장음표시 사용
141쪽
DIVUS IULIUS. 31 usus dominatione et iure caesus existimetur Non enim honores modo nimios recepit: continuum consulatum, perpetuam dictaturam, praesecturamque morum, insuper praenomen Imperatoris, cognomen Patris patriae, statuam inters reges, suggestum in orchestra sed et ampliora etiam humano fastigio decerni sibi passus est sedem auream in curia et pro tribunali, tensam et serculum circensi pompa, templa, aras, simulacra iuxta deos, pulvinar flaminem, lupercos, appellationem mensis e suo nomine ac nullos non honores 1 ad libidinem cepit et dedit Tertium et quartum consulatum titul tenus gessit, contentus dictaturae potestate decretae cum consulatibus simul atque utroque anno binos consules substituit sibi in tornos novissimos menses, ita ut medio tempore omitti nulla habuerit praeter tribunorum et aediliumra plebis, praefectosque pro praetoribus constituerit, qui apsente se res urbanas administrarent. Pridie autem Kalendas Ianuarias repentina consulis morte cessantem honorem in paucas horas petenti dedit. Eadem licentia spreto patrio more, magistratus in pluris annos ordinavit, decem praetoris ad viris consularia ornamenta tribuit, civitate donatos, et quosdam e semibarbaris Gallorum, recepit In curiam. Praeterea monetae publicisque vectigalibus peculiares serVos praeposuit. Irium legionum, quas Alexandreae relinquebat, curam et imperium Rufini liberti sui filio, exsoleto suo, demandavit. 25Nec minoris inpotentiae voces propalam edebat, ut Titus 77 - Ampius scribit, ilii esse rom publicam, appellationem modo sine corpore ac specie. uam nescisse litteras, qui dictaturam deposueri Debere homines consideraιius iam loqui secum, ac pro legibus habere quae dicat. Eoamque arrogantiae progressus est, ut haruspice tristia et sine corde exta quondam nuntiante, futura diceret laetiora, cum vellet; hec pro osterio duo dum, si pecudi cor defuisset. Verum praecipuam et exitiabilem sibi invidiam hinc ma 78xime movit. Adeuntis se cum plurimis honorificentissimisque
D decretis universos patres conscriptos sedens pro aede Veneris Genetricis excepit. Quidam putant retentum a cornelio Balbo, cum conaretur assurgere alii, ne conatum quidem omnino sed etiam admonentem Gaium Trebatium ut assur-
142쪽
32 c. SUETONI TRANQ. DE VITA CAESARUM LIB. I.
geret minus familiari vultu respexisse. Idque actum eius tanto intolerabilius est visum, quod ipse triumphanti et subsellia tribunicia praetervehenti sibi unum e collegio Pontium Aquilam non assurrexisse adeo indignatus sit, ut proclamaverit Repete ergo a me Aquila rem publicam tribuntiasset nec destiterit per continuos dies quicquam cuiquam nisi sub exoeptione polliceri, si tamen per Pontium Aquilamus licuerit. Adiecit ad tam insignem despecti senatus contumeliam multo arrogantius lactum. Nam eum in sacrificio Lai,
narum revertente eo inter immodicas a novas populi accla-1οmationes quidam e turba statuae eius coronam lauream camdida fascia praeligata inposuisset, et tribuni plebis Epidius
Marullus caesetiusque Flavus coronae fasciam detrahi hominemque duci in vincula iussissent dolens seu parum prο- spere motam regni mentionem, sive ut serebat, ereptam sibi sgloriam recusandi, tribunos graviter increpitos potestate privavit. Neque ex eo infamiam affectati etiam regii nominis discutere valuit quamquam et plebei regem se salutanti, Caesarem se, non regem esse responderit, et Lupercalibus pro rostris a consul Antonio admotum saepius capiti su ad
diadema reppulerit atque in Capitolium Iovi optimo Maximo
miserit. Quin etiam varia fama percrebritit, migraturum Alexandream vel Ilium translatis simul opibus imperii exhaustaque Italia dilehumis et procuratione urbis amicis permissa, proximo autem senatu Lucium Cottam quindecimvirum assententiam dicturum, ut, quoniam libris fatalibus eontineretur, Parthos nisi a rege non posse vinci, caesar rex appel-Mlaretur. Quae causa coniuratis maturandi sui destinata negο-
tia, ne assentiri necesse esset.
consilia igitur, dispersim antea habita et quae saepe sobini ternive ceperant, in unum omnes contulerunt, ne populo quidem iam praesenti statu laeto, sed clam palamque detrectante dominationem atque assertores flagitante Peregrinis in senatum allactis, libellus propositus est Bo-m ctum ne quis senatori non curiam monstrars velit et Milla vulgo canebantur:
Gallos Caesar in ι--phum ducit, idem is curiam. Galli bracas deposuerunι, latum elavum sumpserunt.
