Ioannis Wieri, ... Opera omnia. Quorum contenta versa pagina exhibet

발행: 1660년

분량: 624페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

proprium omino , nunquam alienum assiciunt. Quid nonrietui. uratri unito, subita spirituum vibratione per nervos, quibus matrix cerebro conjuncta est, imprimit impraegnatae imaginatio 8 ut si imaginetur malum granatum, illius secum notas proferat laetus: si

leporem, insens editur labello supremo bifido ac dissem . VAE

mens squidem cogitatio, dum rerum specim vehementer movet. atqu identiden versat formam,quam continua imaginatione revolvit, statui imprimit. Spiritus enim interni atque humorum assiue tia, rei firmiter cogitatae inducit figuram. Quum amaram poti nem alicui offerti contueantur plerique, in ore mox amarorem se tiunt. quem haud dubie ruebementem movere imaginationem credendum .est Quibusdam ejusmodi cogitatione alvus cietur: nomnullis, quod mirabile est, ex alicujuvrei aspectu, velfragosae etiam auditu quod hi quandoque usuvenit ystupescere vel horrere

videntur dentes.

T....., s Theodorus Byzantinus in ea est sententia, viros Artes t

'ris,. rO Nel nunquam spectra videre: quod ipsi ob innatam eonstantiam minime imaginentur. Nam latet timor, prae omnibus aliis affectibus, firmas in nobis gignete imagines: post amota Scythae, apud quos homines occidere lacrificium est, eum lartes natura sint ac institutis, neque mortuos deque lemures vident: sic nec latet . nes. Rusinodi autem simulachra frequentius obvia sunt pueris, mulieribus, vaecordibus, mollibus, atque aegrotis, qui propter imbecillitatem animi & corporis, assidua lamidine vanisque insemniis quatiuntur. g s. Aristotcles libro de Moribus animalium secundum communem commentationem, cap. 6. Alterant, ait, phantasiae dc semscis, meditationes. Phantasia vero de intestigentia habent telum virtutem: aliquo enim modo species intellina calidi de frigidi, aut delectabilis aut tristis, talis existit, qualis quidem & rerum unaquaeque. Propter quod tremunt & timent intelligentes sedum. Adde item, quoci absentibus sensibilibus , phantasinata remanent, Scimaginationes, teste Athlat. a. Anim. α inde ex motu locali laris manam sensibilium remanentium in virtute phantastica,cum humoribus, in quibus sunt ut in subjecto, apparent aliqua, quae non sunt. Sie in libro de Somno dc vigilia idem inquit: Descendente plurimo sanguine ad principium sensitivum, simul descendunt silmae in imaginatione conceptae. Est enim imaginatio thesaurus quidam

232쪽

III DE LAMirs I 8 formamm per sensum acceptatum. Qua rationς possum daemones

humores & spiritus movere interiorum exteriorumque sensuum, atque ita ad organa species aIiquas inducere, quasi extrinsecus dormientibus nobis, 3c vigilantibus vere occurrerent rcs ipse . ,- g 6. Tradit praeterea Aristoteles de Somnio, imagines, quae patent in somniis, ferri ad caput, dc sensuum organa, sicut nubium elevantur imagines, & diversae animalium facies repraesentantur in vapore aqueo vel terreo, qui a terra per solis calorem ad aeris medium essettur: sic & somniorum imagines figuras capiunt d

versas, halitus elevatos consequentes: unde vapor cholericus ca- ,

Iidus dc siccus flammam movere videtur: qui autem surgit halitus phlegmaticus, ex dulcedine, quando ad gustus organum fiuit, cognoicitur, somniaque aquam isectantia gignit: sed ex vapore melancholico nigro apparet quiadam horribile,& quasi daemonum imago: proinde huic velut materiae suis ludibriis convenientissimae. diabolus se non illibenter insinuat. Quod autem ex ebolera adusta , quae melancholia est accidentalis, ascendit, sentitur ut mordax, vulnerans , acre, fellea amaritudine imbutum. Sic eti m quod ex sanguine puro evaporat, pulchrum apparet, dc delectabile: eujusmodi est rosariam aut florum aspectus, choleae, musica, dc Quaecunque voluptaria cum vanitat conjuncta. Et . ad hunc mo- cum fit illusio, ut pro qualitate imaginum, per somnum ex humotum halitu firmius invectarum, res ita visae credantur esse verae. Phanta ca autem illusio, inquit Algetus , magicis congruit δc diabolicis fraudibus: vetitatis vero assertis divinis sanctionibus. Hinc M Anshelmus asserit, incantatores fiscinare de deludere homines, ut credant verum esse, quod falsum est. si T. Daemones vero, nacti a Deo potestatem, species ejusmodi formandi, dc eas in animales spiritus imptimendi, talibus formis ostendunt personas modo laetas, edendo, bibendo, saltando, canendo , Venerem exercendo: modo tristes, quae nihil non mali fabricent vel pallantur: modo humanas, modo bestiales, modo opprimentes, modo volantes, de animae sensus iis infigitur tanquam rebus ipsis. Hinc fit, quod homini aliquando videatur, se esse asi

