장음표시 사용
481쪽
omodo Damonis Maleficis assecti, de ejus prasiliis S
imbecillitate deinde erunt institueηdi.
diaboli item operibus & praestigiis erudiantur, & quam e-Σ ' L nervatus imbecillisque sit, ut nihil etiam possit, nisi Dei pernici ρε- missu: nec Deum quaecunque pcrmittere, sed in re concessa illi limites, ultra quos ferri nequit, praefigi: quinimo Christum prosectum in coelum, scdere ad dexteram Dei, subjectis sibi angelis, po-' testatibus & virtutibus: Cui si tanta fuit subjugandi potentia, multo magis satanam s ubegit coercuitque, ut nihil omnino valeat,nisi pcculiariter illi concedatur. Quod itaque clementur in nobis per mittit Deus, non potest esse malum.Illi enim cura est de nobis: Qvidi .τὰ.3. cum Omnis gratiae sit Deus, nos ad aeternam suam gloriam per. J ESUM CHRISTUM uocatos, jam parum per afflictos instaur i. p.,. . bit, fulciet, roborabit atque stabiliet. Quis est qui nobis noceat,
si boni aeniplatores fuerimus p Quicquid enim fideli irrogatur, id a. illi bono commodoque. cedit , juxta illud Pauli : Diligentibus
MUt-- 6, Deum omnia cooperantur in bonum. Precationem ergo perpetuam esse decet, quti fiat voluntas coelestis Patris in nobis. Quidquid patimur, teste Hieronymo, nostris peccatis meremur. Non habent L . . ,. daemoneS, inquit D. Joan. Damast. virtutes adversiis aliquem, ni--r si a Deo dispensate concedatur: sicuti in Jobo, dc in porcis. Per Tith. r. missione verb Dei facta, 8c sortitudinem habent, & transmutantur& transfigurantur in quamcunque volunt figuram secundum im D Diaui. ginem, id est phantasiam. Item Gregorris : Absque omnipotentis Dei concessione nullam habet potestatem contra hominem malignus spiritus : qui ctiam in porcos transire non potuit, nisi per- Τὰν se missus. Recte quoque Chrysostomus : Homines non quantum vult, tentat diabolus: quoniam quantum ad se, nunquam cessaret a. tentatione. Neque enim habet alium actum : non enim manducat, nec dormit, nec aliud operatur, nisi ut tentet, fallat & subvertat.
6 a. Non magis itaquc timendam diaboli potestatem , quam Deum impcdientem , docet Ambrosius super Lucam. Spiritus enim naxili, cti .un Dei vocantur spiritus , quod ejus captivi sint: nec attingere, caltigare, tcntare quicquam ausi, nisi a Deo concedatur. Jobo ne pilum quidem laedere potuit satanas, nisi impetrata permissione,Dj0ili do by Corale
482쪽
missione, eaque limitata. Q9ocirca non est sermidandus diabolus: sed Heus, qui ursum hunc catenis alligavit captum, ut nihil mmnino absque Rus singulari nutu valeat. Hinc Christianus quae- , cunque advertissima a Dei digito excipiet , qui omnia in sua
6 3. Nec Christiani nomen merentur, qui malignae alicui mulieri aut diabolo imputant malum invectum,ad Dei voluntatcm id minus reserentcs. Jobus affligitur a daemone, at 4 Dei manu accipit dicens : Dominus dedit, Dominus abstulit: sicut illi placuit, με. - ita factum est: sit nomen Domini benedictum perpetuli. Non caedentis virgae rationem ille habet, sed volentis patris. Virga punit 'filium: at non eam secisse hic dicit, nisi mente nondum connet: sed patrem, qui virgam in manu habet eaque utitur. Sine ejus voluntate, ne pilus quidem capiti excidit,quin omnes pili numerati sunt: ipse virgam usurpat, quam graviter, & quam multum, & ubi velit saeuomodo ad tolerantiam invictam erunt excitarasi rimonum
ΡRopterea aequo patientique serendum nobis erit animo, qui sisHU quid afflictiomim acciderit carni, sivo id lege naturae,sive supra naturam contingat. Idem quoque faciundum , si animum immensus invadat dolor , angor, moeror , tristicia, tentatio. Ob oculos 'Velut speculum semper revocerur exemplum sanctissimi illius Jobi, qui tot exercitatus modis , & tentarum calamitatum ac miseriarum mole pressus , Deum laudibus extulit quamquam malorum interim ponderi impar, in verba animi parum patientis erupisse videatur ) ac licet nullius malae occasonis sibi conscius esset, non daemonem accusat tamen , nec ab illo aut ullo honet ille tantas sibi inflictas aerumnas queritur: sed ex Dei aequiisimi voluntate sibi ista accidisse agnoscit: ut cum uxor ei exprobraret, Ubi . nunc tuus est Deus , cui confisus es p non animum aboecit, scd respondit: Ut fatua loqueris. Si bona a Deo acceperimus, quare mala M. non tolerabimus patientcrp Sic nos quoque in afflictio ite nostra, ad Deum oculos mentemquc dirigere decet, &justissimae ejus voluntati nos nostraque placide sui innittere: quandoquidem ille nihil I i i vult
483쪽
vult , nisi quod optimum , quanquam nobis interdum secus videa--ο.α. tur.Q s Aligit, castigat: nec peccatoris vult mortem: sed ut comvertatur & vivat.
g Suorum famulorum, ut diaboli vel cujusvis alterius , ministerio utitur, qud nos ob nostra scelera aut incredulitatem puniat, nota. &-modo ad rectam conversionis viam reducat: vel etiam sic
Dι-. tentat nos DominuS Deus noster , quemadmodum Deuter. 13. lcgitur, ut palam fiat, utrum diligamus cum, an non, in totocorde >em . in tota anima nostra.
n..bi 1. 6 3. Pro summo gaudio itaque ducite fratres tinquit D. Jacobus) quolics in tentationes incideritis varias : illud scientes, qudd exploratio fidei parit patientiam. Caeteriim patientia opus persectum habeat, ut sitis pcrfecti fle integri, nullai iue in parte
Imminuti. Beatum item praedicat virum , qui suffert tentationem: quoniam cum probatus ruerit, accipiet coronam vitae, quam P
misit Dominus his, a quibus suerit dilectus. Hinc admonet D. ,- . Petru, : Charissimi , ne miremini , dum per ignem exploramini , quae res ad experimentum vestri fit: perinde quasi novum aliquid vobis obtingat: imo in hoc qudd consortes estis afflictionum Christi, gaudete, ut in revelatione quoque gloriae ejus-1.π-., dem EaudeatiS eXultantes. Timotheum quoque hortatur Paulus, ut amictionesuerat tanquam bonus miles JEsU Christi. Non enim quis coronatur, nisi legitime certaverit. Exemplum accipite,
fisus s. fratres mei monet Iacobus ) afflictionis & patientiae, prophctas, qui loquuti sunt in nomine Domini : Ecce beatos dicimus eos qui sustinent. Tolerantiam audistis Iobi, & finem Domini vidistis,
qudd valde misericors sit Dominus, ac commiserans, qui pios ex. Τ.ιν.x. tentatione noVit eripere, Petro teste. Iobum totum excepta illius - anima, quam illaetam permanere voluit Dominus ) etiam in suis substantiis & sobole durissimE , Deo annuente, afflixit satan : Verum post inviolatam illius patientiam , cum multa ejus usura, cun- . cta illi uberrime reposuit Deus : Cujus jam non est decurtata manus, id ipsum potest,& infinitis partibus majora. 9 . Quorium orgo alicujus hominis , aut etiam ipsius daemonis , nos terrebit violentia aut malignitas cur ab horum jaculis usque adeo expavelcimus quae si in nos vibrentur fisanturque, non tamen ad intcrnecionem transfigent, si constanti fide revorbere- - . mus, retorqueamusive. Resistendum diabolo, & fugiet a nobis: ρ nec Dioili Od by Coos
484쪽
nec illi locus est dandus: sed Christi verbo pellendus, Abi satana.
