Ioannis Wieri, ... Opera omnia. Quorum contenta versa pagina exhibet

발행: 1660년

분량: 624페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

Fufa tria

tus quinquaginta erat ulnarum: hrius duae tertiae partes ire occupabantur , quae ad figuram pertinebant: tres vero descriptionem faciebant, quorum quilibet suum tantum curabat locum, duravitque ea descriptio pet integrum diem. g 6. Hujusmodi quoque aliam Tuneti a quodam artis petitiss-mo descriptam vidi: cujus pater duo volamina commentationum in ejus artis Canones conscripserat, quos qui exacte sciunt, summo habentur ab omnibus pretio. Ego solum tres, Tu ueti unum , Fes.sae vero duos videre potui: duas quoque in ejus artis regulas, Explicationes, & Commentatium Margiani cujusdam, ejus parentis

quem olim Tuneti vidi, & aliud ab Ιbn Chaldi m historiogtapho

co ascriptum. Artis regulae cum Commentariis possunt quinquaginta aureis habeti Tuneti. si T. Breviter, Fessae tria in universum sunt fiudicorum de divunorum genera: primi, ut diximus, Geomanticis vel Gyromant, cis utuntur figuris. Alii aquam catino vitreo insulam olei guttula admixta, lucidam & transparentem reddunt, in qua tanquam in speculo daemones confertim se videre assirmant, qui exercitum numerosum repraesentant: quorum nonnulli in itinere sunt, alii rivum transmittunt, alii terrestre praeliam gerunt: quos quietos interrogant, daemonibus nutu manum vel oculorum indicio respondentibus, o temeratia credulitast Vitreum vas pueris interdum vix octavum egressis annum in manuum dant, a quibus, num hunc vel illum daemonem viderint, interrogant. Permulti eo deininentiae rediguntur, ut in his nugis magnam pecuniae vim profundant.

8. Tertium genus est mulierum Veneticarum , quae se cum daemonibus h.ibere familiaritatem assirmant: daemones autem aut rubros, aut albos, aut nigros appellant. g 9. Hodie adhuc in coemiterio vel lato publico Constantianopoli divinandi artem profitentur, victum hinc quaelitantes. Turcae viridc mulieres cum primis AEgyptiae, ab initio idololatiae. Hi in arena notatis figuris, vel ejectis colligatis aleis, dc notarum nu- m cto collecto, in libro nescio quid legentes submurmurantesque vaticinantur: vel ceram cum oleo confundentes, donec refiixerit expectant, ex apparentibus deinde characteribus divinant. Nomnunquam Dissiligod by Corale

192쪽

II Iuva MIllus I snunquam ex liqua , speculo, vitro, & id genus similibus organis praesagiunt, haud dubie ab impietatis & magistro ita instructi, ut eos longa antiorum 1erie, quasi ab uberibus maternis, virulentum effusmodi lac exurisse, minime hae suem. 4 Io. Sic de quodam divino, Diophanes nomine, refert Aput ejus : Corinthi nunc apud nos passim Chaldaeus quidam hospes, mitis totam civitatem responsis turbulentat, & arcana fatorum stipibus emetendis edicit in vulgum, qui dies copulam nuptialem as. firmet, qui fundamenra moenium perpetuet, qui negotiatori coinmodus , qui viatori celebris, qui navigiis opportunus. Mihi denique proventum .hujus peregrinationis inquirenti, multa respondit, de oppido mira, & satis varia. Sed hae e omnia falsa esse, testatur Sibylla Erythraea, τὸ , ατ fg II. Theraphim imagines futura annunciantis, ad hunc fiebant modum, teste Elia Levita: Mactabant hominem primogenitum , cujus caput torquendo praescissum, postea sale aromatibus condiebatur; inde capiti iubdebatur lamina aurea, cui nomen spirirus inscriptum erat: coramque eo in pariete locaro candelae incendebantur, dc adorabatun

quorum vatum oracusis non esse credendum, nec eos' sis adeundos.

CAPUT. TVI.