num sacco coopertum, plerum ue aquilam volantem, nonnun-

quam cum Diana dc ejus nymphis vel etians alio muliercularum coetu de loco ad locum transferri, ducere choreas, longius peregrinari , & quibuscunque aliis interesse delitiis. Ideoque talia iis fie- A a quenter

233쪽

r8 6 DE LAMI Is II rquenter in somniis dc nocte contingunt, interdiu non item . nisi melancholicis quibusdam & insanis: qui idem vigiles patiuntur, quod alii insomnis. Somnotinas ejusmodi imagines appellat Varro, teste Nonio.

8. Nec mirum videli debet, daemonem potentia sua naturali id valete , cum etiam homo insomnis & sinae mentis pro suo arbitrio , quac velit in suis organis proponere producereque formas, atque in iis imaginatione conquiescere, possit facite: quemadmodum ii omnes qui retum expetitstum & absentium desiderio languent, expetiuntur. Potest autem diabolus id facilius in consentaneis ipsius suco insti umentis, puta steminis, aut animi morbo sauciis: quos ejusmodi simulacbtis, quibus delectari videntur, illudit. effascinatque. Et sicut in ebriis, phreneticis & melancholicis usus

rationis. vitiat , humorum & vaporum causa: non minus diabolus, qui Oritus est, eos ebncitate, suisque illusionibus Recommodare, & rationem corrumpere Deo connivente potest, ut formae rerum non existentium , tanquam res ipsae apprehendantur, cogitatus vinciant, obversentur defendanturque. Hinc Thomas etiam

docet, diabolum efficete posse, quod imaginationi formae aliquae praesententur imaginariae. 4 9. Ad haec, intellectuim humanum posse juvari ab angeliea intelligentia bona , ut aliquid cognoscatur cujusdam illuminationis ratione, statur Dionysius. Quum enim intelligere censeatur quividam pati, potest ill a speciem quandam in intellectum im 'imere, unde inrelligendi actus elicitur. Diabolum autem idipsum posse vitium sua natu ui, Pinnon est imminuta, perluadendo. non illa minando, quemlibet fateri oported: quo vero quisc inustiatat magis, eo in μα cognitione ac eicis uberius, magisque provide sibi ab i.i'Postarisi praecavet, quas solas tas persuasionibus meditatur

daemonialia.

UT autem supradictis pondus acced)t, Augustimam latius hic dissesentem adducere placuit: qui daemones ejusmodi multa posse docet, duabus rebus veluti quadam praerogativa, seniui nimi

234쪽

etum acrimonia, & motus celeritate: sicque homi nnm sensibus vel ingerere, vel praenunciare, quae ipsi daemones futuri si int, nec ita ab hominibus prae terreni sensus tarditate dignoscantur discernanturwe. Accipiunt enim, ait ille, potestatem, dc morbos immittere,& ipsum

aetem vitiando morbidum reddere, & perverss atque amatoribus terrenotum commodorum malefacta suadere, de quorum moribus cetii sunt,quod sint eis talia suadentibus consensuri. Suadent autem mitis 3c invisibilibus modis per illam subtilitatein suorum corporiam, corpora hominum non sentientium penetrando, seque cogitationibus eorum per quaedam imaginaria visa miscendo, sue vigilantium

sive dormientium. Aliquando vero non quae ipsi faciunt, sed quae naturalibus fgnis futura praenoscunt, quae tigna in hominum sensus

venire non possunt, ante praedicunt, &c. '

