Ioannis Wieri, ... Opera omnia. Quorum contenta versa pagina exhibet

발행: 1660년

분량: 624페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

471쪽

DE CURAT. LAEM V* 3. Novitium quendam adolescentem supra testudinem templico locant: is intempesta nocte, cum ad demurmurandas precos illi

more consueto venirent, magnum excitat strepitum. Adhibentur ad-jurationes Sc exorcismi: sed nihil ille proloquitur. Justus edere signum, quo declararet, num sit mutus spiritus, denuo tumultuatur &perstrepit: id crat loco signi. Eo jacto fundamento, cives aliquot, &celebres quidem, ac ipsorum studiolos adeunt: narrant sibi triste' quiddam accidi sic domi, neque tamen , quid rci sit, cxponunt: sed rogant, ne graventur adesse nocturnis precibus. Cum hi venissent,&precationum esset factum initium, ille de superiori loco turbam excitat. Rogatus, quid vellet, & quis esset, significat non sibi licere loqui : jubetur ergo per signa respondere ad intcrrogata Foramen autem crat factum per quod admotis auribus exot cistae vocem haurire poterat, & intelligore: deinde tabulam habebat ad manum, quam interrogatus scriebat, sic ut infra posset exaudiri. Him f q. Primum itaque rogatus , num ex corum sit numero , qui ibi sint scpulti: postea multis ordine recitatis nominatim, quorum ibi e- corpora condita, venitur tandem ad uxorem Praetoris : ibi datorii vi signo, se spiritum ejus esse demonstrat. An sit damnatus, & quonam suo merito seu delictop num propior avaritiam,aut libidinem,aut su-- Md. perbiam , aut non praestitam charitatem, an vero propter nuper naz cs. tam haeresim & Lutheranismum p Deinde , quid sibi velit illo strepi-

. tu & inquietudine num ut corpus loco sacro sepultum effodiatur, alioque transporictur3 Ad haec omnia sic, ut jussus crat, per signa rcita pondet, quibus aliquid vel assirmabat vel negabat, prout bis aut tortabulam seriret. Cum aulcm S damnationis suae causam esse Lutheranam haeresim, & effodiendum csse corpus significaret: monachi petunt a civibus, quos achibuerant, ut iis quae coram vidissent,dent testimonium : & actis , qu am crant coniecta superioribus diebus, subscriborent. 6 Hi, re deliberata , ne Praetorem offenderent, aut molostiam sibi crearent, id facere recusant. Illi nihilominus panem a Zymum, quem vocant hostiam & corpus Domini, cum reliquiis omnibus divorum alio transferunt, & Millas ibi suas peragunt: quod lege pontificia fieri solet, quum locus aliquis propter infamiam & profanationcm cst expiandus. Nam certa quaedam Hus rci capita sunt, ipsorum comprehensa libris. Episcopi autem vicarius judex , Officialcm

Vocant, e;i re cognita, ut propivsomnia cognosceret,venit eo, comitatus honestis aliquod viris, & exoraismos fieri se praesentc jubet: ae. , deligi