Fidelis est Deus, qui non sinit nos tentari ustra id quod possumus: a cis. io. in id faciet una cum tentatione exitum , quo sufferre queamuS. NΟ- Mis h. 4.vit ille, quibus nobis opus sit, priusquam petamus. Ne exhorrescamus, hortatur David, a timore nocturno, tentatione scilicet occul 'M.9 .ra: nec sagitta volante in die, tentatione quippe manifesta: nec negocio perambulante in tenebris, nelnpe aspectris in tenebris versantibus: nec ab incursu & daemonio meridiano , quod Pau- , .cis. 11.lo nuncupatur angelus lucis, in quem te transfigurat diabolus. 6 s. Ad tolcrantiam pr. eterea invictam contra da inonum in- Π-sultus, & constantem in Deum fiduciam, ita afflicti scdulo exci tandi sunt patrum quoque exemplis: velut Antonii AEgyptiaci, iani quem in tumulo latitantem tam graviter lacerarunt daemonos, ut
tanquam mortuum ad hospitium reportarit illum minister: ubi nonnihil respirans & quasi reviviscens, clam aliis ad tumulum sercscrri jubet: ibique ex priorum vulnerum dolore prostratus, cum cx animi sortitudine ad conflictum daemones provocasset, nec illi cunctarentur, assumptisque variarum bestiarum & serpentum soramis , Antonium dentibus, cornibus, unguibusque impeterent, &denuo lancinarent , subtili lucis quidam radius daemoncs & tenebras fugavit. statimque sanatus Antonius, Christum praesentem esse intellcxit, dicens: Ubi cras Iesu bone , ubi cras quare a principio non adfuisti, ut vulnera curares meap Et vox ad eum facta: Antoni, inquit, hic eram: sed distuli ob tuum ccrtamen , quod prius observare libuit: jam autem , quonium strenum te pugilem Praestiteris, in toto orbe celebre tuum erit nomen. Haec in vita S. Antonii ab Athanasio dcscripta,& e Graeco per Evagrium Presbyterum translata : ubi lucta cum diabolo varia mircque acerba, Minsignis divini viri patientia constantia iue legitur. 6 6. Nullus certe , quod sciam, animosior fuit Hilarione qui - ... Antonio fuit contemporaneus, scd junior) sortiusquc neglexit daemoniam fraudes , quippe qui in sblitudine saepe infantium voces
intempesta nocte scaua ire existimavit, nunc balatus ovium, nunc mugitus boum, planctus mulicrum, leonum rugitus , strepit m
armorum , variarumque portenta vocum. Caeteriam ausus aliquan-
do totum phasma cxplorare, Dominicae crucis signo ad lunae lumen tuguuo egreditur, & sollicite circumspiciens , ccce currum directis in se equis euntem conspicatus est : hic Christi Nazareni I i i a nomine Di iligod by Corale
485쪽
nomine invocato , in vestigio mansit, expectans rei eventum. tum verb terrifica illa bigarum species subito terrae hiatu in conspectu absorpta est. Atqu1 licet a daemone excruciaretur mire , oratione tamen vincebat: a qua ubi alias paululam quievisset, satan ferianti insidiatus , repente Rus dorso insiliit calcibus latera quatiens, cervicem flagro : Eia, inquit, dormitas p mox cachinno desuper increpitans : Hordeum jamne, ait, an paleas latio tuo asino oneres Nam suam carnem nonnihil obstreperam, aliquando sic affatus suerat: Ego te asine non hordeo, sed palea pascam , faxim-que ne posthac recalcitres.* . Hic vides Franciscum non satis novisic hominis pii vires in toleranda quavis afllictione daemonis. Legitur enim in ejus vita, fratrem Egidium interrogasse Franciscum his verbis : An diabolus sic sit terribilis, quod homo per unum Pater noster non posset su-
stinere λ ipsum respondisse, Quod nullus possit sustinere diabolum
per medium Pater noster, quin statim moretur. Huc referatur Cypriani sermo de Bono patientiae, ubi & impatientiae exempla proponuntur : item sermo quartus Chrysostomi.
Communium precum in maleficio incacia.
--... T insuper maleficio laesorum fidem adaugeat, vulneraque ννοσο. l tortore daemone ejus jussu fugato, sanare dignetur misericordiarum pater, communibus ad eum ex animi penetralibus fusis confidenter precibus erunt juvandi. Id ab authoreemis. 13. pistolae ad Hebraeos diserte mandatur: Memores estote vinctorum, tanquam una cum illis vincti: corum qui affiguntur,velut ipsi quoque versantes in corpore. Orate pro vobis invicem, ut sani 1itis: pie,.is; , monet D. Iacobus. Multum enim valet deprecatio justi efficax.He- . ir lias homo erat similiter obnoxius amictionibus ut nos: & precatus est ne plucret, & non pluit super terram annos tres, & menses se : & rursum oravit, & coelum dedit pluviam , & terra produxit fructum sini m. Item: Infirmatur quis inter vos p accersat seniores Ecclesiae, & orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini: & obsecratio fidei salvum reddet laborantem, & εriget eum Dominus: & si in peccatis suerit, remittentur ei. g. 2. Hinc Diuiliam by Corale
486쪽
v Laes. MALEFre. q3 3 a. Hinc orationum fidei publice de seorsim Christi fidelia
bus ad rem praesentem accommodatarum respondentiumque energia , liquido constat.Ne Petri fides deficeret latanae insultu,qui ex- pretivietat ut eum velut titricum cribraret, Christi oratione intercedente impetrarum est. Coatra diaboli astutias ut vigilent cum omnidulitate & deprecatione pro omnibus sanctis , Ephesios studioshexhortatur Paulus . Admonet item Timotheum, ut ante omnia fiant deprecationes , obsecrationes , interpellationes , gratiarum actiones pro omnibus hominibus. Fidem quoquc Christi opera sibi augeri orant Apostolli. Per Mosis orationem ad Dominum, soror illius Maria liberatur lepra. Sic patris oratione, Christo enua flectentis, dicenti ue, Domine miserere filii mei, quoniam unaticus est, dc miserh assiligitur, &c. Increpatur daemonium puerque sanatur. Se autem credere testabatur hic vir in suis precibus , & orabat Christum , ut ipsius incredulitati succurreret. Mulier quoque Graeca, Syrophoenissa sonere,ad pedes christi provoluta, rogabat eum , ut daemonium a quo filia misere cruciabatur, exturbaret: & ob ejus interpellationem, exonerabatur filia. Multum confidebat Iudith in oratione fratrum, quando dixit: Orate ut firmum faciat propositum meum Deus , &c. Nihil aliud fiat, nisi oratio pro me ad Dominum Dcum nostrum. Petrus dc Joannes orant pro Samaritanis, ut acciperent Spiritum sanctum.Siquis inter nos affligitur, orare jubet D. Jacobus. 6 3. Chrysostomus de incomprehcnsibili Dei natura, homi-Ηa 3. testatur, obsessos in templum adductos a diacono tempore publici congressus , quum coena Dominica peragi soleret , jussosque caput inclinare, & sic pro ipsis orasse populum. Homines , in uir, daemone agitati, tanquam vinculis quibusdam retenti aducebantur, ut populo universaque civitate praesente , communes pro his fierent supplicationes , ut omnes jugi concordia Dominum. Communem orarent pro his, & quod miseretur , magno clamore' contenderent.
6 4. Recitat Insuper Prosper Aquitanicus , in locum publici congrcssus ad altare, dum coenae Dominicae instituta actio celebraretur , adductam puellam , & plcbem pro ea ad Dominum orasse, ac de coema participem fictam quoque, & sic libcratam. Idcm libro 6. de Praedictioniblis & promissionibus tradit, suo tempore Carthagini puellam quandam Christianam, quum in balneis quod-
487쪽
dam Veneris simulachrum minus pudice intuita csset, seque eidem assimilasset, mox a diabolo obsessam fuisse, qui gutturis meatus occuparit, ut circiter dies septuaginta nocteique totidem ferme, nec cibum nec potum trajic Cre potuerit. Parcntes quum nullam levationem animadverterent, puellam ad Ecclesiae ministrum adducunt , eique rem ut acta erat, bona fide exponunt. Unum hoc puella consessam addidit, Noctis medio videri 1ibi avem quandam adesse,& nescio quid ori ingerere.Τandem in templum deducitur,fiunt preces: & cum ei coena Domini porrigeretur, quam aegrd accepit,
cacodaemone nimirum reluctante, liberata est.
si s. Narrat Theodorus Lector lib. a. Episcopum Christianorum in Persia jussum csse, a rege daemones profligare: qui collectis piis prcces secit, & adjuratione eos abegit. Ioannem monachum quendam in AEgypto daemones sela expulisse precatione , tradit
T Mis. Sozom. lib. 6. cap. 28. Coetus monachorusu , inter quos Macarius
i & Isidorve Lucii scelere sub Valente an insulam exiguam,ubi nulli erant Christiani, relegati, filiam ibi sacerdotis daemone correptam & humi praecipitatam, conjunctis precibus liberant,patriquem daret. 1anam restituunt. Marcellus Apameensis Episcopus, destructurus Τ -Τheodosii imperio fanum Iovis Apameae, atrum daemonis spectrum , vim ignis iuppositi coefcens , sic repulit. Iussit aq-m adferri in vasculo : qua supposita sacro altari, ipse in faciem humi
prostratus, Domino supplicavit, ne ulterius progredi daemonis tyrannidem sineret. Finita oratione, figura crucis aquam consignavit, atque flammae diaconum jussit inspergere: quo facto, daemon aufugit hi: ,. S 6. Augustinus etiam commemorat, virum qucndam tribunitium Hesperium , in Fusalensi territorio Africae fundum habuisse, qui fuit infestatus a malignis spiritibus, ita ut animalia & servos
graviter afflixerint. Di mestica igitur hac calamitate coactus , accessit Dominus fundi ad Ecclesiae ininistros, rogavitque ut aliquis ibi preces facere dignaretur. Abiit igitur quidam eo, oravitque ar- denter & seriti, imb etiam ibi coenam Domini distribuit: & protinus illa daemonum vexatio cessavit. Ambrosius : Bonum scutum cst oratio, ut quo omnia ignita spicula adversarii repelluntur. Disiti od by GOrale
488쪽
I Ndicantur etiam jejunia, si sortE caro , nimia sui indulgentia
proterviens , locum daemoni dederit: ut hoc restricta freno , in ordinem redeat. Quare Porphyrius tradit, jejunium & castitatem maxime laudari, non quia iis placatior inprimis efficiatiir Deus: sed ut retrolantur qui sanguine & immundicia gaudentes , quo perfrui polunt his, utentium corpora invadunt. Est enim ali- μι. in quod daemoniorum genus , quod non nisi orationibus & jejuniis ejicitur, Christo authore, incredulitatis, propter quam illud expellere nequiverunt, discieulos redarguente. Eleachim quoque sacer--.dos Domini magnus, sic omnem Israelem alloquitur: Scitote quo-miam exaudiet Dominus preces vestras , si manentes permanseritis in jejuniis & orationibus in conspectu Domini. Et Raphael Tobiam docet, bonam esse orationem cum jejunio.
f. a. Historiam in hanc rem mirE commodam narrat Hector I ,3 1. Boethius, in Gareothae scilicet regionis vico quodam , quatuordecim vix passuum milibus ab Aberdonia dissito, eximiae formae adolescentem coram Aberdonensi antistite questum esse palam, sese , daemone succuba ut dicunt) gratissima omnium quas vidisset sor-m multos jam menses in sestari, eandemque occlusis soribus no- ctu ad se ingredi, de blanditiis in suos compellere amplexus : 'dubia luce eam pen E sine strepitu abire, nec ullo se modo, cum plurifariam tentasset, a tanta tamque turpi vesania liberari. Iubet continuli circumspectus & pius Episcopus , adolescentem alid se conferre :& ut secundum Christianam religionem magis laudatis jejuniis & orationibus solito attentius accommodaret animam : hinc fore arbitrabatur, ut piis operibus intento victus cacodaemon tandem terga daret. Nec felix defuit successus salubri consilio : quod adolescens religiose exequutus , paucos post dies omnino ab illis vindic stur ludibriis. Sic jncubum daemonem non amplius infestasse Navetis mulierem, post consessionem Sc sacram communionem, quaejejunia & preces comitari solent, legitur in vita D. Bernhardi. 3 3. Hic j unii, uti theria praesentissimae,vires & encomtum, oculis omnium semper Opponendum hoc seculo dissolutissinio exulceratissimoquc, ac animi & corporis morbis daemonuntque insultui Di iligod by Gorale
489쪽
