Ioannis Wieri, ... Opera omnia. Quorum contenta versa pagina exhibet

발행: 1660년

분량: 624페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

491쪽

4 a DE CURATIO Ucum multifariam inictis Dam varia agi debet, υ imitando diversae fanationis exempla.

C A p. XXXIV.

APud aegrum lucida suarum exacerbationum habentem inte valla, horum plurima, cum judicio a prudente Ecclesiae ministro proponi possunt. Apud hunc vero qui continuo torquetur, mente laesus, orationes ut dixi communes , & fidelium interccssiones iaccessitati praesenti conlbno sensu applicatae, jejunia dc ogonorum subicvatio, suum habebunt pondus. 6 a. Caeterum si uno in loco malcficiis collidantur numero plures quemadmodum in monasteriis, potissimum virginum, velut organorum 1atanae ludibriis magis accommodatorum , frequenter usu venire cernimus ante omnia huc cura propendeat, ut separentur, & una quaelibct ad parentes vel sanguine aut affinitate proximos avehatur, quo singulae seorsim commodius fideliusque institui & sanari queant. Restitutionis autem habeatur pro cujusque necessitate delectus, ne uno squod unt) calopodio quorundam ineptorum, mendacium, impostorum, superstitionis impietatisque antistitum more) quis calceare conetur omnes, & distatutis praescriptorum verborum nainus convenientium formulis , commenticiisque quibusdam ritibus & substantiis ad rem minimh facientibus, profligare pergat daemonem, in iis ridentem illudentemque,& fugam plerumque simulantem egregie, quasi compulsum , licctultro cedentem, ut nos incredulitatis labyrintho altius ii, volvat,si vetitis eum mediis sugatum credamus: hac ratione E corporibus cedit saepenumerb, & quidem libenter, ut animas minus impedite possidcat, eisque dominetur. Quae verti virgines arctius occlusae cohibentur, nec egredi permittuntur, quod equidem in ejusmodo casu comprobare nequco: vel quae in designato eo loco clcmentem Dei manum, patrisque virgam , cum vora sui abnegatione sortiter tolerare cum Iobo in animum induxerint, mutuam hic praetant in suorum cruciatuum intervallis operam, se mutuo consolantes, modumque praescriptum , quoad fieri potest , observantes: 6 3. Nec ad hujusmiai spectaculum admittantur juniores , n territae tormentorum raritate & vchcinentia, quid mali contrahant, chm cis avide admodum insidietur diabolus.

492쪽

6 4. Cum alias ad piam puellam in coenobio obseratam literas dedissem , quibus virginum eo in loco olim incredibili cruciamentorum genere k daemonio exercitarum s quarum superiori memini Libro, c. io. historias mihi cupiebam de1cribi,ea in hanc sere lententiam reIpondit: Duas adhuc ex illis superesse octogenarias pro- --..pc modum, a quibus saepius audivisset, ne magno quidem se yclle gravi illa caruiste calamitate , ex Dei voluntate nata , . quod indC peculiare gratiae divinae donum illuminationem ic conloquutassensi liunt: nec secus earum testari vitam. Quid Antonio nocuit,

perpesso in majus cessit lucrum & gloriam. Scribebat quoque, millos eo tempore fuisse undecunque viros doctos, qui territicorum eorum symptomatum larvas contuiti, eas penitissitne scrutarentur, amolirenturque : sed quo in ejusmodi consiliis confidentius perstitit re, eo malum recruduit gravius , ut tandem Dei opus este singulare faterciatur: 1 cujus manu cum id exciperent, & se toto corde sub potcnti ejus brachio submitterent , semet integre abnegantes , humilitatemque usque aded amplexae , quo etiam cunctis 1uis affectibus restiterint, eosque vicerint: & brevirer , ad divinivcrbi normam toto animo vitam consormarim, tunc paulatim evanuerunt universae illae dirae. Piam cpistolae illius virginis partem justis de causis inserere volui, quod id consilium inco instituto prorsus rosponderet: & ne cjusmodi virgines usqueadeo a piorum nu mero dienas esse, quis icmcrd in animum inducat, etiamsi adhuc multa in iis desiderari non dissilcar , quae inscia & non sana informatione praetermittuntur. 6 s. Porro monasterium id ingressiis , coram cum altera contuli vetula, quae id mali decem sustinuerat annos,uo nomine gratias Deo agens quam maximas: ac si aetas admitteret, se libenter denuo iisdem velle calamitatum fluctibus objici asserebat. Hortata autem me est maximopere, ut si in consilium adita afflictas accerseror , ne exorcishaoS admitterem unquam. Quaedam in eo tormentorum theatro constituta, a fratre virgis cx quorundam consilio excarnilicabatur : quemadmodum ab ineptis etiamnum hodie consulitur, quasi daemonem profligent virgae , 8c non potius eo modo ille carnificinam procuret. Ea rei indignatione & pudore illa perculsa , contabuit pedetentim , & moritura cccinit. Rogata vero cantioni, causam, respondit: co quod de salute sua aeterna minime Κ k k a haesita-Diuiligod by Corale

