Ioannis Wieri, ... Opera omnia. Quorum contenta versa pagina exhibet

발행: 1660년

분량: 624페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

ra DE MAos rq ia. Sed quid pluribus opus t cum ex eo quod Thessalonis

z. U. . censibus scribit D. Paulus de Antichristo, permultos ab eo signis &ptodigiis mendacibus seductum iti, lanid obstrue colligatur, ea, quae a magis ostententur, este ficta. Uti tamen eorum haud improbo interpretationem , qui mendacia dici contendunt, quod homines ad mendacia pelliciant, ut cauti ex suo effectu aut nomen aut sortiri silet : ita quoque concedant oportet, ut ψευδιὰ explicemus falsis, admittantque utranque explicationem,

quam his verbis assirmat D. Augustinus: Mendacia dicuntur signa& prodigia, vel quia videbuntur & non erunt, vel quia homines ad mendacia deducent. Quin & Avitus Alcimus episcopus Viennensis, qui clatuit sub Zenone & Anastasio Impp. anno 9O.gami carmine exprimit, quam tuemur sententiam, lib. 2. de Peccato origin.

Legifer ut quondam vafer sub rege superbo, Dum noυa mous,aret jussi miracula signi,

Commovit livore magos, ut talia tentent, Oeeumulentque Has caelo ferυente ruinas.

Istis iuppetereisor ausi rem potestas,

Demere, non etiams,hnent addere monstra, Aemula sedsignis tantum, non viribus aequa. 2Emula, inquit, signis, non aequa viribus. I 3 . Non abs te hic etiam Decretorum testimonium accive δ . pane. ro , in quibus haec leguntur: Nec mitum de magorum piaestigiis.,. quorum in tantum prodiere maleficiorum artes, ut etiam Mosi in vim t. illis signis resisterent, vertentes virgas in dracones, dc aquam in

fingis nem. In gentilium etiam libris legitur, quod quaedam maga Circe socios Vlyssis mutaverit in bestias: item de sacrificio , quod

Arcades de suo Lycaeo immolabant, ex quo quicunque sumerent. in bestiarum formas converterentur. Sed haec omnia magicis praestigiis potius fingebantur, quam rerum veritate complerentur. Ut ergo ipsi errores ignorantibus manifesti fiant, de eorum proprietate atque inventoribus juxta traditionem majorum patrum dicere congruum arbitramur. Magi sunt, qui vulgo inalefici ob fascinorum magnitudinem nuncupantur. Hi sunt, qui permissa Dei elementa concutiunt, turbant mentes hominum minus confidentium in Deo,&c. Hucusque decreta.

a . . . - .

172쪽

INFAMIBU s. Ias

othia mulier in rador, non Samuelem,sed hujm imagine diaboli ectrum excitavit.

Hi No ut ad mulierem in Endor maleficam, vel Pythonis spitita impraegnatam , meo proposito objiciendam , confugiatur, per me licet: quum nullum hic aeque atque sacrae Scripturae testimonium admittam. Ea Samuelem excitasse legitur, e terra ascendentem, solito corporis habitu & vestitu, ac futura in Dei manu adhuc posita praedicentem. Ecclesiastici quoque author tradit, ipsius Samuelis haec acta & vaticinia fuisse, quam ait: eum dormiviile, tegi notum fecisse fine in vitae suae, dc exaltavilla vocem saam e terra, dc vaticinatum esse, delendam esse impietatem gentium. si a. Etsi vero histotiae circumstantiae, & Iesu Syrach asserere videantur, ipsum apparuisse Samuelein: peditius tamen rem intuen--ti ostendam , non ipsum Samuelem, sed illius imagine diaboli spectrum, Pythiae sceluinae libenter obsequutum, ut ludificaret, visum fuisse. g. 3. Primo dilate lavetoque edicto a mortuis quaeri veritatem Avetuit divina vox , mulcta mortis constituta: nec per eos doceti vult vivos, nec ab iis aliquas expectare patefactiones. Non inveniatur in te consulens mortuos: qui hoc facit, est eδέλυγμα Deo suo: hoc est, res talis, quam odit Deus, abominat , dc in aeternam i, abjicit damnationem. Proinde nos suo verbo , in quo sese & voluntatem suam expresse declaravit, inniti firmissime voluit Christus, Tinquiens: Mosen habent, & prophetas . . fi 4. Adhaec , piorum Animas maleficarum carmitribus e designata a Deo sede evocari, & in corpora inhumata compelli, vel falsissimu .s est: vel ne in sinu quidem Abrahae, loco beatis assignato, tutae existant eorum animae, in Domini manu conservatae. At earmini, o

Satanam nihil unquam ab hac morte in sanctorum animas potulisse, nec bonos spiritus magicis artibus obedire: nec secretas semel corporibus & collocatas in definitis sedibus animas, si revocentur, redire, ut Ethaicis persti alam erat, confelsum est hactenus: sed ad scilicia se illarum imagine ostentant daemones. χ' circa non a tortuis ipsis, verum a daei noni bas illotam habita vcstitis , νεκρομέν respousa accipiebant. quae, si illi integris dc expressat mortuo- . . ruua corporibu, ccrnerentur, νεκυομανΤMαι : ita vero tenues, nebulo- 'I' '

173쪽

sas & evanidas sibi circumfunderent umbras, nuncupabantur. Vere D. Chrysostomus ait: Non anima defuncti est, quae dicit, Anima talis ego sum : sed daemon, qui haec, ut homines decipiat, sic confingit. ibidem: Animae sunt in loco certo,& expectant judicium, neque se inde possunt commovere. ε 3. Antea quoque Samuel plus minus biennio mortuus fuerat: dc eius corpus si non omnino computruerat, tamen ita deserismatum Histe certum est; ut eximia illa specie viva , qua antea innotuerat, dc qua se nunc denuo fictus hic sistit Samuel, apparere ne-uiverit. Neque etiam deorum magnificentiam referre potuisse cadavero sum corpus, quilibet novit: quum tamen deos e terra ascendere , se contueri assii maret divinatrix. multo minus quivit

loqui & vaticinari iste Samuel. g 6. Quorsum etiam Samuelis piissimi vatis tamdiu sepulti cot-pus , pallium consuetum eodem momento , ex impiae lascinatticis mulierculae iiDerio incorruptum assumpsisset, quod insepulchrum.

secum non assumpsit, nec eo amiciebatur mortuus p Hoc autem

sanctissimi viri spectrum ostentate, facile fuisse illi, inficias ite nolo,

qui se in lucis angelum transformat, cumprimis apud impiata regem, tum perditam Satanae servulam. g T. Deinde cum ipsa historia paulo ante testetur, Deum contumaci dc a edita tegi ipsum consulenti, responsa dare noluisse, Vel per viventes prophetas aut sacerdotes, vel per somnia: multo minus per divinum vatem ex morte suscitatum, quem nec vivum audire voluit Saul, vel per angelum ὀ coelis missiam, respondit regi,

quem in furore suo omnino repudiarat. Quo etiam nomine motus

Saul, Pythiam divinatricem professionis ergo, publico edicto juxta Dei voluntatem ex Israele exulantem, furtive vero latentem,

iniqua ratione consulere statuit: quasi indignabundi animi institutum fuisset, Flectere sinequeo superos, e cheronta movebo. Ideo non potuit non oὸisse & execrati hoc factum Deus, dc justo judicio deploratam illusione daemoniaca Saulis impietatem contra

suum& ipsius praeceptum , contra etiam conscientiae testimonium designat. un punire . ut in praestacti Saulis mentem Satanaetiscinum merito permiserit. Nec novum aut inauditum hoc est, ubi quos pertinacis impietatis homines esse praevidot, praescitque, magis solet excaecare, indurare, spiritui mendacii relinquere, dc in reprobam Diuitigeo by Cooste

174쪽

II INFAMI nos. I a Ttam tradere mentem. Exemplo sit pharaonli invicta pertinacia, Ex.d. . s.fides mendacibus spiritibus data. 3c extrema inde punitio. β 8. Nd porro historia commemorat, Samuelem senem pallium indutum indigne tulisse, quod e sua quiete excitus esset, atque eum Sauli regi loquutum vaticinatumque fuisse: hinc non convincitur, verum extitisse Samuelem hoc spectrum. QDniam 'diabolo, spiritui mille artifici, non sit dissicile quamcumque formam mentiri, quidvis fingere, timulare, & de futuris jam antea Vaticinio patefaetis praedicere: maxime vero , de quibus manifesta praeludia , & eventus minime dubii indicia in fotibus fere videbantur. Nec ignoravit Satan. certissima esse, quae Sauli vaticinatus fuerat vit Dei Samuel. Ideo a Samuele antea praedicta repetit, potuitque non temere conjecturam facere ex apparata hostium magnifico & instructis copiis, item ex dictis, factis & circumstantiis reliquis belli praesentis, quam sortem in eo conflicta assequeretur Saul: potissimum cum ipsum 4 Deo abjectum, nec resipiscentem, de adversus Dei mandatum postremo Pythiam vatem diaboli mancipium consulentem, in sua haberet potestate .atque pro suo impellere nutu, &praesentis praelii obiicere posset exitio. Ideoque Saulem mortuum testatur Scriptura in transgressione sua , qua praevali- 'catus erat contra Dominum : nempe contra Domini verbum,quod

non custodivit, dc quod Pythonem consuluit interrogando, neque requisivit Dominum: ob hoc interfecit eum, translato regno ad Davidem filium Isai. Jes Θμ4 9. Porro si Iesu Syrach testimonium urgeatur, quanquam rae, aut,

. Hieronymo teste illi ab Ecclesia non concedatur authoritas

dogmata confirmandi Ecclesiastica , nee rerum earundem conti

versas dirimendi: haec tamen quoque ad date libet, ne pia hujus libit doctrina elevati putetur, Iesum Syrach lolummodo ex primo Samuelis libro historiam proponere: quod factum est, sinplici

enarrare oratione, quemadmodum legitur, ut ad avitae virtutis aemulationem posteros invitaret, provocaterque : Samu lis item laudes succinia recensere: minime disserere voluisse, verane an mcta fuerit Samaelis apparitio. ' Ist,fouem g IO. Intet Hebraeorum autem Rabbinos quanquam pauci 'aliter sentiant, tamen Pythonum opus esse, fere omnes censent: dc

nihil aliud praetet praestigias, vanitatem, mendacium 3c deceptionem. Samuelem intelligant spiritum Pythonicum, qui induerat

175쪽

Samuelis speciem: idim Samuelem visum esse dicere sauli. Mulier videbat Samuelem, neque tamen audiebat eum alloquentem Saulem': sicuti nec Saul videbat Samuelem, hoc est , illusione in illam diabolicam, quae videbatut illi Samuel. Sunt inter eos qui haee omnia mulieris putant arte conficta, quae ex certis conjectutis se deluserit Saulem. Κimchi contra adversarios sic arguit: Si Deus suscitavit Samuelem, ut si iturum eventum indicatet Sauli: cui eventum illum non magis revelavit per somnia aut per prophetas, aut per saccidotum oracula, quam per maleficam mulieremi. Saadia vero , & vias, quod ipsa mulier, cum praeter solitum morem mitanda videret, stupefacta, coeperit magna clamare voce ,hanc vetam Hiise visonem, non quidem mulieris arte,sed Dei virtute apparentem, falso existimarunt.

Te vero Samuele non evocato a divinatrice, Patrum quorundam ententiae.

CAETERUM, ut buic nostrae sententiae roboris aliquid aecresiat, audi argutissimi sanctioris Theologiae censorem Augustinum,

lib. 'Quaestionum vetetis & novi Tinamenti: Indignum facinus aestimo, inquit, si secandum verba historiae commendetur assensus. Quomodo enim fieri poterat, ut arte magica attraheretur vir & nativitate sanctiis, & vitae operibus justus Z aut, si non attractus est, consensit: quod utrumque de viro austo credere absurdum est. Si enim invitus adductus est, nullum sustragium habet justitia. si autem . voluntarius , amisit meritum spirituale, quod positus in carne quaesiverat: quod valde a vidum est, quia hinc qui justus recedit, permanet justus. Porro autem hoc est praestigium Satanae, quo ut plurimos fallat, etiam in potestate se habere justos confingit. si a. Quod Apostolus iniet caetera ait: Ipse Satanas transfigurat se in angelum lucis. Ut enim errorem faceret,in quo & ipse gloriaretur, in habitu viri justi& nomine se subornavit: ut nihil pio scere spem quam praedicabant Dei cultoribus,mentiretur, quando hinc exeuntes justos finxit in sua esse potestate. Sed hoc quosdam fallit, quod de morte Saul & filiorum ejus non sit mentitus: quas magnum sit diabolo , ante diem , occasum corporis irae videre, quum signa soleant quaedam apparere morituris, quippe a quibus Dei protectio

176쪽

II IN F. AMraus Taytectio amota videtur. quanto magis diabolus,quem angelicam e- state sublimem prophetica oracula fuisse testantur: de cujus magnitudine Apostolus ait: An ignoratis altitudinem Satanae e Quid mi rem ergo, si imminentem prope mortem potuit praevidere, cum hoc sit, unde fallit, di se in Dei potestate vult ad orati Z

3. Nam tanta hebetudine demens e Tectus cst Saul, ut ad Py- thoni illam confugeret. Depravatus enim causa peccati, ad haec se contulit,quae damnaverat. Sed si quis propter historiam, ut ea, quae verbis expressa sunt, putet non praetermittenda , ne ratio historiae inanis sit: recte faciet quidem, si tamen minime istud ad veri rapiat

rationem, sed ad visum&intellectum. Saul namque reprobus factus, poterat bonum intellectum habere. Historicus enim mentem

Saulis & habitum Samuelis descripsit, ea, quae dicta & visa sunt, ex- primens: praetermittens, si vera, an falsa sint. Quid enim ait 8 Audiens in quo habitu esset excitatus, intellexit linquit) hunc esse Samuelem. Quid intellexerit, retulit:& quia non bene intellexit,

contra sci ipturam alium adoravit quam Deum: dc putans Samuelem, adoravit diabolum, ut fructum fallaciae suae haberet Satanas. Hoc enim nititur, ut adoretur quasi Deus.

g 4. Si enim vere illi Samuel apparuisset, non utique virJustus, permisisset se adorari, qui praedicaverat Deum solum esse adoran dum. Et quomodo homo Dei, qui cum Abraham in restigerio erat, dicebat ad virum pestilentiae, dignum ardore gehennae,Cras mecum elis ρ His duobus titulis labtilitatem fallaciae suae prodit improvidus Satanas: quia & adorati se permisit sub habitu & nomine S

muelis, contra legem: dc vitum peccatis pressum, quum magna d, stantia peccatorum &justorum ut, cum Samuele justissimo fui tum mentitus est. Vetum potest videli, si de Samuelis nomine taceatur, quia Saul cum diabolo futurus erat. Ad eum enim transmigravit, quem adoravit. g 1. Idem ad Simplicianum, ubi ultro citroque quaestionem de L. . . excitato Samuele agit asset, tandem ait: man quam in hoc facto potest esse alius lacilior intellectus, dc expeditior exitus, non ut v ete spiritum Samuelis excitatum a requie sua credamus, sed aliquod phantasma & imaginariam illusionem, diaboli machinationibus factam: quam proptere a Scriptura nomine Samuelis appellat, en praquia solent imagines rerum earum nominibus, quarum imagines

sunt, appellari. Quis enim, qui hominem picium dubitet vocare

177쪽

ram cum aspicimus, propria quaeque nomina incunctantet adhubemus: veluti cum intuentes tabulam aut parietem , dicimus , Ille Cicero est, ille Salustius, &e.. quum aliud nihil sint, quam pictae imagines. g 6. Et paulo post: Si vero liquido constat, nominibus earum terum, quarum imagines sunt, easdem imagines appellari: non mirum est, quod Scriptura dicit Samuelem visum, etiamsi forte ima-ε. p. II. go Samuelis visa apparuit, machinamento ejus, qui itans figurat se velut in angelum lucis, &ministros suos velut ministros justitiae.

Jam vero , si illud movet, quomodo a maligno spiritu Sauli veta praedicta sint: potest δc illud mirum videri, quomodo daemones

inan. agnoverint Christum, quem Iudaei non agnoscebant. g 7. Cum enim vult Deus etiam per infimos & infernos spiritus aliquem vera agnoscere, temporalia duntaxat, atque ad istam mortalitatem pertinentia: facile est, & non incongruum, ut Omnipotens de justus, ad eorum poenam, quibus ista praedicantur, ut ma tum, quod eis impendet, antequam veniat praenoscendo patiantur, Occulto apparatu mysteriorum suorum, etiam spiritibus talibus aliquid divinationis impertiat: ut quod audiunt ab angelis, praeuun- cient hominibus. Tantum autem audiunt, quantum omnium Do

minus atque moderatot vel jubet, vel sinit. thide etiam spiritus Pythonicus in Actibus Apostolorum attestatut Paulo apostolo, dc euangelista esse conatur. Miscent tamen isti allacias luas: & verum, quod nosse potuerint, non docendi in agis, quam decipie di fine praenunciant. Et forte hoe est, quod quum illa imago Sa- muelis, saulem praedicetet moriturum, dixit etiam secum fututum; quod utique fallum est, &c. idem lib. a. de Doctiina Christiana, capite a 6. ait, Samuelem hunc fuisse imaginem sacriletio excitatam. Et arator libri de mirabilibus iactae Scriptutae, si is sit Augusti-hi, negat vetum fuisse samuelem, cap. II. 6 8. In reeitandis bis Augustini sententiis coplosior fui studio, quod haud ita pridem monachum studietim, qui in publica concione ipsius Samuelis syiritum vet8 evocatum fuisse, ex Augustino defenciete eonatus sit. Nostro huic sensui calculum addit Tettullianus, in libro de Anima dicens, Diabolum illusisse ite mulieri &sauli, & illlus oculis, hujus vcto auribus imposuisse. Iustinus Mat- Ur in explic. quaest. 11. daecionem famaelis habitu & figura apparuistii

178쪽

INFAMIBUs. I 3Ipatuisse asstinat. Origenes in historia de Bileaino ait, Bonos spuritus non obtemperare caminibus magicis.

. vero, &-eam vocant, quae saetificiis solenni titu institutis & peractis, atque diris execrationibus ab Orco manes educit, accitosque de futuris sciscitatur: sta Samuelem mulier excitasse putatur in Eudor. , g a. Hanc AEneam quoque ςxercuisse traditur, quum in Italiam venisset, occiso Miseno tubicine. Apud Lucanum quoque ae . s. Erichthonem maleficam Thessalam , fascinatricemque evocasse . I ea. mortuum narratur, qui belli Pharsalici eventum Sexto Pomprio denunciat. Dicitur oc Apollonius Romae verbis occulte pronunciatis, puellam nuptiarum die resuscitasse, cujus illum nobilem sceiptorem Philostratum testem esse miror. Idem gloriami se Achillis animam ab inferis evocasse, ut corporis sui molem ostentaret, de ad interrogata de gestis in bello Trojano ipsi responderet: Non, , inquit, sicut Vlyiles terram essedim , agnorum sanguine manes Aetallis eduxi: sed omnes adhibui preces, quas placandis heroum animabus sacerdotes Indorum dici jubent. Appion quoque Grammaticus memoriae prodidit se umbram Homeri evocasse, ut ab eo percunctaretur, erias esset, de quibus parentibus editus. ε 3. Sed eadem est ratio. oc mera daemonii ludibria, si ea videbantur ita acta esse: iis enim mire erat exposita antiquitas, Dei ignara. quemadmodum ea dc ad herbarum facultates usqueadeo fuit Ψά. .. attonita, ut ad vitam revocari inortuos herba quapiam crediderit. Sie Xanthus historicusin primo lib. Historiarum scripsit, occisum draconis catulum herba quapiam resuscitatum, quam magi Balta voeant. Eadem Thilonem,quem draco interfecerat,vitae restitutum: de Iuba rex Mauritaniae, herba itidem in Arabia hominem vitae redis ditum esse tradit. Hoc autem quum fieri nequeat, illos in lipothymiam vel animi deliquium illapses,vel alioqui morbo prope victos, admota illa herba vires vel excitante, vel etiam niturae respirantis virtute quasi revixisse fuisse visos, mea est sente ας . Nee veto ex Israelis ecem hic solus deliquit Saul,nee etiam isti Ethnici daemones mortuorum umbris involutos consuluerunt.

179쪽

s, quum nescirent Deum, minus mirum est varias exquirendae voluntatis divinae , placandorum numinum, & explorandorum s turorum rationes emnxisse. Sed &in reliquum Dei populum petvasit furor ille, qui etiam usque ad hoc nostrum seculum in quinusdam male sanis perduravit ingeniis. Usitatissimam etenim superioribus annis fuisse consuetudinem acciendorum & interrogandorum maniam, norunt majores: re hac de re peculiaria & magna . volumina fuisse consarcinata, eademque in quibusdam scholis

palam proposita, sunt qui meminerunt. Nobis aurem cura mandata incumbit, ut omnem consociationem cum daemoniis dc eorum ministris execremur, ne eorum usu polluamur, dc oscitantia vel se curitate eotum retibus implicemur incauti.

CAPUT. XII.

PORRO ritus, quibus commoveti ex imo animas, producique illi arbitrabantur, item vatiatum divinationum magicatum anonstrosas species , prodigiososque modos , Satanae artificio in aeternam hominum perniciem dolose confictos, in historiis annota. tos, & ab Ethnicis usurpatos, erudite in doctissimis suis Commentariis , de Praecipuis divinationum generibus describit multijugae lectionis vir CAs PAR PEUCRRUs. Ubi licet plurima lecta dignissima, atque huc facientia, comperies: nos tamen 6c alia non pauca nec observatione indigna sequentibus capitibus propo

nemus.

a. Et incantatores quidem, ariolos , aruspices, augures,pvthonissas, genesianos, saltores, sortilegos discernit divus Augustinus libro de Natura daemonum: id quod Decretis annotatum etiam est 2 6. q. 3. &4. c. igitur. Divini autem omnes dicuntur, quum vel inita cum daemonibus manifesta se ietate vaticinantur, ' vel superstitiosis quibusdam artibus, quae ex occulto cum daemonibus pacto scaturiunt,mancipati idem essiciunt. Vel sit Divinatio,alberius rei assirmatio, quae neque ex causis. neque ex verisimilibus signis est collecta. Aci species veniamus.

β 3. ΛεμνοιανΤείαν describit Psellus ,& eam fidisse in usu apud μην --, Assylios ait: sed & Chaldaeis dc AEgyptiis familiaris fuit. Ea etiamnum hodie utuntur Turcae, licet non nihil diverse. In pelvim aqua

180쪽

II IN p AMIsos I 33 tepletam imponebantur aureae dc argenteae Iaminae , lapidesbuepletiosi characteribus certis signati: & postquam consueta essentriolata verba, quibus daemon exciebatur, proponebatur quaestio. Tum primo quidem sonitus tenuis absque voce audiebatur, qui signum erat ingredientis daemonis: post aqua inundante,voces exiles ex ea emergebant, quibus ad quaestionem respondebatur: aut opera data exiles admodum, ne mendacii coargui posset daemonium 'in bis quae non nOVerat.

si A. rvamem hoc a priore discrepabat, quod non voce edpicturis responsa expediebat. Collocabantur vasa vitrea, rotunda, aquis conserta limpidissimis ,& circum collocabantur accensi cerei: eumque evocatio daemonis secreto murmure finita, & quaestio telata eliet, adhibebatur puer impollutus, aut mulier praegnans, quae vitra studiose accurateque intueretur ,ac circumspiceret, rogaretque, imperaret&flagitaret rcsponsa. Ea tandem imaginibus aquae impressis ,&per vitra pellucida tenitentibus, diabolus ostendebat. g Κατοπηομυτεμ, ex nitidis tersisque divinat speculis,in quibus propositarum rerum imagines effictae, redditaeve a diabolo fui 'gent. Ea usus est Didius Iulianus imperator: dc pleraque Satanae Mibnitu praevidisse, quae acciderunt, scribitur. . - 6. , ex crystallis fabrefactis atque expolitis, c eolludente in his diabolo inplerisque enim minuta specie alias materiae alterius conditus delitescit) depictas notas atque figuras e-vem ara ac rerum quaesitarum, quasi vaticinans sitis Magis renun

ciat.

si T. Δακτυλομαντε- appellatur, quando ex annuIis ad certos coeli postus fabrefactis, vel diabolico titu consecratis divinant ma-Ιefici. At, qui vetitis his divinationum daemoniacarum modis utuntur, nimis impune inter Christiani nominis homines degunt quam- .phitimi. Ex simili ossicina nuper quidam annulum eadem religione sacratum heroi obtulit' viginti coronati, venum, ejus scilicet virtutis, ut felicem consequeretur eventum in quocunque lutiis genere, quamdiu hunc comportaret. Cujus rei ut faceret periculum, as. sumpto annulo lusit, & qaidem fortuna annuente, benignaque. Quo successu illectus coronatos numerat, reditque ad consuerae

negociationis exercitium & lusum , ac perdidit duplo plus, quam antea luctifecerat. Expertus itaque se delusum , annulum infringi

SEARCH

MENU NAVIGATION