g a. Et post: Quid autem mirum, si quemadmodum medicus

in corporis humani vel turbata vel modin cata temperie, seu bonas seu malas praevidet alerudines: se daemon, in aeris affectione a 'ue ordinatione sibi notas, nobis ignotas praevidet tempestates 8 Aliquando & hominum dispositiones, non solum voce prolatas, ve- tum etiam cogitatione conceptas, cum fgna quaedam ex animo ex-ptimuntur in corpore, tota facilitate perdiscunt, atque hinc etiam multa fututa praenunciant, aliis videlicet mira, qui ista disposita non noverunt. Sicut enim apparet concitatior antini motus in vultu, ut ab hominibus quoque aliquid forinsecus agnoscatur, quod interim sectis agi rut: ita non debet esse incredibile,si etiam leviores cogitationes dant aliqua signa per corpus,quae obtuso sensu hominum c gnosci non posmnt,acuto autem daemonum possor.

g 3. Adhaec lib. de Trinitate it r. a. docet, facile esse spiritibus

nequissimis, per aera corpora facere multa, quae miremur animae te renis corporibus aggravatae etiam melioris affectus. Si enim corpora ,

ipsa terrena nonnullis artibus & exercitationibus modificata,in spe- Aaculis theatricis tanta miracula hominibus exhibent, ut hi,qui numquam viderunt, talia narrata vix credant: quid magnum est diabolodi angelis ejus, de corporis elementis per aera corpora iacere, quae caro miretur: aut etiam occultis inspirationibus ad illudendos h manos sensus, phantasmata imaginum machinati, quibus vigilantes dormientesve decipiat, vel furentes exagitetig mare ad simplicianum seribk: Fallacia satanae, atque D amaginum simulandarum callida operatio, decipiendis humanis sen-

235쪽

r 88 D E L A M r i s. III sibus multifolmis invigilat. Fallit autem studio Allendi,& invida 'qua hominum errore laetatur. Sed ne apud caltores suos pondus authoritatis amittat , id agit, ut interpretibus suis signorum. que suorum conjuctoribus culpa tribuatur, quando Vel deceptus fuerit, vel mentitus.

ω. it. β 6 Viriatam quocue phantasiam pulchre depingit libro de

Cura pro mortuis agenda, his verbis : Similia sunt somniis non, nulla visa vigilantium , qui turbatos habent seiisas : sicut phrenetisci, vel quocunque farentes modo. Nam&ipsi loquuntur secum quasi vere praesentibus loquantur, dc tam absentibus quam praeseu-tibus quorum imagines cetnunt sive vivorum sive mortuorum. Sed, quemadmodum hi, qui vivunt, ab eis se videti' & eum eis se loqui nesciunt neque enim revera ipsi adsunt, aut ipsi sermocinantur, sed turbati sensibus homines talia viseimigiliari pati uariu in eodem modo & hi, qui ex hae vita migrarunt, sic assectis hominibus videm. tur quasi praesentes, cuin sint absentes: dc utram eos aliquis imaginarie videat, omnino nescientes. Huic rei simile est etiam illud,s cum homines altius quam si dormirent, subtrahuntur corporis sensibus & occupantur talibus vilis. Ex his enim apparent imagines viVOrum atque mortuorum: sed cum fuerint sensibus redditi, quos- :cunque mortuos vidi fle se dixerint, vere cum eis suille creduntur: nec attendunt, qui haec audiunt, similiter ab eis absentia in atque nescientiam quorundam etiam imagines visas ei se virorum. I . , quod lib. de Spiritu de anima tradit Augusti- ρι ex eami- nus, & Decreta docent: Quaedam futura praedicunt daemones, &iaciunt, qWibus homines alliciunt & seducunt. . Un--- c. .f. de quaeda ua ululierculae post Satanam converta, daemonum illusionibus4c phantasm.ltibus sediicis, credunt se de profitentur nocturnis .am .F..u horis cum Diana Pagahorum dea, vel cum Herodiade , vel Minet. i. . , innumerλ mulierum multitudine cquinate, vel earum jussio' nibus obtemperate. Quyptopter sacerdotes Dei praedicare debent populo, ut noverit haec talia omnino: dc non a divino, sed maligno spiritu tali, phantasinata mentibus fidelium irrogari. Ipse namque . - satanas, qui transfigurat se in 3ngelum lucis, quum mentem cujusque mulierculae ceperit, dc hanc sibi per infidelitatem subjugalit, ilico transformat se in angelum lucis, in diversarumque formatum species de similitudines: & mentem, quam captivam tenet, in som-' nil deludens. per devia quaeque deducit. Et quoniam solus hoc

236쪽

III . Da LAMris I 89 patitur spiritus infidelis, nec in animo, sed in corpore evenire opi natur. Quis enim in somnis & nocturnis visionibus non extra set psuin deducitur, & multa videt dormiendo , quae nunquam vigi Iando viderat idcirco nimis stultus dc hebes est, qui haec omnia, quae in spiritu fiant, etiam in corpore accidere arbitratur: cum Eaechiel & alii prophetae , Ioannes etiam euangelista dc Paulus in spiritu, non in corpore visiones viderint.