AT omnes hi praedictionum modi ἀναΤαλόγοΤοι dicti, qui nullas

in natura causas habent, severissime in Lege divina piohibentur, ubi diversis appellantur vocibus: ut semper apud omnes gemtes divinationum impossurae fuerunt variae. Sic Deuteron. cap. I 8. Non inveniatur in te divinus, qui divinando lutura praedicit, neve aruspex, hariolus, augur, prae stigiator, astrologus, Pythii consultor,

magus aut necromantis.

g a. Ubi per imp quidam intelligunt pria experimentato

rem, qui sortilegio aut stipulatione investigat, num utile sit itineri se committere , aut opus aliquod inchoare. Plerique sentiunt esse generale vocabulum ad omnium divinationum species. Per vero intelligitur is qui ex tet , id est, nubiblis aut ex astris responsa dat, dc dicit hunc aut illum diem cavendum in his vel illis Τ electio

193쪽

I 6 D E M a o et 3 PIEesectionibus, quae tamen astrorum influentiis non ita subjicium thu: puta, si uxorem duxeris, aut domus fundamenta jeceris sub ejusmodi aspectu, erit inauspicatissimum . . Per emata intelligi rutri id qui avium volatum intuetur, dc garritum obser-Vat, ut auguretur: velut cum ex crocitante corvo mortem alicujus

praedicit. 3. Mirandum igitur magnopere , eousque prudentiam hominibus talpi, ut audire, dicto parere, compelli , ligarique spiritum natura nobilissimum, malitia autem ob rebellionem nequissimum, propria virtute hominis , natura eo inferioris, & malignitate pene non impatis quandoque, arbitrentur: quasi se homini prae ver naturam dedere voluerit is, qui Deo cieatori, natura invitante , subjici recusariti iani ergo naturae foedus violatit, hic ne in usum nostrum servabit pactionem λς . Adde, mendacem mendaciique parentem. quae uque vera ad falsitatem. de quaecunque bona ad malitiam inlinquere. Quis nisi laxatae mentis huic fidat, ut de futura veritate percunctetur, quam vel nullo modo sciat, quia ejus naturae est minime uota, vel desuper non revelata: aut .n sciat, malitiose astu mendaciis

involvat. quod si pure eam quandoque proferat, vel coactus id facit; vel, si sponte alciae libenter. malo tamen animo, pessimoquesne proposito. ut scilicet pemiciosus offendat in posterum, dc Ve-ritate qualicunque, quae in rebus agendis parum emolumenti allatura sit, prolata, demum sub alia squae nisi integre pernoscatur, sit

grave incommodum vel exitium patitura in atrocius laedat, dc mendacium ipsum, ceu venenatam escam de exitialem hamum, cautius tegat Tartareus ille piscator. Stultus itaque ille, qui hunc consa, tum abit: at stultior multo, qui inde redit, nisirespiscat. 6 3. Interim non inficior, cum ille rerum naturas cognoscat, multa ex causis naturalibus eam prius scire, quam ab humano i tellectu percipiantur: dc tanto exactius, quanto ejus ingenium est sublimius: ea autem ignaris velut fur praenunciat, praesertim quorum in acta riderit initia 1 ut vaticinari 3 occulta rerum praenovisse credatur. Copiose, docte,&pie in hanc rem, contra ma mas praenotiones, disputat libris novem de Praenot. maxime vero

libro T. Ioannes Franciscus Picus, philosophus insignis. Chrysostomus in Euang elium Ioannis, Homil. I 8. Praedictio, inquit, futurorum immortalis Dei duntaxat opus est. Quod si aliquando

194쪽

daemones aliquid praedixerunt, stultam & ineantum vulgus dee petimi. eorum namque vaticinia passim tilia deprehendumat. Nonnihil in hanc rem quoque dictum est libro I. capite decimo. g 6. Cetta itaque permanet Origenis sententia: Qui ad vana m. 3. meontendunt auguria atque veneficia, divinationes ac philacteria at- με que incantationes, horum gressus conturbantur, horum opera impediuntur, ab ipsis Dei visitatio recedit, ipsos sancti angeli derelinquunt, dccum ipss diabolus permanet, infatuans mentes eorum, obtundens corda illorum, abstrahens a vero sensu eorum , &c.

Addam & Petri Blesensis verba epist. ε9. Mendacii pater veritatem exhibet umbratilem fiequenter, donec infidelitatis filios secum praecipitet in gehennam. Sic erto scientia Christiani nil debet de futuris inquirere, sed illius dispositioni humiliter obedire,

qui disponit omnia suavitet, cujus consiliarius nemo fuit,&C. Non labores noster tempora vel momenta, quae posuit pater in sua potestate. Futurorum enim explorate notitiam auguriis aut aliis illiciistis modis, diabolica tentatio est, fle aeternae damnationis occa- .sio, dcc. Frequenter evenit retum prodigia certos exitus obtinere,' eis tamen nulla fides adhibeatur: licet enim vera saepe pronun-ciem, saepius tantende periculosi is mentiuntui. Nee te tamen

moveat, quod quandoqili exHispensatione divina talia personae

commendabiles acceptae leguntur. - I. Adde. de D. Anton11 praeclaram sententiam: in concedamus paulisper, sdaemones vera nuntiatent, respondete mihi, quis fluctus est nosse venientia i Nunquid aut sciens haec, aliquando laudatus, aut pόnitus est nesciens λ In hoc unusquisque sibi praeparat seu tormenta seu gloriam, si vel negligat setipturarum mandata, vel faciat. Nullus ob id nostrum hanc xttipuit vitam, ut habeat praescientiam faturorum: sed ut praeeeptis Domini ob ens, amicus incipiat esse deservo. Curandum est, non priscire, quae Vinniant, sed implete, quae jussa sunt. ig 8. Quare Phavotinus apud Gellium deterrere volens δc de- ω. m. pellere adolescentes a genethliacis istis &quiSusdam aliis id ge- nus,qui prodigiosis artinus futura omnia dicturos se pollicentur, δέ persuadere eos nullo pacto adeundos esse consulendosue, hujusmodi argumentis concludebat: Aut adversa, inquit, eventura

dicunt, aut prospera. Si dicunt prospera, de fallunt, miser fies, fiu-stra expectando: si adversa dicunt, & mentiuntur, miser fies, fia-Τ a stra

195쪽

I 8 , DE MAOrv II stratimendo. Si vera respondent, eaque sunt non prospera , jaiis inde ex animo miser fies,antequam 4 fato fias: si felicia promittunt. eaque eventura sunt, tum plane duo erunt incommoda: dc expoetatio te spei suspensum fatigabit, & futurum gaudii fructum spes tibi jam dessotaverit. Nullo igitur pacto utendum est istiusinodι hominibus res fututas praesagientibus. g 9. Subjungam hic novum inauditae crudelitatis exemplum, quo Ioannes Galeaceus divinationes Astrologicamque vanitatem putavit esse refellendam. Astrologus, qui de eventu gravissimarum rerum selici prςdictione judicare consuevisset, cum Ioannis Galeacei vultum intentis oculis, ut unt, acerrime contemplaretur: Cogitao inquit, de rebus tuis quam maturrime : nam diu inter homines agere, & hujus seculi lucis usura frui non potes. Cui cum ille : Quid ita Z Propterea, inquit, quod astra , quorum ego regiones & situs ipso natali tuo die notavi, mortem tibi nondum juventutis limites egre ista, non obstrue denunciare videantur. Caeterum Galeaceo captiosissimo interrogationis genere sciscitanti Age vero tu , qui haec natalitia praedicta , ta0quam deum sequeris quamdiu victurus esὸ Respondit Astrologus, Curriculum vivendi fatorum benignitate contigisse sibi satis diutarin M. Verum, inquid ille, ne unquam posthac bonitate & cimentia fatotum stulte confisus, majorem forte quam pari est, de longinquitate vitae spem capias, morieris e vestigio , contraque opinionem tuam. nec te potexit conjurantium astrorum toto coelo vis ulla, tam caeco judicio clari stimorum hominum satis contumeliose illudentem, ab exitio vindicare. simulque cum dicto hominem in vincula abripi x strangulari jussit. I O. Porro exquisitiore in artium harum diabolicarum enuis merationem permitto illis, qui eas didicerunt, ac magistri doctoris. que sui consilio, ductu dc opera, exercere perpetuo suo aliorumque exitio audent, quos in nefariorum suorum scelerum commuis nionem perditiissime adducunt. Dolendum autem hanc pestem immaniter in totum Christianum orbem proserpere, grassarique nimis et maxime ubi vox Euangelii obscutius sonat; dc nescio quibus gentilitiis, &daemoniaco astu non dubie in hominum decepti nem excogitatis supelstitionum iitibus divini cultus vetitas conspurcari Videtur. O . ι .

196쪽

INFAMI a Us

De quorundam Sacrificorum δ' monachorum maσica

divinatione , messicationeque falsissima.

C A P. XVII.

Sus M adhaec locum in familia turgidotum Pythio .spiritu, hic Ainveniunt Magorum albo inseribendi merito , nec ulla ratione τpraetermittendi, plerique sacrifici & monachi, ut indoctissimi, ita &incomparabilis impudentiae, perditissimaeque impietatis . homines vitis piis,quos unice venetot,nihil detractum hic volo qui medicinae sacrae, quam ne primis quidem labris eos gustasse constat, cognitionem mentientes, facile citivis vulgari Consulares, vel alicujus docti inae, judicii, existimationisve viros nominare pudet in de morbo sciscitanti, consiliumque quaerenti, ὀ maleficio vel incantatione esse morbum Nogentium, Ore mendaci respondere perstradere

que non vetentur. '

ε a. Pythii insuper hi vates saepenumero incantatticem vel sagam notoria sua arte per indic ia, si diis placet, indigitare nefitie

audent: honestae alicui, inculpatae ac piae matronae hoc cauterium iniis λων- crebro inurentes, . quo illa nunquam, vel ejins soboles, ne in multam quidem posteritatem, sanari poterit. Enimvero non rerum sua- ὰ1M is, tum fategisse se arbitrantur, quod morbum mendaciter commententur:, nisi etiam insontes calumniis opprimant, odiaque plus quam Vatiniatis apud hoc credulum nimis hominum genus concrutent, litibus integras vicinias personare faciant, amicitias divellant, sanguinis necessi uidine consiticium unionis vinculum dis uvant, ad pugnas promoVeant, carceres procurent, caedes tandem varie architectentur aut eorum qui insontem denotatam hujus malefieii ficti effectricem vel vindicare, vel illi patrocinari student: aut etiam hujus foeminae ab aliis caesae , sive a magistratu male instituto panitae. Horum vivum si me testem dixero, mentiar minume , etiamsi indignatione rumpantur ilia Codro , aut ejus sectae asseclis. g 3. Ita hos ecclesiasticos sciliceis viros, eximia sui instituti mancipia , religionis potissimum pallio, strenuam sibi navare operam & experitur & gloriatur heros illorum Beelzebub: qui ob pecuniae aucupium, aut falsae existimationis cupidine prurientes, hoc modo suas aliorumque animas daemonibus prostituunt & devo-T 3 vent: Diuitigod by Cooste

197쪽

Iso DE MAGIs I Ivent: medicinam artium ut vetustissimam, ita & utilissimam, maximeq; necessariam, ejusmodi incantationum opinione in naturalibus morbis ad vine de salutis perniciem descedantes. Extat falsissimum cujusdam doctissimi viti in hujusino di impostolibus similem ἐρμώλπεμιναχν epigramma Graecum:

Sed dc Latinum ejusciem aliud haud immerito illos pellat:

i Ex horum numero quidam nugaci Dialogo n et Germ nice Latine etenim ob inscitiam non potuit) typis effuso scribit, mulieri cuidam ventrem in eam extumuisse molem, ut uterum g rete censeretur: & quum ante Bacchanalia se partum editutam sp rarer, eoque frustraretur, hanc ad ipsius opem confugisse: qui propinato pharmaco se expulisse duos nucleotum cerasorum jam partim germinate inchoantium, partim ad digiti altitudinem natorum cantharos quartas vulgus dictitat, sex libris mensurx propemo. dum aequivalentes ) addito juramento asserit. Mendacii vero impudentia hinc cognoscitur, quod nusquam in alia cavitate huic e cretioni idonea,quam intestinorum sinu contineri potuerim nucleLSi autem novem circiter menses, a cerasorum postremo natorum tempore in illis impacti, tumorem tantum excitarint jam egermunantes : quae via quaeso interea temporis per intestina arctissime n cleorum mole infarcta, distentaque naturalibus patuit excrementis Mirum, quod eidem commento don assuerit, foeminam hanc medicamenti oblati operatione, eadem opera nucleorum germen emi, tentium acervo agrum consevisse: vel nisi eos expulisset, potuisse

actis loco bene stercolato cum venia id mihi dicere ob rei insuls-tatem liceat J radicibus, post paucos menses laeta gignere protr

dereque in apertum acrem cerasa.