143쪽
DIVUS IULIUS. 33 Quinto Maximo suffecto rimenstrique consule theatrum introeunte, cum lictor animadverti ex more iussisset, ab universis conclamatum est, non esse eum consulem Post re-
molos caesetium et Marullum tribunos reperta sunt proxi-smis comitiis complura suffragia consules eos declarantium.
subscripsere quidam Luci Bruti statuae: Utinam viveres: item ipsius caesaris:
Brutus, quia esse eiecit, consul primus factus est me, quia consule eiecis, reae postremo factus est.
1 conspiratum est in eum a sexaginta amplius, Gai Cassio Marcoque et Decimo Bruto principibus conspirationis. Qui primum cunctati, utrumne in campo per comitia tribus ad suffragia vocantem partibus divisis e ponte eiderent atque exceptum trucidarent, an in Sacra via vel in aditu theatri 15 adorirentur postquam senatus Idibus Martiis in Pompei ouriam edictus est, lacile tempus et locum praetulerunt. Sed caesari futura caedes evidentibus prodigiis donun 8ltiata est Paucos ante menses, cum in colonia capua deducti dege Iulia coloni ad extruendas villas vetustissiman sepulchra dissicerent, idque e studiosius facerent, quod aliquantum vasculorum operis antiqui scrutantes reperiebant, tabula aenea in monimento, in quo digebatur capys conditor capuae sepultus, inventa est, conscripta litteris verbisque Graecis hac sententia, suandoque ossa Capyis etra detecta essent, fore ut Iula prognatus manu consanguineorum necaretur magnisque moin Italiae cladibus nindicaretur cuius rei, ne quis sabulosam aut commenticiam putet, auctor est cornelius Balbus, familiarissimus Caesaris. Proximis diebus equorum greges, quos in traiciendo a Rubicone flumine consecrarat ac vagos et sine custode dimiserat, comperit pertinacissime pabulo abstinere ubertimque flore. Et immolantem haruspex Spurinna monuit, careret periculam, quod non ultra Martias Idus proferretur Pridie autem easdem Idus avem regaliolum, cum
35 laureo ramulo Pompeianae curiae se inserentem, volucres varii generis ex proximo nemore persecutae ibidem discerpserunt. Ea ero nocte, cui inluxit dies caedis, et ipse sibi visus est per quietem interdum supra nubes volitare,
144쪽
34 c. 8 ΤONI TRANQ. DE VITA CAESARUM LIB. I. alias cum iove dextram iungere et calpurnia uxor imaginata est, conlabi fastigmum domus maritumque in gremio suo confodi a subit cubiculi fores sponte patuerunt. Ob hae simul et ob infirmam alitudinem diu cunctatus, an se contineret et quae apud senatum proposuerat agere sdifferret, tandem Decimo Bruto adhortante, ne frequentis ac iam dudum opperientis destitueret, quinta fere hora progressus est libellumque insidiarum indicem, ab obvio quodam porreetum, libellis ceteris, quos sinistra manu tenebat quasi mox lecturus, commiscuit. Dein pluribus hostiis ae 1esis, cum litare non posset, introiit curiam spreta religione Spurinnamque irridens et ut salsum arguens, quod sine ulla sua noxa Idus Martiae adessent quamquam is Venisse qui-82dem eas diceret, sed non praeterisse. Assidentem conspi-rsti specie moti circumsteterunt ilicoque imber illius, 15 qui primas partes susceperat, quasi aliquid rogaturus propius accessit, renuentique et gestu in aliud tempus differenti ab utroque umero togam adprehendit deinde clamam tem Ista quidem ris esι, alter e cascis aversum vulnerat, paulum intra iugulum. Caesar ascae brachium arreptum 20 graphi traiecit, conatusque prosilire alio vulnere tardatus est utque animadvertit undique se strictis pugionibus peti, toga caput obvolvit, simul sinistra manu sinum ad ima crura deduxit, quo honestius aderet etiam inseriore corporis parte velata. Atque ita tribus et viginti plagis confossus 25 est, uno modo ad primum ictum gemit sine voce edito:
etsi tradiderunt quidam Marco Bruto irruenti dixisse: καὶ συ τεινον Exanimis. diffugientibus cunetis, aliquandiu iacuit, donec lecticae impositum, dependente brachio, tres
servoli domum retulerunt. Ne in tot vulneribus, ut An-tistius medicus existimabat, letale ullum repertum est, nisi quod secundo loco in pectore acceperat. Fuerat animus coniuratis corpus occisi in Tiberim trahere, bona publicare, acta rescindere, sed metu Marci An-83 toni consulis et magistri equitum Lepidi destiterunt. Postm Stante ergo Luci Pisone socer testamentum eius aperitur
recitaturque in Antoni domo, quod Idibus Septembribus proximis in Lauicano suo secerat demandaveratque Virgini
145쪽
DIVUS IULIUS. 35Vestali maximae. Quintus Tuberit tradit, heredem ab eo scribi solitum ex consulatu ipsius primo usque ad initium civilis belli N. Pompeium, idque militibus pro contione
recitatum. Sed novissimo testamento tres instituit heredes s soro um nepotes, Gaium Octavium ex dodrante, et Lucium Pinarium et Quintum Pedium ex quadrante reliquo in ima cera Gaium Octavium etiam in familiam nomenque adoptavit: plerosque percussorum in tutoribus illi, si qui sibi nascere-ιur, nominavit, Decimum Brutum etiam in secundis heredi- iobus. Populo hortos circa Tiberim publice, et viritim trecenos sestertios legavit. Funere indicto rogus exstructus est in Martio campo Miuxta Iuliae tumulum et pro rostris aurata aedes ad simulachum templi Veneris Genetricis collocata, intraque lectusu eburneus auro ac purpura stratus, et ad caput tropaeum cum veste, in qua suerat occisus. Praeserentibus munera, quia suffecturus dies non videbatur, praeceptum, ut omisso
ordine, quibus quisque vellet itineribus urbis, portaret in campum. Inter ludos cantata sunt quaedam ad miserationem et inta vidiam caedis eius accommodata ex Pacuvi Armorum iudicio:
en Servasse, ut essent qui me perderent'
et ex Electra Atili ad similem sententiam. Laudationis loco consul Antonius per praeconem pronuntiavit senatus consultum, quo omnia simul ei divina atque humana decreverat, ra item ius iurandum, quo se cuncti pro salute unius astrinxerant quibus perpauca a se verba addidit Lectum pro rostris in sorum magistratus et honoribus lancti detulerunt. Quem cum pars in Capitolini Iovis cella cremare pars in curia Pompei destinaret, repente duo quidam, gladiis succincti su a bina iacus gestantes, ardentibus cereis succenderunt, consestimque circumstantium turba virgulta arida et cum subselliis tribunalia, quicquid praeterea ad donum aderat, congessit. Deinde tibicines et scenici artifices vestem, quam ex triumphorum instrumento ad praesentem usum induerant, a detractam sibi atque discissam iniecere flammae, et veteranorum militum legionarii arma sua, quibus exculti funus celebrabant matronae etiam pleraeque ornamenta sua, quae gerebant, et liberorum bullas atque praetextas. 3.
146쪽
36 C. SUETON TRANQ. DE VITA CAESARUM LIB. I. In summo publico luctu exterarum gentium multitudo circulatim suo quaeque more lamentata est, praecipueque Iudaei, qui etiam noctibus continuis bustum frequentarunt.