472쪽

V MALEFICIO. a 3 deligi nonnullos petit, qui supra testudinem ascendant ,& vidcant num spectrum aliquod appareat. Ibi Stephanus Atrebatensis admodum repugnat,& valde dehortatus, ne fieret, 'ebat non e sic turbandum spiritum: & quanquam is quem dixi, vicarius multiim instabat ut adjurationes fierent, tamen impetrare nihil potuit. Interea Praetor, ubi reliquos judices urbanos , quid fieri vellet, docuisset: ad Regem prosectuS, rem omnem commemorat. Et quia suis privilegiis ac immunitatibus freti, judicium monachi declinabant, Rex elenatu Parisino deligit, qui dc causa cognoscant: iisque plenam potestacem attribuit. Facit idem Cancellarius Antonius Pratensis,Cardinalis &legatus per Galliam pontificius. 6 6. Itaque quum nullam haberent exceptionem rei, traducti Lutetiam , coacti sunt respondere : sed nulla potuit ab eis exprimi consessio. Positae singulis erant custodiae separatim, & novitius quidem tenebatur in aedibus Fumaei senatoris,& saepe sollicitatus nihil voluit fateri, metuens ne post interficerctur ab illis, ob inultam ordini maeulam, & factam ignominiam. Sed quum judices & impunitatem ei promitterent, & fore dicerent , iri in ipsorum potestatem minime re diret,totam actionem ordine recenset: & adductus ad illos,idem adfirmat. Illi, quanquam erant convicti: & in ipso prope maleficio deprehensi, recusabant tamen judices, ac privilegia sua jactabant: Verum id frustra fuit, & de communi consilio lata sententia damnati sunt, ut Aureliam reducti, & in carcerem conditi, publice deinde Producerentur ad primarium templum , & ad eum urbis locum ubi supplicia sumuntur de malefieis , atque ibi sutim scelus ipsi profiterciatur. Postea in proverbium abiisse memini, ubi figmentum aliquod narraretur, C est respris d Orteiam. Id sonat, Spiritus est Aurelianensis, lici solitum.

Gallicae stiperiorisimiles historiae, Heloetica, Baliea,Scotica, Belgicae Item diabolum esse exorcisum.

C A P. XXV II.

QUUM autem Georgius Buchananus, noster certe Maro , non modo hoc ipsum, sed etiam alia similia sat nota, quae Bernae &Senis contigere in suo Franciscano attingat & vero singularem de tentata infeliciter Purgatorii restaurationc a fratre Langio in Scotia sua, ita erudite,ut omnia sua, contexat, eam descriptionem hic minime praetereundam esse puto. Queritur crgo apud eum stater Eubulus ordinis Minorum:

Ilia

473쪽

Ds C U R A T. L AE S. Illa tamen patribus seges olim uberrima nostru,

Finsere nocturnos lemures, e manesque va Fames

Lustrali compescere aqua, magιcisque susurris, Frigida nunc tota est: postquam nasuta Iuvenim Pectora crassorum male credula riset avorum: Nee credit nisi quascriptura teste probaris: Conjurata licet magnis Sorbona sigillis Figmenta Urmet. Verum melioribus annis me thalami clausaι frangebat machina porta , Hac te menti tabuia1 mutabat, ct ibat Vir peregre Romam, aut Solymam , dum taedia moechum

Iam sibi permus caperent lecti: ast ubi dives

umbra oblita sui pauca in funera emissa Legarat, potiusquesuis bona linquere natis Duceret exciaens, quam nostros ungere caules , Hon impune nefa soliti id perferre Priores. Is dolor arma dedit generosis fratribus undam Ad Ligeris, qua dives agri, qua dives Iaccho Ossentat longe formosa Auretia turres. Et nisi cauta parum piravi in fraude paranda, Inter tot vigiles Argos deprensa fuisset, ram honor nostra foret O dignatio sectae. Saepe quidem nobis facimus mala multa : velut cum Alter in alterius damnum sese ordinis armat: Eerna novum sibi Francis-jam finxerat, O jam Stigmata clara pedum ct manuum confixera patebant: i ricina dolens augescere commoda tivor, Hsta renudasset magno luaebria risu, Nec damno leviore. Italasapientia major Illa ora, qua Senensis tacite csatharina Vulnera dissimulans pensat mendacia quasta, Barbaricumque adsese his artibus attrahιt aurum. Sed tamen hoc eis temere miracula fingi Voluerim, nisi monticolin inter crasso qur Pastores: nec pastoresjam spernere tinum est, Euando etiam in solas migrat sapientia θωπι. uis rigidos Scotos gelidi sub vertice coeti Aut animum, aut aures, oculo e habuisseputasset 'Et tam

474쪽

Lns. MALEFIC. 23 Et tamen ille calvi vemiarum Languus auceps Cism teter locus errori, ct nox caca faveret, on potuit celare pia ludibria si audis. Campus erat late incultus, non floribus horrie reidem, non messe agri, non frondibus arbos , Vix sterilis siccis vestitur arena myricis: Et pecorum rara in sotis vestigia terris :Vicini deserta vocant. ibisaxeasubtere gntra tegunt nigras Vulcania femιna cautes: Sulphureis passim concepta incendia venis Fum eram volvunt nebulam , p eoque vapore Semper anhelat humus , caecisque inclusa cavernis