Dephanta a transformatione hominu m in bestia .

Da phalatasticae porro mutationis hominum in bestias opinione,

tecentior est memoria nostrorum fere temporum, quam ut inter obliterata possit nesciri. Refert enim Gallielmus Malmes be-or. riensis monachus, in sita historia. tempore Petti Damiani fuisse duas vetulas in via publica qua Romam itur, quales Augustinus appellat πισον. stabulatias, id est, transeantes ad hospitia pro mercede suscipientes .s nam stabulum proprie hospitioni venale de publicum dicitur )quae in uno commorantes tugurio, una quoque alte malefica imbutae hospitem quandoque solam advenientem, in equum vel suem vel asinum mutabant, & certo presio mercatoribus divendebant. Quodam die juvenem histrionicis gesticulatiosibus victum exigentem, hospitio exceperunt,&in asinum verterunt, multum eo lu- -nis si crifacientes, qui gestum miraculo distineret transeuntes: nχm ad anus mandatum nutumqtae quocunque modo movebatur. Non enim illi intellectus petierat, sed loquela. Ingentem inde quaestum fecerant vetulae. Qu9 cognito, vicinus care asinum redimit. Care tio tamen haec a mulierculis adhibita est ut custodiretur,ne in aquam deicenderet. Servatus diu ab aqua, & tandem incautiorem nactus custodiam, in lacum proximum se conjecit: & ibi se aliquandia volutans, propriae restituitair formae. Cumqtae ab eodem obvius sciscitaretur ejus cust os , nam asinum vidisset ξ ille se esse reis spondit. simulas ad herum retulit: Eetus ad Apostolicum Leone . virum eo secato sanctissimum. Convictae anus idem fatentur: dubi- ' ' - tantem Papam confirm Avit Petrus Damianus, vir eluditissimus,prolato exemplo de Simone mago , qui suam Faustiniano imaginem impressierat. At hae & si . niles nugae eandem sortiantur fidem, quam Apulfi dc Luciani metamorpnosis 'meretur. Ex Vincentio hic Aa I adde: Diuit Zoo by Cooste

237쪽

Lib. I a

v. 2

Iso DE LAMI is . IIIadde: Pudicam sceminam, in quam amore Vesino exarserat AEgyptius quidam, a malefico in equam versam,dc a D. Machario AEgyptio heremita restitutam. si a. Si qui vero ob uagari in Livoni adclocis finitimis videantur . lupi noxii, quos Lamias putant, Garmanis τerwolis dicti, ii certe vel veri sunt iuri, in ejusmodi tragoediam exagitati a daemone, qui

interim horum vagis erroribus & actionibus, delirorum λυκανθρώ- phantasiae organa imbuit, vitiatque , ut ii se esse exclusionum errois 'nearum & actionum authores corrupta imaginario ne arbitrentur

fateanturque. Nec hoc quidem diabolo esse dissicile, ex descripto λυκοερωπιιι morbo cuilibet constar, dum humores & spiritus in ' haec ludibria idoneos commovet, potissimum quibus atrae bilis nebulae cerebrum vitiare solent, cujusmodi existit fatuum monstrosumque id genus hominum. Vel certe daemones censendi sunt ejuscemodi lupi, qui eam assumpsere formam, ut male credulum hoc hominum genus magis irretirent suis vaframentis, insontes gra-ivarent, & sanguinis innocentis reum redderent magistratum. ς 3. Interea ii qui se in lupos credunt transformatos , alto im- meis somno, diaboli midio, alicubi jacere comperiuntur, quorum mnia iis confundit imaginibus, quas hominum oculis praestigiose . in pueris vel insectandis vel vetandis, sive armento laedendo, aut longe lateque hinc inde vagando objicit veterator ille. Ut certe non leviter mirari oporteat, inveniri viros cordatos, qui delu rum horum hominum consessioni tanquam veraci innixi, mollis sententiam contra eos pronunciare non graventur. Sed uno ab illis verbo mihi responderi velim, utrum vere in lupos transmutati homines credant, necne. Nec concedere, nec vere transmutare creaturas diabolum posse, satis superque detonstratum est libro I. cap. 2 6. & lib. a. c. 8 . Sc lib. q. c. 2 o. ubi ex professo penitissime excutitur hoc argumentum. Iam valeant hae nugae. g 4. Nullum hic locum habet, quod de Reminis in mares Vesess abstruso naturae miraculo, Plinius, Sabellicus, Pontanus, dc plerique alii scriptores non obscuri,qui libro sequenti adducuntur, tr