493쪽

haesitaret. Altera quoque jam diu , daemonio excriaciata,& morti proxima , se totam attenta oratione Deo offercbat, ut secum pro suo arbitrio quicquid vellet, in tempore & in aeternum agerct , dummodo ipsius glorificaretur nomen, obsecrans : rogabatque reliquas virgines , ut post ejus mortem non ex more, Miserere mei Deus , canerent: sea, Gloria patri. Memorabile abnegationis verae exemplum.

6 6. Singularem insuper, & suo loco imitandam aliquando curationis eorum quos vexat diabolus , rationem , ex sequenti colliges historia. Philippus Nesselicti Coloniensis , monachus Ab tiae Knechtenstein, integer & simplex, a spiritu referente abbatem macilentum, ante multos annos mortuum, exagitabatur mise-rh & multifariam, circa annum quinquagesimum supra millesimum quingentesimum: interdum avehebatur sub teαum , alias per ligna transversa conjunctiora supra campanain intrudebatur, plerunque per murum transferebatur inopinatti, inventus quandoque est corpore super piscinam projecto, capite autem in terram reclinante. Tandem se Fodit spiritus, diutinae 3e multiplicis vexationis causain explicans : se nimirum esse illum abbatem Matthiam Durensem, tot annis sepultum : ac eo torqueri , quod

suspensam D. Virginis effigiem exquisite depingi curarit : nec fatis suisse factum pictoris Novesiani laboribus G imeensis, qui inde jacturam senserit, ac sibi ipsi vim secerit. Verum id fuit. Subnectebat hinc solutionis modum, cujus nomine hanc exorsus erat fabulam diabolus: expiari scilicet hoc delictum non posse, aut ulla se liberari ratione, nisi religionis ergb Treveris & Αquis- grani peregrinaretur hic Philippus quem ob simplicitatem accommodatum suis ludibriis organum ratus est diabolus ) de tres Missae, de trinitate scilicet, de domina , de tempore, in ejus assertionem recitarentur. Ut hic spiritus voto satisfieret, consuluerunt Theologi Colonienses : & capitulariter ut illorum more loquar id reliqui postulabant quoque monachi a suo superstite etiamnum abbate D. Gerardo Strailgen Morsens.* . At hie saniori institutione atque acri, increpatione in aliam potius sententiam Ρhilippum existimavit traducendum , ut videlicet fideviva omniis miserationis Deo patri, & Christo assertori nostro unico confisus, daemonis imposturas animo negligeret sorti : redeuntique spiritui obiiceret, sic non esse sui Iuris, vinim

494쪽

V Lns. MALE FI c. 4 ssub aliorum desere imperio , propterea nec posse ob rerum penuriam se obediri ejus. votis. Quo facto, spiritus respondit: Dic

Suppriori. De eo enim confirmandi sua instituti spem conceperat. Quare Abbas, ubi daemonem perseverare , nec monachum illius illusionibus satis confidenter resistere animadvertit, ipsum denubrectius instituit, studiosh hortatus ut resipisceret, nec tam pronas offerret satanae technis aures: si vero manes, uti hactenus, audire pergeret, se illum flagris, & quidem capitulariter caesurum, severissimh minitatus est. Hinc irritos suos spiritus videns conatus ob abbatis constantiam , & animum Philippi magis erectum fiducia in Deum adversus fraudulenta exitialiaque daemonii studia, nunquam rediit, alioque migravit. Hanc curandi methoiadum , in eo fraudum diabolicarum genere, quandoque in usum revocandam arbitrarer.

obsessionis curationes certae probataeque.

. C A P. XXX v.

MUliercula Bartholomaea nomine , quum in pago Uell, praeter morem sub Missae actione hymnus ille qui incipit,

Gloria in excelsis Deo , Germanica lingua caneretur, mox velut daemonio correpta, in extasin conjici videbatur, cum maxima hominum perturbatione , in eo tormento perduranS, donec absolveretur cantio. Quum ad hunc actum aliquandiu conniveretur, nec tamen desineret Remella , tandem a pagi domina, Anna a Virmoni, in arcem vocatur: quae humaniter & amice causam rogat, cur sub ea cantilena se ita vinci sineret, quum eadem essent verba Germanica quae Latina , absque mutatione

eique hymnum Germanicum praelegit, & verba interpretatur, quibus nihil absonum , nihil impium , aut quod ullam offensionis daret causam , inesset. Jubet itaque eam sorti esse animo, se jam eundem humnum Germanich cantaturam in cubiculo, praemonens: & u illa dejici se pateretur, adhibituram se remedium , quod pellendo ejuscemodi daemonio esse cum primis

usui didicisset, minitabatur. Ita mox in cantionis initio , muliercula loco prius observato, quo se prosternere vellet, in terram provolvitur. Cui incunctanter, vestitu prius levato, domina prudens & cordata matrona,silues cum filia, virgas imprimit acres, eo

495쪽

quo decuit studio: illa interim retracta manibus veste, earum conabatur arcere titillationem. --.ε. 6 a. Extremis enim morbis,teste Hippocrate, extrema exquisistrenacdia optima sunt. Hoc propinatum pharmacum,contrahujusmodi daemonis insultum existere antidotum incomparabilc, atque se a doctix viri didicisse , mulierculae dentio persuadet domina , hortaturque cam confidentiori cise animo, nervum daemonii hoc in

dicamento jam esse haud dubie infractum : eamque simul concin . re Jubet. Sic dulci modulamine simul repetitur cantilena, finiturque 1inc ullo commotionis indicio. Hoc comoediae actu a famulis an- te ostium observato , foeminam illi egressam arripiunt, unaqire hymnum alta voce canunt: & consilium hoc fuisse exturbando huic satanae ut certissim iura , ita& saluberrimum compertum est. Oportet allicin habere delectum in usurpanda hac theriaca. Non enim omnium oculis uno medendum cli collyrio: solum ejus generis daemonio profligando praesentissimum citra ullam moram aut haesitationcm crit alexi pharinacum , quod hominem invadit exercetque pro ipsius cncrgumeni voluntate, arbitrio & libidine. 6 3. Se ea ratione illisse sanatam,adomina in arcem Nel revocata Barthalomaea, coram me consessa est . Hic qualemcunquc gr-titus fuit effectum Canon 6o. de his qui se simulant daemoniacos, qui ita habet: Eos qui se daemone correptos esse simulant, & morum improbitate eorum figuram & habitum simulate prae se fcrunt , visum est omnimodo puniri, & ejusmodi afflictionibus & laboribus eos subjici oportere, quibus hi qui a daemone vere correpti sunt, ut a daemonis Operatione liberentur, vere subjiciuntur. 6 4. Se vidisse Romae quendam nomine Iulium , narrat Ron- deletius, qui catalepsi putabatur corripi, quoties illa Passionis ver-iν. ba audiret Consummatum est. Voluit autem probare, num Vere corriperetur,an fingeret. Quum itaque simul client apud Alexandrum linguae Hebraicae prosessorem, & hujus uxor forte in alterius gratiam recitaret duo illa verba, statim sacrificus hic extasi videbatur affligi: eoque viso, alter baculum adferri jussit, quo morbum profligaret : proinde sine mora ad se rediit. Auxit suspicionem , quod quum eo malo afficeretur, prius undiquaque spectaret, ubi suum tuid reponeret caput. Auditum postea est , illum ob hanc simulationem missum fuisse a Venetis in exilium cum quadam meretrice,

