Ioannis Wieri, ... Opera omnia. Quorum contenta versa pagina exhibet

발행: 1660년

분량: 624페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

551쪽

. VI I M F A M et u M P OE N I s. so 3 uxorcm quoque insimulat index ' ac ne quid hac in re haesitaret,palam se id demonstraturum addicit: horamque praefigit,qua eam reliquarum sagarum conventui & choreis interesse,suis ipse marituste 1taretur oculis. Consentit praetor, qui statuta hora quosdam Gmicos & consanguineos in eadem mensa secum & cum conjuge coenare voluit, suppressa interim convocatae societatis causa. Hinc desii gnata ab ariolo hora, E mensa surgit, jubetque omnes simul cum uxore permanere: nec prius loco dimoveri, quam ipse rediret. Deductus porro ab ariolo qudis voluit, lamiarum coetum, choreas, & nescio quas alia, voluptatum illecebras, quibus ipsius intererat conjunx, reliquarum delicias sectata, non obscure videbatur spectare. Mox domum reversus , amicos Vocatos eo quo reliquerat ordine, una cum sua uxore, laetos mensae assidere comperit. Et cum studiose , num stationem deserisset conjunx, percun- vetaretur : eam iidem affixam fuisse loco in ipsius absentia , uno ab omnibus assirmabatur ore. Itaque rem omnem aperuit praetor, ob inflictam innocentibus poenam scrti poenitudine ductus: & si redhό memini, Pythium acculatorem morte mulctabat. s a. Sic in arce Mindensis ditionis Raed nuncupata, de quibusdam foeminis ob maleficium , paucis abhinc annis extremum fuit sumptum supplicium, ex accusatione mulieris Margaritae Mindeniis nomine, quae alias incarcerata ruerat in castro Huisbercti, circa Visurgim sto. Eadem postea in oram & civitatem Verden- οsem vocata, quandam denuo accusavit ea lege , ut nisi illa vinculis tradita maleficium confiteretur, se ream fore voverit: nec certe selix defuit successus. Nam altera constanter in carcere flagitium . negante, & ex gravissimis sorte tormentis eodem in loco cxpirante, attrahi in vincula jubctur accusatrix, quae suribunda tanquam, venenum & ignem evomens, tortorem & quoscunque alios exterruit , abegitque : donec quidam rationum praefectus , cui pcnitius innotuerant ejus technae, manus injiceret, aliosque ad eam apprehendendam excitaret. Sic illa tandem quaestionibus subjecta , crimen quod alteri confidenter inficianti impegcrat, ipsa luit. Hanc etenim falsa criminatione detulisse alteram in carcere delanctam, ραηο. atque alias antea flammis absumptas , constanti spargebatur ru

more.

6 3. Nostra memoria Marcoduri, ubi hortorum 'lera ex grandine dissipata forent, illaesis proximi horti cujusdam vetulae plantis , qui

552쪽

tis, qui saepius esse solet temperatum tractus, vetula maleficii accusata in carcerem pertrahitur : deinde maxima tyrannide dirissimis su ecta torturis, ad nullius criminis consessionem impelli potuit : scd penes se non cssc, tempestatem ciere vel ad rem conturbaro, Deique solius id opus es c, valde dixit prudenter. Quapropter per trabem sitsponsam, & onerosis ponderibus utrinque pens libus

distractam, jamque animam agentem,relicturus in illis cruciamentis praeses, carnificem ut siccum simul abiret potatum hortatur : vetulam , ubi rodirent, alia fassuram inquiens. Tum illa miserabiliter excarnificata, ut prius accerseretur consessionarius , quam ille

pocula sequeretur , praesidem suppliciter orat: qui irridens disse

sit, Postea aulcm reversus, eam ita adhuc suspentam ossendit mortuam , mentitus cam sibi manus interca dum abessset intulisse. Nec inulto post aempore tyrannus hic in cjusmodi incidit maniam, ut ipse laccrandis vcstibus, & cxcrementis faciei suae illincn- 'ρα a. dis, vim sibi facerct.* 4. Nec ita procul hinc in alio oppidulo , ubi ulla carnificina

ad sceleris alicujus consessionem adigi nequiret capta ob maleficii Opinionem muliercula, hanc blandis adoritur vcibis sacrificulus, ut se non amplius torturis ita distrahi sineret hortatus : at leviter solummodo confiterotur delictum , inde sic eam aqua lustrali a maleficiis expiatam , & velut sartam icetam Deo rcsti lucre velle pros mittebat. Haec ita a sacerdote inducta , circumvcntaque blanditiis , se sorte quaedam huiusmodi mala designasse fassa cst, ea ratione quemadmodum persuaserat sacrificus , se sperans evasuram. θ'. Ob ejusmodi consessionem fallacitcr & dolose oblanditam , ut . ..cia. Vulcano ea litaretur, lata fuit sententia. Qua praeter expectationem audita, Videte quomodo me interficiatis , praemonuit surdos misera foemina.