Flamma furens, dum luctando penetrare sub aura Conatur, totis passim spiracula campis Findit, ct ingenii telluren panaei hiatu. Teter odor, tristisque habitus , faciesque locorum: Illic saepe animaι torqueri Langius , istis Saepe quera, ct longaπ infletum ducere voces e uiuit, aut voluit cria, auaevisse frequenter, Et vitulabundos Cacodaemonas, ct per arenas uiuirum longos sinuatim ducere tractus. Sape etiam inferna quoties jejunus adibata utra ) sibi risus nidorem haurire culinae. His ubi jam vulgi φω- rumoribus aures Imbuerat, parat Exorcismum e circulus ingens Ducitur, hunc intra spario breviore minores: In medio Aibarpalus, juxtaq- catinus Plenus aquae,sed cui cinere Mesalemque sacerdos e viuiderat multo cum murmure, nec sine anhelis Flatibus. Hoc postquamscena est instructaparatu, Langius ipse pater sacro venerandus amictu, Circum omnem irrorat setosi pergine sceptri,

Verbaque praclyti contortu cata rotatu Convolvens, coelum ac terras adjurat, ct undas, Et tremefacta imis Acherontia re na cavernis. Et jam nox aderat secreti conseia sacri, Iamque e vicinis populus convenerat agras, matres atque viri, pueri innuptaque puella,

475쪽

DE CURATIO Scire avidi p. o tanta cadant promissa, nisi illa Conscia secret ormidans lumina ct aures Esse procul magna jussisset voce profanos: Euive sacerdoti non ita laue Eserte -cta susurrasset tacituram crimina in aurem.

Laica ne trepidi fugiant commercω manes, 2 ive inhians praeaa veljejunin Cacodamon Inpolet, ct iacererscelerato unguibus intus.

Ducitur ad palum velut hostia Rusticus ipse, Ficta qrudem gnarus cuncta, at formidine tanta sertonitus, quam si Stygia egressurus ab amois piciat nuiuis mandentem Cerberon umbras: Sive animo timor a puero conce'us, aniles

bella haud modicus pueris plorantibus horrore Sive locus fumo, ct caca caligine opa ἔ, Et velut inferna terrebat imago cutina. Caetera submoto clam cuncta perastas opellor . Sed tamen audiri gemitus, vocesque minantis Damonibus, mixta ueproces, nulloque rogante Interdum responsa dari: nunc tollere vultus Iu coelum, nunc Here humi, nunc plangere pectus Langius, ctsacra templum confPergere Vmpha, Donec avis lucis praenuncia spestra moneret Cedere, ct in vererem se denuo condere nidum. Tum templo egressi, dicenda tacenda referre Langius, umbrarum poenas, flamma rapidam vim Lugbatis, quot carnifices Cacodaemones ollas Admoveant, verubus quot Hant, citibus umbras

uot mersent gelidis, quot o fissis cuique levetur

Poena, velut civιs Stygio vixisset Averno, Ordine cuncta recensebat, neque credula deerat Turba homini: purgatricis rediviva favilla Gloria crescebat murim indignante Luthero: Et crevisset adhuc, nisi vel formidine captus, Vel pretio victisu, vel vino rusticus ille Anormis comes, Exorasmi proditor eheu, Cuncta revelasset taciti mendacia sacra.