quae simili morbo se prchcndi simulabat. 6 s. Porro

496쪽

L AE s. M A L E F I C. 44 6 s. Porrd figmentum non erat, sed catalepsis, a sanguine melancholico cerebri substantiam occupante , quam patiebatur puella e ic in quodam pago non procul a Nemausta in Simeneis montibus. Haec erat annorum vigintiquinque , nupta cuidam juveni quem parum amabat: vixitque tantum dies octo cum eo, ubi hoc morbo ob animi aegritudinem corriperctur. Quam ob causam in parentum aedes rediit, in quibus tamdiu i malo illaesa permanebat,quam mariti oblivio duraret: recrudesccbat verd, quum de marito cogitaret, vel illius mentionem audiret: aut etiam quando ad illam insciam maritus sorte veniret, priusquam cum vol videret uci audiret. Quod si in via aquae hydriam gestaret, eam quandoque deponeb at, aliquot horas in eodem loco scdens vel decumbens,oculis &ore apertis, sine scnsu & motu, nisi quod vcntris & costariam inscr-narum musculi multum moverCntur.

In eoncubitus maleficis qu id faciundtim.

DE naturalis congressus , satanae opera praepediti, curatione Deo. s. ita scribit Igmatus Remensis archiepiscopus: Si per sortiarias atque maleficas artes occulto, sed nunquam Dei i usto judicio permittente, & diabolo praeparante, concubitus non sequitur: hortandi sunt quibus ista eveniunt, ut corde contrito & spiritu humilitatis, Deo & sacerdoti pure confitcantur, 3 c. si a. In controversia, ubi maritus ad congressum ineptus esse CX D.est iis, maleficio accusaretur, in soro Constantiensi decretum fuisse scribit Utricus Molitor, ut primum a modicis ille , quem leges dicunt maleficiatum vel frigidum , inspiceretur . num alia illius impotentiae naturalis foveretur causa : deinde ut tricnnium adhuc uxor cum

. . . . . . . Thomcll.

que eleemosynas liberalius erogarent, & jejuniis Vacarent, quo matrimonii institutor Deus ejusmodi malum amolliri dignaretur. Decretum sand ad imitationem revocandum. Huc accersant ur etiam, quae in legitima maleficii curatione hactenus proposui. 6 3. Novi & characteres in charta virginea scriptos, &ahersus id mali , velut arcanum summum cclebratos , su- Per quos septies legitur Psalinus, Eripe mc de inimicis meis: tisa- TI. 16 turque Diuili do by Corale

497쪽

448 DE CURATIO V

turque charta ad viri coxam. At mysterium hoc apud Acheronta sepultum malo. 6 4. Caeteram ridiculam admodum, nimisiue religiosam curationem plerisque bona fide ne prodant, in aurem exemplo insinuare volui. Mulier Katharina Loe nomine , cujus mihi nota soboles, viro nupta, hunc in initio comperit impotentem. Quare a vario temere quae lito consilio, haec in ara D. Antonio lacra Everfeldi inducam Montensi ubi degebat, ceream membri virilis effgiem religionis ergo, ut a suo malo levaretur maritus, suspendit ossert-quc. Sacrificus rei ignarus canone ad altare demisss oculis recitato, ut fieri solet, sulpicit, priapumque illum cereum inopinato intuitus, Tollatur daemonium illud , accrbe inquit.

Exorcismi quando, V quomodo es a quibus adhibendi.

CAP. XXXVI I.

Porro si dictis rationibus nondum cedit inflicta calamitas, opus-

ex. Osric que satanae perdurat, cum increpare licet ex Christi doctrina Marci I 6. quod credentes per Mus nomen daemonia sint ej x, tam cturi. Ea propter Apolostorum & primitivae purioris Ecclesiae exemplo, per Christi nomen expellat minister, vero ductus zelo,cone ram. scientiae bonae testimonio sectus, habens peculiare illud Spiritus sancti donum , ejiciendi nimirum daemonia : gladio spiritus, quip- verbo accinctus , atque divina panopita circumquaque munitus, assumpto super omnia fidei scuto , quo omnia jacula mali ilignita queat extinguere qualem armaturam in hujus Libri ini-ctas dist. tio ex Paulo proposui j ne cum discipulis Christi daemonium fugare nequeuntibus a Christo audiat: O natio incredula & distorta, με ιν η quousque tandem ero vobiscum quousque patiar vos piirmiter hinc insallibili nitatur promissioni: Amen dico vobis,qui credit in me,o- ego facio, & ipse faciet,& majora horum faciet, quia ego