-ιν-ώ. nium morbos sanat, distillationcs cxiccat, daemonos fugat, malas. que cogitationcs expellit,& menrem nitidiorem reddit,& cor purgatius, & corpus salubrius, & ad thronum Dei hominem sistit. Et pdit: Quisquis igitur ab immundo spiritu vexatur, certum habere debet, hoc pharmaco, jejunio inquam . statim spiritus malos afflictos abscedere, vim jejunii metuentes. Valde enim daeniones oblectantur crapula, & octo corporis. Cyprianus de Iejunio & tentationibus Christi: I unium, inquit, si discretione regatur, omnem carnis rebellionem edomat, de tyrannidem gulae spoliat & exarmat. Icjunium extra ordinarios motus in cippo claudit & arctit, de appetitus vagos distringit & ligat. Ieiunium si humilitate ornetur, servos Dei contemptores musidi efficit. Icjunium carnes azymas mundat dc solidat, dc putredines quae ex adipe prodeunt, consumit & siccat. Iejunium Scripturarum deliciis pascitur , contemplatione reficitur, gratia stabilitur , coelesti pane nutritur. Danieli interpretatio 1omniorum revelatur j unio, & tres pueri de Babylonio illaesi egrediuntur incendio. Moses in monte quadraginta, diebus jejuniis cum Domino persevcrans, dc Dei familiaritatem, colloquium, & legis ministerium promeretur. Helias quoque e dem dierum numero abstinens, in eremo conversatur. Et phth: ELficax est oratio praecedente jejunio, de sacris studiis antecedentibus non patitur postulatio devota repulsam. Origenes in cap. I. Matthaei, ubi Christus dicit, Apostolos propter incredulitatem nequivisse ejicere daemonium: Si aliquando nos oportuerit circa curationem tale quid patientium permanere, non adjuremus neque interrogemus, neque talia loquamur, quasi audienti spiritui immundo:
sed permanctes in orationibus & jejuniis, impetremus patienti sa-hitem a Deo , dc abigemus jejuniis 8c orationibus spiritus mali:-gnos. De jejunii potentia insignes duo sermones Basilii Magni,item unus Chryjostonii I 8. Eleemosnarum virtus.
E. .... - Ccedat ad haec, pro facultatum ratione, carum communica
& pauperes erogatio , oblatioque : quem odorem
bonae fragrantiae, hostiam acccptam gratamque Deo, appellat
490쪽
V L ae s. M A L E F I c. 4 1 Paulus ad Philipp. qui Romanos etiam impensh adhortatur ad tolerantiam in amictione, & precationi ut instarent, necessitatibusque sanctorum communicarent. 6 2. Cornelius item centurio ex cohorte Italica, religiosus ac timens Deum, praestans eleemosynas plebi multas, deprecansque Deum semper, quam audivit ab angelo vocem p Corneli, orationes tuae & eleemosynae tuae ascenderunt in memoriam coram Deo. Et Raphael angelus ad Tobiam : Bona est , ait, eleemosyna magis quim thesauros auri recondere: quoniam eleemosyna 1 morte liberat, & ipsa est quae purgat peccata , & facit invenire misericordiam & vitam aeternam. Item Tobias pater ad filium , ante mortem: Ex substantia tua fac eleemosynam , & noli avertere faciem tuam ab ullo paupere: ita enim fiet,ut nec te avertatur facies Domini. Quomodo potueris, ita esto misericors. Si multum tibi fuerit, abundanter tribue: si exiguum penes te fuerit, etiam exiguum libenter impertiri stude. Praemium enim bonum tibi thesauriZas in die necessitatis : quoniam eleemosyna ab omni peccato & a morte liberat, & non patietur animam ire in tenebras. Fiducia magna erit coram summo Deo eleemosyna, omnibus facientibus eam. Apud Lucam ipsa veritas loquitur: Date cleemosynam,& ecce munda sunt vobis omnia. Nabuchodonoetori Babylonis regi sua sit Daniel, ut eleemosynis redimeret animam. Apud Eccletiasticum lagitur : Ut aqua ignem ardentem extinguit , ita peccatum expiat eleemosyna: cujus Dominus gratiam redditurus , memor erit in posterum, ut author tempore casus sui adminiculum inveniat.Nam
eleemosyna viri, quasi sacculus cum ipso, & gratiam hominis quasi pupillam conservabit, & postea resurget & retribuet illis retributionem , unicuique in caput ipsorum. Ergo conclude eleemosynam in corde pauperis,& haec pro te exorabit ab omni malo. Hic locum habebit Cypriani sermo de Eleemosyna, item Chry sostomi Iomil. 32.33. 34. 33 . 36.37