C. Suetoni Tranquilli quae supersunt omnia: quae supersunt omnia

발행: 1877년

분량: 479페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

TIBERIUS. 10uidam existimant, adultis iam Augusti liberis, loco et quasi possessione usurpati a se diu secundi gradus sponte cessisse, exemplo M. Agrippae qui M. Marcello ad munera publica

admoto Mytilenas abierit, ne aut obstare aut obtrectare prae i-5sens videretur Quam causam et ipse, sed postea, reddidit. Tunc autem honorum satietatem ac requiem laborum praetendens, commeatum petit neque aut matri suppliciter precanti, aut vitrico deseri se etiam in senatu conquerenti veniam de-

dit Quin et pertinacius retinentibus, cibo per quatriduum id abstinuit. Facta tandem abeundi potestate, relictis Romae uxore et ili confestim Ostiam descendit, ne verbo quidem cuiquam prosequentium reddit paucosque admodum in digressu exosculatus. Ab Ostia oram Campaniae legens, inbe-Dcillitate Augusti nuntiata, paulum vibstitit. Sed increbre-15 scente rumore quasi ad occasionem maioris spei commoraretur, tantum non adversis tempestatibus Rhodum enavigavit, amoenitate et salubritate insulae iam inde captus cum ad eam ab Armenia rediens appulisset. Hic modicis contentus aedibus nec multo laxiore suburbano, genus vitae civile admodum in ro stituit, sine lictore aut viatore gymnasio interdum obambulans, mutuaque cum Graeculis officia usurpans prope ex aequo. Forte quondam in disponendo die mane praedixerat, quid . quid aegrorum in civitate esset visitare se velle id a prox, mi aliter exceptum, iussique sunt omnes aegri in publicam 25 porticum deserri ac per valitudinum genera disponi. Perculsus ergo inopinata re diuque quid ageret incertus, tandem singulos circuit, excusans lactum etiam tenuissim cuique et ignoto Unum hoc modo neque praeterea quicquam notatum est, in quo exseruisse ius tribuniciae potestatis visus sit cum a circa scholas et auditoria professorum assiduus esset, moto inter antisophistas graviore iurgio, non desuit qui eum inter-Venientem et quasi studiosiorem partis alterius conviti incesseret sensim itaque regressus domum, repente cum apparitoribus prodiit citatumque pro tribunali voce praeconis com vitiatorem rapi iussit in carcerem. comperit deinde Iuliam uxorem ob libidines atque adulteria damnatam, repudiumque ei suo nomine ex auctoritate Augusti remissum et quamquam laetus nuntio, tamen stati

202쪽

92 c. SUETONI TRANQ. DE VITA CAESARUM LIB. III duxit, quantum in se esset, exorare filiae patrem frequentibus litteris et vel utcumque inervae, quidquid umquam dono dedisset, concedere. Transacto autem tribuniciae potestatis tempore, consessus tandem, nihil aliud secessu devitasse set quam aemulationis cum C. Lucioque suspitionem, petit ut sibi οὶ securo iam ab hac parte, conroboratis his et secundum locum lacile tutantibus, permitteretur revisere necessitudines, quarum desideri teneretur. Sed neque impetravit ultroque etiam admonitus est, dimitteret omnem curam. suorum, quo tam i 2 pide reliquisset Remansit igitur Rhodi contra voluntatem, e vix per matrem consecutus, ut ad velandam ignominiam quasi legatus Augusto abesset. Enimvero tunc non privatum modo, sed etiam obnoxium et trepidum egit, mediterraneis agris abditus vitansque praeternavigantium officia, quibus frequentabatur assidue, nemine locum imperi aut magistratu tendente quoquam quin deverteret Rhodum. Et accesserunt maioris sollicitudinis causae. Namque privignum Gaium Orienti praepositum, cum visendi gratia traiecisset Samum, alieniorem sibi sensit ex criminationibus M. Lolli comitis et rectoris eius. Venit etiam in su 20spitionem, per quosdam beneficii sui centuriones a commeatu castra repetentis mandata ad complures dedisse ambigua et quae temptare singulorum animos ad novas res viderentur. De qua suspicione certior ab Augusto factus, non cessavit efflagitare aliquem cuiuslibet ordinis custodem lactis atque 2513 dictis suis. Equi quoque et armorum solitas exercitationes omisit redegitque se, deposito patri habitu, ad pallium et crepidas, atque in tali statu bienni fere permansit, contem-tior in dies et invisior, adeo ut imagines eius et statuas Nemausenses subverterint, o familiari quondam convivio men sotione eius orta, extiterit qui Gai polliceretur, consestim se, si iuberet, Rhodum navigaturum caputque exulis sic enim appellabatur relaturum. Quo praecipue non iam metu sed Pscrimine coactus est, tam suis quam matris inpensissimis precibus reditum expostulare, impetravitque adiutus aliquan 35 tum etiam casu. Destinatum Augusto erat, nihil super ea re

nisi ex voluntate maioris fili statuere is sorte tunc M. Lollio offensior, facilis exorabilisque in vitricum fuit. Permittente

203쪽

TIBERIUS. 3 ergo Gaio revocatus est, Verum sub conditione ne quam partem curamVe rei p. attingeret. Rediit octavo post secessum anno, magna nec incerta spe 1 futurorum, quam et ostentis et praedictionibus ab initi aetas iis conceperat. Praegnans enim Livia cum an marem editura esset, variis

captaret ominibus, ouum incubanti gallinae subductum nunc sua nunc ministrarum manu per Vices usque lavit, quoad pullus insigniter cristatus exolusus est Ac de insante Scribο- 10nius mathematicus praeclara spopondit, etiam regnaturum quandoque, sed sine regi insigni ignota scilicet tunc adhuc caesarum potestate. Et ingresso primam expeditionem ac per Macedoniam ducente exercitum in Syriam, accidit ut apud Philippos sacratae olim victricium legion m arae sponte subi- istis conlucerent ignibus et mox, cum Illyricum petens iuxta Patavium adisset Geryonis oraculum, sorte tracta, qua monebatur ut de consultationibus in Aponi fontem talos aureos iaceret, Venit ut summum numerum iacti ab eo Ostenderent: hodieque sub aqua visuntur hi tali Ante paucos vero quam 20 revocaretur dies aquila, numquam antea Rhodi conspecta, in culmine domus eius assedit et pridie quam de reditu certior

fieret, vestimenta mutanti tunica ardere visa est Thrasyllum quoque mathematicum, quem ut sapientiae prosessorem contubernio admoverat, tum maxime expertus est, affirmantem, ab nave provisa gaudium afferri cum quidem illum, durius et contra praedicta cadentibus rebus, ut salsum et secretorum temere conscium, eo ipso momento, dum spatiatur una, praecipitare in mare destinasset.

Romam reversus, deducto in larum filio Druso, statim e 15 Carinis ac Pompeiana domo Esquilias in hortos Maecenatianos transmigravit totumque se ad quietem contulit, privata modo Osficia obiens ac publicorum munerum expers. Gaio et Lucio intra triennium desunctis, adoptatur ab Augusto simul cum fratre eorum M. Agrippa, coactus prius

M ipse Germanicum fratris sui filium adoptare. Ne quicquam postea pro patre familias egit aut ius, quod amiserat,

ulla parte retinuit. Nam neque donavit neque manumisit, ne hereditatem quidem aut legata percepit ulla aliter quam ut

204쪽

94 M. AUETONI TRANQ. DE VITA CAESARUM LIB. ΙΙΙ.peculi referret accepta. Nihil ex eo tempore praetermissum est ad maiestatem eius augendam, ac multo magis post quam, Agrippa abdicato atque seposito, certum erat, uni spem suo - 16 cessionis incumbere data rursus potestas tribunicia in quinquennium, delegatus pacandae Germaniae status, Parthorum

legati, mandatis Augusto Romae redditis, eum quoque adire in provincia iussi. Sed nuntiata Illyrici delectione, transiit ad curam novi belli, quod gravissimum omnium externorum bellorum post Punica, per quindesim legiones paremque auxiliorum copiam trienni gessit, in magnis omnium rerum diuera ficultatibus summaque frugum inopia. Et quanquam saepius

reVocaretur, tamen perseveravit, metuens ne vicinus et praevalens hostis instaret ultro cedentibus A perseverantiae grande pretium tulit, toto Illyrico, quod inter Italiam regnumque Noricum et Thraciam et Macedoniam interque Danubium is flumen et sinum maris Hadriatici patet, perdomito et in dicio-17nem redacto. Cui gloriae amplior adhuc ex opportunitate cumulus accessit. Nam sub id fere tempus Quintilius Varus cum tribus legionibus in Germania periit, nemine dubitante quin victores Germani iuncturi se Pannoniis suerint, nisi de eo bellatum prius Illyricum esset. Quas ob res triumphus ei

decretus est, multique et magni honores censuerunt etiam quidam ut Pannonicus, alii ut Invictus, nonnulli ut Pius cognominaretur. Sed de cognomine intercessit Augustus, eo contentum repromittens, quod se desuncto suscepturus esset. 26 Triumphum ipse distulit, maesta civitate clade Variana nihilo minus urbem praetextatus et laurea coronatus intravit positumque in Saeptis tribunal, senatu astante, conscendit, ac medius inter duos consules cum Augusto simul sedit; unde populo consalutato, circum templa deductus est. MI Proximo anno repetita Germania, cum animadverteret Varianam cladem temeritate et neglegentia ducis accidisse, 'nihil non de consilii sententia egit semper alias sui arritrii

contentusque se uno, tunc praeter consuetudinem cum compluribus de ratione belli communicavit. Curam quoque solito 35 exactiorem praestitit. Traiecturus Rhenum, commeatum Omnem ad certam sormulam adstrictum non ante transmisit, quam consistens apud ripam explorasset vehiculorum onera,

205쪽

TIBERIUS. 95 ne qua deportarentur nisi concessa aut necessaria. Trans Rhenum ver eum vitae ordinem tenuit, ut sedens in cespite nudo cibum caperet, saepe sine tentorio pernoctaret, praecepta sequentis diei omnia et si quid subiti muneris iniungens dum esset, per libellos) daret addita monitione ut, de quo

quisque dubitaret, se nec ali interprete quacumque vel noctis hora uteretur. Disciplinam acerrime exegit, animadver-19sionum et ignominiarum generibus ex antiquitate repetitis, atque etiam legat legionis, quod paucos milites cum liberto 1' suo trans ripam venatum misisset, ignominia notato. Proelia, quamvis minimum fortunae casibusque permitteret, aliquant constantius inibat quotiens lucubrante se, subit ac nullo propellente, decideret lumen et extingueretur, confidens, ut aiebat, ostento sibi a maioribus suis in omni ducatulo expertissimo. Sed re prospere gesta, non multum aluit quina Bructero quodam Occideretur, oui inter proximos Versantiet trepidatione detecto tormentis expressa consessio est eo gitati facinoris A Germania in urbem post biennium regres msus triumphum, quem distulerat, egit, prosequentibus etiam ad legatis, quibus triumphalia ornamenta impetrarat. Ac priusquam in Capitolium flecteret, descendit e curru seque praesidenti patri ad genua summisit Batonem Pannonium ducem, ingentibus donatum praemiis, avemam transtulit, gratiam referens, quod se quondam cum exercitu iniquitate loci cir ra cumclusum passus esset evadere arandium dehinc populo , mille mensis, et congiarium trecenos nummos viritim dedit. Dedicavit et concordiae aedem, item Pollucis et castoris suo fratrisque nomine, de manubiis. Ac non multo post, 21 lege per consules lata ut provincias cum Augusto communi a Cter administraret simulque censum ageret, condito lustro in IllTricum profectus est. Et statim ex itinere revocatus iam quidem adfectum, sed tamen spirantem adhuc Augustum repperit fuitque una secreto per totum diem. Sol vulgo persuasum quasi egresso post secretum ser- ab monem Tiberio, vox Augusti per cubicularios excepta sit:

νεerum populum R. qui sub tam Ienti maziliis eriti Ne illud quidem ignor aliquos tradidisse, Augustum palam nec

dissimulanter morum eius diritatem adeo improbasse, ut non

206쪽

s6 c. AUETONI TRANQ. DE VITA CAESARUM LIB. III. numquam remissiores hilarioresque sermones superveniente

eo abrumperet sed expugnatum precibus uxoris adoptionem x ' non abnuisse, vel etiam ambitione tractum, ut tali successore desiderabilior ipse quandoque fieret. Adduci tamen nequeo quin existimem, circumspectissimum et prudentissimum prim scipem, in tanto praesertim negotio, nihil temere fecisse sed vitiis Tiberii virtutibusque perpensis potiores duxisse Virtutes, praesertim cum et rei p. causa adoptare se eum pro eontione iuraverit, et epistolis aliquot ut peritissimum rei militaris utque unicum P. R. praesidium prosequatur. Ex te quibus in exemphim pauca hinc inde subieci. Vale, iucundissime Tiberi, o feliciter rem gere, ἐμοὶ, καὶ ταῖς μου - αιπε στρατηγῶν. Iucundissime et ita sim feliae, vir fortissime e duae UME πτε vale. Ordinem assimorum tuorum Ego vero, mi Tiberi, et ab inter o rerum di cultates καὶ τοσαυτην ποθυμίαν τῶν στρατευομενων non potuisse quemquam prudentiusserersus quam tu geraeris, Mistimo. Ii quoque qui tecum fuerun omnes confitentur, regum uium in te posse dici: T. . . ..is, Unus homo nobis vigilando restituit rem. πSine quid incidit de quo sit cogitandum diligentius, sine quid stomachor valde medius Fiditis Tiberium meum

desidero, succurritque versus ille Homericus Τουτου γ έωτομένοιο, καὶ ἐκ τυρος αἰθομένοιο A Mpso νοστη, ωμεν, ἐπεὶ περίοιδε νοῆσαι. Alisnuatum te esas continuatione laborum cum audio et Dyo, di me perdant nisi cohorrescit corpus sum teque oro ut parcas tibi, ne si te languere audierimus, et ego et mater tua e iremus et de summa imperi sui popu-ius R. periclitetur. 3. Nihil interes raseam ipse necne, si tu non alebis. Deos obsecro, ut is nobis consererentis valere uno et semper patiantur, si non P. R. pctrosi sunt.

Exeessum Augusti non prius palam secit, quam Agrippa

iuvene interempto. Munc tribunus militum custos appositus as Occidit, lectis codicillis, quibus ut id facere iubebatur quos codicillos dubium fuit, Augustusne moriens reliquisset, quo materiam tumultus post se subduceret an nomine Augusti

207쪽

TIBERIUS. 97 Livia et ea conscio Tiberio an ignaro dictasset. Tiborius renuntianti tribuno, factum esse quod imperasset, nsque -- perasse se et redditurum eum senatui rationem respondit, invidiam scilicet in praesentia vitans. Nam mox silentio rema obliteravit. Iure autem tribuniciae potestatis coacto senatu 23 inchoataque adlocutione, derepente velat impar dolori congemuit, utque uon solum vox sed et spiritus deficeret optavitas perlegendum librum Druso filio tradidit. Inlatum deinde

Augusti testameniam, non admissis signatoribus nisi senatorii 10 ordinis, ceteris extra curiam signa agnoscentibus, recitavit

per libertum Testamenti initium suit: uoniam atro fortuna Gaium et Lucium filios mihi eripuit, Tiberius Caesar moi eae parte dimidia et seaetante heres esto. Quo et

ipso ancta suspiti est opinantium, successorem ascitum eum 15 necessitate magis quam iudicio, quando ita praelari non abstinuerit. Principatum, quamvis neque occupare confestim neque 24 agere dubitasset, et statione militum, hoc est vi et specie dominationis assumpta, diu tamen recusavit, impudentissimo etsi mimo nunc adhortantis amicos increpans ut ignaros, quanto bellua esset Nerium, nunc precantem senatum et procumbentem sibi ad genua ambiguis responsis et callida IMI si Iione suspendens ut quidam patientiam rumperent atque unus -- -

in tumultu proclamaret Aut agat, au desistat alter coram ra exprobraret, ceteros, quod polliciti sint tarde praestare, sed ipsum, quod praestet tarde polliceri. Tandem quasi coactus, et querens miseram et onerosam iniungi sibi ervitutem o. reoepit imperium nec tamen aliter, quam ut depositurum se quandoque spem saceret. Ipsius verba sunt Bum veniam adaesi tempus, quo vobis aequum possit rideri dare vos Iiquam senectuti meas requiem. cunctandi causa erat metus undique imminentium discri 2bminum, ut saepe lupum se auribus tenere diceret. Nam et servus Agrippae clemens nomine non contemnendam manum35 in ultionem domini compararat, et L. Scribonius Libo vir ο- bilis res novas clam moliebatur, et duplex seditio militum in Illyrico et in Germania exorta est. Flagitabant ambo exercitus multa extra ordinem, ante omnia ut aequarentur stipendio

208쪽

s c. UETONI TRANQ. DE VITA CAESARUM LIB. III. praetorianis Germaniciani quidem etiam principem detractabant non a se datum, summaque vi Germanicu , qui tum iis praeerat, ad capessendam rem p. urgebant, quamquam obfirmate resistentem. Quem maxime casum timens, partes sibi quas senatui liberet, ruendas in re p. depoposcit, quana stinisersae suscere sola nemo posset, nisi cum altero Melesiam cum pluribus. Simulavit et valitudinem, quo aequiore

animo Germanicus celerem successionem vel certe societatem

principatus opperiretur. Compositis seditionibus Clementem quoque, fraude deceptum, redegit in potestatem. Libonem, hne quid in novitate acerbius fieret, secundo demum anno in senatu coarguit, medio temporis spatio tantum cavere Ontentus; nam et inter pontifices sacrificanti simul pro secespita plumbeum cultrum subiciendum curavit, et secretum petenti

nonnisi adhibito Druso filio dedit, dextramque obambulantis sveluti incumbens, quoad perageretur sermo, continuit di Verum liberatus metu civilem admodum inter initia ac paulo minus quam privatum egit. Ex plurimis maximisque honoribus praeter paucos et modicos non recepit. Natalem suum, plebeis incurrentem circensibus, Vix unius bigae ad-2οiectione honorari passus est. Templa, flamines, sacerdotes decerni sibi prohibuit, etiam statuas atque imagines nisi permittente se poni permisitque ea sola conditione, ne inter simulacra deorum sed inter ornamenta aedium ponerentur. Intercessit et quo minus in acta sua iuraretur, et ne mensis di September Tiberius October Livius vocarentur. Praenomen quoque imperatoris cognomenque patris patriae, et civicam in vestibulo coronam recusavit ac ne Augusti quidem nomen, quamquam hereditarium, ullis nisi ad reges ac dynastas epistolis addidit. Nec amplius quam mox tres ad consulatus, unum paucis diebus, alterum tribus mensibus, tertium absens usque in Idus Maias gessit. 27 Adulationes de aversatus est, ut neminem senatorum aut officii aut negotii causa ad lecticam suam admiserit, consularem vero, satisfacientem sibi ac per genua orare conan-ε tem, ita suffugerit ut caderet supinus atque etiam, si quid in sermone vel in continua oratione blandius de se diceretur, non dubitaret interpellare ac reprehendere et commutare

209쪽

TIBERIUS. scontinuo. Dominus appellatus a quodam, denuntiavit ne se amplius contumeliae causa nominaret. Alium dicentem

sacras eius Occupationes et rursus alium, auctore eo senatum se adisse, Verba mutare et pro auctore suasobrem, pro sacris laboriosas dicere coegit. Sed et adver-28sus convicia malosque rumores et famosa de se ac suis carmina firmus a patiens, subinde iactabat, in cinitate libera linguam mentemque libera esse debere; et quondam senatu cognitionem de eius modi criminibus ac reis flagitante, on id tantum, inquit, otii habemus, ut implicare nos pluribus negotiis debeamus; si hanc fenestram aperueritis, nihil aliud agi sineιis: omnoum inimiciιiae hoc praet to ad nos deferentur. Extat et sermo eius in senatu perciuilis: Siquidem Io rus aliter fuerit, dabo operam, rationemra factorum meorum dictorumque reddam si perseveraverit,

in ricem eum odero.

Atque haec eo notabiliora erant, quod ipse in appellan 29 dis venerandisque et singulis et universis prope excesserat humanitatis modum. Dissentiens in curia a Q. Haterio, Igno-H3o , inquit, rogo, si quid adversus te liberius sicut senator disero. Et deinde omnis adloquens Diaei et nunc et saepe alias P. C. bonum e salutarem principem qu mros tanι e tam libera potestate instruaeistis, senatui ser-τire debere et unwersis civibus saepe, et plerumque etiam ab singulisu neque id diaeisse me paenitet, et bono et aequos e fanentes eos habui domino et adhuc habeo. Quin etiam speciem libertatis quandam induxit, conserva Miis senatui a magistratibus et maiestate pristina et potestate. Neque tam parvum quicquam neque tam magnum publici pri- ο vatique negotii suit, de quo non ad patros conscriptos reserretur de vectigalibus ac monopoliis, de extruendis reficiendisve peribus, etiam de legendo vel exauctorando milite ac legionum et auxiliorum descriptione, denique quibus imperium prorogari aut extraordinaria bella mandari, quid et quata forma regum litteris rescribi placeret. Praefectum alae, de vi et rapinis reum, causam in senatu dicere coegit. Numquam curiam nisi solus intravit lectica quondam introlatus aeger,

eomites a se removit. Quaedam adversus sententiam suam 3IT

210쪽

10 C. SUETONI TRANQ. DE VITA CAESARUM LIB. III. decerni, ne questus quidem est. Negante eo destinatos magistratus abesse portere, ut praesentes honori adquiescerent, praetor designatus liberam legationem impetravit. Iterum censente, ut Trebianis legatam in pus novi theatri pecuniam ad munitionem viae transferre concederetur, optinere non potuit qus rata voluntas legatoris esset cum senatus consultum per discessionem forte fieret, transeuntem eum in alteram partem, in qua pauciores erant, secutus est

nemo.

cetera quoque nonnisi per magistratus et iure ordinarioth agebantur, tanta consulum auctoritate ut legati ex latea adierint eos querentes, trahi se a caesare ad quem missi forent. Nec mirum, cum palam esset, ipsum quoque eisdem 3 et assurgere et decedere via. corripuit consulares exereitibus praepositos, quod non de rebus gestis senatui scriberent, o quodque de tribuendis quibusdam militaribus donis ad se referrent, quasi non omnium tribuendorum ipsi ius haberent. Praetorem conlaudavit, quod honore inito consuetudinem antiquam retulisset de maioribus suis pro contione memo- randi. suorundam illustrium exequias usque ad rogum re et quentavit. Parem moderationem minoribus quoque et personis et rebus exhibuit cum Rhodiorum magistratus, quod litteras publicas sine subseriptione ad se dederant, evocasset, ne verbo quidem insectatus a tantum modo iussos subscribereti remisit. Diogenes grammaticus, disputare sabbatis Rhodi

solitus, venientem eum, ut se extra ordinem audiret, non admiserat a per servolum suum in septimum diem distulerat: hunc Romae, salutandi sui causa pro foribus adstantem, nihil amplius quam ut post septimum annum rediret admonuit. 3Praesidibus onerandas tributo provincias suadentibus rescripsit, boni pastoris asse tondere pecus, non Nub re. 33 Paulatim principem exeruit, praestititque etsi varium diu, commodiorem tamen saepius et ad utilitates publicas proniorem Ao primo eatenus interveniebat, ne quid perperam fieret. Itaque et constitutiones senatus quasdam rescidit, et magistratibus pro tribunali cognoscentibus plerumque se offer bat consiliarium assidebatque iuxtim vel exadversum in parte

SEARCH

MENU NAVIGATION