γ 85 Plebs statim a funere ad domum Bruti et Cassii cum lacibus tetendit atque aegre repulsa, obvium sibi Helvium Cinnam sper errorem nominis, quasi cornelius is esset, quem graviter pridie contionatum de Caesare requirebat, occidit caputque eius praefixum hastae circumtulit: postea solidam columnam prope viginti pedum lapidis Numidici in foro statuit scripsitque Parenti Patriae. Apud eam longo tem- is
pure sacrificare, Vota suscipere, controversias quasdam interposito per caesarem iure iurando distrahere perseveravit. 86 Suspicionem Caesar quibusdam suorum reliquit, neque voluisse se diutius Vivere, neque curasse quod valitudine minus prospera uteretur, ideoque et quae religiones mone-15rent et quae renuntiarent amici neglexisse. Sunt qui putent, consisum eum novissimo illo senatus consulto ac iure iurando etiam custodias Hispanorum cum gladiis adinspectantium se removisse. Alii e diverso opinantur, insidias undique imminentis subire semel quam cavere '' IsoIlicitum qumaluisse. uidam dicere etiam solitum serunt, Non tam sua quam reipublicae interesse, uti salaus esset se iam pridem potentiae gloriaeque abunde adeptum rem publicam, si quid sibi emeniret, neque quietam fore et ali-87 quanto deteriore conditione civilia bella subituram. Illud etsplane inter omnes fere constitit, talem ei mortem paene eX sententia obtigisse. Nam et quondam, cum apud Xenophontem legisset Cyrum ultima valitudine mandasse quaedam desunere suo, aspernatus tam lentum mortis genus subitam sibi celeremque optaverat et pridie quam Occideretur, in δρsermone nato super caenana apud Marcum Lepidum, quisnam esset finis vitae commodissimus, repentinum inopinatumque praetulerat.
88 Periit sexto et quinquagensimo aetatis anno atque in
deorum numerum relatus est, non ore modo decernentium 35
sed et persuasione volgi. Siquidem ludis, quos primos consecrat ei heres Augustus edebat, stella crinita per septem continuos dies fulsit, exoriens circa undecimam horam, credi-
147쪽
DIVUS IULIUS. 37tumque est animam esse caesaris in caelum recepti et haede causa simulacro eius in vertice additur stella. curiam, in qua occisus est, Obstrui placuit Idusque Martias parricidium nominari, ac ne umquam eo die se-5 natus ageretur. Percussorum autem sere neque triennio quis iquam amplius supervixit, neque sua morte defunctus est. Damnati omnes alius ali casu periit, pars naufragio, pars proelio nonnulli semet eodem illo pugione, quo caesarem violaverant, interemerunt.
148쪽
1 Gentem claviam Velitris praecipuam olim suisse, multa 5 declarant. Nam et vicus celeberrima parte Oppidi iam pridem octavius vocabatur et Ostendebatur ara octavio consecrata, qui bello dux finitimo, cum forte Marti rem divinam saceret, nuntiata repente hostis incursione, semicruda exta rapta foco prosecuit, atque ita proelium ingressus Victo oredit. Decretum etiam publicum extabat, quo cavebatur ut in posterum quoque simili modo exta Marti redderentur, re-2liquiaeque ad octavios reserrentur. AEa gens a Tarquinio Prisco rege inter minores gentis adlecta in senatum, mox Servi Tullio in patricias raducta procedente tempore 15 ad plebem se contulit, ac rursus magno intervallo per Divum Iulium in patriciatum redit. Primus ex hac magistratum populi suffragio cepit c. Rufus. Is quaestorius Ν. et C. prodreavit, quibus duplex ictaviorum lamilia defluxit conditione diversa. Siquidem Gnaeus et deinceps ab eo reli 20 qui omnes lancti sunt honoribus summis At c. eiusque posteri, seu fortuna seu voluntate, in equestri ordine constiterunt usque ad Augusti patrem Proavus Augusti secundo Punico bello stipendia in Sicilia tribunus militum fecit Aemilio Papo imperatore. Avus municipalibus magisteriis a contentus abundante patrimonio tranquillissime senuit. sed haec alii ipse Augustus nihil amplius quam equestri familia ortum se scribit vetere ac locuplete, et in qua primus senator pater suus suerit M. Antonius libertinum ei
149쪽
DIVUS AUGUSTUS. 39 proavum exprobrat, restionem e pago Thurino, avum argentarium. eo quicquam ultra de pateriit Augusti maiori bus repperi. c. Octavius pater a principio aetatis et re et existima 35tione magna fuit, ut equidem mirer hunc quoque a nonnullis argentarium atque etiam inter divisores operasque campestris proditum amplis enim innutritus opibus, honores et adeptus est acile et egregie administravit. Ex praetura Macedoniam sortitus, fugitivos, residuam Spartaci et cati- 10 linae manum, Thurinum agrum tenentis, in itinere delevit, negoti sibi in senatu extra ordinem dato. Provinciae praefuit non minore iustitia quam sortitudine namque Bessis ac Thracibus magno proelio susis, ita socios tractavit, ut epistolae M. Ciceronis extent quibus Quintum fratrem, eodem 15 tempore parum secunda fama proconsulatum Asiae administrantem, hortatur et monet, imitetur in promerendis sociis vicinum suum Octavium. Decedens Macedonia, prius quam 4 profiteri se candidatum consulatus posset, mortem obiit repentinam, superstitibus liberis Octavia maiore, quam exdio Ancharia, et Octavia minore item Augusto, quos ex Atia tulerat. Atia M. Atio Balbo et Iulia, sorore c. Caesaris, genita est Balbus, paterna stirpe Aricinus, multis in familia senatoriis imaginibus, a matre Magnum Pompeium artissimo contingebat gradu lanctusque honore praeturae inter viginti-eta viros agrum campanum plebi Iulia lege divisit. Verum idem Antonius, despiciens etiam maternam Augusti Originem, proavum eius Afri generis suisse et modo unguentariam tabernam modo pistrinum Ariciae exercuis e bicit. Cassius quidem Parmensis quadam epistola non tantum ut pistoris, 36 sed etiam ut nummulari nepotem sic taxat Augustum
saterna tibi farinas eae crudissimo Ariciae pistrino: hane naei manibus com bo decoloratis erulonensis
Natus est Augustus Tullio Cicerone c. Antonvio 5
a conss. VIIII Kal. Octob., paulo ante solis exortum, regione Palest, ad capita bubula, ubi nunc sacrarium habet, aliquanto post quam excessit constitutum. Nam ut senatusaeus continetur, cum C. Laetorius, adulescens patricii ge-
150쪽
40 SUETONI TRANQ. DE VITA CAESARUM LIB. II. neris, in deprecanda graviore adulterii poena praeter aetatem atque natales hoc quoque patribus conscriptis allegaret, esse possessorem a Velut aedituum soli, quod primum Divus Augustus nascens attistisset, peteretque donari quasi proprio suo a peculiari deo, decretum est ut ea pars do s6mus consecraretur. Nutrimentorum eius ostenditur adhuc locus in avito suburbano iuxta Velitras permodicus et cellae penuariae instar, tenetque vicinitatem opinio tamquam et natus ibi sit. Huc introire nisi necessario et caste religio est, concepta opinione Veteri, quasi temere adeuntibus1s horror quidam et metus obiciatur, sed et mox confirmata. Nam cum possessor villae novus seu forte seu temptandi causa cubitum se eo contulisset, evenit ut post paucissimas noctis horas exturbatus inde subita vi et incerta paene semianimis cum strat simul ante lares inventiretur. 157 Insanti cognomen Thurino inditum est, in memoriam maiorum originis, Vel quod regione Thurina recens eo nato pater Octavius adversus sugitivos rem prospere gesserat. Thurinum cognominatum satis certa probatione tradiderim, nactus puerilem imagunculam eius aeream veterem, serreis 20
et paene iam exolescentibus litteris hoc nomine inscriptam, quae dono a me principi data inter cubiculi Lares colitur. Sed et a M. Antonio in epistolis per contumeliam saepe Thurinus appellatur, et ipse nihil amplius quam mirari se rescribit, pro obprobrio sibi prius nomen obici Postea 25 Gai Caesaris et deinde Augusti cognomen assumpsit, alterum testament maioris avunculi, alterum Munati Planci sententia, cum, quibusdam censentibus Romulum appellari oportere quasi et ipsum conditorem urbis, praevaluisset, ut
Augustus potius vocaretur, non tantum novo sed etiam am-30pliore cognomine, quod loca quoque religiosa et in quibus
augurato quid consecratur augusta dicantur, ab auotu vel ab avium gestu gustuue, sicut etiam Ennius docet scribens: Augusto augurio postquam inclyta condita Roma es .l Quadrimus patrem amisit. Duodecimum annum agens ab
aviam Iuliam delanctam pro contione laudavit. Quadriennio post virili toga sumpta, militaribus donis triumpho caesaris Africano donatus est, quanquam expers belli propter aeta-