6 s. Prope Elten pagum, miliare medium ab Embrica, in ducatu Cliventi dissitum , circa viam rogiam loco criceo ante annos circiter quadraginta duos , daemonium viatorps miris variisque exercebat modis caedens, ab equis ddiciens , vchicula subver- vertens : nec aliud unciuam videbatur, quam manus cisgies. Echerken huic nomen indebatur. Vicini increduli, nec satis hoc daemonii ludibrium exercitiumque dignoscentes , ad Lamiae malefi- Sih u cium reserunt id facinus : quare manus mulicri Sibyllae Duiscops Τ f V nomine , scrvitutis jure Comiti Montensi mancipatae injicitur :

553쪽

U I N F A M I U, M' P OS N I S. sos eaque tandem exusta, desiit vexatio. Non aut id evenit ea causa, quod illa praestigiosi actus fiterit rea Cilicet quoque ob crudelem carnificinam,vel etiam incredulitatem di daemonio illusione in facti confessionem induci potuerit: verum ab ejusmodi divexatione , diabolo solum invecta, hic destitit ultro, & quidem libenter, ut homines altius incredulitatis barathro immergeret, & reos sanguinariae sententiae redderet, quam cum primis in insentibus avide appetit, ut ab initio homicida. Si ctenim industrie obstruatum , inquisitumque solerter filisset eisdem horis, quibus manus imagine hoc cerneretur ludibrium, Sibylla domi dormiens utplii rimum , vel aliud agens fuissct proculdubio deprehcnis. Si consesse sonem urgeas: cam fuisse a liciore extortam , vcl 1 vitiatae phantasiae muliercula editam , respondeo. Quo autem modo illa a diabolo corrumpatur, toties dictum est, ut crebrae repetitionis tae

deat.

9 6. Septem viri judices cujusdam civitatis ad Mbsellam e

dum tempore, quo mulierem glutinosi ductilisque lactis nomine captat , a me examinatam insonoemque pronunciatam , de postea a Reverendissimo dimissam, si1bjicere examini vellent,' communi decreto aliam jubent etiam adduci civem maleficii suspectam a multis annis , nulla habita ratione hydropis, qua tantum non agQ-nizaret tantopere, ut paucos ante dies animam, qu/m Deo reddere cupiebat, consuetis in Ecclesia Romana sacris&iceremoniis expiarit. Quid fit A sportatur in sedili, & ad aream arcis, en magnitudine morbi ovestigio opprcssia, expirat. Nihilominus persc-verat plo jorum judicum tyrannis : denegatur sepultura in communi coemiterio, quae tandem adhuc ex gratia conceditur. Hinc fit, utjustus Deus etiam quandoque magi tus sinistras sententias M inanem plebejorum credulitatem, Herunque & tyrannidcm ulcisci vclit: quemadmodum circitcr idem tempus, nimirum 9 Septemb. anni 11 . non longe ab hoc oppido propc Liniam accidit, ubi ex iis qui holocausti Lamiarum inspectionc afficiebantur, mox circiter quadraginta navigio in Rheno submersi sint in reditu a

554쪽

In accusationa ob maverum, fingi laras quorundam

principum prudentia. . '

C A P. XVI.

Porro ux ejuscemodi Syrtes & perpetua animarum naufragia

providentius declinentur i, memoria & imitatione dignissimana sententiam , quam haud ita pridem circa quadragesimam anni Is 63. pronunciavit illustrii limus Princeps noster D. Guilhelmus dux Cliviae , Juliae , &c. cunctorum oculis velut speculum protranere volui. Agricola quidam ex Marchiae climitatu, Iisis armento numeroso locuples , ci Fas vaccae solito minus laetis aliquantisper reddidi sient , ad ariolum confugit, capturus consi lium : qui protinus se Lamiam ejus jaeturae genitricem ostensurum pollice ur. Hinc ad villici hujus aedes comitatus, filiam ex priori ejus conjuge adhuc virginem apprehendit, huic lactis malencio imminuti crimen impingens. Haec mox a daemones lusa, in te persuasa & induo, verum esse fatetur: sed se non satis este maleficii peritam subjungit, simul foeminas sedccim accusans, quas ea in arte absolute doctas esse affirmavit. Illustiissimo principi haec ilico significantur a satrapa, qui eas omnes carceribus incunctanter mancipari oportere consuluit. Ne tamen alicui hicis λ.- manus injiceret, graviter inhibuit Princeps : stricte etiam mania quocunque modo aut inlidiis in vincula pertrahercturos,in. ariolus ille. Puellam vero ab . ecclesiae ministro acciri voluit ejus: Ceis. Et in praecipuis fidei Christianae articulis examinari, deinde ab hac daemonis illusione doctrina saniori ad mentcm reduci: eamque cautiorcin ea ratione a satanae strophis redditam, fidei uia soribus constitutis , si modo cos consequi posset ut magis in officio contineretur sin minus, tum propria fide interposita, cum bona gratia dimitti. Alias autem matronas, hoc falsis criminationis cauterio fi corruptae . mentis virgine inustas , ulla omnino regravari minime permissum est. Ac prudentissimo hoc consilio' desiit hic fabulet actus, de lac vaccarum qua solet copia fluxit. Utinam hoc salubri exemplo moniti alii, principiis harum tragoediarum quibuscunque legitimis piisque rationibus irent obviamdclliberatiores: non proiecto in re, ubi parum certi posset statui, velut Diuiliam by Corale

555쪽

Π Ι u ν A M I u M . P Og N I 1. sci velut in extricabili labyrintho implicati, ex simplici errore in

mille ita prolaberentur cauti minus, unde tandem nullus videtur euadendi aut finiendi modus. Husmodi telae genus solerter contexere novit, consuevitque veteratorius ille textor.

g a. Sed maximo redolendum cst, in iis qui principibus sunt

a consiliis, vel magistratum gerunt , aut rempublicam gubernant , dcliderari quandoque maturam deliberationem , discretionem , & absolutam rcrum intclligentiam : unde fit, ut praecipites nimiis plerunque ferantur ad sanguinis effusionem tum in hoc negocio daemoniaco, tum in causis quibusdam aliis non ita diffinitis. Quanta autem consiliorum maturitate ac providentia contrahas daemoniorum arim , sine innocentium carnificina , cuneta administrentur in amplissimo regno electoris Palatini D. Friderici, principis squod citra palpum diaetum volo) sapientiae insignis, memorandae pietatis, & modestiae incomparabilis , praeterquam quod res ipsa non obscuro docet, & testantur insignia edicta jam promulgata : accedit id quoque in primis, quod D. Christophorus

Probus, Ll. Doctor consultissimus, & cancellarius vigilantissimus, nupcr in proximo Bingae designato conventu principum clectorum Rheni, ubi hujus mei operis forte inciderct mentio , palam diserte ac prudentcr suam de harum offuciarum 8c daemoniacae tragoedis controverba sentcntiam explicuerit. g 3. Optimo jure in hunc reserendus crit catalogum generosus Ee illustris Comes a Niuwenu D. Hermannus, vir prosccto lingua i iam peritissimus , doctrinae multiiugae, memoris fidelissimς , de ingenii rari: qui haud ita pridem industrie admodum Lina iam , quaecunque flagitia fatuo huic hominum gcncri assueta , sed imaginarie solum nota conscisam , exilio puniit, quod limus mulierculs vicinos hoc incredulitatis falcino adhuc detentos, ea in minime toleraturos vidcrct. Consessiotem mihi ab ejus esemcntia communicatam ipsb legi. . g q. Suam quoque hic laudem meretur generosus comes Montensis Guiljcimus, qui quum haud ita pridem in vinculis dotincretvetulam octogenariam ob incantamentorum suspicionem , ad illam ingressus, studiose singula perquiro, licet mendaciis camonerari, naribus minimc obstructis odorarem. Quum vero objectum esset, filium matri captae , curruique ut aveheretur , insidenti globum terreum, cujus potentia se a vinculis liberaret, porrexisse S s 1 a cunilcm

