De statu mortuorum et resurgentium tractatus. Adjicitur, appendix de futura Judaeorum restauratione, nunc primum evulgata. Accedunt ejusdem epistolae duae de archaeologiis philosophicis

발행: 1727년

분량: 507페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

421쪽

De Futura Dd rum Restauratione. Is

ad colendos Deos novos sibi, atribus suis ignotos Denique vitam iis fore omnimodo irrequietam, dubiam e pendulam.

DIXIMUS antea mala quidem perplurima

tulisse Judaeos ante tempora Christi, haec

autem quae novissime recensuimus, suis insignita notis, non completa fuerunt, ut mihi videtur ante excidium ieroselymitanum, Q quae exinde secuta sunt tristissima Judaeis tempora: primum per Romanos, caedibus, devastationibus t extrema barbarie in eos faevientes Deinde per Christianos animis exasperatos quidem merito, propter caedem Messiae cc repetitas calumnias e crimina sed nonnunquam non tam

pietatis quam lucri causa in bona cc corpora eorum grassantes Tristem historiam Grum Judaicarum a temporibus Christi conscripsere plures Authores, tam Judaei quam Christiani Quos diligentius consillere perae pretium erit iis, qui plenius haec scire cupiunt e per singula faecula. Ut haec mala superasse videant calamitates omnes Judaeorum praecedentes tempora Christi, cpropius accessisse ad Mosaicas recognoscant. Nos facile mihi persuaseris has calamitates omissas esse a rophetis, qui praedixere multo minores Nec tacuere extremum

Judaeorum fatum, quod superest adhuc in bello Gog ec Magog, ultima hodierni mundi tragoedia, experiundum. De hoc bello, statuque secuturo sententiam nostram superius

422쪽

rius exposuimus, ad Eze . cap. xxxviii. MYκxix Myoe cap. iii Id tantum repetendum hoc loco, post hoc bellum partamque victoriam, promissam iis scelicitatem adepturos esse Judaeos. Eae . XXXix. 2ῖ. ad finem capitis ; oeliii. 8, c. Zeph. iii 8. t Zechar xiv. Ac proinde Utrumque referendum esse ad tempora futura,

quum nondum evenerit alterutrum.

HACTEN Us rophetarum Oracula, separatim prius exposita, ad classes sive locos

Congeneres reduximus. Ut ex utroque

conspectu, velut a diversis stationibus, judicium fiat certius de conclusione generali:

Nempe, udaeis adhuc futuram esse Resi-

tutionem. Si vertamus oculos aliunde ad res humanas c hodiernum Judaeorum statum, erit quas tertius conlpectus t ex omnibus collatis visio fiet clarior, evidentior. Fatendum est, a rophetiis praemissis discrepare quam maxime hodiernam Judaeorum conditionem Ita tamen discre-Pant, Ut mutationem aliquam futuram innuere e significare videantur.

CONSERvΑv I Deus, ab antiquissimis sarculis, hanc Gentem, hunc populum, speciali providentia Saepius ab incurs1onibus hostium, saepius e servitute eripuit, interpositis miraculis re omnipotenti brachio. Corripuit Reges eorum gratia, mutavit Imperia maxima, ID. xlv. q. Et in quatuor Monarchiis celebribus eorundem fata ubique

423쪽

De Futura Ddaeorum Resauratione. si

que respexisse Videtur. Illarum rerum historia celebratur a Mose in falmis, d apud Ρrophetas. raeterea, declaravit Deus ab initio, repetivit identidem per rophetas, hunc populum esse selectum ex omnibus Tribubus terrae populiam peculiarem, desponsatum sibi charumque S conjunctum per omnia Vincula paterni aut maritalis affectus. Denique, promisit iterum it rumque Amorem suum fore perpetuum e indelebilem. E quid tandem, obsecro, et ab hoc populo Ideone sibi elegit ec astrinxit Deus amicitia arctissima, ut in fine prorsiis abjicereti Et deridendum daret e conculcandum ab omnibus gentibus terretes Ita habet res Judaeorum hodie, et duravit

eadem per multa faecilla. At nullane restat spes Israeli nihil solatii miserii nulla

restaurationis expectati, Hoc utique reverenter dicimus ad sapientiam, bonitatem ecfidelitatem divinam minus congruere videretur. Locus est semper in hac vita poenitentiar, t misericordiae quum bonitas Dei sit indefatigabilis PQ fides inconcussa.

UTu sunt miseri Judas, Legem sibi

datam, quoad fieri potest, conservant. Maianentque hodie, atque ita manserunt diu, in sorte suspensa, laxi e selutiles ac si abeundum esset aliquando, collectis sarcinis ullibi amxi sunt selo, nec radices agunt

424쪽

agunt, aut fundos sibi habent proprios, sed omnia sua secum portant. Eo magis sunt expediti, re quasi in digitos erecti, ad avolandum, repetendam cum dabitur occasio antiquam patriam. In nullum re num rempublicam aut civitatem ita sunt inscripti e incorporati, ut non integrUmiis sit novas sedes quaerere. Ρraeterea suam inter omnes gentes distinctionem retinent, religionem sibi propriam, connubia propria e foederis antiqui notam, ne cum alienigenis confundantur. Denique omni modo stant in procinctu, ut, si forte receptui Canatur, Veluti milites ad castra, in suam patriam, dato signo, remeare sint parati.

causam Judaeorum, sed illaesis Chris. tianiS. Non enim eo animo, procul absit, quicquam diximus, ut nobis ipsis eriperetur praemium sed ut antiquo Dei populo suas non invideremus partes, qualescunque demum fuerint. Restauratum iri Judaeos credimus, repetitis rophetarum oraculis in eam spem fidemque adducti. Sed qualis illa futura sit restauratio si ad circumstantias descendatur, fateor me nescire : Ut quo modo sit peragunda. Haec nos celasse videtur

425쪽

videtur Deus hactenus, magna CX arte. Sed illustrem fore, nec absque miraculis aut ministerio extraordinario introducendam,

ex iisdem Vaticiniis addistimus. Denique quod spectat ad Tempus, plenam Corum redemptionem, non nisi in secundo Messiae

adVentU, mundoque renovato expectandam esse censemus. Qtuod superius, opinor, satis probatum est ad mentem rophetarum. His opportune praemonitis, non tenemur ad abselvendas quaestiones Omnes qUM meditantibus de hac materia occurrere possint.

At siqui sunt, ut sunt opinor plures, Ut Conclusisnem Generalem, o quascunque Prophetis adduximus probationes, rejiciunt: Eorum expendenda sunt rationes aut objectioneS.IMpRIMI dicunt nonnulli, nihil certi ecdefiniti erui posse e rophetiis ante Evcntum : propter lubricum oti Prophetici, vocesque ambiguas, in hanc aut illam partem flexiles proiectoris affectura praeconceptis opinionibus. Raro tuntur Prophetae simplici rectoque loquendi genere, sed figurato sermone d plerumque Allegorico sua effata ita involvunt, ut amplissima sit quidem conjectandi copia, certo intelligendi nulla. Neque tantum haeremus, inquiunt, in verborum significatione certa, sed etiam Rerum,Sersonarum, Locorum, Temporumque. In his omnibus exponendis oriuntur dubia. Quoad res ipsas ab una materia in

426쪽

in aliam transeunt Prophetae abrupte re in distincte. Nonnulla referuntur ad Typum alia ad Antitypum, Vicissim nec satis distinguitur, quae ad alterutrum pertineant. De personis. loquentibus S respondentibus non minor est ambiguitas Deus, ro pheta, opulus interloquuntur, Amici, Inimici interveniunt: nec facile est cuique suas assignare vices Dein Locain regiones sua mutarUnt nomina, o penitus perierunt antiqui Incolae: permisti ac confusicum aliis gentibus. Denique de Temporia

has haeret usque contrOVersia, quae ad pra terita, hodierna futura, referenda sint Vaticinia. Narrationibus praeposteris, inordinatis ratione temporis, Quid frequentius apud rophetas Mis omnibus expensis, nihil certi e peripicui praefiniri pos

se aiunt ex his scriptis, donec Eventus Ρrophetiam comprobaverit. illurima loca ro phetarum sensum tantum conjecturalem admittunt, pauca securum c demonstrati

RECTE quidem no monent, ut modestissimus S moderati in Prophetiis interpretandis, quum tot e tanta sint dubia cobstacula, quo minus ad certum re indubitatum earum sensum perveniamus. Sed quid siet interim Z nullusne usus estirophetiarum ante Eventum Z Interpretes illos qui ad minutias temporum rerumque de-1cendunt, facile falsum iri fateor, sed ut

427쪽

De Futura Pudaeorum Resauratione.

hoc periculum praecaveremus, rimo G neralibus insistendum esse duximus. Dein, non uni loco rophetarum, sed pluribus caccumulatis. Denique, rophetas Veteris N. Novi Testamenti contulimus, Ut ex eorum consensu res fieret indubitatior. Liceat illud adjicere, nos a sensu iterat nul- tibi recessisse, quoties eum Pateretur materiae 1ubjectae qualitas. Quae tandem sunt, obsecro, tutiores interpretandi regula, Nec

mihi persuadere possum, in hujusmodi locis e sub his legibus, rophetarum sensus

esse prorsus incertosa inexplicabiles. Ventus exitusque rerum rophetias quidem explicant lucidius d per omnes partes sed

earundem rerum summa capita voluit saepe Deus ut innotescerent velut ante partum, quo erectiores essemus in spem futurorum bonorum, PQ ad evitandum mala impendentia cautiores. Utroque modo, mundum regi rovidentia, nec casu ferri aut fortuito res humanas, clarius cia maturius constaret.

ΡROPHET 1; instituuntur de bonis aut malis futuris at nisi credantur ideoque intelligantur aliquatenus cc summatim in

progressu rerum ante Ventiam, magna CX

parte redduntur inutiles. Voluit certe Jeremias ut intelligerent Israelitae suam rophetiam de Captivitate Babylonica ante eandem incceptam inique suam Daniel, reliquique Prophetae, de Messia venturo, antequam

428쪽

s6 APPEN DIX

quam venerit Antichristum nasciturum, bc perditum iri tandem, praedixerunt Apostoli: PQ de Resurrectione mortuorum Judicioque futuris nos itidem praemonuerunt. His omnibus adhibenda est fides ante eventum: Fidem autem oportet praecedat aliqua cognitio, aliquod fundamentum nec a natUrae

lumine quocunque, sed ab oraculis sacris haec unice stant addiscenda. V claudamus hunc articulum, Libenter concedimus e rophetiis alias aliis esse obscuriores Tantoque magis obscuras dissiciles explicatu, quanto magis rerum temporumque particulas definire aggredimur. raeterea, Quod semel aut raro, aut

ab unico tantum ropheta dictum est, Illius quae sit mens Vaticinii non tam facile est extra dubium ponere. Quod vero significatum est a pluribus rophetis, d ab eodem ropheta pluries, in eorum sensu discernendo minus est dubii. raestant lucem alii aliis, d ex plurium testium consensu confirmatur causae veritas. Conclusio Generalis quam praemisimus, haec est, audem resauratum iri Judaeos Atque hane

conclusionem ostendimus a plurimis r phetis saepius praedictam eaqUe ratione mihi non esse incertam, nec inter ἀνco nume

randam.

SECUNDO objiciunt respondentve, Quae bona futura Judaeis, praedicta sunt a rophetis ad iteram, revera sunt Ilegorica,

429쪽

De Futura Ddaeorum Restauratione.

ad Ecclesiam Christianam tranaerenda. Respondeo, Ecclesiae Christianae nihil boni, fausti ecfoelicis, invidemus aut detrahimUs, non exclusis aliis cum eundem Messiam agnoverint. Gaudeamus privilegiis nostris Christiani, M. expansa Dei grati, sed haud aequum esse videtur, ut quaecunque Bona promissa tintinarophetis, ea nobis arripiamus, quaecunque autem Maia praedicta, ea attribuamus Judaeis. Qiuod nimis usu Venit apud Interpretes. Sed quo jure excluduntur Judati a participandis nobiscum promissis, quae recepimus ex ore rophetarum, qui erant Judaei, Iudaeos alloquebantur Eorum imprimis res curare rophetis incubuit, Eosque de malis c bonis Obventuris praemonere. Saepe etiam ipsa verba PQ dictiones materiam specialem indigitant, cum nominatim de populo Israelitico, de terr Canaan, terra nativa dia haereditaria, de Perusalem, de decem Tria bubus, de domo Dazidis, aliisque cognatis sit mentio. Haec non sunt aliunde trahenda, contra vim verborum, absque Uthoritate debita Fas est nonnunquam decetque transferre verba a sensu communi ad mysticum quoties nimirum vim inferrent rerum natura in significatu literati ac-Cepta. Hoc autem temere fieri non debet ad arbitrium Interpretis, m Q ὸ ευ- - ο Ἀσει, ut loqui solent, ut cause propriae fa-Veamus, nulla alias cogente ratione.

PRAETER

430쪽

s APPEN DIX

PRAETER veterum rophetarum oracula Judaeis data, quae restaurationem eorum re-1piciunt nobis quae data 1unt in novo scedere, adeo non contradicunt ut iisdem prorsus concinere cc consentire videantur Chri-VU Reg. sto promittitur solium Da5idis, annun- , C, o Ciante Angelo, Luc. i. a. Atque idem vi. 6. dictum fuit jam olim ab I a. ix. 7. Dein Pi' ς δ Π an aliis rophetis restauratio Judaeorum annectitur ad regnum Davidis, hoc est, Me1siae. Loca dedimus antea, Per. XXX. . cc xxxiii. Is I 6. Eze . XXXiv. 22, 24,

2s, c. Hos m. s. is notatis audiamus verba Gabrietis ad B. Mariam jam concepturam. Dabit ei, nempe Christo, Dominus Deus solium Daυidis, Patris ipsius: Regnabitque in domo Jacobi insecuti. Haec Verba, otium Davidis, cimperium in domum acobi, populum Israeliticum apertissime designant, atque regniam externit m denotant, Sed qualecunque intellexeris, temporale aut spirituale, nondum utrovis modo regnavit in Iudaeos Christus. Sunt hodie dc fuerunt diutius absque Rege aut Cap. sit. 4. rincipe, Ut praedixit Hoseas. Et quoad regnum spirituale, perstant adhuc rebelles, multo maximam partem, in Regem Chrisiatum, PQ alieni a fide Christiana proinde

Utramcunque interpretationem acceperis, nondum quadrat eventus ad nuncium Angeli.

SEARCH

MENU NAVIGATION