C. Suetoni Tranquilli quae supersunt omnia: quae supersunt omnia

발행: 1877년

분량: 479페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

DIVUS AUGRISTUS. 71 et sine marmore ullo aut insigni pavimento conclavia A per annos amplius quadraginta eodem cubiculo hieme et aestate mansit, quamvis parum salubrem valitudini suae urbem hieme experiretur, assidueque in urbe hiemaret Si quando quid secreto aut sine interpellatione agere proposuisset, erat illi locus in edito singularis, quem Syracusas et technophron vocabat huc transibat, aut in alicuius libertorum suburbanum; aeger autem in domo Maecenatis cubabat. Ex secessibus praecipue frequentavit maritima insulasque campaniae, autio proxima urbi oppida, Lanuvium, Praeneste, Tibur, ubi etiam in porticibus Herculis templi persaepe ius dixit. Ampla et

operosa praetoria gravabatur. Et neptis quidem suae Iuliae, profuse ab ea extructa, etiam diruit ad solum, sua vero quamvis modica non tam statuarum tabularumque pictarum 5 Ornatu, quam Istis et nemoribus excoluit rebusque vetustate ac raritate notabilibus qualia sunt capreis immanium bella rum ferarumque membra praegrandia, quae dicuntur Gigantum ossa et arma Heroum Instrumenti eius et supellectilis 73 parsimonia apparet etiam nunc residuis lectis atque mensis, et quorum pleraque Vix privatae elegantiae sint. Ne toro quidem cubuisse aiunt nisi humili et modio instrato Veste non temere alia quam domestica usus est, ab sorore et uxore et filia neptibusque consecta togis neque restrictis neque fusis, clavo ne lato ne angusto, calciamentis altiusculis, ut pro-2 oerior quam erat videretur. Et forensia autem et calceos numquam non intra cubioulum habuit ad subitos repentinosque casus parata.

convivabatur assidue nec umquam nisi recta, non sine 7ε magno ordinum hominumque dilectu Valerius Messala tra-30dit, neminem umquam libertinorum adhibitum ab eo caenae excepto Mena, sed asserto in ingenuitatem post proditam Sexti Pompei classem. Ipse scribit, invitasse se quendam, in cuius villa maneret, qui speculator suus olim suisset. 0nvivia nonnumquam et serius inibat et maturius relinquebat,3 cum convivae et caenare ineiperent prius quam ille discumberet, et permanerent digresso eo caenam ternis ferculis, aut cum abundantissime senis praebebat, ut non nimio sumptu, ita summa comitate. Nam et ad communionem sermonis

182쪽

72 c. UETONI TRANQ. DE VITA CAESARUM LIB. II. taeentia vel summissim fabulantis provocabat, et aut acro mata et histriones aut etiam triviales ex circo ludios inte ponebat ac frequentius aretalogos. et Festos et sollemnes dies profusissime, nonnumquam tantum oeulariter celebrabat Saturnalibus, et si quando alias 5 libuisset, modo munera dividebat, vestem et aurum et argentum, modo nummos omnis notae, etiam veteres regios

ac peregrinos, interdum nihil praeter cilicia et spongias et rutabula et forpices atque alia id genus, titulis obscuris et ambiguis. Solebat et inaequalissimarum reruni sortes et 1ε aversas tabularum picturas in convivio venditare incertoque casu spem mercantium vel frustrari vel explere, ita ut per singulos leotos licitatio fieret et seu iactura seu lucrum com-76 municaretur cibi nam ne hae quidem omiserim minimiora atque vulgaris fere. Secundarium panem et pisciculosas minutos et caseum bubulum manu pressum et ficos virides biferas maxime appetebat vescebaturque et ante caenam quocumque tempore et Ioco, quo stomachus desiderasset. Verba ipsius ex epistolis sunt, Nos in essedo panem et palmulas gustavisnus. Et iterum Dum lectica eae regiam domum redes, panis unciam cum paucis acinis uvae duracinae comedi. Et rursus Ne Iudaeus quidem, mi Tiberi, tam diligenter sabbatis ieiunium serva quam ego hodie servavi, qui in balineo demum post horam primam noctis