556쪽

torqvubant accusatores , quasi effecturam se, ne ea ratione finem vitae faceret, pollicita fuisset maior. Hos articulos tam acriter apud Comitem urgebant alii, ut nisi validiore rationis nervo , a que adco ipsa rci vcritate serio restitissem, eam flammae post dies non multos devorassent. Inter colloquendum in animi deliquium quandoque lucidere videbatur: Quare , me ejus os apericbatur , contrectabantur & manus , & arteriae motus pensiciua batur: inspiciebam itent linguam : donabam postremo pecuni lam, quod vulgo feratur, Lamias virus suum faculari posse in eum, a quo beneficium fuerint consequutae.

6 s. Caeterum hujusmodi responso objectionem priorem scitissime diluit, , filio scilicet non globum rerreum, sed in eam sormam in soluta lintea matri suisse suppeditata, quibus exulceratas

graviter tibias curaret, easque mihi ostendit tantopcro delaedatas crudelitate tormentorum alias ob eandem suspicionem in carnificina toleratorum , quum oleum quippe servidum in tibias, ut extorqueretur falsa conssessio , infunderetur. En accusationis impudentiam, qua calamitatis hujus extrcmae facies dosormatur. H Jus etiam mater ea ratione inter tortoris manus antea interiisse pet-hibebatur.3 6. Alteram partem , quod nimirum pollicitationis recordaretur mater, ita explicuit, quod filiis suis in assidua illa vulgi sugillatione ob malencii famam, addixisset, si sorte ad supplicium Capropter abripCretur , sic mortis suae authorem ad aequissimum Chri iti judicis austi tribunal provocaturam , ut tricesimo die a suo interitu se ibidem sisteret, scntentiae latae rationem redditurus. Si itaque effectus consequeretur, argumentum sore non obscurum innocentiae , filiosque matrem extra culpam esse intellecturos, quum insontium preces exaudiat D 's jultitiae vindex unicus, qui adfictas alioqui orationes obsurdescit. Proinde Comes a me admonitus, & rectius in eo delusionum diabolicarum genero institutus, pauperculam caula prius vigilanter discussa dinii sit. Nec pretiermittendus hic Hus levir inlignis, Dominus Adolphus, comes a NasIau , qui studii multum impendit apud Danos in bello contra Suectim anno a s 64, ut ab his prς Istigiis heroum oculos vindicaret. S 7. Pia & laudabilis omnibus seculis sententia, s uum apud hos principes & amplissimos viros pondus & locum habet: consulti Diuilia' by Corale

557쪽

yI, IN FAMI usa P OE N I S. soptius nimirum esse decem nocentes dimittere, quam hisontem unum punire.

De sedinis. errore, V haereticis non interficienias, sen-

Um vero horum plurimos mente corruptos esse, errore que a satana seductos,jam satis demonstraum sit, citius hae-- reticorum poenam, quam voraces merentur flammas qui rectius instituti, si convertantur, corporali punitione minime assi-eiendi sunt: quod summorum patrum sententiis probare conabor. g a. Augustinus ad Donatum , pro consulem Africae : Ex oc- Os ii casione, inquit, terribilium judicum ac legum , ne aeterni judicii poenas incidant, corrigi inimicos cupimus , non necari: nec disci- . O . .

plinam circa eos negligi volumus , nec sutaliciis quibus dignilunt exerccri. Sic ergo eorum peccata compelce, ut iant quos poeniteat peccavisse. Quaesumus igitur , ut cum Ecclesiae causas audis, quamlibet iaciariis injuriis appetitam vel afflictam esse cognoveris, potestatem occidcndi te habere obliviscaris, & petitionem nostram non obliviscaris. Non tibi vile sit, neque contemptile, fili honorabiliter dilectissime, qudd vos rogamus, ne occidantur, pro quibus Dominum rogamus, ut corrigantur. 6 3. Idem ad narcellinum : Poena illorum , quamvis de tantis sceleribus consessorum ,rogo te,ut praeter supplicium mortis sit, &propter conscientiam nostram,& propter catholicam mansuetudinem commendandam. Ad eundem Epist. 1 sp. Imple judex Christia-nc,pii patris ossicium: sic succense iniquitati, ut consulcre humanitati memineris. Nec in peccatorum atrocitatibus exerceas tilciscendi libidinem , sed peccatorum vulneribus curandi adhibeas voluntatem. Noli perdere paternam diligentiam, quam in ipsa inquisitione servasti: quando tantorum scelerum consessionem non extendente,cculeo,non sulcantibus ungulis, non urentibus fiam is, sed virgarum verberibus eruisti. Et contra epistolam Fundamenti cap. I. Dominus per servos suos regna suuertit erroris: ipsos vero homines, in quantum homines sunt, emendandos esse potius quam perdendos jubet. Nec est quod de conversione fratris in haeres m pro

558쪽

lapsi desperem . Nisi enim qui ejusmodi est, per gratiam D

mini posset converti , prorsus inanis csset Jacobi admonitio. Sciebat hoc Augustinus, idcoque se totum convertendis haereticis mancipabat , atque id juxta Apostoli monita cum magna lanitate ac mansuetudine spiritus, nec absque pii laboris fructu.6 4. Sic enim in Epist. 48. ad Vincentium scribit: De multorum jam correctione gaudemus, qui tam veraciter unitatem catholicam tenent atque delandunt, de a pristino crrore se liberatos esse laetantur, ut cos cum magna gratulatione miremur. Cum pri

mis autem Chrisbanum magistratum haec decet moderatio, ut Esaevitia& crudelitate abstineat. Omnino citra dissimulationem me intor cos esse fateor, quibus admodum dispilicet, quod ubi interdiciendi sunt errores , interficiuntur homines. Nullis bonis, inquit idem noster Augustinus , in catholica Ecclesia hoc placet, si usque ad mortem in quenquam , licci haereticum, saeviatur. 4 s. Et libro primo contra literas Petiliani , cap. 29. Diligite homines, intcrficite errores, sine saevitia pro veritate certate. Ite-.rum contra epistolam Fundamenti: illi in vos saeviant, qui ncsciunt cum quo labore verum invcniatur, δc quam difficilc caveantur orrores. Illi in vos saeviant, qui nesciunt quam rarum & arduum sit carnalia phantasmata piae mentis fercnitate supcrarc. Illi in vos saeviant, qui nesciunt cum quanta difficultato sanetur oculus interioris hominis, ut possit intueri solom suum : non istum quem litis coelesti corpore oculis carneis & hominum de pecorcm

fulgentem atque radiantem: sed illum de quo scriptum est per prophetam, ortus est mihi justiciae sot: & de quo dictum est in Evangelio, Erat lumen verum quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Illi in vos laeviant, qui nesciunt quibus suspitiis & gemitibus fiat, ut cx qualicunque parte possit intelligi Dinis. Postrcmo in vos illi saeviant, qui nullo tali errore decepti sunt, quali vos deceptos vident: & Caetcra. Ergo saevire in haereticos, etiam admodum detcstabiles, quales crant Manich i , quibus Augustinus ita scribit , non videtur esse piorum hominum , qui sciunt quanto cum labore verum inveniatur , & quam errores difficulter caveantur, quibusquc suspiriis & gemitibus fiat ut ex valicunque parre missit intclligi

4 6. .Ex libro Quaestiolium Evangelii secundum Matth. cap. I 3. Hinc Diuiligod by Corale

559쪽

I ine est quod servi dicunt: Vis imus, & colligimus ea Quibus .

Veritas ipsa respondet: Non ita hominem conmtutum esse in hac

vita, ut certus esse possit, qualis quisque suturus sit postea, cujus

in praesentia cernit errorem : vel cliam quid error ejus conserat ad prosectum bonorum : non esset tales aufercndos de hac vita , nc cum malos conatur interficere, bonos interficiat, quod sorte futuri sunt: aut bonis obsit, quibus & inviti forte utiles sunt: sed tunc opportune fieri, cum jam in fine non rcstat vel icmpus computandae vitae , vel proficiendi ad veritatem, ex occasione atque paratione alieni erroris. Ibidem quaest. II. Nec tamen consequens , ut omnis haereticus vel schismaticus corporalitor ab Ecclesia separetur. Multos enim tales portat Eccletia, quia non ita dc-sendunt falsitatem sentcntiae suae , ut intcntam multitudinem faciant: quod si scccrint, tunc pellantur. Idem de Vera religione,