Ex illo fluere, cst retro sublapsa referra

476쪽

Somnia, nothurnos lemures, mracula, nifors

fui apud extremos fera dicantur Iberos, . Americo e , aut e thiopas, calidove sub axe, Et caput ignotis ubi Vitus condit arenis, Unde aderat nemo, qui testis dicta refutet.. Forsitan externos solertia fugerit hostes Callida, sed'stem natam intra vis era, σ Esis

Haerentem venis hominum vix ulla cavebit

Cura : nisi nostin vis propida numinis otim Respexisset avos, Iam dudum Funger ordo Proditus a propriis misere pera et alumnis. 6 2. Non omnino absimile est , quod ab Erasino narratur. Lib. a. e Convivebat cuidam parocho neptis mulier bene nummata. In hujus cubiculum profunda nocte selet irrepere lineo involucro um- ν' bram mentiens. Emittebat voces ambiguas, sperans fore ut mulier accerseret exorcistam , aut ipsa loqueretur. Vorsim illa nimis masculo animo clam rogavit cognatum. quendam , ut unam n acni secum esset in cubiculo. Ille vero fuste armatus pro exorcismis, & probe potus, qui, minus expavesceret, occulitur in lecto. Adest spectrum selito more, neteso quid triste mugiens. Excitatur exorcista, prosilit nondum sobrius , aggreditur. Ibi spe- , - ctrum voce gestuque deterrere parat. Αt ebrius ille, Si tu es diabolus , ego sum mater illius : & correptum impostorem fuste d

lat, Occisurus , ni mutata voce clamasset: Parce , non sum anima,

sed sum dominus Joannes. Ad vocem agnitam mulier exilit e lecto, pugnamque dirimit, &c. 9 3. Huc referenda est & alia historia, nostrum hoc argumentum spectans , nostratibus satis cognita. Chirurgus illustrissimi ducis Cliviae, &c. Joannis patris Guthelmi , nomine Everhardus, - quum vetulam in oppido Clivia haberet conjugem , & ancillam venima sorma juvenem , hujus in amplexus pervenit : ut autem majori cautela in actu hujus comoediae porseverari possit, a spectro exagitari se miseri , queritur famula, quod aliquando ab E-Verhardo erat abigendum. Hoc lusu tempore longo varie agitato, coepit vulgus sinistri nonnihil suspicaAde hoc spectro : Qua-Propter ad Ecclesiasten abit Evcrhardus expostulatum de injuria H lih a ' perversae

477쪽

418 DE CURATIO vperversae opinionis sibi facta, cupitque apud populum in publica concione purgari, & spe strum defendi: quod & factum est. Tandem ex amicorum consilio ancilla rogat spiritum , quonam pacto ab hujusmodi tormentis liberari possit. Respondisse ait illa, sin- ulis teptimanis bidui Jejunium cum ibio pane & aqua observan- tim este, quod & a se religiose ficri,apud heram suam simulabat: deinde & hoc subiunxisse spiritum , religionis ergo cum duobus

comitibus Aquisgranum esse peregrinandum. Haec dicto parcns, in toto hoc itinere spiritum ubique laeta facie aperuisse craticia quaecunque ostia obvia , arrisisse quoque ipsi in lecto: atque peregrinatione absoluta , incurvatione & term nutu indicium gratitudinis ostendisse , asseruit, mystice tamen. Enimvero Everhardus erat spiritus ille, qui omne ministerium praestitit: ex quo etiam tenellum foeminini generis spiritum , filiolam nimirum, dum percingrinationem mcntitur, peperit, pallidistimam semper facie, ut spiritus appareret, quo nomine & ab omnibus appellabatur. Quum

autem codem tempore in Gallias duceretur exercitus, Evcrhardus compositis huc suis negociis, relicta uxore,cum illa sua amasia copiis iis se adjungit, sunulque in Gallias contendit, ubi uterque periisse creditur, quod nunquam ad suos redierit. 6 4. De aliis sacerdotibus, simulatum daemonem exorcismis fallaciter expellentibus, item de simili daemoniaca muliere sanata, vide capita a .& 28. Libri quarti . At hoc hominum genus M it praerogativam haereditariam haud dubie hic praetendet: Alur Dat enim Christum quoque per Deum viventem princeps sacerdo

tum.

g s. Exorcismi modum novit quoque diabolus, eoque adori. ωι. s. ri Christum ipsum audet: Adjuro te, dicens, per Deum, ne me torqueas. Sed sua potentia daemoni uni vel pluribus imperavit Chri- Exi, Abite: & evestigio ad obedientiam sunt redacti. 6 6. Ut recte Eusebius ille Caesariensis in Panegyrico dixerit:

Communis quidem omnium Servator rebelles potestates ,quae circum hunc qui terris imminet aerem pervolantes, humanis ammis insinuabant sese, invisibili ac divina potestate,velut seras agrestes, i s. suarum ovium ceu pastor bonus, procul fugavit. In ipsius nomine egredi daemones jusserunt paucissimis verbis Apostoli, & illius discipuli, totius naturisdominium, &imperium omnis abstrusae virtutis in coelo & in terra, & spiritum omnipotentiae ore suo gerentes. g r. Ex-

478쪽

L n s. M A L E P I C. qa96 . Explosis itaque exterminati tie nostris disinis , ariolis, magnorum occultis antistitibus,& quibuscunque aliis superstiti num collegis vulgaribusque exorcitiis: Abjiciamus AEgyptiacas disciplinas , feralia carminum arcana, Vanos furores, execrandas artes, & philtra vim factura diis , & Colchicos succos, & daemoniacas factiones Plutonica denique volumina,& umbrarum libros, Stygiasque conjurationes, atque Acheronteos ritus membrana chartave contentos, Pyriphlegethonti, hoc est, igni socoque ut Capnion inquit) tradamus, & fidamus Deo : ac in CHRIs ToDei filio , per quem vivimus , movemur & sumus, sinceriter limpliciterque spem omnem fixam habeamus. Quare & genuivam maleficii curationem jam proponamus.

curandi Maleficii methodus certissima.

CAP. XXVIII.

Nobis hic longe alia , quam inolita jam dudum consuetudine

acceperimus , in profligando satana, musque sanandis maleficiis, ratio ineunda videtur, doctrinae Christi & Apostolorum consormior. Omnium vero primum ubi malum aliquod praeter naturae ordinem in aliquo rodit, ad eum ex Dei ordinatione confugiendum est, qui professione , doctrina atque artis usu celebris, morbos, eorum differentias,signa & causas penitius dignoscat: nimirum ad doctum exercitatumque bonae conscientiae medicum. Enimvero tam rara stipenumero & gravia in morbis suboriuntur θ mplomata, quae licet naturae impetu exoriantur, tamen ad male ficium mox referunt rerum imperiti atque cxiguae fidei homines: quemadmodum in diversis convulsionu: a speciebus, melancholia, epilepsia,ulcri suffocatione, putrescente semine, ec multifariis venenorum effectibus se uenter apparet. 6 a. At inter hos affectus & accidentia discernens prudens &circumspectus mcdicus, ubi ea pensicularit exacta trutina , adhibito etiam ad diligentem causarum naturalium indagationem justo;quoad fieri potest, perpendiculo, ubi naturae limites malum exuperare egredique, ac Satanae, qui spiritui est, motus actionesque animadvertit , in spiritualem medicum , Ecclossiastem nempe, aut Ecclesiae ministrum inculpatum , sanae doctrinae, icncntem mysterium fidei cum pura conscientia, vitae innocentia notum, non turpiter lu-

479쪽

q;σ DE CURATIO Vcri cupidum, non vinolantum, cui etiam bonum a piis perhibeaturtcstimonium , curationis onus transseret. Interim meminisse operae procium est , multa non ex maleficio evenientia, sed ex occulta natura: Occalione , medicos quandoque latEre. Ut enim rebus inest secreta juvandi proprietas , ita Sc nocendi : quam tamen non perpetuo agnoscit medicus. 6 3. Tantum tamen operae a medico hic accedet, si forti aeger natura , vel ex morbo , aut aliunde humore melancholico cui, uti aptae sitis operationibus materiae non illibenter se insinuare solet daemonium aut alio sacco maligno gravari videatur, ut hic prius blande expurgetur medicamento. 6 4. Tradit enim Pomponarius , priscos exorcistas , quOS praecantas ores Vocant, ante conjurationum , obsessorum corpora ab atra bilc cxpurgasic. Morbis si quidem geminis ulpturinatim hi infestantur corporis nempe, ex melancholico siicco genitis: & animi, Ut amentia, moerore, timore, vitae odio, & dcsperatione , quibus

noctu diuqtie ejusmodi homines maccrat juratus humani generis hostis, & vcluti lugubribus tentationibus ita vellicat, in quasi aquila apud in seros Titii jecur arrodere videatur. Obscubs cxpu lo co humore, non amplius mirabilia facere, experimento se viis disse, in expositione illius problematis dicit Conciliator. Uxorem quoque cujusdam sutoris E daemonio agitatam , variaque

nantem idiomata, eo modo perfecte curavit Galgarandus medicus, Mantuae celeberrimus., Puella quaedam in Burgo melancholica, se Virgilii spiritu obsessam esse fatebatur, diu conjurata: quod creditum est facilius, quia puella simplex, admodum pia, & quae semper domi latuerat, Hetrusca , affectaret exprimeretque Mantuanum, hoc est, Longobardicum idioma, ut subinde Latinum aliquid sonaret. Cum nihil proficerent conjuratores , medicus ex arte adhibitis melanogogis primlim, & dcinde aliis roborantibus, illam optime per Dei gratiam restituit. Exonerato itaque corpore,promptius in reliquam sanationis observantiam,velut , naturali jam impedimento levatus ab Ecclesiae ministro inducetur

* 6. Ille tum de obsessi vel maleficio laesi vita & moribus,item de ejus in religione Christiana , institutione, in praecipuis fidei nostrae capitibus, & qua suerit, vel etiamnum sit in Deum confidentia, Diuitirco by Corale

480쪽

V Lns. MALEFIC. 43 dentia , vigilanter inquiret. . Qua de re ubi penitius fuerit instructus, proclivior , & propemodum strata erit restitutionis via. Etenim latanae in corruptorum morum , spurcae vitae , itemque dissidentiae filiis etficaciam & illusionis potentiam permittit Deus, quorum sensus excaecavit Dcus hujus seculi, nc illucescat illis lu-

men Euangelii gloriae Christi , qui est imago Dei. Affcctuum quaedam requiritur ut sit, quod dici 1blet , mali corvi

malum OVum.

6 . Ubi ergo vigilanti inquisitione& artificiosa conjectura,

affectu, causam aliquatenus cognoverit Ecclesiae minister , conveniens huic medicamentum applicet: ut si ricr fuerit antea disib-lutior , ex sacrae Scripturae libris admoneatur, corripiatur, exemplis avocetur, & ad emendationem invitetur, tandem resipiscentia

in ordincm rcdigatur. Apud praefractae indolis hominem instandum, urgendunt que tempestive δc intempestiud: item redarguendus hic, & austo Dei 3udicio in contumaces, subinde terrendus.Pusllanimis, & dissidentia dejectus,in spem certam & fiduciam indubitatam de ineffabili Dei bonitate & misericordia inlinprehen-sbili erigendus, & undequaque confirmandus erit: in quam sententiam plena conlblationis testimonia extant quamplurima , quae suo loco & tempore adducentur. Si quoque perversa doctrina aut sanaticis opinionibus, vol superstitionum ludibriis quosdam transverse raptos esse, velut ansa eo modo daemoni subministrata , comperiatur : Zizania haec erunt eruncanda, atque salubriora doctrinae purioris substituta semina cum omni vigilantia sedulo inserenda. Nec cognitione recitationis Dominicae Orationis & Symboli Apostolici secundum literam, contentum esse oportet tantum etiam pos t quivis maliciosus verum illud vivum Dei verbum ita in animis implantetur, ut apprehensum efficaciter , sentiariir potentia esse Dei ad salutem omni credenti, contra quoscunque dae-

monum conatus: ut itcm vivifica fide invocare Deum vcrum, aeternum , omnipotentcm, & multae miserationis parentem,in nomine.

Filii pro nostris peccatis mortui, & ad nostram justificationcm per

gloriam Patris , absorpta morte, victo satana, debellato inferno, R. .6 . potenter exuscitati, iisdem valeant. a modo Dissiligod by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION