C. Suetoni Tranquilli quae supersunt omnia: quae supersunt omnia

발행: 1877년

분량: 479페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

NERO. 71 inter sollemnia triumphi prosequente. In huno dixit Licinius

crassus orator, mirari In quod a -- barbam ha ret, cui a ferretim, cor piumbeum esset. Huius filius praetor C. Caesarem abeuntem opsulatu, quem advero sua auspicia legesque gessisse existimabatur, ad disquisitionem senatus Vocavis mox consul imperatorem ab exercitibus Gallicis retrahere temptavit, successorque ei per factionem

nominatus, prinoipio civilis belli ad corfinium captus est. Unde dimissus Massiliensis obsidiona laborantis cum adventulo suo confirmasset, repetite destituit, acieque demum Pharsalica occubuit vir neque satis constans et ingenio truci, in desperatione rerum mortem timore appetitam ita expavit, ut haustum venenum paenitentia evomuerit medicumque manumiserit, quod sibi prudens ac sciens minus noxium temperasis set consultante autem N. Pompeio de mediis ac neutram partem sequentibus, solus censuit hostium numero habendos. Reliquit filium omnibus gentis suae procul dubio praese 3rendum. Is inter conscios caesarianae eois quamquam insons damnatus lege Pedia, cum ad cassium Brutumque sem propinqua sibi cognatione iunctos contulisset, post utriusque interitum classem olim commissam retinuit, auxit etiam, nec

nisi partibus ubique profligatis M. Antonio sponte et ingentis meriι loco tradidit solusque omnium ex iis, qui pari lege damnati erant, restitutus in patriam, amplissimos honores 'a5 percucurrit ac subinde redintegrata dissensione civili, eidem Antonio legatus, delatam sibi summam imperii ab iis, quos cleopatrae pudebat, neque suseipere neque recusare fidenter propter subitam valitudinem ausus, transiit ad Augustum et in diebus paucis obiit, nonnulla et ipse infamia aspersus. Nam so Antonius eum desiderio amicae Serviliae Naidis transfugisse

iactavit. Ex hoc Domitius nascitur, quem emptorem familiae pecu 4niaeque in testamento Augusti fuisse mox vulgo notatum est, non minus aurigandi arte in adulescentia clarus quam deindeas ornamentis triumphalibus ex Germanico bello. Verum arrogans, profusus, immitis censorem L. Plancum via sibi decedere aedilis coegit praeturae consulatusque honore equites R. matronasque ad agendum mimum produxit in scaenam.

282쪽

172 c. UETONI TRANQ. DE VITA CAESARUM LIB. I. Venationes et in circo et in omnibus urbis regionibus dedit, munus etiam gladiatorium, sed tanta saevitia, ut necesse suerit 5 Augusto clam frustra monitum edicis coercere. Ex Antonia maiore patrem Neronis procreavit, omni parte vitae detestabilem. Siquidem comes ad Orientem C. Caesaris iuvenis, occiso liberi suo, quod potare quantum iubebatur recusarat, dimissus e cohorte amicorum nihilo modestius vixit sed et in via Appiae vico repente puerum itatis iumentis haud ignarus obtrivit, et Romae medio foro cuidam equiti R. liberius iurganti culum eruit perfidiae vero tantae, ut non umod argentarios pretiis rerum coemptarum, sed et in pra tura mercede palmarum aurigarios fraudaverit notatus obhaeo et sororis ioco, ' querentibus dominis factionum reprae sentanda praemia in postetum sanxit Maiestatis quoque ei adulteriorum incestique cum sorore Lepida sub excessu Ti i heri reus, mutatione temporum evasit decessitque Pyrgi morbo aquae intercutis, sublato filio Nerone ex Agrippis ,

Germanico genita.

Nero natus est Anti post VIIII mensem quam Tiberius excessit, XVIU El. Ian. tantum quod exoriente sole, paeae ut radiis prius quam terra contingeretur De genitura eius statim multa et formidolosa multis coiectantibus, praesagio fuit etiam Domitii patris vox inter gratulationes amicorum negantis quicquam eae se et Agrippina nisi detestassiisse ei mala publico nasci potuisse. Eiusdem futurae infelicitatis' signum evidens die lustrico extitit nam c. caesar, rogavi' sorore ut infanti quod vellet nomen daret, intuens claudium patruum suum, a quo mox principe Nero adoptatus est, imse dixit dare, neque ipse seri sed per iocum, et aspernante

Agrippina, quod tum Claudius inter ludibria aulae erat 'Trimulus patrem amisit; .cuius ex parte tertia heres, vehano quidem integram cepit, correptis per coheredem Gaium universis bonis. Et subinde matre etiam relegata, paeηη inops atque egens apud amitam Lepidam nutritus est, ob duobus paedagogis saltatore atque tonsore. Verum claudio imperium adepto, non solum paternas opes reciperaVit, esset crispi Passieni vitrici sui hereditate ditatus est Graii3

quidem et potentia revocatae restitutaeque matris usque '

283쪽

NERO. 173 floruit, ut emanaret in vulgus, missos a Messalina uxore Claudii, qui eum meridiantem, quasi Britannici aemulum, strangularent. Additum fabulae, at eosdem dracone e pulvino

se proferente conterritos refugisse. Quae fabula exorta est, s deprensis in lecto eius circum cervicalia serpentis exuviis; quas tamen aureae armillae ex voluntate matris inclusas dextro brachio gestavit aliquandiu ac taedio tandem maternae memoriae abiecit, rursusque extremis suis rebus frustra requisiit. 1 Tener actu necdum matura pueritia circensibus ludis 7 Troiam constantissime favorabiliterque lusit. Undecimo aetatis anno a claudio adoptatus est Annaeoque Senecae iamtuno senatori in disciplinam traditus. Ferunt, Senecam proxima nocte visum sibi per quietem c. caesari praecipere, et fidem usomnio Nero brevi secit, prodita immanitate naturae quibus primum potuit experimentis. Namque Britannicum fratrem,

quod se post adoptionem Aenobarbum ex consuetudine salutasset, ut subditivum apud patrem arguere conatus est. Amitam autem Lepidam ream testimonio coram afflixit, graditissoans matri, a qua re premebatur.

Deductus in forum tiro populo congiarium, militi donativum proposuit, indictaque decursione praetorianis scutum sua manu praetulit exin patri gratias in senatu egit. Apud eundem consulem pro Bononiensibus Latine, pro Rhodis atra que Iliensibus Graece verba seoit. Auspicatus est et iurisdictionem praesectus urbi sacro Latinarum, celeberrimis patronis non tralaticias ut assolet et brevis, sed maximas plurimasque postulationes certatim ingerentibus, quamvis interdictum a claudi esset. Nec multo post duxit uxorem Octam viam, odiditque pro claudi salute circenses et venationem. Septemdecim natus annos, ut de claudio palam factum gest, inter horam sextam septimamque processit ad excubitores, eum ob totius diei diritatem non aliud auspicandi tempus aecommodatius videretur proque Palati gradibus imperator 35 consalutatus, lectica in castra et inde raptim appellatis militibus in curiam delatus est, discessitque iam vesperi, ex immensis, quibus cumulabatur, honoribus tantum patris patriae

nomine recusato propter aetatem.

284쪽

174 C. SUETONI TRANQ. DE VITA CAESARUM LIB. VI.

0rsus hinc a pietatis ostentatione, claudium apparatissimo lanere elatum laudavit et consecravit Memoriae Domitii patris honores maximos habuit Matri summam murum rerum privatarum publicarumque permisit. Primo etiam imperii die signum excubanti tribun dedit optimam matrem, ac deinceps eiusdem saepe lectica per publicum simul vectus est. Antium coloniam deduxit, ascriptis Veteranis e praetorio additisque per domicilii translationem ditissimis primipilarium ubi et portum peris sumptuosissimi fecit. Io Atque ut certiorem adhuc indolem ostenderet, eae Augusti io praescripto imperaturum se professus, neque liberalitatis neque clementiae, ne comitatis quidem exhibendae ullam occasionem omisit. Graviora vectigalia aut abolevit aut minuit. Praemia delatorum Papiae legis ad quartas redegit. Divisis populo viritim quadringenis nummis, senatorum nobilissimo is cuique, sed a re familiari destituto annua salaria, et quibusdam quingena, constituit, item praetorianis cohortibus frumentum menstruum gratuitum. Et cum de supplicio cuiusdam capite damnati ut ex more subscriberet admonereiur: 0uam vellem, inquit, nescire litteras omnis Ordihes sub-m inde ac memoriter salutavit. Agenti senatui gratias respondit: Cum meruero. Ad campestres exercitationes suas admisit et plebem, declamavitque saepius publice recitavit et carmina, non modo domi sed et in theatro, tanta universorum laetitia, uti reonationem supplicatio decreta sit, eaque rapars carminum aureis litteris Iovi capitolino dicata. 11 spectaculorum plurima et varia genera edidit iuvenales, circenses, oenicos ludos, gladiatorium munus. Iuvenalibus

senes quoque consulares anusque matronas recepit ad lusum.

circensibus loca equiti secreta a ceteris tribuit, commisitque Metiam camelorum quadrigas Ludis, quos pro aeternitate imperii susceptos appellari maximos voluit, ex utroque ordine et sexu plerique indicras partes sustinuerunt notissimus eques R. elephanto supersidens per catadromum decucurrit: inducta Afrani togata, quae Incendium inscribitur, conces-35sumque ut scaenici ardentis domus supellectilem diriperent ac sibi haberent sparsa et populo missilia omnium rerum per omnes dies singula cotidie milia avium cuiusque generis,

285쪽

NERO. 175

multiplex penus, tesserae frumentariae, Vestis, aurum, argentum, gemmae, margaritae, tabulae pictae, mancipia, iumenta, atque etiam mansuetae ferae, norissime naves, insulae, agri.

Hos ludos spectavit e prosceni fastigio. Munere, quod in II amphitheatro ligne regione Martii campi intra anni spatium

fabricato dedit, neminem occidit, ne noxiorum quidem exhibuit autem ad ferrum etiam quadringentos senatores sescentosque equites Romanos, et quosdam tortunae atque existimationis integrae, ex isdem ordinibus consectores quoque serato rum et varia harenae ministeria exhibuit et naumachiam marina aqua, innantibus beluis item pyrrichas quasdam e mmero epheborum, quibus post editam operam diplomata eivitatis Romanae singulis optulit. Inter priricharum argumenta taurus Pasiphaam ligneo iuvencae simulacro abditam iniit, ut 15 multi spectantium crediderunt Icarus primo statim conatu iuxta cubiculum eius decidit ipsumque cruore respersit. Nam perraro praesidere, ceterum accubans, parvis primum foraminibus, deinde toto odio adaperto spectare consuerat. Instituit et quinquennale certamen primus omnium Romae 20 more Graeco triplex, musicum gymnicum equestre, quod appellavit Neronia dedicatisque thermis atque Tmnasio, senatui quoque et equiti oleum praebuit. Magistros toto certamini praeposuit consulares sorte, sede praetorum. Deinde in orchestram senatumque descendit, et orationis quidem caret minisque Latini coronam, de qua honestissimus quisque contenderat, ipsorum consensu concessam sibi recepit, citharao

autem a iudicibus ad se delatam adoravit ferrique ad Augusti statuam iussit. Gymnico, quod in septis edebat, inter buthysiae apparatum barbam primam posuit, conditamque in ad auream pΥxidem et pretiosissimis margaritis adornatam capitolio consecravit. Ad athletarum spectaeulum invitavit et virgines Vestales, quia lympiae quoque cereris sacer/otibus spectare conceditur.

Non immerito inter spectacula ab eo edita et Tiridatis in 13as urbem introitum retulerim. Quem Armeniae regem, magnis pollicitationibus sollicitatum, cum destinato per edictum die ostensurus populo propter nubilum vistulisset, produxit quo opportunissime potuit, dispositis circa sori templa armatis

286쪽

176 i. UETONI TRAM DE VITA CAESARUM LIB. I. cohortibus, curuli residens apud rostra triumphantis habitu, inter signa militaria atque vexilla; et primo per devexum pulpitum subeuntem admisit ad genua adlevatumque dextra exosculatus est, dein precant tiara deducta diadema inposuit, verba supplicis interpretata praetori viro multitudini pro snuntiante perductum inde in theatrum ac rursus supplicantem iuxta se latere dextro conlocavit quae imperator I4 consalutatus, laurea in capitolium lata, Ianum geminum clausit, tam nullo quam residuo bello.

consulatus quattuor gessit primum bimenstrem, secun-lodum et novissimum semenstres, tertium quadrimenstrem medios duos continuavit, reliquos inter annua spatia variavit.

15 In iuris dictione postulatoribus, nisi sequenti die ac per libellos, non temere respondit cognoscendi morem eum tenuit, ut continuis actionibus omissis singillatim quaeque per vices 15 ageret. Quotiens autem ad consultandum secederet, neque in commune quicquam neque propalam deliberabat, sed et conscriptas ab uno quoque sententias tacitus a secreto

legens, quod ipsi libuisset perinde atque pluribus idem videretur pronuntiabat. οIn curiam libertinorum filios diu non admisit admissis a prioribus principibus honores denegavit candidatos, qui

supra numerum essent, in solatium dilationis ac morae legionibus praeposuit consulatum in senos plerumque menses dedit. Defunctoque circa M. Ian. altero e consulibus, emi 25nem substituit, improbans exemplum vetus canini Rebili uno die consulis Triumphalia ornamenta etiam quaestoriae dignitatis et nonnullis ex equestri ordine tribuit, nec utique de causa militari. De quibusdam rebus orationes ad senatum missas, praeterito quaestoris ossicio, per consulem plerum 30 16 que recitabat. Formam aedificiorum urbis novam excogitavit, et ut ante insulas a domos porticus essent, de quarum solariis incendia arcerentur: easque sumptu suo extruXit. Destinarat etiam ostia tenus moenia promovere atque Inde fossa mare veteri urbi inducere. M ulta sub eo et animadversa severe et coercita, nec

minus instituta adhibitus sumptibus modus publicae caenae ad sportulas redactae interdictum ne quid in popinis cocti

287쪽

NERO. 77 praeter legumina aut holera veniret, cum antea nullum non obsonii genus proponeretur amicti suppliciis christiani, genus hominum superstitionis novae ac maleficae vetiti quadrigariorum lusus, quibus inveterata licentia passim vagantibus a fallere aesturari per iocum ius erat pantomimorum lactiones cum ipsis simul relegatae adversus falsarios tunc pri-17mum repertum, ne tabulae nisi pertusae a te lino perforamina traiecto obsignarentur cautum ut testamentis primae duae cerae, testatorum modo nomine inscripto, vacuaelo signaturis ostenderentur, ac ne qui alieni testamenti scriptor legatum sibi ascriberet item ut litigatores pro patrociniis certam iustamque mercedem, pro subsellis nullam omnino darent, praebente aerario gratuita utque rerum actu ab aerario causae ad sorum ac reciperatores transferrentur, et ut i5 omnes appellationes a iudicibus ad senatum fierent. Augendi propagandique imperii neque voluntate ulla ne-l8que spe motus umquam, etiam ex Britannia deducere exercitum cogitavit, nec nisi verecundia, ne obtrectare parentis

gloriae videretur, destitit. Ponti modo regnum concedente ad Polemone, item Alpium defuncto cotti in provinciae sormam redegit. Peregrinationes duas omnino suscepit, Alexandrinam et 19 Achaicam: sed Alexandrina ipso profectionis die destitit, turbatus religione simul ac perieulo. Nam cum circumitisas templis in aede Vestae resedisset, consurgenti ei primum lacinia obhaesit, deinde tanta oborta caligo est, ut dispicere non posset. In Achaia Isthmum perfodere adgressus, praetorianos pro contione ad inchoandum opus cohortatus est, tubaque signo dato primus rastello humum effodit et corbulaeso congestam umeris extulit. Parabat et ad caspias portas expeditionem, conscripta ex Italicis senum pedum tironibus

nova legione, quam agni Alexandri phalanga appellabat.

Haec partim nulla reprehensione, partim etiam non mediocri laude digna in mun contuli, ut secernerem a probrisa ac sceleribus eius, de quibus dehinc dicam. Inter ceteras disciplinas pueritiae tempore imbutus et 20 musica, statim ut imperium adeptus est, Terpnum citharoedum, Vigentem uno praeter alios, arcessiit diebusque con-

288쪽

178 c. 8UETONI TRANQ. DE VITA CAESARUM LIB. I. tinuis post caenam omenti in multam noctem assidens, paulatim et ipse meditari exercerique coepit, neque eorum quicquam omittere, quae generis eius artifices vel conservandae vocis causa vel augendae factitarent; sed et plumbeam Oha tam supinus pectore sustinere, et clΥstere vomituque pudi

gari, et abstinere pomis cibisque officientibus: done blandiente profectu quamquam exiguae vocis et fuscae) prodire in scenam concupiit, subinde inter familiares Graecum proverbium iactans, oeculiae musicas nullum esse remeerum. Et prodit Neapoli primum, o ne concusso quidem repente i. motu terrae theatro ante cantare destitit, quam inchoatum absolveret nomon. Ibidem saepius et per complures cantavit dies sumpto etiam ad reficiendam vocem brevi tempore, impatiens secreti a balineis in theatrum transiit, mediaque in orchestra frequente populo epulatus, si pavium subbibisses, naliquid se fulseria tinnisurum Graeco sermone promisit. captus autem modulatis Alexandrinorum laudationibus, qui de novo commeatu Neapolim confluxerant, plures Alexa dria evocavit. Neque e segnius adulescentulos equestris ordinis et quinque amplius milia e plebe robustissimae iuven- ρtutis undique elegit, qui divisi in lactiones, plausuum genera condiscerent bombos et imbrices et testas vocabanthope ramque navarent cantanti sibi, insignes pinguissima coma et excellentissimo cultu pueris a sine anulo laeviis, quorum duces quadringena milia sestertia merebant. 21 cum magni aestimaret cantare etiam Romae, Neroneum agona ante praestitutam diem revocavit, agitantibusque cunctis caelestem v em respondit quidem in hortis se oo' piam volentibus facturum, sed adiuvante vulgi preces etiam statione militum, quae tunc excubabat, repraesentaturum se Npollicitus est libens ac sine mora nomen suum in albo pro' fitentium citharoedorum iussit aseribi sorticulaque in urnam cum ceteris demissa, intravit ordine suo, simul praefecti prae tori citharam sustinentes, post tribuni militum, iuxtaque ami eorum intimi. Utque constitit, peracto principio, Niobam . cantaturum per cluvium Rufum consularem pronuntiavit ei in horam fere decimam perseveravit, coronamque eam ei reliquam certaminis partem in annum sequentem distulit, t

289쪽

NERO. 179 saepius canendi occasio esset. Quod cum tardum videretur, non cessavit identidem se publicare. Dubitavit otiam an privatis spectaculis operam inter scenicos daret, quodam praetorum sestertium decies offerente. Tragoedias quoque can- tavit personatus, heroum deorumque item heroidum a dearum personis effectis ad similitudinem oris sui et seminae, prout quamque diligeret. Inter cetera cantavit canacen parturientem, Oresten matricidam Oedipodem excaecatum, Hediculem insanum. In qua sabula fama est, tirunculum militem 1a positum ad custodiam aditus, cum eum ornari a vinciri catenis, sicut argumentum postulabat, videret, accurrisse serendae opis gratia. Equorum studio vel praecipue ab ineunte aetate flagravit, 22 plurimusque illi sermo, quamquam vetaretur, de circensibus 15 erat et quondam tractum prasinum agitatorem inter condiscipulos querens, obiurgante paedagogo de Hectore se loqui ementitus est. Sed cum inter initia imperii eburneis quadrigis otidie in abaco luderet, ad omnis etiam minimos circenses e secessu commeabat, primo clam, deinde propalam: et ut nemini dubium esset, eo die utique affuturum. Neque dissimulabat velle se palmarum numerum ampliare quare spe ctaculum multiplicatis missibus in serum protrahebatur, ne dominis quidem iam antionum dignantibus nisi ad totius diei

cursum greges ducere. Ox et ipse aurigare atque etiam et spectari saepius voluit, positoque in hortis inter servitia et sordidam plebem rudimento universorum se oculis in circo maxim praebuit, aliquo liberto mittente mappam unde magistratus solent. Nec contentus harum artium experimenta Romae dedisse, Achaiam, ut diximus, petit, hinc maximem motus instituerant civitates, apud quas musici agones edi solent, omnes citharoedorum coronas ad ipsum mittere. Easade grate recipiebat, ut legatos, qui pertulissent, non modo primos admitteret, sed etiam familiaribus epulis interponeret. A quibusdam ex his rogatus ut cantaret super caenam, e re ceptusque effusius, solos scire audire Graecos, solosqus es studiis suis dignos ait Neo profectione dilata, ut primum cassiopen traiecit, atatim ad aram Iovis casti cantare auspicatus, certamina deinceps obiit omnia. Nam et quae diver 23 12.

290쪽

180 C. SUETONI TRANQ. DE VITA CAESARUM LIB. I. sissimorum temporum sunt, cogi in unum annum, quibusdam etiam i ratis, iussit, et Olympiae quoque praeter consuetudinem musicum agona commisit. Ac ne quid circa haec occupatum avocaret detineretve, cum praesentia eius urbicas res egere a liberi Helio admoneretur, rescripsit his verbis s istiameis nunc tuum consilium sit et votum celeriterraverti me, tamen sua re et optare potius debes, ut Nerone dignus revertar. cantante eo, ne necessaria quidem causa excedere theatro licitum est Itaque et enixae quaedam in spectaculis di-1οonntur, et multi taedio audiendi laudandique clausis oppidorum portis, aut furtim desiluisse de muro aut morte simulata lunere elati. Quam autem trepide anxieque certaverit, quanta adversariorum aemulatione, quo metu iudicum, vix credi potest Adversarios, quasi plane conditionis eiusdem, Obser-15

Vare, captare, infamare secreto, nonnumquam ex occursu

maledictis incessere, ac si qui arte praecellerent, conrumpere etiam solebat udices autem prius quam inciperet reverentissime adloquebatur, omnia se facienda fecisse, sed meritum in manu esse Fortunae illos ut sapientis e do 20ctos risos fortuita debare eaecludere; atque, ut auderet hortantibus, aequiore animo recedebat, ac ne si quidem sine sollicitudine, taciturnitatem pudoremque quorundam pro tri-24 stitia et malignitate arguens suspectosque sibi dicens. Incertando vero ita legi oboediebat, ut numquam excreare ausus, 2b sudorem quoque frontis brachio detergeret atque etiam in tragio quodam actu, cum elapsum baculum cito resumpsisset, pavidus et metuens ne ob delictum certamine summoveretur, non aditer confirmatus est quam adiurante hypocrita, non animadversum id inter exultationes succlamationesque populi. δοVictorem autem se ipse pronuntiabat qua de causa et praeconio ubique contendit Ao ne cuius alterius hieronicarum memoria aut vestigium extaret usquam, subverti et unco

trahi abicique in latrinas omnium statuas et imagines imperavit. Aurigavit quoque plurifariam, Olympiis vero etiam 35 decemiugem, quamvis id ipsum in rege Mithradate carmine

quodam suo reprehendisset; sed excussus curru sto rursus repositus, cum perdurare non posset, destitit ante decursum:

SEARCH

MENU NAVIGATION