Μ, --,is ad Patrem vado. Et: Quodcunque petieritis Patrem in nomine meo,

- hoc iaciam , ut glorificetur pater, filium. Si quid petieritis per

Ιοxto c. 9 nomen meum, ego faciam .Scribit item Lucas,sepmaginta revertis ad Christum cum gaudio discipulos,dicentes: Domine ,etiam daemo- 1 η' με nia subiiciuntur nobis per nomen tuum. Ait autem illis : Videbam

498쪽

V L ae s. M A L E F I C. 449 satanam sicut sulgur de coelo cadentem. Ecce do vobis potestatem calcandi super serpentes & scorpiones, & super Omnem virtutem inimici , & nihil vobis nocebit. Ita in Christi nomine flectuntur genua coelestium , terrestrium , di infernorum. Nec aliud nomen sub coelo datum est hominibus , in quo oporteat nos salvos fieri. Solo licc Patris aeterni verbo creata sunt coelum & terra, & qui quid in cis conlistit. Hus nutu in praecipitium ruit illa immenta angelorum caterva. Ad Christi adventum impcriumque horru runt & profugerunt, quotquot arctissimo vinculo in 1 iaculiodia

miscros mortales contarinxerant diaboli. In hoc nomine credon

tes discipuli, daemonia exturbarunt. Pythonis spiritum in Macc- I a. bis donia , ex puella daemoniaca ejecit Paulus his verbis : Praecipio tibi in nomine JEsu Christi, exire ab ea. Et exiit cadcin hora. Sic a Pctro jussi sunt daemones egredi, qui vcl unicum diom sibi

indulgeri, ut in subjugatis permanerent corporibus, rogabant: te- ib. a. ste Clemcnte.

6 a. Apud Hieronymum presbyterum in vita Hilarionis Palaestini cremitae , legitur de quodam Constantii Impcratoris candidato , ex Francia Germaniae orto, quem a teneris unguiculis daemon obsederat malignus. Ductus igitur ille Gazam ad Hilarionem , exponensque tam Syra quam Graeca lingua quas tamcn nul- quam didicerat daemoniacus ) multiplicem obsidionis causam , circspondit vir sanctus : Non curo quomodo intraveris, scd ut ex-cas in nomine Domini nostri JEsu Christi impero. In hoc nomine Simon Apostolus simulachrum Solis comminuit: Et Judas Lu- , nae, daemonibus inde visibiliter AEthiopum forma expuuis . . Dae- monem ex Solis idolo fugavit D. Thomas : draconcm sub mortis statua in .Scythia exeuntem profligavit Philippus Apostolus : sc-ῆptem daemoncs similitudine canum inter monumenta commoran tes secus viam , praetercuntesque graviter laedentes, abegit D. An-γdrcas. Sic in Cas,itolio draconem clausisse Sylvestrem, & Philip -

pum Leviathan fugasse, traditur. g 3. Ioannes Evangelista superato veneno, daemone in in Dianae templo ducentos & quadragintanonem annos commoratum, hi,

verbis loco expulit: Interdico tibi in nomine JEsu Christi Na-χarent , ne ultra hic habitcs. Et confestim decessit Ephcso. Quocirca jussu Domitiani in Pathmon insulam exul deportaba- 2 ia, . tur vir sanctissimus. Hic cum Cynops magorum princeps in Phara

Lli oppido

499쪽

so DECu RATIO. Voppido contra Joannis do strinam,& edita in Christi nomine mira

cula , ex falsa sacerdotum Apollinis in Joannem criminatione, maleficiis populum dementaret avocaretque, mortuos etiam se exci-reiactabat: quorum facie assumpta ctiam daemones apparuerunt,emari emersi. Tandem Joanni ait Cynops : Veni sodes ad portum, ut aspicias potentiam meam, & amplius admiraboris. Igitur Ioa ncs cum universa multitudine rediit, praecipicns illis tribus daemonibus, qui sub imagine hominum nuper resurgentium comitabaniatur, ne discodorent. Concussis itaque manibus , & terribili marissi,nitu pcracto, Cynops sc , ut antea , demisit in mare, atque sic ex Oculis hominum cvanuit: qui clamare non cessabant, laudando dicentcs: Magnus es CynOPS, nemo praeter te. 6 a. Ioannes interim orabat Dominum, ut intcr vivos ultra nequaquam connumeraretur magus ille. Tum repenth vehemens esti,clagi murmur auditum : & procellis ingruentibus ci loco , ubi se praecipitavit, nusquam apparuit. Et daemones qui sub humana figura stabant, quasi iam pridem resuscitati a mortuis, a 'urabantur ab Apostolo Dei, dicente: In nomine crucifixi IEsta Christi ex hac insula cxitc,nunquam redituri,& statim ab universorum oculis dis paruerunt, frustra expectantium Cynopem, si sorth ex ficto rcsu

geret.

6 3. Arsatius insignis consessor sub Licinio, vidit aliquando daemoniacum quendam gladio stricto per sorum discurrere, & obvium qucnque terrere ac fugare. Huic itaque obviam sese offerens Arsatius, Christum nominavit, ac verbo daemonium cxpulit,obsessumque liberavit. Vcrbo adhaec daemones sugavit Paphnutius,teste Russino lib. I. cap. 4. Sic apparet, quantum vere Christianis magistri nomen profuerit, & imitatio juverit. S 4. Anno I say. in turrem terriculamentis multis annis inquietissimam Coloniae Gallinaceam portam nuncupatam, religiOnis causa deductus est pius & doctus vir Adolphus Clarebach , ut

die noetiuiue acerbius torqueretur. At lemuribus prima nocte ad ingenium consileto more redeuntibus, turbasque & terrorcs citantibus, ad ardentcs ille conversus orationes, eosdem ita vicit exturbavitque, ut talium umbrarum postea co in loco fuerit observatum

nihil, quum ille ctiam inde cductus constanti Christianae fidei consessionc vitam finiisset, corpore flammis absunt pto. Tantarum est virium contra diaboli machinamenta servens pii hominis ad

D cum Diuiligod by Corale

500쪽

Deum oratio. Scripserat autem distichon in dealbato turris pariete, digito deni grato carbonis puluere & aqua mixtis quod atramentum & papyrus illi sui sient in carcere denegata in hanc seresententiam : Ubi Emanuel, nullus terriculamentis satanicis relinquitur locus. 6 s. Haec est coniuratio, hic vehemens fortisque exorcismus, hic modus fugandi daemonis certus, haec brevis formula, hi sunt

charactcres , quibus invocatur omnipotentia rebus supra communem vitae rationem agendis: haec doctrina vera , hoc sund .imentum soliduin : hic philosophorum lapis , longh quidcm cxupc-perans eum , de quo Alchimici hallucinati contendunt: initi lapis

angularis, in quo omnis structura firmiter coagmentatur. Haec sunt divina testimonia, haec lacrorum nostrorum monumenta, haec veri sacerdotis memoralia, haec purissima signa , hae nostrae in exturbandis daemonibus ceremoniae,paucis contentae, facili tuu , vili apparatu . Haec ars coelo sublimior, tartaro profundior, libcra periculis , umbrarum hostis , contemptris larvarum , simulachrorum perosa , nec thuris nec meri indiga,universis manibus, lemuribus, larvis imperitans,omnia busta,omnia sepulchra & species mortuorum contemnens, & inania terriculamenta , & noctium occursacula , & in scrorum commeacula ut Capnion inquit) exporrecta fronte fugans , fatum & naturam vincens, & quicquid unquam rite optamus , si modus 1 magiitro traditus observetur, indesinenter perficiens , & indcficienter adimplens. 6 6. Verbo languores universos sanavit, & daemones expulit inatth. . Christus. Si ergo secure operari voles, necessarid illud Pauli con- ol. . a. silium ob oculos pone: Quodcunque facitis in verbo & in opere, ut omne id in nomine Domini noriri JESU CHRIsTI 1aciatis . . Hoc est salutiferum medicamentum : quin ipla panacaea, vel potius haec salus nostra & mcdela. Recte hinc NaZianZenus in De sensorio ait , Daemones adhuc contremiscere , quando Christi nomen invocatur. Contra hunc nullae ligaturarum praestigiae , nulla maleficiorum ostenta, nec ulla daemonii opera, momentum quidem perdurant, quin dicto citiuS evanescunt. 6 . Proinde a Lactantio quatia vcrissime dictum est : Daemones

justos, id est, veri Dei cultores metuere : clus nomine adjurati, de vi Orig. corporibus excedunt: quorum verbis vcrberati, non modo se dae- ώ mones esse confitentur, sed etiam sua nomina cdunt. Quia nec Deo, ρ Mi o v.

SEARCH

MENU NAVIGATION