cap. 3. Utamur igitur etiam haereticis , non ut eorum appro Demus

errores , sed ut catholicam disciplinam adversus eorum insidias assercntes, vigilantiores . cautiores simus, etiamsi cos ad salutem revocare non possimus. Idem, & habetur a . q. 3. dixit: Dixit Apostolus , Haercticum hominem post primam & secundam correctio in devita , quta subversus est hujusmodi, & peccat in semetipso damnatus. Sed qui sententiam suam , quamvR salsam atque perversam , nulla pertinaci animositate defendunt, praesertim quam non audacia suae praesumptionis pepererint, sed seductis

atque in errorem lapsis parentibus acceperunt: quaerunt autem cauta sollicitudine veritatem , corrigi parati cum invenerint, nequaquam sunt inter haereticos deputandi. g . Chrysostomus homilia quadragesima septima, in caput Matthaei a 3. Vis igitur ab euntes colligimus ca Dominus autem l rohibet, ne sorto simul cum zizaniis herbam etiam tritici evelant: quod diccbat, ut bclla & cffusionem sanguinis prohiberet. Nam si trucidarentur haerctici, absque foedere pacis atque induciis bollum orbi inferretur. Duabus igitur rationibus prohibuit:

altera, quia frumentis patum noceret: altera, quia nili sanarentur, extrema supplicia non evadcrent. Quarc si puniri eos vultis , & frumentis nequaquam officere , opportunitas temporiS congrua expectanda vobis est. Quid autem est, quod cradicabitis si- .mul cum ipsis etiam frumenta λ Certe aut, quia si arma capietis,inquit, necesse est cum haereticos trucidatis , multos sanctorum simul

560쪽

mul interimere: aut quia ab ipsis etiZaniis multa commutata,in stumenti conditioncm se ipsa converterent. Si ergo praevenientes evellatis , ca frumcnta dcperibunt, quae , commutatis zizaniis provenirent. Non prohibet autem coiiciliabula haereticorum dissipare, ora obstruere,i1bcrtatem loquondi concidere: verum interficere M

trucidare.

g 8. Ex Homilia octava, in caput Gcnescosa. Haeretici simili modo adfecti sunt, sicut hi qui morbo laborant, & corporalibus oculis caecutiunt. Illi ob oculorum suorum infirmitatem solis luci

adversantur , & ob adversam corporis valetudinem etiam optimos saluberrimosque cibos aspernantur: ita & hi anima aegrotantes, &mentis oculis capti, ad lumca vcritatis resbicere non possunt. Idcirco nostro fungentes munere, manus eis porrigamus , magna eis amm. r. mansuetudine loquamur. Nam & beatus Paulus ita nos admonuit,

dicens: Ut in mansuctudine erudiantur adversarii, si sorid det cis Deus poenitcntiam in agnitionem veritatis, & emergant e laqueo

diaboli, capti ab ipso in illius voluntatenὲ.6 9. Vides quomodo verbis declaravit, quod quasi ebrietate obruti sintλ Et iterum: Capti,inquit, a diabolo,quasi laqueis irretiti sunt. Unde & nobis gemina opus est mansuetudine & longanimitate , ut ossimus eos cripere & educere ex laqueis diaboli. Dicamus igitur eis: Emergite & resipiscite paulisper, aspicite lumen justitiae, &c. Idem in sermonc de anathemate: Dogmata impia, &quae ab haereticis profecta, arguore & anathematixare Oportet: hominibus autom parcendum , & pro salute ipsorum orandum. 6 Io. Athanasius ad Antiochenses tomoxII. Omnes qui vobiscum pacifice agere volunt, in primis autem illos qui in veteris ecclesiae communione sucrunt, deinde qui ab Arrianis rcdierunt, elicite ad vos,eosq; ut patres assumite, & ut magistri δc tutores recipite,coaptantes vos interim dilecto nostro Paulino, ejusque sociis: nihilq; amplius ab illis exigatis, quam ut execrentur Arrianorum haeresam,confitcanturque sanctorum patrum in Nicaea fidem. 6 II. Seucrus Sulpitius quoque D. Martinum noluisse haereticos puniri, scribit in eius vita, Libro III. his verbis: Maximus Imperator pridie ex episcoporum scntentia dccreverat,tribunos sumin. ma potestate armatos ad Hispanias mittere , qui haereticos inquirercnt , deprehensis vitam & bona adimerent. Ncc dubium erat, quin sanctorum etiam maximam turbam tempestas ista depopulatura Dissiligod by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION