De statu mortuorum et resurgentium tractatus. Adjicitur, appendix de futura Judaeorum restauratione, nunc primum evulgata. Accedunt ejusdem epistolae duae de archaeologiis philosophicis

발행: 1727년

분량: 507페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

CA p. X Resurgentium. Nil

distinctis, orta est in fide Judaeorum circa

praefata capita cc etiamnum manet, non exigua cori fusio.

ΝΟ dissimili modo, quod Authores Christiani non distinxerint primam o secundam Resurrectionem, orta est dissensio ec obscuritas in doctrina de conditionibus

matura corporum quae sumus habitur in resurrectione. Aliis puta contendentibus pro carne e sanguine, o compage Organici corporibusque ad instar hodiernorum compositis e configuratis dum alii corpora nostra crassa in tenuia o aetherea conversiim iri statuunt. Horum autem utrius . que dogma Verum esse potest, modo tempora distinguas e resurrectiones. In prima resurrectione, cum Vivitur in terra, putano. , corpus nostrum erit terrestre, Ompositumque ad formam hodierni in fine autem Millennii, cum ascenditur in coelum, mutabitur idem corpus in coeleste Taethereum prout ratio loci, e vitae illius Angelicae, manifesto postulant ut supra dictum est. ΗΑNC autem Ascensionem in coelum cc secundam Resurrectionem de qua loquimur, praecedunt Mundi renovatio, d Christi regnum Minenne, maximi momenti capita: de iis igitur pauca in antecessum dicenda sunt; sed pauca, inquam, cum tramque hanc materiam fusius tractaverimus in Tel

232쪽

ais De Statu Mortuorum CAP. X.

FINITA Conflagratione generali, per ignes illos extremos in Chao quoddam redacta Tellure, ex illo Chao vi divina dcconsilio praesidentibus formanda est nova Tellus, ad imaginem primigeniae cc aradisiacae Scilicet sine Mari, sine Montibus, rupti1ve scopulis o salebiis. Cui respondet pariter caelum novum, mite cc serenum, sine meteoris noxiis c Ver perpetuum sine vicissitudinibus temporum, hyemis aut aestatis incommodis. De quibus Phaenomenis novis hodie in litis, eorumque causis, fatis egimus in Libro praefato.

Thoo, . HANC Renovationem Mundi futuram, omnis Antiquitas, tam sacra, quam pro- Phana, celebravit ut alibi a nobis ostensum est Inter rophetas veteres, Isaias,

C p novos coelos e novam terram futura bis

an nunciat Subditque Indicia renovatae

Naturae, Angaevitatem, vel potius immortalitatem Incolarum animatium indo- ApDe. xi lem innocuam. Sanctus Johannes in suis visionibus de novis Hieroselymis, OVOS itidem coelo dc novam terram se vidisse memorat: additque characterem elluris novae, quod nullam mare habuerit. Haec mundi, ut ita dicam. Resurrectio. dicitur Mat. xies Christo παλιγμνεσta voce includi- . tur mundi subintellecti praeexistentia, interitus, i renascentia. Eodem fere modo Act. iii., i. dicitur a Sancto Petro, in ita concione ad

Judaeos,

233쪽

CAp. X. Resurgentium. 17

Judaeos in s- ας, Restitutio ad Statum

prisinum. Et utrobique pro suo indicere charactere habet, Tempus remunerationis r ideoque saeculum futurum. Sanctu Rom. viii. Paulus hanc mundi futuram renovationem Q.

multis in locis subindicat: rimo, hodiernam Naturam anitati subjectam esse docet, ac liberatum iri a servitute t corruptione, cum filii Dei suam accipient libertatem Sc gloriam. Hunc autem sermonem Apostoli de mundo naturali, explicandum esse fatis, opinor, alibi probatum est. Denique, Mai κουαέω τὸ, μέ -ν, Orbem habi-A8 ab tabilem futurum nempe cum praeterierit biissi. .

hujusce mundi schema, commemorat idem Apostolus: Christoque, ut proprio Domino, subjicit, Heb. n. s. 1 Cor. Vii. I. Caeterum his omnibus multo clarior 5 apertior est sermo Sancti Ρetri, in secunda sua Epistola Catholica, capite tertio ubi hanc materiam tractat distincte, e non tantum

novos caelos o novam terram, futura asserit: sed etiam duo praecedentia commemorat, P distinguit in antediluviana b hodierna. Sed cum hic locus Sandii etri mihi videatur irrefragabilis, praeter ea quae presse diximus, operaepretium erit ei pau-juper immorari. Qua dicta sunt a rophetis de novis coelia ei nova terra, hujus sententiae adversarii in allegorias convertunt, atque ita alitercunque eludunt Sed dictus sermo

234쪽

ai De Statu Mortuort CAP. X.

S. etri de iisdem coelis c terra novis, nulla vi aut arte in allegorias resolvi potest, aut a sen1 literati detorqueri. Est explicitus, ordinatus, e data opera insti

tutus ad probandum rertim naturam muta

bilem, mundumque liccessive triplicem: Mundum, inquam, Naturalem, de quo erat quaestio cum Irrisoribus istis, Ver. 3. Notumque est nomine coeli S terrae I e braeos significare undum a1pectabilem, sive rerum naturam. Sed Apostoli verba, Ver. II, 2, 3. quae huc spectant, si

placet, UdiamuS.

OV U M igitur haec omnia dissolvenda

sui, quales oportet vos esse in sanctis con- Cyrsationibus S pietatis ficiis. Eripectantes S maturantes ahentum Diei Dei, tu quo coeli ignescentes s entur, Elementa aestuantia liquescent. Sed COE-

ITUM NOVUM ac TERRAM NO

VAM fecundum ejus promissum expectamus e in quibus usitia inhabitat.

ΡLυR sunt indicia in hoc sermone Apostoli cum praecedentibus collato, Ilae voces illas, Caesim novum S Terram novam, ad mundum visibilem e naturalem restringunt: rimo, vis usus, e sinificatio eorundem Verborum, Vel ejusdem phra- scologiae, in antecedentibus. Dein ipsa forma, structura, cc contextus OrationiS, qua exprimitur haec Renovatio. Denique, Tempus ad quod resertur Haec omnia arguunt

235쪽

arguunt b testantur Apostolum hic loquid coeli re terris verisi materialibus, non imaginariis aut allegoricis Quoad primum indicium, Haec dictio, sive hic modus loquendi ter occurrit in hoc ipse capite: e 1u quinto Coeum S Terra quae olim extiterunt, si1ve praeterita, et Undus ante-

diluvianus: Mein versu septimo, Coeli S Terra quae nunc sunt, hodierna, sive undus postdiluviantis Denique, Versu decimo tertio, Coeli nodi S Terra nova, quae futura sunt, scilicet post conflagrationem Quum Vero, ex omnium consensu, Coeli Terra, tam in versu quinto, quam septimo, cliteraliter, materiali ec naturali coeli terrae ' compage intelligendi sint: quo jure qua deges interpretandi eadem Verba sive eandem locutionem. in eodem capite, in eodem contextu Q continuatione argumenti, in alienam plane signiricationem detorquere pos.

sumus . Ita scilicet ut primo e secundo

loco mundum natUralem tertio vero al

legoricum d figuratum intelligamus. Idque sine ullo indicio mutati tyli, in Authore e sine ulla, ex parte materiae subjeetae, necessitate. DEIN secundo, idem pariter testatur forma orationis, S modiis quo cohaeret aut dependet a precedentibus. Cum hodierni

mundi exustionem descripsisset Apostolus, subdit, caeter μ, vel nihilominus, expec

236쪽

aro De Statu Mortuorum CAP. X.

tamus novos coelo S novam terram co combustorum, Vel pereuntium, substituit hos novos coelos, terram. Oportetigitur ut in ejusdem generis cum iis qui perierunt: puta materiales, non allegorici.

Res ita se habet, ac si dixi et Apostolus, quanquam perituri sint coeli e terra hodierni, prout jam explicuimus non tamen hic finis erit rerum quod forsan suspicabamini sed renovatio tantum Expectamus enim, secundum promi a Dei, alios coelos e terram, successura in quibus habitabunt Justi. Denique tertio, Quandoquidem non nisi post conflagrationem generalem extiturus est hic mundus novus, vel haec renovatio, quaecunque demum fuerit: ipsa ratio temporis satis indicat, hanc renovationem exponi non posse de renovatione

aliqua Evangelica, ut volunt Allegorici

vel quacunque alia in hac vita. Atque haec argumenta, ni fallor, probant invicte, Coelos e Terram in hoc sermone Apostolico, ea ξιριν, secundum verborum vim e rei naturam, accipiendos esse. HIS

Reprehendimus Wincrepitamus, idque merito, Socinianos malefida interpretationis, cum ea, quae dicta sunt in principio Evangelii Johannis de mun- naturali, ad mundum moralem & metaphoricum detorquent. I ipsi vero qui hac in re ..... in ean dem similemve culpam Merrorem incidunt, dum

237쪽

CAP. X. Resurgentium. 22i

Η1s positis Q concessis, sit haec prima conclusio, Mundum naturalem, Caelos Terram, renovatum iri, pos Con agrationem. Dein est haec 1ecunda Conclusio, in subsequentibus probanda: Miuennium,sυ miuenne Regnum Chrisi, in mundo renovato sue coelo: ery si nodis, celebrandum esse. MILLENNE Regnum Christi pro doctrina orthodoxa habitum est apud primaevos Christianos, o aliquandiu obtinuit sine

labe e sine lite cum Vero hanc doc trinam e parte Corruperant, aut minus habuerant perspectam recentiores Millennarii

qui hujusce regni sedem in hodiernis Terris, ec ipsius oelicitatem in hodierna vitύ, constituere dederatque hic error fervidis e fanaticis ingeniis, spe inani inflatis, tu

multuandi causas: robis autem, sapientibus offendiculum male audire coepit apud plures hoc dogma innocuum, bc tiamnum non est sine omni invidia. hia propter Ut his malis OccurramUS, Operae- pretium erit, Quid in hac re statuerint Antiqui Ρatres: Quando Q ubinam futurum duxerint hoc regnum Pauci eXponere. QUOAD

Petro, ad mundum moralem Mallegoricum denter enim mero, non magis clare distincte designari mundum naturalem in principio Evangelii Gohannis, quam in dicto capite S. Petri, cum de novis coelisin de nova terra loquitur.'

238쪽

χ14 De Statu Mortuorum CAP. X.

QUOAD rem ipsam, Ore tandem millenne regnum Christi in Terris, hodiernis aut novis futuris, ex oraculis Prophetarum cApostolorum, satis, mi fallor, alibi prohatum dedimus Testes etiam adducuntur in hac causa Antiquissimi atres, omnium fere gentium. Graeci plures, Latini etiam, et Africani. In hoc numero sunt

imprimis apias Hierapolis Episcopus, Justinus Martyr, Sibyllini Carminis author

vel interpolator, ante Justini tempora Scriptor Epistolae sub nomine Sancti Barnabae, Irenzeus, Melito ardensis, Methodius, Traeterea Tertullianus, o discipulus ipsius Cyprianus. Africani epos, Episcopus Egyptius, Victorinus elaviOnensis actantius. Latini Hi vixere omne. intra tertium Ecclesiae taculum dum magis integra incorrupta stetit, doctrina ' Apostolica. Ex his etiam a- tribus nonnulli, non tantum ita se sentire testantur, sed et Ecclesiam sui temporis, vel alios omnes iis fide Christiana recte sentientes, alii hoc dogma a Sancto Johanne et Apostolis traditione receptum alia

firmant.

SED praeter haec testimonia cxplicita, cetcauis, ritiae agitur, proxima: constat ali

unde Vide locum Gennadii. Tractatus Tichonii est BE. P. in Orthodo Ogr.

239쪽

Chr. X. Resurgentium. 223

unde ab argumentis indiciis in istorum temporum historia fundatis, hoc dogma de Regno, ita enim appellatum est olim, habitum esse Dogma Christianum idque tam ab Ethnicis ipsis, quam a nostris. Ab Ethnicis, inquam qui sibi male metuebant

a Rege, quem Venturum expectabant Christiani: Quos ideo ambitionis insimulabant, aut quod spargerent seditionis semina, Regnum 1bi in terris olim obventurum pollicitantes. Praefatus Justinus in sua pologia pro Christianis ad Antoninum tum, quae eo plane spectant, haec habet verba

λεγόν mν,2 c. Vos Regnum a uobis expectari

audientes, sue discrimine aut judicio humanum a nobis designari suspicamini e cum nos utid, tu quo cum Deo regnatΠri sumus. intelligamus Quod te cohortari saepius ubi erent Christiani, alii alios, ad

perpetiendam mortem forti animo: eo quod

Martyres in causa Christi Regno potituri essent hoc de Regno in hodierna vita interpretabantur Ethnici, ac si molirentur aliquid Christiani contra Imperium, aut eo 1e fruituros crederent. Quibus recte re-1pondet Justinus in proxime sequentibus, seandoquidem libenti animo mortem OP- petimus in causa Christi, manifestum est, nullam nobis esse spem Regni in hac vita Vel

240쪽

12 De natu Mortuorum Ap. x

vel eam spem nos temere Una Una ita, abjicere N. excindere. ΡRAETEREA idem arguitur ex actis Domitiani Quemadmodum enim Merodes, nato jam Christo, metuebat sibi ne Christus et Regnum eriperet ob famam sparsam inter Judaeos, Messiam, qUem tunc temporis expectabant. Regnum Israeli restitua feb Hist turum Ita postea, mi narrant Historici, ' Domitianus Imperator ex stirpe Davidica Uriae etiam ortos e medio tolli jussit, ac propinquos

1 ri Christi ad examen Voca Vit, , Ut rationem: o. redderent de Christo e regno ejus, quod

nam esset, quando, S ubinam locorum extiturum Cui inquisitioni occasionem de de re sermones librique' Christianorum defuturo in terris Christi Regno.

HAEC

Christus Dominus nunquam negavit saepe licetiisti Ir Oblata, si Voluisset, occasione 1 esse ' Regem, vel Les, habiturum esse Regnum Dixit quidem Pilato, qua, . ist. xkii rent an Rex Isset Judpeorum, Regnum suum non esse .ij. ex hoc mundo neque est omnino: Regnant enim in hodierno mundo improbio regnant Satanasin Antichristus Deletis autern ἰ dimicis suis,' renovato mundo, in illo venturo regnabit cum suis Sanctis. Christus Zebedaeis negavit primas sedes in suo Regno, Regnum ipsum non negavit. Pariter Discipulis de temporibus regni sciscitantibus. tempora quidem tacuit, regnum non renunciabat. a. i. . . Regnum autem terrestre, mon aeternum' coeleste, a Christo subintelligi, perinde ac ab illis qui haec ei proponebant, arguunt illa bona terrestri ais temporalia, NUS promittit memoratve in suo regno futuro Promittit suis

discipulis

SEARCH

MENU NAVIGATION