ε s. Idem ille in celebri apud Geldios oppido, ubi olim medicinam publico feci stipendio,in virginum uiuus occlusarum cc nobio, Diuili do by Corale

198쪽

H' INFAMI EUM. Is Inobio, uni valetudinis nonnihil amictae, maleficium esse . quo ex- μώ erceretur, persuasit: nec id nisi missae sacrificio super puellae ventrem celebrato. tolli posse, addit. Qita permisso, peractoque, eam μω-prii num maleficio coepisse exagitat, quum leviter antea naturali aDficeretur malo, postea saepenumero monasterii gubernatrix quam Matrem appellant) nobilitate , aetate & probitate veneranda expostulavit. Suos interiin, qui ipsum ob religionis forte nomen admirentur, habet ridiculus hic actor & ineptiarum scriptor, etiam ossicio pastor: cujus, quamquam mihi intus & in cute noti, nomini parcit calamus, ob conscientiam, quae modestiam imperat, alio- tuinque vitia tegi vult. Qirare & alios similium maleficiorum reos, usdem ordinis homines penitius mihi cognitos, prudens praeteI eo. Qui nis resipiscant, quod ex animo illis optarim, timendum, ne de iis dixerit Iesaias: Percussimus foedus cum morte , & cum inferno fecimus pactum. ς 6. Huc te ferendus iacet ille magus, quia daemoniis edoctus,& ex tenebratum ossicina proserpens, tragicae comediae actum nu

ter exhibuit ad hunc modum. Qui Hambachi in ducatu Iuliaceni suam praestat operam in cuniculis insidiandis Petrus, ubi haud ita pridem anno II 63. in principio Augusti. equum suspenso cervici

cumbalo, pascuis mandasset unde exili erat: ille ratus equum furto an ductum, adiit sacrificum Pythium Gerardum nomine , vicarium in Blatsum , dioecesis Coloniensis: qui consulto prius suo veritatis magistro , larem cum equo Rhenum Bonnae trajecisse , ac in diversorio proximo vendi tutum asseruit. Ipse te onsioni fide apposita, incunctanter insequitiu, rogatque in Rheni trajectu, num talis equus ibi esset transvectus: quod factum esse intelligit, common straturque equi ductus ab uno loco in alium. Tandem post dies aliquot continuo itinere pervenit Hacchenbergaui in comitatu Se nensi , ubi virum ostendit armatum , qui ipsius videbatur insidere equo. Hunc adortus, de equo sibi restituendo , quem suum ella asseverabat, strenue agit, consideratque qua parte non satis muni ta hunc confodere posset, si forte ad pugnam veniretur: in quem soluta finem fabulam hanc machinatus fuerat mendax ille & sanguinatius homicida ab initio. Post multam altercationem actor hic contrectat equi testiculos, quos suo equo exemptos sciebat, color alioqui& forma omnino respondebant. Ita hic culpam de precatus, rem Omnem ordine rectaei, domumque redit. In itinere

autem

199쪽

autem intellexit, mox post ejus abitionem equum inventum fuisse mortuum, altero pede posteriore casu trajecto per funem collo auligatum, unde solvi nequiverat: quae mortis causi extitit. Sic innotuit hujus execrandi vatis & sacrifici veritas , digno certe flagello punienda. Alter autem sumptus & jacturam circiter daterorum decem in eo itinere fecerat: hinc graviter adhuc malefico sacerdoti coram me minitabatur.

Iamalescium , ct divos, insicitia uam δ' errores referunt isdsm medici is chirurgi.

Nec interim aliorum quoque ineptorum hominum, medicinae cognitionem impudenter doloseque jactantium , unicum esse

asylum inficias eo, ut, quum morbi essentiam, multoque magis ejus curationem, ignorent, coganturque ex imperitia velut caeci de coloribus judicate, maleficium mox eisse affirment. Hoc velamine suam dolose tegunt in artis sacrae operibus inscitiam, elabunturque non secus quam iudoeta illa chirurgorum turba, confestim ad divos, velut Quirinum, Antonium, vel qualemcunque alium , refert gangraenam vel sphacetum vel phagedaenam, aut ulcera alia maligna sive curatu contumacia: quae tamen ab initio non usque adeosuerunt prava, quam paulatim illorum , solum ex quibusdam unguentorum formulis incerta periculosaque , medicantium ignorantia , in ejusmini maliciam degenerarunt. At calumniam,

aut potius juste in eos instituendam actionem, hoc maleficii nominis praetextu caute declinare student hi vete malefici. si a Cujusmodi etiam existunt plerique homines, qui nuper ignis chymici sumo insolescentes, ex Theophrasti Paraceis schola se ortos gloriantur: peculiaria arrogantiae, & inanis gloriar mancipia : qui voce Stetitorea, pollicitationibus & sesquipedalibus verbis nihil non possunt, in hoc pulchre suum imitati magistrum: ut memoriae commendarint voces non sani hominis spurcissimas, quibus medicam artem veterem & sacrosanctam insectantur, calumniantur, rejiciunt, pedibusque conterere satagunt, nova

ementiti principia cum vocibus novis: quae nec ipsi quidem intelligunt, nec rationibus defendent, contenti verborum inutilium,

quibus sua Paracelsus opplevit scripta, congerie & acervo. Hic lamediis Diuitigoo by Cooste

200쪽

II IusAMI a Us'. III med isnae monstrebam, veraeque artis inventorem jactat: talem illum quoque habent, colunt & venerantur ejus sectatores. g 3. Hactenus itaque latuit illa artium utilissima, & cumpi, mis in conservando genere humano , si quid aliud: necessaria. Nihil hie est quod singulorum a Deo creatorum vires a rerum Timo diis cognoverit Adamus, nihil item quod a medicis corpus patris φν. a.

atomatibus condiri voluerit Josephus, nihil quoque quod pro modicis leges promulgarit ex Dei jussu Moses. Vanum similitet et gium Jesu syrach, quo medicos proptet necessitatem ab Altissimo

conditos, honore debito assici voluit: Ineptum adhaec, quod sim, titudinem ab eo, quod in rerum natura non existebat, sumpserit Christus, docens, medico non opus esse bene habenti, ita aegroto. Misis. s. Lucam quoque medicum, di quidem dilectum appellata D. Pau-

Ium, testatur veritatis liber. . t

si A. Hi certe veterem coluere medicinam rationi innixam, stin . usuque confirmatam,quam etiamnum nos usurpamus. Nihil hie deventuro in extremis diebus medicinae Monarcha & inventote, Pataeelso Theophrasto. Neque hic chymiam haud levem medicunae partem elevo , quam magnifacio, uti & omnes mecum veteris medicinae cultores: eamque nunc mire exornari ,est quod arti nostrae gratulet: ejus quoque potentia conrra quoscunque morbos extrahi spiritus,&olea, pulveres & sales contici ex sulphure, vitriolo , antimonio, dc id genus mineralibus reliquis, uti & meta SN eis, libenter agnosco, ut qui illa penes me habeam, nec infelici

ter utar.

. Ut vero institutum prosequat, hujus scholae, ut videli de dici voluit, antesignanus,& nctae nobilitatis oberro cujus nomen intuitu quam propalatione dignius intra menses tres ad nobilemaeeitus, in terra Iuliaeensi ischiade aliquandiu crudeliter excruci tum . cui ex praepostera curationem tumorem attolli coeperatiemur sinistrum, intra mensem huic bonae valetudinis restirutionem asdixit e graviter in eum invectus medicum , qui sub iuncturis cauterium antea impressisset,quod tamen ab hoc Paracellista denuo contra omnem rationem tempore dc loco inconvenientissimo inussum est. Hie primum exbibito aliquot diebus pulvere sudorifero, imbecillitatem corporis totius aegroto accivit. . g 6. Elapsis diebus circiter tredecim,quum in deterius cuncta vergere animadverteret ςger,inquit: quid si jam primu numerare mem

u sis dies

SEARCH

MENU NAVIGATION