Eunt: quum hic solum de phantasticis caemonum illusionibus

238쪽

eomodo sequare a daemonio demeaerentur I amia,ut credant fateanturque se fecisse, quae pmsus non potuere.

C A P. XI.

Cae T E R U M vetulae illae, de quibus hic instituta est oratio, non absurde assa initati pol Ient : qui velut rapti extra sese, sensuque omni.& motu privati, jacent exanimis similes,& post ceu

ex profundissimo expergefacti sommo , aut a morte ad vitam re cati, redunt ad sese, & miras fabulas, miraque commenta natiant. In hujusmodi vero cogitationes se ingerens daemon, earum seriem texit, hancque Variat mira arte dc scite, repetitis praeteritis, annexis

praesentibus, & aspers etiam quibusdam admonitionibus defuturis, ne in suspicionem anilium fabulatum, aut temere cogitatarum ineptiarum veniant: inducta etiam persuasione, ut coram spectasse, quae diabolus offudit, imaginentur,ita dementat eos, quos ad talian surpat ministeria, ut sal prorsus non sint compotes: sed velut

δολωθέντM,ea agitent mente,in eaque intueantur,quae daemon objicit: ex sese nihil lactant, nisi quantu aliquando permittitur,& id quia idem non est a natura aIienum,sed utplurimum apparet rediculum. si a.. At homines, Augustino teste , malarum rerum supidi, occulto quodam judicio divino traduntut illudendi & decipiendi promeritis voluntatum suarum , illudentibus atque decipientibus eos praevaricatoribus angelis, quibus ista pars mundi infima secundum pulcherrimum ordinem rerum,divinae providentiae lege subjecta est. Id ipsum docent Decreta bis verbis: His portentis per diabolorum fallaciam illuditur curiositas humana , quando id impudenter appetunt scire, quod nulla ratione competit eis investigare. Haec po-- - . . testas immundis spiritibus id eodatur, ut perniciosos sibi aptent, hoc est, pravos homines seducant: illos scilicet,qui spernunt veritatem,& credunt mendacio, juxta Pauli sententiam: Sana ii dominam non ferent, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros, pru- '

rientes auribus: O a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur onerati peccatis: ducentur variis desidetiis, semper discentes, nunquam ad scientiae veritatem pervenientes.

g 3. Hos Paulus vocat filios contumaces, in quibus agit spiri- γλ. tus ille, cui potestas est aeris, eludens subtilitate & dolo inimitabili haec sua instrumenta , in ipsius inductiones propendentia: nimirum has mentis acie laesas, effascinatas, inaleque ieriatas mulierculas : qua Diuili do by Corale

239쪽

19.2 Da LAMIrs III quas ita dementat , ut quicquid illarum phantasiae suggerit, me

quodcunque etiam malum ab ipso, vel etiam hominibus, Dei abstrusa permissione perpetratum est, aut quaecunque ludibria praestu giis conspicienda illis ostendit, ejus malesuadi suggestione, a se d . lignata iliceε phantasmate vel insomniis solummodo notaὶ perpotam credant bis imiserae, quaestionibus subjectae confiteantur, a pro . pria confessione mortis sententiam audiant, dirisque tandem flammis devoveantvt. Sic in ipsius verba juratis, animi & corporis oculorum aciem perstringit cacodaemon, sic tibi addictos demeretur,. hoc devotae illi mentis autoramentum. Hinc pulchre Augustinus :1, Maligni, inquit, spiritus, quos isti deos putant, etiam flagitia, quae

non admiserint, de se dici volunt: dum tamen humanas mentes his opinionibus velut tetibus inducant, dc ad praedestinatum supplicium secum trahant.

g q. Delusionum nusmodi modus ,& quid in iis daemon valeat ,& quid item nequeat, non inscite describitur in eo libro, cuit Fortalitium fidei itiscliptio est, ubi ita legitur: Decima dissetentia

daemonum est eorum, qui decipiunt quasdam Vetulas, quae Xurgu- ρη .. minae sive Bruxae nuncupantur. Sciendum ergo, esse quόsdam homines apostatas in fide, haereticos & falsos, qui seipsos voluntarie ossetune diabolo: qui & eos recipit, traditque artes inanes, quibus videntur ducenta evagati miliaria,& quatuor aut quinque horarum spacio redire: item destruere creaturas ,sugentes eorum sanguinem, atque alia perficere maleficia pro suo nutu ex daemonis voluntate. At a Satana misere decipiuntur, illudanturque non solum hae, sed de qui eis fidem accommodant.

si s . Veritas autem rei sic habet. Quando pessima haec figmenta usurpare statuerint malae mulieres, si verbis & unctionibus cons crant clamoni, qui eis ad opus suum utitur,& cujuslibet earum phantasiam regit, ducitque per loca ab ipsis desiderata: corpora vero e rum sne sensu permanent,quae umbra cooperit diabolus,ut nulli sint conspicua. Et cum in earum phantasiis impleta esse, quae voluerunt, η - νη observarit, umbra sublata, propriis motibus illas permittit. Α loco autem non fuerunt amotae, sed phantasiae idolum extitit, quale ca-

codaemon efformavit.

. g 6. Ad illum enim erciorem tollendum, quod corpore transseis Tracta. runtur, emanavit illud c. episcopi, quod ex distinctione ac recit tione ejus ita probat Ioan. Fraucisc. Ponaibius I. V. docto . quia postia

240쪽

postquam secit mentionem, quod illae mulieres testarentur se Inequitate bestiis noctu, mulraque terrarum spacia peragrate: dicritque plutimos hac opinione deceptos , existimantes aliquid numinis ac divinitatis esse extra unum Deum: mandat, ut patet in vers quapropter, ea omnia reputari falsa, & non a divino spiti tu, sed a maligno talia phialasmata mentibus hominum irrogari. Et reddens rationem , in vers. si qhidem: quia ipse Satan transfigurat se in angelum lucis.' eum mentem cujusque mulieris ceperit, de evnn per infidelitatem sibi subjugaverit,ilico se reansformat in diversatum species personarum, atque similitudines:& mentem quam captivam tenet, insomniis deludens,modo laeta, modo trista, lodo cognitas, modo incogni- . iaspersonas ostendens, per quaeque devia deducit.

g I. Subjungit postea, quod hoc solus spiritus patitur: & quod

infidelis hoc non in animo, sed in corpore evenite opinatur. Et adducit exemplum de Ezechiele propheta,qur visones Domini in spi' i . ritu, non in corpore. Vidit: dc quod Paulus non audet dicere, se raptum in corpore. Ergo constat, quod Venit ad determinandum. non

solum talia fieri a spiritu maligno, non divino: sed etiam ea & illis ilia fieri in spiritu, non in corpore. Et propterea sequitur, quod etiam in casu nostro, licet videantur hae personae dicere, se portati a daemonibus sub hircorum Brma,& similiter dicant se credete domis' nam in cathedra sedentem, esse daemonem transfiguratum: quod tamen debet dici, haec & alia. quae se facere confitentur,phalitastice & τ ab Lin spiritu sbi obvenire. Haec Ponaibii conclusio: qualis etiam est Grillandi, eam exemplo probantis, quod in agro Sabino accidisse

commemorabimus lina.

is δ' quomodo θ quando corpora per aerem Merre .

c A P. XII.

NEC mirum est hoc daemonis studium, quo miseras animas ludi- Σ-ficari, deridere ac torquere conatur. Ita etenim vult imitari atque aemulari,velut simia, quaecunque Dei opera, per angelos bonos expleta: quemadmodum Abacuc prophetam coma capitis ex Iud ala 8abylonem revera brevi momento translatum legimus, & post Huquam suis Danielem placentis resecisset, in eundem locum res itu- imposita stum. Nec vero phantastice tantum in hominum mentibus eum haec . . . Bb essice-Disitirco by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION