensi non essent, subsortitio a praetore fieret mctoginta autem civium milibus in transma Mrinas colonias Astributis, ut exhaustae quoque urbis frequens tia suppeteret, sanxit, ne quis civis maior annis viginti minorve quadraginta, qui sacramento non teneretur, plus triennio continuo Italia abesset, neu qui senatoris filius nisi contubernalis aut comes magistratus peregre proficisceretur; neve ii, qui pecuariam facerent, minus tertia parte puberum 16 ingenuorum inter pastores haberent. Omnisque medicinam Romae professos et liberalium artium doctores, quo libentius et ipsi urbem incolerent et ceteri adpeterent, civitate donavit. De pecuniis mutuis, disiecta novarum tabularum exspectatione, quae crebro movebatur, decrevit tandem, uti debitores creditoribus satis facerent per aestimationem possessionum, quanti quasque ante civile bellum comparassent, deducto summae aeris alieni, si quid usurae nomine numeratum aut perscriptum fuisset qua condicione quarta pars

lare crediti deperibat cuncta collegia, praeter antiquitus a constituta, distraxit. Poenas facinorum auxit et cum locupletes eo facilius scelere se obligarent, quod integris patrimoniis exulabant, parricidas, ut Cicero scribit, bonis Omnibus, reliquos dimidia parte multavit. Ius laboriosissime ac43 severissime dixit. Repetundarum convictos etiam ordine se-25 natorio movit. Diremit nuptias praetorii viri, qui digressam a marito post biduum statim duxerat, quamvis sine probri

suspitione Peregrinarum mercium portoria instituit. Lecticarum usum, item conchyliatae vestis et margaritarum, nisi certis personis et aetatibus perque certos dies, ademit ae- rogem praecipue sumptuariam exercuit, disposRis circa meellum custodibus, qui obsonia contra vetitum retinerent deportarentque ad se, submissis nonnumquam lictoribus atque

militibus, qui, si qua custodes fefellissent, iam adposita e

triclinio auferrent.

a Nam de ornanda instruendaque urbe, item de tuendo 44 ampliandoque imperio plura ac maiora in dies destinabat:

in primis Martis templum, quantum nusquam esset, extruere, repleto et conplanato lacu, in quo naumachiae spectaculum 2

130쪽

20 c. UETONI TRANQ. DE VITA CAESARUM LIB. I. ediderat, theatrumque summae magnitudinis Tarpeio monti accubans ius civile ad certum modum redigere, atque ex immensa diffusaque legum copia optima quaeque et necessaria in paucissimos conferre libros bibliothecas Graecas Latinasque quas maximas posset publicare. data Marcos Varroni cura comparandarum ac digerendarum siccare Pomptinas paludes emittere Fucinum lacum viam munire

a mari Supero per Appennini dorsum ad Tiberim usque: per Odere Isthmum Dacos, qui se in Pontum et Thraciam

effuderant, coercere mox Parthis inserre bellum per A riomeniam minorem, ne nisi ante expertos adgredi proelio. Talia agentem atque meditantem mors praevenit. De qua prius quam dicam, ea quae ad formam et habitum et cultum et mores, nec minus quae ad civilia et bellica eius studia pertineant non alienum erit summatim exponere. 1545 Fuisse traditur excelsa statura, colore candido, teretibus membris, re paulo pleniore, nigris egetisque oculis, valitudine prospera nisi quod tempore extrem repente animn linqui atque etiam per somnum exterreri solebat comitiali quoque morbo bis inter res agendas correptus est circa 2o corporis curam morosior, ut non solum tonderetur diligenter ac raderetur, sed velleretur etiam, ut quidam exprobraverunt calvitii vero deformitatem iniquissime ferret, saepe obtrectatorum iocis obnoxiam expertus. Ideoque et deficientem capillum revocare a vertice adsueverat, et X a. omnibus decretis sibi a senatu populoque honoribus non aliud aut recepit aut usurpavit libentius quam ius laureae coronae perpetuo gestandae. Etiam cultu notabilem ferunt usum enim lato clavo ad manus fimbriato, ne ut umquam aliter quam super eum Moingeretur, et quidem fluxiore cinctura unde emanasse Sullae dictum optimates saepius admonentis, ut mala prae-46 cine i- puerum carerent. Habitavit primo in Subura modicis aedibus post autem pontificatum maximum in sacra via domo publica sunditiarum lautitiarumque studiosissi 36mum multi prodiderunt villam in Nemorensi a fundamentisine Mam magnoque sumptu absolutam, quia non tota ad animum ei responderat, totam diruisse, quamquam tenuem

SEARCH

MENU NAVIGATION