장음표시 사용
161쪽
DIVUS AUGU8TUS. lcepisset. Tutam Vero, quantum provideri humana ratione potuit, etiam in posterum praestitit. Publica opera plurima 29 extruxit, e quibus Vel praecipua Forum cum aede Martis Ultoris, templum Apollinis in Palatio, aedem Tonantis Iovis in capitolio. Fori extruendi causa sui hominum et iudiciorum multitudo, quae videbatur non sufficientibus duobus etiam tertio indigere itaque estinatius necdum persecta Martis aede publicatum est, cautumque ut separatim in eo publica iudicia et sortitiones iudicum fierent. Aedem Martis is bello Philippensi, pro ultione paterna suscepto, V0Verat; sanxit ergo, ut de bellis triumphisque hic consuleretur senatus, provincias cum imperi petituri hinc deducerentur, quique victores redissent, huc insignia triumphorum conferrent. Templum Apollinis in ea parte Palatinae domus excitavit, is quam fulmine ictam desiderari a de haruspices pronuntiarant: addidit porticus cum bibliotheca Latina Graecaque, quo loco iam senior saepe etiam senatum habuit demiriasque iudicum recognovit Nonanι Iovi aedem consecravit liberatus periculo, cum expeditibne cantabrica per nocturnum itereto lecticam eius fulgur praestrinxisset servumque praedicentem exanimasset. Quaedam etiani opera sub nomine alieno, nepotum scilicet et uxoris sororisque, secit, ut porticum basilicamque Gai et Luci, item porticus Liviae et Octaviae theatrumque Marcelli. Sed et ceteros principes viros saepe hor-25tatus est, ut pro facultate quisque monimentis vel novis vel resectis et excultis vr bem adornarent. Multaque a multis tunc extructa sunt, sicut a Marcio Philippo aedes Herculis Musarum, a L. Cornificio aedes Dianae, ab Asinio Pullione atrium Libertatis, a Munatio lanc aedes Saturni, a codiadnelio Balbo theatrum , a Statilio Tauro amphitheatrum, a M. Ver Agrippa complura et egregia. Spatium urbis in regiones vicosque divisit instituitque, ut Millas annui magistratus sortito tuerentur, hos magistri e plebe cuiusque viciniae lecti. Adversus incendia excubias noctur- abnas Vigilesque commentus est ad coercendas inundationes alveum Tiberis laxavit ac repurgavit, comple um olim ruderibus et aedificiorum prolationibus coartatum. Quo autem lacilius mdique urbs adiretur, desumpta sibi Flaminia via 4.
162쪽
52 c. sUETONI TRANQ. DE VITA CAESARUM LIB. II. Arimino tenus munienda, reliquas triumphalibus viris ex manubiali pecunia sternendas distribuit. Aedes sacras vetustate conlapsas aut incendio absumptas resecit easque et ceteras opulentissimis donis adornavit, ut qui in cellam capitolini Iovis sedecim milia pondo auri gem amasque ac margaritas quingenties sestertii una donatione 31 contulerit. Postquam ver pontificatum maximum, quem numquam vivo Lepido auferre sustinuerat, mortuo demum
suscepit, quidquid fatidicorum librorum Graeci Latinique generis nullis vel parum idoneis auctoribus vulgo serebatur, tu supra duo milia contracta undique cremavit ac solos retinuit
Sibyllinos, hos quoque dilectu habito condiditque duobus forulis auratis sub astatini Apollinis basi. Annum a Divo
Iulio ordinatum, sed postea neglegentia conturbatum atque confusum, rursus ad pristinam rationem redegit in cuius or- 16dinatione Sextilem mensem e suo cognomine nuncupavit, magis quam Septembrem quo erat natus, quod hoc sibi et primus consulatus et insignes victoriae optigissent. Sacerdotum et numerum et dignitatem sed et commoda auxit, praecipue Vestalium virginum cumque in demortuae locum 20 aliam capi oporteret, ambirentque multi ne filias in sortem darent, adiuravit, si cuiusquare neptium suarum competeret aetas, oblaturum se suisse eam. Nonnulla etiam ex antiquis caeriinonis paulatim abolita restituit, ut Salutis augurium, Diale flaminium, sacrum Lupercale, ludos Saeculares et om stipitalicios Lupercalibus vetuit currere inberbes, item Saecularibus ludis iuvenes utriusque sexus pronibuit ullum nocturnum spectaculum frequentare nisi cum aliquo maiore natu propinquorum compitales Lares ornari bis anno instituit, vernis floribus et aestivis. ' δProximum a dis immortalibus honorem memoriae ducum praestitit, qui imperium P. R. ex minimo maximum reddidissent. Itaque et opera cuiusque manentibus titulis restituit et statuas omnium triumphali effigie in utraque fori sui porticu dedicavit, professus edicto commenrum id se, ut ad illo-as rum fiat Memplar et ipse, dum vivereι, et Sequ- m aetatium principes rigarentur a civibus. Pompei quoque statuam contra theatri eius regiam marmoreo Iano
163쪽
DIVUS AUGUSTUs. 53 superposuit, translatam e curia, in qua C. Caesar fuerat
Pleraque pessimi exempli in perniciem publicam aut 32
ex consuetudine licentiaque bellorum civilium duraveranto aut per pacem etiam extiterant; nam et grassa torum plurimi palam se ferebant succincti erro, quasi tuendi sui causa, et rapti per agros viatores sine discrimine liberi servique ergastulis possessorum supprimebantur, et plurimae lactiones titulo collegi novi ad nullius non facinoris societat tem coibant. Igitur grassaturas dispositis per opportuna loca stationibus inhibuit, ergastula recognovit, collegia praeter antiqua et legitima dissolvit. Tabulas veterum aerari debitorum, vel praecipuam calumniandi materiam, exussit loca in urbe publica iuris ambigui, possessoribus adiudicavit diu- i5 turnorum reorum et ex quorum sordibus nihil aliud quam voluptas inimicis quaereretur nomina abolevit, obndicione proposita, ut si quem quis repetere vellet, par periculum poenae subiret. Ne quod autem maleficium negotiumve inpunitate vel mora elaberetur, triginta amplius dies, qui honoraris lu-20 dis occupabantur, actui rerum accommodavit. Ad tris iudicum decurias quartam addidit ex inseriore censu, quae ducenariorum vocaretur iudicaretque de levioribus summis. Iudices a vicensimo aetatis anno adlegit, id est quinquennio maturius quam solebant. Ac plerisque iudicandi munus dea tractantibus, vix concessit ut singulis decuriis per Vices annua vacati esset, et ut solitae agi Novembri ac Decembri mense res mitterentur. Ipse ius dixit assidue et in noctem Mnonnumquam, si parum corpore valeret, lectica pro tribunali collocata vel etiam domi ubans. Dixit autem ius non dilia gentia modo summa sed et lenitate, siquidem manifesti parricidii reum, ne culleo insueretur, quod nonnisi consessi adficiuntur hac poena, ita fertur interrogasse certe patrem tuum non occidisti Et cum de falso testamento ageretur omnesque signatores lege cornelia tenerentur, non tantum duas tabellas, damnatoriam et absolutoriam, simul cognoscentibus dedit, sed tertiam quoque, qua ignosceretur iis, quos fraude ad signandum vel errore inductos constitisset. Appellationes quot annis urbanorum quidem litigatorum prae-
164쪽
54 sUETONI TRANQ. DE VITA CAESARUM LIB. II. tori delegabat urbano, ac provincialium consularibus viris, quos singulos cuiusque provinciae negotiis praeposuisset. 34 Leges retractavit et quasdam ex integro sanxit, ut sumptuariam et de adulteriis et de pudicitia, de ambitu, de maritandis ordinibus. Hanc cum aliquanto severius quo cete bras emendasset, prae tumultu recusantium perferre non potuit, nisi adempta demum lenitaue parte poenarum et Vacatione trienni data auctisque praemiis. Sic quoque abolitionem eius publIco spectaculo pertinaciter postulante equite, accitos Germanici liberos receptosque partim ad se partim in patris io gremium ostentavit, manu vultuque significans ne gravarentur imitari iuvenis exemplum. Cumque etiam inmaturitate sponsarum et matrimoniorum crebra mutatione vim legis eludi sentiret, tempus sponsas habendi coartavit, divortiis modum imposuit. 1535 Senatorum affluentem numerum deformi et incondita turba erant enim super mille, et quidam indignissimi et post necem Caesaris per gratiam et praemium adlecti, quos Orcinos vulgus vocabathad modum pristinum et splendorem redegit duabus lectionibus prima ipsorum arbitratu, quo Vir virum eo legit, secunda suo et Agrippae quo tempore existimatur lorica sub veste munitus ferroque cinctus praesedisse, decem valentissimis senatorii ordinis amicis sellam suam circumstantibus cordus cremutius scribit, ne admissum quidem tunc quemquam senatorum nisi solum et praetemptato 5 sinu. Quosdam ad excusandi se verecundiam compulit servavitque etiam excusatis insigne vestis et spectandi in orchestra epulandique publice ius. Quo autem lecti probatique et religiosius et minore molestia senatoria munera sungerentur, sanxit, ut prius quam consideret quisque ture ac mero 30 supplicaret apud aram eius dei, in cuius templo coiretur, et ne plus quam bis in mense legitimus senatus ageretur, Kal. et Idibus, neve Septembri Octobrive mense ullos adesse alios necesse esset quam sorte ductos, per quorum numerum decreta confici possent sibique instituit consilia sortiri assemenstria, cum quibus de negotiis ad frequentem senatum referendis ante iractaret. Sententias de maiore negotio non more atque ordine sed prout libuisset perrogabat, ut perinde
165쪽
DIVUM AUGUSTUS. 55 quisque animum intenderet ac si censendum magis quam adsentiendum esset.
Auctor et aliarum rerum suit, in quis ne acta senatus 36 publicarentur, ne magistratus deposito honore statim ino provincias mitterentur, ut proconsulibus ad mulos et tabernacula quae publice locari solebant certa pecunia constitueretur, ut cura aerari a quaestoribus urbanis ad praetorios praetoresve transiret, ut centumviralem hastam quam quaesturam uncti consuerant cogere decemviri cogerent. Quoque 37io plures partem administrandae rei p. caperent, nova officia excogitavit curam perum publicorum, Viarum, aquarum,
alvo Tiberis, frumenti populo dividundi, praefecturam urbis,
triumviratum legendi senatus, et alterum recognoscendi turmas equitum, quotiensque opus esset Censores creari de-15 sitos longo intervallo creavit. Numerum praetorum auxit.
Exegit etiam, ut quotiens consulatus sibi daretur, binos pro singulis collegas haberet, nec optinuit, reclamantibus cunctis satis maiestatem eius imminui, quod honorem eum non solus sed cum alter gereret Nec parcior in bellica virtute 38 20 honoranda, super triginta ducibus iustos triumphos et aliquanto pluribus triumphalia ornamenta decernenda curavit. Liberis senatorum, quo ceIerius rei p. assuescerent, protinus a virili toga latum clavum induere et curiae interesse permisit, militiamque auspicantibus non tribunatum modo ab legionum, sed et praefecturas alarum dedit ac ne qui expers castrorum esset, binos plerumque laticlavios praeposuit singulis alis. Equitum turmas frequenter recognovit, post longam intercapedinem reducto more travectionis. Sed neque detrahi 36 quemquam in travehendo ab accusatore passus est, quod fieri solebat, et senio vel aliqua corporis labe insignibus per misit, praemisso in Ordine equo, ad respondendum quotiens citarentur pedibus venire mox reddendi equi gratiam secit eis, qui maiores annorum quinque et triginta retinere eum 35 nollent impetratisque a senatu decem adiutoribus, unum 39 quemque equitum rationem vitae reddere coegit atque ex inprobatis alios poena, alios ignominia notavit, plures admonitione, sed varia. aenissimum genus admonitionis fuit ira
166쪽
56 C. sUETONI TRANQ. DE VITA CAEsARUM LIB. II. ditio coram pugillarium, quos taciti et ibidem statim leg rent notavitque aliquos, quod pecunias levioribus usuris 40 mutuati graviore foenore collocassent. Ac comitiis tribuniciis si deessent candidati senatores, ex equitibus R. creavit, ita ut potestate transacta, in utro vellent ordine manerent. cum autem plerique equitum attrito bellis civilibus patrimonio spectare ludos e quattuordecim non auderent metu ο nae theatralis, pronuntiavit non teneri ea, quibus ipsis p
rentibusve equester census umquam fuisset. Populi recensum vicatim egit, ac ne plebs frumentatio 1ε num causa requentius ab negotiis avocaretur, ter in annum quaternum mensum tesseras dare destinavit sed desideranti consuetudinem veterem concessit rursus, ut sui cuiusque mensis acciperet comitiorum quoque pristinum ius reduxit ac multiplici poena coercit ambitu, Fabianis et Scaptiensibus is tribulibus suis die comitiorum, ne quid a quoquam candidato desiderarent, singula milia nummum .se dividebat. Magni praeterea existimans sincerum atque ab omni colluvione peregrini ac servilis sanguinis incorruptum servare populum, et civitatem Romanam parcissime dedit et manu-2omittendi moduhi terminavit. Tiberi pro cliente Graeco petenti rescripsit, non aliter se daturum, quam si praesens sibi persuasisset, quam iustas petendi causas haberet et Liviae pro quodam tributari Gallo roganti civitatem negavit, immunitatem optulit affirmans, facilius se passurum fisco de-25 trahi aliquid, quam civitatis Romanae vulgari honorem. Servos non contentus multis difficultatibus a libertate et multo pluribus a libertate iusta removisse, cum et de numero et de conditione ac differentia eorum qui manumitterentur curiose cavisset, hoc quoque adiecit, ne vinctus umquam tortusve κquis ullo libertatis genere civitatem adipisceretur. Etiam habitum vestitumque pristinum reducere studuit, a visa quondam pro contione pullatorum turba, indignabundus et clamitans: En Romanos, rerum dominos, sinsmque togatam franegotium aedilibus dedit, ne quem posthac paterentur in foro circaue nisi positis lacernis togatum consistere. 41 Liberalitatem omnibus ordinibus per occasiones freque
167쪽
DIVUS AUGUSTUS. 57ter exhibuit. Nam et invecta urbi Alexandrino triumpho regia gaza tantam copiam nummariae rei effecit, ut laenore deminui plurimum agrorum pretiis accesserit, et postea quotiens ex damnatorum bonis pecunia superflueret, usum eius 5 gratuitum iis qui cavere in duplum possent ad certum tempus indulsit. Senatorum censum ampliavit ac pro octingemtorum milium summa duodecies sesterti taxavit, supplevitque non habentibus congiaria populo frequenter dedit, sed
diversae sere summae modo quadringenos, modo trecenos, is nonnumquam ducenos quinquagenosque nummos ac ne minores quidem pueros praeteriit, quamvis nonnisi ab undecimo aetatis anno accipere consuessent. Frumentum quoque in
annonae difficultatibus saepe levissimo, interdum nullo pretio viritim admensus est tesserasque nummarias duplicavit. Sed 4215 ut salubrem magis quam ambitiosum principem scires, querentem de inopia et caritate vini populum severissima coercuit voce, satis provisum a genero suo Agrippa perductis pluribus aquis, ne homines sitirent. Eidem populo promissum quidem congiarium reposcenti bonae se dei esse 20 respondit: non promissum autem agitanti turpitudinem et impudentiam edicto exprobravit affirmavitque, non daturum se quamvis dare destinaret. Nec minore gravitate atque
constantia, cum proposito congiari multos manumissos insertosque civium numero comperisset, negavit accepturosa quibus promissum non esset, ceterisque minus quam promiserat dedit, ut destinata summa sufficeret Magna Ver quondam sterilitate ac difficili remedio, cum venalicias et lanistarum familias peregrinosque Omnes, exceptis medicis et praeceptoribus, partimque servitiorum urbe expulisset ut tandem 30 annona convaluit, impetum se cepisse scribit frumentationes
publicas in perpetuum abolendi, quod earum duci ouι-
tura agrorum cessaret neque amen presevera33s, quia
certum haberet pos se per ambitionem quandoquσ Mutui Atque ita posthac rem temperavit, ut non minorema aratorum a negotiantium quam populi rationem deduceret. Spectaculorum et assiduitate et varietate et magnificentia MOmnes antecessit. Fecisse s ludos ait suo nomine quater,
pro aliis magistratibus, qui aut abessent aut non susce-
168쪽
b o. UETONI TRANQ. DE VITA CAESARUM LIB. II. rent, ter et vies . Fecitque nonnumquam vicatim ac pluribus scaenis per omnium linguarum histriones non in foro modo, nec in amphitheatro, sed et in circo et J Septis, et aliquando nihil praeter venationem edidit athletas quoque, extructis in campo Martio sedilibus ligneis item navale proelium, circa Tiberim cavat solo, in quo nunc caesarum nemus est. Quibus diebus custodes in urbe disposuit,
ne raritate remanentium grassatoribus obnoxia esset. In circo aurigas cursoresque et consectores ferarum, et nonnumquam ex nobilissima iuventute, produxit. Sed et Tro-ioiae lusum edidit frequentissime maiorum minorumque puerorum, prisci decorique moris existimans, clarae stirpis indolem sic notescere. In hoc ludicro Nonium Asprenatem lapsu debilitatum aureo torque donavit passusque est ipsum posterosque Torquati ferre cognomen. Nox finem fecit talia is edendi Asinio Pollione oratore graviter invidioseque in curia questo Aesernini nepotis sui casum, qui et ipse crus fregerat.
Ad scenicas quoque et gladiatorias operas et equitibus Romanis aliquando usus est, Verum prius quam senatus consulto 20 interdiceretur. Postea nihil sane praeterquam adulescentulum L. Icium honeste natum exhibuit, tantum ut ostenderet; quod erat bipedali minor, librarum septemdecim ac vocis immensae. Quodam autem muneris die Parthorum obsides, tunc primum missos, per mediam arenam ad spectaculum in raduxit superque se subselli secundo collocavit. Solebat etiam citra spectaculorum dies, si quando quid invisitatum dignumque cognitu advectum esset, id extra ordinem quο- libet loco publicare ut rhinocerotem apud Septa, tigrim in scaena, anguem quinquaginta cubitorum pro comitio. MAccidit votivis circensibus, ut correptus valitudine lectica cubans tensas deduceret rursus commissione ludorum, quibus theatrum Marcelli dedicabat, evenit ut laxatis sellae curulis compagibus caderet supinus. Nepotum quoque suorum
munere cum consternatum ruinae metu populum retinere et asconfirmare nullo modo posset, transiit e loco suo atque in ea parte consedit, quae suspecta maxime erat. - spectandi confusissimum ac solutissimum morem correxit
169쪽
DIVUS AUGUSTU8. 59 ordinavitque, motus iniuria senatoris, quem Puteolis per celeberrimos ludos consessu frequenti nemo receperat. Facto igitur decret patrum ut, quotiens quid spectaculi usquam publice ederetur, primus subselliorum ordo vacaret senatο-aribus, Romae legatos liberarum sociarumque gentium vetuit in orchestra sedere, cum quosdam etiam libertini generis mitti deprendisset Militem secrevit a populo. Maritis e plebe proprios ordines assignavit, praetextatis cuneum suum, et proximum paedagogis, sanxitque ne quis nilatorum 8-iodia cavea sederet Feminis ne gladiatores quidem, quos promiscue spectari sollemne olim erat, nisi ex superiore loco spectare concessit. Solis virginibus Vestalibus locum in theatro, separatim et contra praetoris tribunal, dedit Athletarum ver spectaculo muliebre secus Omne adeo summovit,
is ut pontificalibus ludis pugilum par postulatum distulerit in
insequentis diei matutinum tempus, edixeritque, mulieres ante horam quintam venire in theatrum, non placere. Ipse 45 circenses ex amicorum sere libertorumque caenaculis spectabat, interdum ex pulvinari, et quidem cum coniuge acro liberis sedens. Spectaculo plurimas horas, aliqsando totos dies aberat, petita venia commendatisque qui suam vicem praesidendo fungerentur. Verum quotiens adesset, nihil praeterea agebat, seu vitandi rumoris causa, quo patrem caesarem vulgo reprehensum commemorabat, quod interas spectandum epistolis libellisque legendis aut rescribendis vacaret, seu studio spectandi ac voluptate, qua teneri se neque dissimulavit umquam et saepe ingenue professus est. Itaque corollaria et praemia in alienis quoque muneribus ac ludis et crebra et grandia de suo offerebat, nullique Graecoso certamini interfuit, quo non pro merit quemque certantium honorarit spectavit autem studiosissime pugiles et maxime Latinos, non legitimos atque ordinarios modo, quos etiam committere cum Graecis solebat, sed et catervarios oppidanos, inter angustias vicorum pugnantis temere ac sine arte. ΜΓniversum denique genus operas aliquas publico spectaculo praebentium etiam cura sua dignatus est athletis et conser-
'avit privilegia et ampliavit gladiatores sine missione edi prohibuit coercitionem in histriones magistratibus, omni
170쪽
60 C. AUETONI TRANQ. DE VITA CAESARUM LIB. II. tempore et loco lege vetere permissam, ademit praeterquam ludis et goona. Nec tamen e minus aut Isticorum certationes aut gladiatorum pugnas seVerissime semper exegit Nam histrionum licentiam adeo compescuit, ut Stephanionem togatarium, cui in puerilem habitum circumtonsam matronam sministrasse compererat, per trina theatra Firgis caesum relegaverit, Hrlan pantomimum, querente praetore, in atri domus suae nemine exclus flagellis verberarit, et Pyladen urbe atque Italia summoverit, quod spectatorem, a quo exibilabatur, demonstrasset digito conspicuumque secisset. 1o46 Ad uno modum urbe urbanisque rebus administratis, Italiam duodetriginta coloniarum numero, deductarum ab se, frequentavit operibusque ac vectigalibus publicis plurifariam instruxit, etiam iure ac dignatione urbi quodam modo pro parte aliqua adaequavit, excogitat genere suffragiorum, is quae de magistratibus urbicis decuriones colonici in sua quisque colonia ferrent et sub die comitiorum obsignata Romam mitterent. Ac necubi aut honestorum deficeret copia aut multitudinis suboles, equestrem militiam petentis etiam ex commendatione publica cuiusque oppidi ordinabat; at iis, o qui e plebe regiones sibi revisenti filios siliasue approbarent, singula nummorum milia pro singulis dividebat.
47 Provincias validiores et quas annuis magistratuum imperiis regi nec facile nec tutum erat, ipse suscepit, ceteras proconsulibus sortit permisit et tamen nonnullas commi- istavit interdum atque ex utroque genere plerasque saepius
adiit. Urbium quasdam laederatas sed ad exitium licentia praecipites, libertate privavit, alias aut aere alieno laborantis levavit, aut terrae motu subversas denuo condidit, aut merita erga populum R. adlegantes Latinitate vel civitate do sonavit. Nec est, ut pinor, provincia, excepta dum taxat Africa et Sardinia, quam non adierit. In has fugat Sex. Pompeio traicere ex Sicilia apparantem continuae et immodicae tempestates inhibuerunt, nec mox coasi aut causa traiciendi fuit. 3548 Regnorum quibus belli iure potitus est, praeter pauca, aut isdem quibus ademerat reddidit, aut alienigenis contribuit. 'eges socios etiam inter semet ipsos necessitudinibus