duas bucceas manducavi prius quam ungui incipersm 25 Ex hac inobservantia nonnumquam vel ante initum vel post dimissum convivium solus caenitabat, cum pleno convivio 77 nihil tangeret. Vini quoque natura parcissimus erat. Non amplius ter bibere eum solitum super caenam in castris apud utinam, cornelius Nepos tradit. Postea quotiens largissime sos invitaret, senos sextantes non excessit, aut si excessisset, retoiebat. Et maxime delectatus est Raetico, neque temere

interdiu bibit Pro potione sumebat perfusum aqua frigida

panem, aut cucumeris frustum vel lactuculae thyrsum, aut recens aridumve pomum suci vinosioris. ετ Post cibum meridianum, ita ut vestitus calciatusque erat, retectis pedibus paulisper conquiescebat, opposita ad oculos manu. caena in Iecticulam se lucubratoriam recipiebat:

183쪽

DIVUS AUGUSTUη. 73ibi, donec residua diurni actus aut Omnia aut ex maxima parte conssceret, ad multam noctem permanebat. In lectum inde transgressus, non amplius cum plurimum quam septem horas dormiebat, ac ne eas quidem continuas, sed ut in illo tem-ssoris spatio ter aut quater expergisceretur. Si interruptum somnum reciperare, ut Venit, non posset, lectoribus aut sabulatoribus arcessitis resumebat, producebatque ultra primam saepe lucem. Nec in tenebris vigilavit umquam nisi assidente aliquo. Matutina vigilia offendebatur: ac si vel 1ο ossicii vel sacri causa maturius evigilandum esset, ne id contra commodum faceret, in proximo cuiuscumque domesticorum caenaculo manebat. Sic quoque saepe indigens somni, et dum per vicos deportaretur et deposita lectica inter aliquas moras condormiebat. is Forma fuit eximia et per omnes aetatis gradus venustis Issima quamquam et Omnis lenocinii neglegens et in capite comendo tam incuriosus, ut raptim compluribus simul tonsoribus operam daret, ac modo tonderet modo raderet barbam, eoque ipso tempore aut legeret aliquid aut etiam scri- et beret Vultu erat vel in sermone vel tacitus adeo tranquillo serenoque, ut quidam e primoribus Galliarum confessus sit inter suos, eo se inhibitum ac remollitum, quo minus, ut

destinarat, in transitu Alpium per simulationem conloquii propius admissus, in praecipitium propelleret oculos habuitra claros ac nitidos, quibus etiam existimari volebat inesse quiddam divini vigoris, gaudebatque, si qui sibi acrius contuenti quasi ad fulgorem solis vultum summitteret: sed in

senecta sinistro minus vidit dentes raros et exiguos et scabros capillum leviter inflexum et subflavum supercilia con-κ iuncta mediocres aures nasum et a summo eminentiorem et

ab imo deductiorem colorem inter aquilum candidumque: staturam brevem, quam tamen Iulius Marathus, libertus et a memoria eius, quinque pedum et dodrantis fuisse tradit sed

quae commoditate et aequitate membrorum occuleretur, ut nonnisi ex comparatione astantis alicuius procerioris intellegi corpore traditur maculoso, dispersis per pectus atque Malvum genetivis notis in modum et ordinem ac numerum

184쪽

74 C. SUETONI TRANQ. DE VITA CAESARUM LIB. II. stellarum caelestis ursae, sed et allis quibusdam, ex prurμgine corporis adsiduoque et vehementi strigilis usu plurifariam concretis ad impetiginis formam coxendice et semore et crure sinistro non perinde valebat, ut saepe etiam inclaudicaret: sed remedio harenarum atque harundinum confirma abatur. Dextrae quoque manus digitum salutarem tam imbecillum interdum sentiebat, ut torpentem contractumque Digore vix cornei circuli supplemento scripturae admoveret. Questus est et de vesica, cuius dolore calculis demum per urinameleotis levabatur. 1681 Graves et periculosas valitudines per omnem vitam aliquot expertus est praecipue cantabria domita, cum etiam distillationibus iocinere vitiato ad desperationem redactus, contrariam et ancipitem rationem medendi necessario subiit: quia calida fomenta non proderant, frigidis curari coactus uauctore Antonio Musa. Quasdam et anniversarias ac tempore certo recurrentes experiebatur: nam sub natalem suum plerumque languebat: et initio veris praecordiorum in latione temptabatur, austrinis autem tempestatibus gravedine. Quare quassat corpore, mae neque frigora neque aestus facile tolerabat. Hieme quaternis cum pingui toga tunicis et subucula et thorace lane et seminalibus et tibialibus muniebatur, aestate apertis cubiculi loribus, ac saepe in peristylo saliente aqua atque etiam ventilante aliquo cubabat Solis vero ne hiberni quidem patiens, et, domi quoque nonnisi petasatus sub divo spatiabatur. Itinera lectica et noctibus fere, eaque lenia ac minuta faciebat, ut Praeneste vel Tibur biduo procederet a si quo pervenire mari posset, potius navigabat. Verum tantam infirmitatem magna cura tuebatur, in primis lavandi raritate unguebatur menim saepius . Aut sudabat ad flammam, deinde perfundebatur egelida aqua vel sole multo tepefacta aut quotiens nervorum ausa marinis albulisque calidis utendum esset, contentus hoc erat ut insidens ligneo solio, quod ipse Hispanico Verbo duretam vocabat, manus ac pedes alternis iactaret is 83 Exercitationes campestres equorum et armorum statim

post civilia bella omisit et ad pilam primo folliculumque transiit, mox nihil aliud quam vectabatur et deambulabat, ita

185쪽

DIVUS AUGUSTUS. 75 ut in extremis spatiis subsultim decurreret, segestria vel lodicula involutus Animi laxandi causa modo piscabatur hamo, modo talis aut ocellatis nucibusque ludebat cum pueris minutis, quos facie et garrulitate amabilis undique conquirebat, praecipue Mauros et Syros. Nam pumilos atque distortos et omnis generis eiu dem, ut ludibria naturae malique ominis abhorrebat. Eloquentiam studiaque liberalia ab aetate prima et cupide 84 et laboriosissime exercuit utinensi bello in tanta molei rerum et legisse et scripsisse et declamasse cotidie traditur. Nam deinceps neque in senatu neque apud populum neque apud milites locutus est umquam nisi meditata et composita oratione, quamvis non deficeretur ad subita extemporali facultate. Ac ne periculum memoriae adiret aut in ediscendo ratempus absumeret, instituit recitare omnia Sermones quoque cum singulis atque etiam cum Livia sua graviores nonnisi scriptos et e libello habebat, ne plus minusve loqueretur ex tempore. Pronuntiabat dulci et proprio quodam rissono dabatque assidue phonasco operam; sed nonnumquam, 'infirmatis faucibus, praeconis voce ad populum concionatus

Multa varii generis prosa oratione composuit, ex quibus Mnonnulla in coetu familiarium velut in auditorio recitavit, sicut Rescripta Bruto de Catone, quae volumina cum iam senior ex magna parte legisset, fatigatus Tiberio tradidit perlegenda item Hortationes ad philosophiam, et aliqua Derita sua, quam tredecim libris, cantabrico tenus bello nec

ultra, exposuit. Poetica summatim attigit. Unus liber extat, scriptus ab eo hexametris versibus, cuius et argumentum et 'titulus est Sicilia extat alter aeque modicus Epigrammatum, quae fere tempore balinei meditabatur. Nam tragoediam magno impetu exorsus, non succedenti stilo, abolevit quaerentibusque amicis, quidnam Aiax ageret, respondit, Aiacem suum in spongeam incubuisse. Genus eloquendi secutus est elegans et temperatum, Vi 8fitatis sententiarum ineptiis atque concinnitate et reconditorum verborum, ut ipse dicit, foetoribus praecipuamque curam durit, sensum animi quam apertissime exprimere. Quod quo

186쪽

76 c. 8UETONI TRANQ. DE VITA CAESARUM LIB. II. facilius moeret aut necubi lectorem vel auditorem obturbaret ac moraretur, neque praepositiones urbibus addere neque coniunctiones saepius iterare dubitavit, quae detractae asserunt aliquid obscuritatis, etsi gratiam augent cacozelos et antiquarios, ut diverso genere vitiosos, pari fastidio spre svit, exagitabatque nonnumquam in primis Maecenatem suum, cuius myrobrechis, ut ait, cincinno usque quaque persequitur et imitando per iocum irridet. Sed nec Tiberi parcit et exoletas interdum et reconditas voces aucupanti M. quidem Antonium ut insanum increpat, quasi ea scribentem, loquae mirentur potius homines quam intellegant deindecim dens malum et inconstans in eligendo genere dicendi ingenium eius, addit haec Tuque dubitas, Cimberne Annius an Veranius Flaccus imitandi sint tibi, ita ut verbis, quae Crispus Sallustius aecerpsi eae Originibus Caιonis, uta-1νris an potius Asiaticorum Oratorum inanis sententiis verborum volubilitas in nosistim sermonem transferenda' Et quadam epistola Agrippinae neptis ingenium conlaudans, Sed opus est, inquit, dare te operam, ne moleste scribase loquaris. N87 cotidiano sermone quaedam frequentius et notabiliter usurpasse eum, litterae ipsius autographae ostentant, in quibus identidem, cum aliquos numquam soluturos sim, sicare vult, ad Και Graecas soluturos ait et cum hoditatur ferenda esse praesentia, qualiacumque sint, contemti 25 simus hoc Catone; et ad exprimendam festinatae rei velocitatem, celerius quam asparagi cocunhur; ponit assidue et pro stulto baceolum apud pullum pulleiaceum, et pro cerrit vacerrosum, et vapide se habere pro male, et bell--re pro languere, quod vulgo Iachanizare dicitur itemsι

simu pro sumus, et domos genitivo casu singulari pro domus. Nec umquam aliter haec duo, ne quis mendum magis quam consuetudinem putet.

Notavi et in chirographo eius illa praecipue non dividit

Verba nec ab extrema parte versuum abundantis litteras in Malterum transfert, sed ibidem statim subicit circumducitque. 88 0rthographiam, id est formulam rationemque scribendi agrammaticis institutam, non adeo custodit ac videtur eorum

187쪽

DIVUS AUGUsTUs. 77 potius sequi opinionem, qui perinde scribendum ac loquamur existiment. Nam quod saepe non litteras modo sed syllabas aut permutat aut praeterit, communis hominum error est. Nec ego id notarem, nisi mihi mirum videretur tradidisse ali- quos legat eum consulari successorem dedisse ut rudi et indocto, cuius manu is pro ipsi scriptum animadverterit.

Quotiens autem per notas scribit, B pro A c pro B ao deinceps eadem ratione sequentis litteras ponit pro X autem duplex A. i Ne Graedarum quidem disciplinarum leviore studio tene-89batur. In quibus et ipsis praestabat largiter, magistro dicendi usus Apollodoro Pergameno, quem iam grandem natu Apolloniam quoque secum ab urbe iuvenis adhuc eduxerat, deinde eruditione etiam varia repletus perare philosophi filio-1εrumque eius Dionysi et Nioanoris contubernium non tamen ut aut loqueretur expedite aut componere aliquid auderet: nam et si quid res exigeret, Latine formabat vertendumque alii dabat. Sed plane poematum quoque non imperitus, delectabatur etiam comoedia veteri et saepe eam exhibuit specta-roculis publicis. In evolvendis triusque linguae auctoribus nihil aeque sectabatur, quam praecepta et exempla publice vel privatim salubria, eaquε ad verbum excerpta aut ad domesticos aut ad exercituum provinciarumque rectores aut ad urbis magistratus plerumque mittebat, prout quique monia. tione indigerent. Etiam libros totos et senatu recitavit et populo notos per edictum saepe fecit, ut orationes Q. Netellide prose augenda et Rutili de modo aed Horum, quo magis persuaderet utramque rem non ab se primo animadversam, sed antiquis iam tunc curae fuisse. 3 Ingenia saecul sui omnibus modis fovit recitantis et be nigne et patienter audiit, ne tantum carmina et histortas, sed et orationes et dialogos componi tamen aliquid de se nisi et seri et a praestantissimis, offendebatur admonebatque

praetores, ne paterentur nomen suum commissionibus obgο-as tesseri.

circa religiones talem Ooepimus. Ionluna et fulgura κpaulo infirmius expavescebat, ut semper et ubique pellem vituli marini dircumferret pro remedio, atque ad omnem ma

188쪽

78 c. SUETONI TRANQ. DE VITA CAESARUM LIB. II. ioris tempestatis suspicionem in abditum e concamaratum locum se reciperet, consternatus olim per nocturnum iter transcursu fulguris, ut praediximus. 91 Somnia neque sua neque aliena de se neglegebat. Philippensi acie quamvis statuisset non egredi tabernaculo pro εpter valitudinem, egressus est tamen amici somni monitus: cessitque res prospere, quando captis castris Iectica eius, quasi ibi cubans remansisset, concursu hostium confossa a quo lacerata est. Ipse per omne ver plurima et formidul.si sim et vana et irrita videbat, reliquo tempore rariora et 1ominus vana cum dedicatam in capitolio aedem Tonanti Iovi assidue frequentaret, somniavit, queri capitolinum Iovem cultores sibi abduci, seque respondisse, Tonantei pro ianitore ei appositum ideoque mox tintinnabulis fastigium aedis redimiit, quod ea fere iasiis dependebant. Ex nocturno visu 15

etiam stipem quot annis die certo emendicabat a populo, cavam manum asses porrigentibus praebens. 92 Auspicia et omina quaedam pro certissimis observabat: si mane sibi calceus perperam ac sinister pro dextro induceretur, ut dirum si terra marive ingrediente se longinquam 20 prosectionem forte orasset, ut laetum maturique o prosperi reditus. Sed et ostentis praecipue movebatur. Enatam inter iuncturas lapidum ante domum suam palmam in compluvium deorum Penatium transtulit, utque coalesceret magno opere curavit. Apud insulam capreas veterrimae ilicis domissos istari ad terram languentisque ramos convaluisse adventu suo, adeo laetatus est, ut eas cum re p. Neapolitanorum permutaverit, Aenaria data. Observabat et dies quosdam, ne aut postridie nundinas quoquam proficisceretur, aut Nonis quicquam rei seriae inchoaret nihil in hoc quidem aliud devitans, ut ma Tiberium scribit, quam δυσφημίαν nominis. 93 Peregrinarum caerimoniarum sicut veteres a praeceptas reverentissimo coluit, ita ceteras contemptui habuit. Namque Athenis initiatus, cum postea Romae pro tribunali de privilegio sacerdotum Atticae cereris cognosceret et quae radam secretiora proponerentur, dimisso consilio et corona circumstantium solus audiit disceptantes. At ontra non

modo in peragranda Aegypto paulo deflectere ad visendum

189쪽

DIVUS AUGUSTUS. 79 Apin supersedit, sed et Gaium nepotem, quod Iudaeam praetervehens apud Hierosolma non supplicasset, conlaudavit. Et quoniam ad haec ventum est, non ab re fuerit subtexere, q4 quae ei prius quam nasceretur et ipso natali die ac deinceps evenerint, quibus futura magnitudo eius et perpetua felicitas sperari animadvertique posset. Velitris antiquitus tacta de cael parte muri, responsum est eius oppidi civem quandoque rerum potiturum qua fiducia Veliterni et tunc statim et postea saepius paene ad XL lotium sui cum populo R. belligeraverant sero tandem documentis apparuit, ostentum illud Augusti polentiam portendisse.

Auctor est Iulius Marathus, ante paucos quam nasceretur menses prodigium Romae factum publice, quo denuntiabatur, 15 regem P. R. naturam parturire senatum exterritum censuisse, ne quis illo anno genitus educaretur eos qui gravidas uxores haberent, quod ad se quisque spem traheret, curasse ne senatus consultum ad aerarium deferretur.

In Asclepiadis Mendetis Theologumenon libris lego,

etsi Atiam, cum ad sollemne Apollinis sacrum media nocte venisset, posita in templo lectica, dum ceterae matronae dormirent, obdormisse draconem repente irrepsisse ad eam pauloque post egressum illam expergefactam quasi a concubitu mariu purificasse se et statim in corpore eius extitisse ab maculam velut picti draconis, nec potuisse umquam exigi, adeo ut mox publicis balineis perpetuo abstinuerit Augustum natum mense decim o ob hoc Apollinis filium existimatum. Eadem Atia prius quam pareret somniavit, intestina sua ferri ad sidera explicarique per omnem terrarum et caeli ambitum. M Somniavit et pater octavius, utero Atiae iubar solis exor

tum.

Quo natus est dio, cum de catilinae coniuratione ageretur in curia et Dotavius ob uxoris puerperium serius affuisset, nota ac vulgata res est . Nigidium, comperta morae causa, ab ut horam quoque partus coeperit, affirmasse dominum terrarum orbi natum octavio postea, cum per secreta Thraciae

exercitum duceret, in Liberi patris tuo barbara caerimonia de filio consulenti, idem a firmatum est a saoerdotibus, quod

190쪽

80 C. AUETONI TRANQ. DE VITA CAESARUM LIB. II. intus super altaria mero tantum flammae emicuisset, ut a

pergressa fastigium templi ad caelum usque ferretur, uniquo omnino Magno Alexandro apud easdem aras sacrificanti ab mile provenisset ostentum. Atque etiam sequenti statim nocte videre visus est filium mortali specie ampliorem, cum stulmine et sceptro exuviisque Iovis optimi Maximi a radiata

corona, super laureatum currum, bis senis equis candore eximio trahentibus. Insans adhuc, ut scriptum apud C. Drusum extat, repositus vespere in cunas a nutricula loco plano, postera luce non comparuit, diuque quaesitus tandem in altis-issima turri repertus est, iacens contra solis exortum. cum primum sari coepisset, in avito suburbano obstrepentis forte ranas silere iussit, atque ex eo negantur ibi ranae coaxare. Ad quartum lapidem campanae viae in nemore prandenti ex inproviso aquila panem ei e manu rapuit, et is cum altissime evolasset, rursus ex inproviso leniter delapsa

reddidit. Q. catulus post dedicatum capitolium duabus continuis

noctibus somniavit prima Iovem optimum Maximum e praetextatis compluribus circum aram ludentibus unum secrevisse, is atque in eius sinum rem p. quam manu gestaret reposuisse:

at insequenti, animadvertisse se in gremio capitolini Iovis eundem puerum, quem cum detrahi iussisset, prohibitum monitu dei, tamquam is ad tutelam rei p. educaretur ac die proximo obvium sibi Augustum, cum incognitum alias habe- disret, non sine admiratione contuitus, simillimum dixit puero, de quo somniasset Quidam prius somnium catuli aliter e ponunt, quasi Iuppiter compluribus praetextatis tutorem a se poscentibus, unum ex eis demonstrasset ad quem omnia desideria sua referrent, eiusque osculum delibatum digitis adroos suum retulisset.

. Cicero c. caesarem in capitolium prosecutus, Omnium pristinae .ctis familiaribus forte narrabat puerum facie inerali, demissum e caelo catena aurea, ad fores capitoli constitisse eique Iovem flagellum tradidisse deinde re aspente Augusto viso, quem ignotum plerisque adhuc avunculus caesar ad sacrificandum acciverat, affirmavit ipsum esse, cuius imago secundum quietem sibi obversata sit.

SEARCH

MENU NAVIGATION