De statu mortuorum et resurgentium tractatus. Adjicitur, appendix de futura Judaeorum restauratione, nunc primum evulgata. Accedunt ejusdem epistolae duae de archaeologiis philosophicis

발행: 1727년

분량: 507페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

speculo, utriusque mundi aeterni sive Idealis, externia temporarii. Mundum Ideati mappello rerum essentias sive Ideas,d Veritates aeternas immutabiles, quae ex earum rationibus X respectibus oriuntur Rerum Omnium possibilium ordines, a summo nUmine, Vel Ente infinite perfecto, per omnes gradu intermedios, ad infimam rerum classem cproximitatem nihili. Haec omnia perspicue contemplari, velut aperto sinu atris prout Ordinantur lucentque in intellectu divino, est visio vere Beatilica. DIXIMUS autem hanc Visionem contemplativam utrumque mundum complecti; aeternum illum P immutabilem in Intella cludivino : ac hodiernum, temporarium, mutabilem, qui a voluntate Dei pendet regiturque. Atque 1 etiam sese aperit immensus contemplandi Campus cujus partem minimam Vix attingere possumus in

hac vita. Neque numerum, neque ordinem, neque magnitudinem, neqUe persectionem, neque vicissJtudines e periodos rerum conditarum intelligimus. Exiguae Telluris nostrae supellectilem Animalium, Ρlantarum,' rerum inanimatarum historiam naturalem multo magis eorundem Vires e causas, magna e parte ignoramUS.

Sed innumeri sunt praeterea Mundi lanetarii, apparati e instructi, perinde ac hic

noster, omni rerum genere, animatarum lcinanimalium. In his contemplandis multi-

T 3 fariam

292쪽

De Statu Mortuorum CAI. XI.

fariam Dei sapientiam, ec inexhaustam foecunditatem admirabimur : dum arietatem illam multiformem, novam faciem, cisO-Vum apparatum in singulis ubique tamen aptum, pulchrum e accommodatum, intuemuri meditamur : Facies non muibus una,

Nec diversa tamen, qualem decet esset δε-

rorum.

Sed praeter ordinem rerum naturalium in singulis lanetis vel undis lanetariis est etiam ordo moralis in unoquoque, Vel emconomia Religiosa qua diriguntur Incolae cujusque Orbis in colendo numine, b in virtutis ac Veritatis studiis, ut celicitatem tandem consequantur. In his oeconomiis religiosis, quarum est, inter Orbes innumeros, infinita varietas, non tantum sapientia divinae, sed etiam bonitatis simul e Justitiae, quam maxime elucet gloria : In his primaria reconduntur rovidentiae mysteria. In oeconomia hujusce mundi nostri,

Omnes implet partes reperium Messiae, ut Alpha e Omega: Quid alibi Mundorum

agatur, plane nescimus sed ab uno exemplo si de reliquis judicare liceat, credendum est in singulis nova esse argumenta ad miranda sapientiae, sub aliis atque aliis formis c ministeriis. Hos autem Thesauros recludere ex introspieere, haec arcana rovidentiae ;

293쪽

CAp. XI. Resurgentium. 279

videntiae hanc omnium religionum, per immensum universum, ut ita dicam, Theoriam: hiae gaudia, quos OtUS animi, ensusque laetos, excitaret hic prO1pectus, haeo contemplati, nihil dulcius est, quam progredi prolicere in praeclaris studiis x in

potiunda, quam quaerimUS, Veritate. QUID memorem praeterea Stellas Fixas, nobilissima corpora Quarum lc grandior est moles, excellentior materia, quam illa Ῥlanetarum Non haerent omnes in eodem laqueat tecto, ut nobis misellis videntur: sed per Coelorum concava pro-1unda di eminantur effuse ec indefinite. In his matutinis e primo conditis stellis, aequum est credere, pro divina plenitudinee potentia non deesse IncolaS, ad canen Job xk2viii dum simul Dei laudes Suos, inquam, ha-

bent incolas P animalia sibi proprias Re 'o

liqua etiam omnia reculis nostris multo majora, pro dignitate X magnitudine primariorum Mundi corporUm. DE NIcLUE, quod jam nos latet maxime, intuebimur in coelo clarius, Mundi Intellectualis spema ordines intelligo Angelorum S Archangelorum, totamque illam Hierarchiam illustrem e gloriosam: intelligentia PQ Majestate Deo proximam, PQ in administrando Imperio Universi. Hujus Exercitus coelestis cum Viderimus cooptas, classes, munia, dignitates e splendores, sordescent omnia terrena, non commemora-I6 lη 7-

294쪽

a8o De Statu Mortuorum CAP. XI.

buntur graeterita, nec venient i animum

Id olim dixi Propheta de rerum statu sub

Regno Christi tu noUis Terris multo magis in coelesti gloria praeteritorum omnium obscurabitur aut evanescet memoria. Rebus exiguis e minutis, quibus hic distinemur, non erit ultra locus Optima, Maxima tunc ob vel sabuntur oculis . animo Et in his contemplandis e fruendis aeternum haerebimus occupatissimi simulet beatitIimi.

His dictis, quid de visione beatifica sentiendam sit, paucis explicuimus. Si visionern intelligas corpoream, est visio Mundi externi modo sensibili, at sub specie multum illustriori quam hodie videtur. raecipue cum divinum Schechinab, sive gloriam Christi, intuebimur. Si incorpoream, est aliud Schechinah, modo sic appellare liceat aut visio Dei interna cc intellectualis. Cujus visionis geminum est objectum, primo Idea Dei, e rerum omnium possibilium Maeternarum: quae dici potest Idea ante- mundana, ς immobilis. Dein Idea rerum conditarum, sive mundi extra Deum ab intellectu percepti in tota sua latitudine cduratione, per omnes ipsius vicissitudines

c periodos, per Omnes regiones universi, Omnesque creaturarum Ordines totam denique saeculorum seriem, a principio temporis ad finem. Haec dici potest Idea Mundana, vel peculum rovidentiae universalis

295쪽

CA p. XI. Resurgentium agi

lis. His objectis nihil majus, illustrius, aut

divinius menti humanae aut Angelicae obversari potest. Et si a visione aut contemplatione oriatur celicitas, terque quaterque beatos dicimus qui in hoc lumine Vident PBl. xxxva. lumen qui ab hoc vitae fonte hauriunt vi yi R

tam qui his deliciarum fluminibus inebriantur. Per ecstases cc effusiones animi extra se rapiuntur, Vel aperto pectore Deum intus recipiunt.

LICEAT id praeterea his stiperaddere, ad explicandam visionem Dei ci Mysterium,

quod nunquam exhaurire possumus. Diciamur visuri Deum in coelis facie ad faciem,

do cuti es. Hic videmus Deum in suis operibus, ut in imagine Illic videbimus in seipso. 1 videmus Deum in suis Attributis, Illic visuri sumus in sua Essentia, aut in sita propria Idea. Aliud nobis in hoc statu, videtur Bonitas Divina, Aliud Justitia, Aliud olentia, Aliud Sapientia: Aliud Voluntas Dei, Aliud Intellectus.

Quandoque videtur nobis agere Deus, quandoque non agere nunc hoc, nunc illo modo. Proinde nec videtur nobis, Ens Simplex, nec inmutabile Quinimo potius compositissimum: ius aut intus pro renata, actuosum nec id uniformiter. Cum vero videbimus Deum in sua Idea propria, haec omnia Coalescent in unam simplicissimam dc immutabilem naturam. Et hoc modo Deum contemplari, est videre Deum

Sicuti

296쪽

a8 De Statu Mortuorum CAP. XL

Sicuti es. En utpote Infinite perfectum, Ens Entium, Liquid Gloria SED me reprimo Quid balbutimus infantes de rebus maximis, Ilae capitim modulumque nostrum tantopere superant min his terris, in his tenebris versantes, nimium quantum fugiunt. Rapi nos oporteret

in Tertium Coelum, cum Sancto aulo addiscendum haec :αρε, es, haec suprema mysteria Silet fere Scriptura sacra, vel parce PQ generatim tractat de statu Animarum in coelis, ecfoelicitatis illius modis ac rationibus. Cum memorat flumina voluptatum, aut delicias Paradisi, aut Coronas, aut hujusmodi alia, ad adumbrandam gloriam cfoelicitatem coelestem, more vulgari loquitur, ad sum captumque populi qui ab his externis e splendidulis summum Bonum metiri ex aestimare solent. raeterea notandum; Quu duplex futura sit stelicitas Sanctorum, in Terris novis altera sit regno Christi, pro mille annis In Coelis altera,

in rerum consummatione, aeternum duratura in sacris literis multo plura respiciunt primam illam scelicitatem, quam secundam. Primam, inquam: Utpote prOXimiorem nobis es in via quae ducit ad alteram Rus etiam rationes statumque facilius concipimus, quod Terrestris sit, nec hodiernae vitae exceptis malis P incommodis multum absimilis Altera vero, sive Coelestis, toto

297쪽

to genere differt ab hodiernae vitae rationibus, usu prorsusque accedit ad statum Angelicum, ab intelligentia vulgari aut cogitatione alienum. RECTE monuit Sanctus Johannes, Nou-

dum apparet quid erimus e nempe in celis. Novimus autem fore, ut cum Irae apparuerit, simios illi simus. Dein Christus ait

nos Ore ἰ-γγελις Proinde quoad corpus, conformes erimus Christo quoad corpus animumqUe, conformes Angelis. Haec in genere noVimVs. Continet autem in se haec gemina conformitas multifariae perfectionis 1emina Hinc novam vim acquirimus ad omnes actus intellectus e ad contemplationem veritatis perficiendam crescitque ad incrementa scientiae, amor Dei PQ celicitas nostra. rogredimur usque t usque in rerum divinarum cognitione, et transformamur de gloria in gloriam in imaginem ipsius Dei donec perveniamus ad mensuram plena staturae Christi, atque Unionem, ne-Joh xvii. scimus qualem quantamque, cum Deo c*Q, a , λChristo. 3, FAXIT Deus, Ut celicitatem quam nondum concipere valemus, experiundo bc fruendo tandem sciamus spretisque voluptatibus, inani gloria hodierni saeculi, in coelo potiamur aeternis. e re propter Dominum nostrum Jesum Christum. SEcLUITUR ut di eramus de Inferno:

Quo nomine intelligunt authores Christiani

Locum

298쪽

Locum statumque damnatorum: sive hominum DaemonumqUe malorum cc miserorum. Latini per Inferos denotant quandoque statum Mortuorum in genere: dquod Graeci appellant ἔμ , statum absconditum, vel invisibilitatis, ut ita dicam. Quo etiam sensu PQ significatione in sacris

Literis usurpatur, ut abunde demonstrat est a viris doctis. Sed usus obtinuit apud plures, ut voce ferni miserortim carcer, vel improborum Vita defunctorum locus poenae cruciatus denotetur idque in regionibus inferis. Secundum hanc acceptionem vocis, quaeramUs, si placet, primo, An detur Infernum Subterraneum. DARI multa cc immanes sub Terra cavitates, dubitare non licet. Quarum aliae, aqua : aliae, igne aliae solo aere replentur. Sed ex hisce omnibus non facile reperies ullam, cui rationes e conditiones Inserni convenire poterunt. Dicitur hic locus Ιnfernus in 1acris Literis Tenebrae exteriores,

bc Ignis inextinguibilis fieri vix potest, ut idem locus 1 tenebrosus simulet igneus nisi multi spissique fumi intermiscea

tur. Unde an1am arripuisse nonnullos existimo, fingendi crateres Elnaeos, Vel montium Ignivomorum ora e fauces, esse ostia vel ostiola Inferni. His assentiri nequeo Oporteret enim fingere, ex hac hypothesi vel tot Inferna separata, quot sunt montes

Ignivom per terrarum orbem; quod incongruum

299쪽

CAP. XI. E Resurgentium. 28s

congruum esset Velinicam avitatem continuam, seu regionem subterraneam cassam,

quae subtercurrat PQ subjaceat ubique Xteriori terrarum orbi ut olim Abyssus in Τerra antediluviana. Caeterum in hodie na elluris constructione fieri non potest,

ut inanis regio subtendat totum terrarum Or-

hem. Regio enim illa, vel esset inferior Oceani fundo, vel eodem 1uperior ec altior si altior, inter Continentes e Insulas, aliisque multis in locis, interrupta esset per

intercurrentem oceanum, atque ita Inferna

divisa e multifaria constitueret. Si vero infra Oceanum ponas, praeterquam quod in originatione Telluris ex Chao hujusmodi regio vacua sub Abysso constitui aut sor- mari non poterat siquis esset descensiis, os tium, aditusve hujus Inferni, eo defluerent aquae Oceani, aliaeve stibterraneae, Ignemque extinguerent.

Νo male quidem creditur, dari Ignem, vel massam Igneam, in centro Terrae propterea e loci collocandum esse Insernum, censent alii. Utique difficile esset, ex hac hypothesi, descendere aut pervenire ad Infernum, in ipso corde Telluris situm Gauderent mali locum futuri cruciatus adeo inaccessum impervium esse. Quot regiones selidae perforandae, quae moles cc crassities terrae, in hoc itineres quantum temporis impendendum in via i Semidiameter Terrae habetur milliarium nostratium ultra

300쪽

28s De Statu Mortuorum CAP. 1

ter mille quadringentas Solum ipsum est impenetrabile, quo autem Dramine, aut ex qua parte superficie Telluris, ad tantam profunditatem detur transitus, plane nesci-

. Mat. viii. US Traeterea, Constat Daemonas non pe-

s nitus includi in hoc meditullio : 1ed potius. Ο ἡ ' Vagari per aerem quasi in libera custodia: p. 8i diciturque Tyrannus ille Insernalis Prin-Εpsi ii. i. cepi acri micris Literis ubi suum a bere imperium sedemque o habitationem hodie, vel hodierno saxulo, ab his oraculis

α 3. Abysi in millenia Christi regno. , Pet. ii. . . A mihi forsan objicies dictam Apostoli,

Angelos malos detrusos esse in Tartarum, S tenebrarum catenis detentos iraeterea,pphes. IV. Christum descendi e d υ Λω De-9, λψ nique ex si tam sacro, quam vulgari dicimur ascendere in coelum, dia descendere ad Infernum. Ergo est locus ilbterraneus. Haec argumenta rem neutiquam conficiunt. Primo enim ad Tartarum quod spectat, ea Voce apud antiquos significatur mundus hic inferior, atque ac caliginosus, quo circumcingimur ut satis notum est eruditis. Et in hunc Tartarum, sive regionem aeris inferiorem dc impuram detrusi sunt Angeli

degeneres, a suis sedibus aethereis expulsi. Quod vero dicantur catenis aut vinculis teneri, id more humano dictum est quoniam ita custodiri selent criminum rei, ne effugiant. Dein, quod attinet ad descensum

Christi

SEARCH

MENU NAVIGATION