장음표시 사용
101쪽
DOMINUS REGNAVIT IRASCANTUR. Quidam intelligunt de regno
Dei in veteri Testamento, alii de regno Chiisti Hebr. Domino regnanteis contremiscunt, seu conturbantur populi: regnat ille , qui exhibere solebat suam potentiam inter Cherubim super propitiatorium , unde responsa dabat, vel qui se. det luper plenitudinem scientiae , vincens omnem scientiam, ut Augustinus mi TETUR TERRA. Sic factum est ad praedicationem Apostolicam; agitati quippe sunt homines quidam ad persequendum . quidam ad mutandum vitam. HONOR REGIS. Hebr. fortitudo regis, judicium diligis, idest i esto si summus majestate , & sortitudine; tamen eii summe justus, & aequus, nullam habet tyrannidem. August. exponit, quod Deus se vult honorari, quod vuIt timeri: non vult, quod aliquis praesumat de ejus misericordia, vult, quod qui
Tu PARASTI DIRECTIONES. Hebr. aequitates omnia iacis in sum. mi rectitudine. ADORATE SCABELLUM . Aream Testamenti ratione praesentiae divinae erat enim arca , quasi scabellum propitiatorii Augustinus intelligit carnem
MOYSES ET AARON &e. Describit, qui suerunt exceIlentes in Sacerdoatio ad exemplum aliorum , & quomodo Dominus sumina clementia tractabat illos nihilominus non parcebat illis. quando delinquebant. Sed dicit Augu- sinus: legimus punctionem Aaron , & Moysis quia non intraverunt terram promi Diam , sed non Samuelis qui etiam aliqua venialia habuit . Sed dicit idem Augustinus magna vindicta erat, quod omnes tres quotidie patiebantur populos contradicentes, & inique viventes, & inter illos vivere cogebantur , quorum vitam quotidie reprehendebant; si putas hanc parvam vindictam , nondum perfecisti , ncm tam lim te torquet iniquitas aliena , quantlim recedis a tua. Ideb scriptum est Matthaei i 3. Cum creviget berba bona , oe fructum fecisset, tunc apparuerunt metania; separare non potes zietania, quia Dominus dicit, finite utraque crescere usque ad messem: tolerare necesse est. Vos , qui proficitis, vos qui cor. pore , & corde integro inter malos versamini, satis experimini, quantas plagas quotidie in corde patiamini, & quanto magis creverit in vobis charitas, tantb plus vos torquebunt illi, quos tolleratis; non tamquam irascentes illis, sed tamquam dolentes pro illis : Ideb clamabat Paulus , quis infirmatur λ Quantd major charitas , tantb majores plagae de peccatis alienis e dc in psalmo sequenti dicit: scrip.
tum est . sicut lilium inter spinas, sc amica mea inter filias. Quas dicis spinas λRespondit iplas filias: spinae iunt propter mores suos, filiae propter Sacramenta mea : igitur magis gemendum , quia filiae sunt, quam si essent alienae. Quoniamsi inimicus meus maledixisset mihi Sc. Igitur gemamus, it toleremus salsostiatres, quia etiam nos antequam proficeremus , qui prosecerant toleraverunt: si dicis: ego iion habeo, quod in me alii sustineant; ergo ait melius poteris alicis
suilinere, si dicis non possum: ergo jam habes , quod in te alii sustineant,
102쪽
IUBILATE DEO OMNIS TERRA &c. Invitat omnes ad laudem Dei in templo suo. Initio hujus psalmi explicat Augustinus, quid sit jubilare.
SERvITE IN LAETITIA .. quia, ut dicit Augustinus, omnis servitus amissitudine plena est 3 & omnes conditione servili obligati serviunt, & murmurant . at servitus Dei libera est, ubi non servit necessitas, sed charitas . Augustinus ii hoe psalmo exponit illud de confessione peccatorum, quando monemur conusteri. Hic etiam egregi8 tractat, quod mutub nos toleremus; & conir, ii Ios, qui
volunt seorsum vivere, & nulli prodesse, dicit; dic mihi, potuisses tu profecisse , si nullus tibi profuisset λ Si omnes boni segregassent k te , quomodo prosecisses
Hic agit de recipiendis in monasteriis: & dicit, quod suo tempore reprehendebantur avaritia, improbitates, & lites clericorum, e dos que depris, que sesam demostros contri dos males que u taram. Et dicit, quod in omni genere vivendi sunt aliquae personae fictae; & quod sicut ventus aliquando collidit naves, quae vidembantur esse securae in portu, ita tentatio potest turbare constitutos in sancta soci tate , quia etiam de lecto contemplativae vitae unus assumetur , S unus relinquetur; Matth 24. & quod , esto , sint multi Christiani mali, sunt multi boni, Non vides bonos, quia grana tunt, & occultantur sub palea; Tenta, di excute. Arguit virgines, sanctimoniales linguatas circumeuntes domos &c. .
ΜISERICORDIAM ET IUDICIUM &e. Tractat David de dispositione suae
personae, ae suae familiae. Et quia ossicium boni principis , ac patrisfam lias consistit in justitia, & misericordia : ideli ab illis incipit hymnum . Dicit Augustinus: semper severitas est miscenda misericordiae ab iis, qui praesunt. PSALLAM, ET INTELLIGAM. Hebr. Prudenter me geram, PER A in BULABAM IN INNOCENTIA CORDIS MEI; ut enim inquit Augustinus: arcta omnis malitia, sola innocentia lata est; qui habet domum suae conscientiae dissipatam non potest deambulare in ea, sed fugit ad externa gaudia, sicut dicit Salomon de domo sumosa, & pluvios . IN MATUTINO INTERFICIEBAM &e., idest madrugava pa castigarpeccadores. Sic ad literam Augustinus dicit, quod nunc , quia nox est nam non videmus nos mutub, ego puto, quod tu diligis me,& tamen odis: vel puto quod odis, & diligis &e. At cum illuxerit dies suturi seculi discernet, & red.
cet unicuique secundum opera sua . In nocte hac jugiter tentamur, sicut Sath nas petivit facultatem , ut nocte Passionis vexaret Apostolos, quasi triticum ut e ponit hie Augustinus ) Sicut boves, quando mittuntur in aream ad triturandum ;tunc enim triticum purgatur, manet integrum , & spoliatur palea o palea verbcomminuitur ; sic veniente tribulatione apparet, quis sit triticum, α quis palea.
103쪽
DOMINE EXAUDI ORATIONEM MEAM. Quidam dicunt esse orationem querulam populi afficti sub Babyloniis, vel sub Antiocho; sed alii
melitis exponunt de Adventu Messiae, ut Cajetanus. Titulus habet: oratio pave.
ris , cum anxius fuerit, illius inquit Augustinus qui pro nobis egenus L.
OSSA MEA SICUT CREMIUM. Textus Augustini habet ; ossa mea, sicut infrixorio , confrixa sunt, vel, ut Hieronymus: quas frixa contabuerunt. Significatur, vel dolores Christi in Passione, vel Zelus tristitiae ob peccata. Augusti. nus exponit de Apostolis , dc Apostolicis: sunt enim sortes Christi nam in ossibuqsgnifieat ut sortitudo qui frigebantur ob peccata aliena , juxta i IIud, quis scandalitatur , S ego non uror Z Τantum enim quis frigitur, quantiam amat. QUONIAM OBLITUS SUM COMEDERE PANEM. Hoc dicit Dominus in persona membrorum suorum; vel dicit peccatorum; Panis animae est m ditatio divinorum cum sapore, vel devota oratio : absque quo pane arescit spiritus. A voCE GEMITUS MEI dcc. ob abundantiam gemituum: Naὸ me frau
SIMILIS FACTUS SUM PELLICANO &c. Ponit aves fugientes conspectum , quibus se comparat, quia ob angorem animi manebat solus. Alii vertunt Ioco Pellicani onocrotalum, aut Cuculum; & loco Nycticoracis Bubonem . Augustinus comparat Christurn Pellicano aa femea 2 qui sanguine suo vivificat pullos, os etiam alios passeres. VIGILAVI. Prae anxietate , 8t sollicitudine cordis non poteram dormire similis passeri maesto, qui solus in foramine residet sub tecto. QUI LAUDABANT ME dicentes : Magister scimus , quia veraX
QUIΛ pro iam) CINEREΜ TAMQUAM PANEM. Tanta tristitia eram,
affectus, quod non majorem saporem inveniebam in cibo, qui in si ederem cin rem:& dum bibebam, lachrymae miscebantur clini aqua, dc hoc ob indignationem tuam , quia sic mecum egisti, ac si in altum extolleres, dc postes precipitares. Elevassi me in creatione ait Augustinus) quia Deus condidit hominem persectum, deinde allisit ipsum ob peccatum . MEMORIALE TUUM . Vatabl. memoria tui sempiternis temporibus. MISERERERIS SYON . Petit adventum Messiae , quia venit tempus praefinitum s prophetis sc Vatablus.
QUONIAM PLACUERUNΤ SERVIS TUIS dcc. Servi tui Apostoli 2 di.
ligent lapides Syon, idest Iudaeos, dc miserebuntur totius terrae, seli pulveris. Iuxtis hebr. fgnificatur eonatus Apostolorum ad conversionem Iudaeorum , ut ex eis aedificarent Ecclesiam, ut patet de Petro post adventum Spiritus Sancti; Et quia post hoc etiam processerunt ad convertendas gentes; sequitur. . ET TIMEBUNT Zcc. QUIA AEDIFICAVIT die. Dominus aedificavit Ecclesiam, di manifestata est gloria ejus magnifice in conversone peccatorum humilium . SCRIBANTUR HAEC A ME Propheta in alteram generationem, quam do DominuS creaverit novum populum Christianum , quia tunc implebuntur.
104쪽
UT SOLVERET FILIOS INTEREMPTOR UΜ . Hebr. flios mortis, idest homines morti adjudicatos.1N CONVENIENDO POPULOS: Hebr. congregabuntur populi in unum. RESPONDIT EI IN VIA VIRTUTIS, seu sortitudinis suae. Augustinus dieit, quod significatur obedientia Ecclesae gentium Deo vocanti: quando enim Deus vocavit Ecclesiam gentium mediante virtute sua c quae est Christus, qui etiam est via respondit obterri perando vocationi, quae Ecclesia ait Augustinus petit a Domino, ut ostendat ei, quantum debeat durare, usque ad finem mundi precans ne finiatur, donec totus orbis recipiat Evangelium, juxt1 promissionem Matth.14. prae abitur Eυangelium in toto orbe terrarum in testimonium omnibus gentibus, di tune veniet finis; dc disputat contis haereticos, qui dicunt, Ecclesiam Romanam non esse veram Ecclesam, quia erravit ab antiqua. Iuxta hebr. aliter habetur, videlieet assiixit in via sortitudinem meam . & abbreviavit dies meos. Et loquitur c ut vatabl. Ecclesia Iudaeorum petens 1 Domino, quod ei id mittat salvatorem , quia dies nostri sunt pauci , de totum tempus durationis mundi nihil est respectu
aeternitatis. Ideo accelera adventum , & ne permittas, me ante tuum adventum consummaria
BENEDIC ANIMA MEA DOMINO &e. NOLI OBLIUISCI RETRIBUTIONES. Augustinus, quoties in psalmis Invenit hoc verbum retribuere Dei erga nos , explicat, qubd cum magno mysterio postum est : signis eatur enim , quod dona Dei non solum sunt aestimanda , quia dona, sed quia data sunt intaretributionem pro malis . Cum enim essemus digni, ut ipse tetribueret poenas pro peccatis, ipse retribuit bona pro eis c quamvis novi veriores vertant tribuit, vel contulit. NovABITUR UT AQUILAE &e. Dicit Augustinus, quod diim Aquila senescit, superior pars rostri crescit valde, dg aduncatur iis , qudd longitudo inere. menti non sinit, os aperire , quia non patet intervallum inter uncum superiorem,& inferiorem , quo possit cibum intromittere; jam languescit: ideb collidit ad petram illud, quasi labium superius, & illo excusso potest bene comedere , & recuperat vigorem membrorum , & nitorem plumarum , & quasi resurgit; sic tu vetustatem culpae ad petram Christi allide dce. NEQUE IN R TERNUΜ COMMINABIΤUR . Vatabl. nec aeternum retinet memoriam acceptae injuriae. QUONIAM SECUNDUM ALTITUDINEM CGLI A TERRA . Altior est sua misericordia super timentes se, quam si caelum super terram . Augustinus exponit, quod sicut caelum altum protegit terram, ac continuis beneficiis fovet, ita Deus tuos. QUONIAM SPIRITUS PERTRANSIBIT &e. Iuxt, Hebr. non refertur ad hominem , sed ad florem agri, de quo immediate dixerat, videlicet protinus, ut ventus austerior pervaserit eum c florem nullus est, nec amplius in loco suo
105쪽
BENEDIC ANIMA MEA DOMINO DOMINE DEUS &e. CONFESSIO.NEM, & DECOREM. Hebr. gloria, oe decore ludutus es , & creasti Iucem, quas pulchrum vestimentum tibi. EXTENDENS CGLUM &e. Expandisti caelum, quas cortinam, ita sic,
liter , sicut homo extendit cortinam, aut pellem. Augustinus applicat ad Scripturam Sacram, quae est eXplicata , ut tegat omnes gentes. Tegis aquis superiora ejus : Augustinus de caelo aqueo , seu crystallino, alii de nubibus. Hebr. habet, qui eaenacula sua contignavit in aquis, secit nubes, aut caelum aquarum , quasi solatium coenaculi sui. QuI PONIS NUBEM &c. Sicut aurigam regit currum, ita tu residens regis nubes, & ventos.
QUI FACIT ANGELOS Vatabl. , & Campen. Nuntios P SPIRITUS .
Dicti exponunt de ventis, & fulgoribus, quibus Deus utitur, ut nunciis , seu miis nistris ad terrendum , vel puniendum homines. Augustinus exponit, quod Deus homines spirituales non carnales iacit suos nuncios , & praedicatores, quos oportet esse igneos, quia nisi ardeat minister praedicans non accendit eum , cui praedicat. Et Apostolus ad Hebr. i. exponit de angelis: ideb illa est tenenda AaYssUS SICUT VESTIMENTUM &c. Abysso aquarum tamquam veste , tecta est terra, ita ut etiam supra montes stent aquae. Abyssus inquit Augustinus est immensa aquarum copia. AB INCREPATIONE &c. Tamen aquae fugerunt a tua increpatione: cum enim in principio cooperuissent totam terram , te jubente, ut appareret arida, sla. tim fugerunt, & properantes recesserunt, quasi homines formidantes a tonitruis tuis, se illat sugerunt 1 tertisca voce imperii tui. Sic vatabl. Augustinus etiam se legit, & etiam modis aquae currunt, qud Deus praecepit. Augustinus applicat aquas ad primos persecutores Ecclesae. ASCENDUNT MONTES . Separatis ergo aquis tune apparuerunt montes
ascendentes , & descendentes valles. Sic Vatabl. , & Campen. De dictis aquis subjungit. TERMINVM POSUISTI &c. I EMITTis FONTES IN CONVALLIBUS. Quia sontes, vel flumina gratiarum non dantur nis humilibus f Augustinus , & quod aqua doctrinae Catholi eae debet esse publica omnibus , ὸebet transire inter medium montium , idest
sanctorum praedicatorum i doctrina autem haeretica aqua furtiva est, non currit
per medium Ecclesae. De his aquis biberunt etiam bestiae silvae, & onagri, id est gentes, quae erant brutae , & sne jugo legis. Dicit etiam , quod cum divites aedificant monasteria servis Dei, tunc dicuntur passeres nidificare in cedris, idest ipsis divitibus. Su PER EA VOLUCRES CULLI. c Supra montes, vel juxta flumina in habitabunt , de medio frondium , sive arborum dant voces. RIGANS MONTES &e. De caelis, seu de nubibus afferentibus imbrem, mediante quo imbre fructificat terra da foenum jumenti, & alia, quae describitusque saturabuntur ligna campi, scilicet pluvia. UT EXHILARET &e. oleum , quod splendere, veI nitere facit vultum hominiS . Hoc oleo abundant spiritualiter dieit Augustinus illi praedicatores, qui se Diqitiaco by Cooste
106쪽
se gratos. & amabiles exhibent omnibus. HERODII ΜUS &c. Hebr. Ciconia, quarum domus est in abietibus Alii miisi ) montes excelsi ibicibus; & petra , vel rupes refugium cuniculis, aut Ieporibus , seu muribus f Augustinus Cerui, seu Hices contemplativi, de pet secti per excelsos montes mysteriorum saltant, nihilominus imperfecti, ae timidi, se ut lepores sidunt in petra,idest Christo. Hieronymus dicit hic, quod Herodius est major omnibus volatilibus , nam vincit Aquilam , & comedit eam, ideb dieitur
IMpLETA EST TERRA POSSESSIONE TUA. Hebr. Rebus tuis. MARE SpuIOSUΜ ΜANIBUS. Littoribus, vel f nubus. DRACO ISTE. Vatabl. Balena ista, quam formasti, ut ludas in est . Eum. dem textum exponit Augustinus de Diabolo, qui traditus est illudendus ab Amrelis sanctis; imb etiam , persectis viris. EMITTES SPIRITUM TUUM &e. inspirationem , sive vἱm illam, qua mediante omnia vivificantur, & conservantur. & quibusdam corruptis alia gignuntur. Augustinus de gratia Spiritus Sancti, per quem renovata est terra. Hic etiam ait Augustinus , quod sortitudo, quae non est ab Spiritu Sancto non est sortitudo , sed duritia. TANGIΤ MONTES, ΕΤ PUMIGANT dce. Si vel Ieviter tangat potemtas, desuperbos, statim in sumum abeunt, idest mox desciunt. Augustinus traducit ad conversionem superborum , qui i Deo tacti reddunt beneolentem sumum spiritus contriti, & sanctarum orationum . DEFICIANT PECCA RES A TERRA non defietant homines, sed peccatores; auseratur ab eis spiritus suus, ut recipiant Spiritum Sanctum 2 oe innqui , itaui non μι. Iustificentur, ut non sint iniqui. Augustinus.
CONFITEMINI DOMi No ET INVOCATE &e. Iste est ait Augustinus
primus psalmus eorum , qui habent in titulo Allelula . SEMEN ABRAHAM&e. O vos, qui estis semen Abraham electi ejus, Blestis filii Iaeob , qui fuit servus ejus , mementote mirabilium ejus. IN UNlVERSA TERRA IUDICIA EIUS, idest, leges ejus, cujus legibus
tota terra regitur, seu miranda ejus opera .
ΜEMOR FUIT IN SECULUΜ. Numquam fuit oblitus scederis initi eum Abraham, ae jurati cum Isaae, quod etiam statuit cum Iacob in decretum , ubi nos habemus praeceptum; non , inquam, obliviscitur, etiam si post mille aetates impleat, quia tandem praestat promissum . Et explicat pactum , dicens : tibi dabo terram Chanaan , ut tibi sit bar ditaria sors. Sic Vatablus. CUM ESSENT pauci numero , & incolae, idest peregrini in ipsa terra
NOLITE TANGERE CHRISTOS MEOS. Vatabl. nolite tangere homines mihi consecratos, dc Prophetis meis c qui annunciant verbum meum populo nihil mali inseratis. FERRUM PERTRANSIIT ANIMAM EIUS. Duris catenis ferreis suit vi ctus Ioseph. UT ERUDIRET &e. Vatabl. . ut vinceret plincipes ejus pro suo arbitratu , dc Seniores ipsus sapientiam doceret. CON
107쪽
CONvERTIT COR EORUM &c. Non aliter c ait Augustinus 2 quam multiplicando Iudaeos: hinc enim excitati sunt Aegyptii ad invidiam, α
NON EXACERBAVIT : sellieet Moyses. Haebr. Non detreRabant scilicet Morses, & Aaron jussum domini in signis edendis sine aliqua repugnantia it, exequebantur , sicut Dominus jubebat. CoeNOMIA: idest museas, vel seras omnis generis.
GRANDINEM , ET IGNEΜ FLAMMANTEM, flumina sei licet.
CONFITEMINI DOMINO, QUONIAM BONUS. Beat. qvi custodFuntim disium c 'e beati , qui servant aequitatem , di faciunt semper, quod justum
est. Uatablus. MEMENTO NOSTRI Domine in beneplacito populi tui, vel per favoremergi populum tuum , ut Vatabl. ut elem tui bonitatem tuam videant; ut gentes tuae laetentur. Sic Campensis. Augustinus autem exponit, ut in ea bonitate, quam praestas electis tuis videamus habeamus oculos internos illuminatos ut simus denumero illorum, in quibus beneplacitum est tibi Augustinus in principio hujus Psalmi dieit, quis audacter dicet, damnatos e perturos aliquam Dei miserieOrdiam per suae poenae aliquam mitigationem , vel per pausam c poena, per quaedam intervalla, cum dives ille non meruerit unam stillam)Et cinquit quaestio haec majus otium requirit. CITO FECERUNT &c. Dixerat, quod Patres non ponderabant miracula facta in AEgypto, ideb venientes juxt1 mare rubrum irritaverunt Dominum, dicentes , utinam non exiissemus de AEgypto. Post transitum cantaverunt carmen
Iaudis ; At cito obsiti sunt beneficii, neque sustinuerunt consilium ejus, non
se resignabant voluntati Dei, ut omnia in eis faceret juxt1 suum consilium . MUTAVERUNT GLORIAM SUAM, Valabi permutaverunt majestatem Dei effigie vituli comedentis senum. Sic ad Rotn. i. Et immutaverunt gloriam incor.
ruptibilis Dei Sc. DIXIT UT DISPERDERET &c. VatabI: decreverat autem eos delare , nisi Moyses electus ejus intercessisset ei sedans iram ipsius, ne perderet eos, ELEVAVIT MANUM SUAM SUPER EOS: vatabl. inare juravit eis, se prostraturum ipsos in deserto, ae dejecturum eos, & etiam eorum semen disper. surum per regiones quod saepe Dominus implevit, & implet. INITIATI SuNΤ BEELPHEGOR se tradiderunt, consecraverunt , Ac dedicaverunt illi idolo, & eomederunt sacrificia oblata Diis mortuis. ET IRRITAVERUNT DEUM in studiis suis, di multiplicata est in eis plaga. VEXATH EsΤ MOYSEs PROPTER EOS . Vatabi: Deus Moysein malo affecit propter ipsos, quia ob incredulitatem frustratus suit ingressu terrae promisso. nis, & adeo exacerbaverunt Spiritum Moysi, ut aliquid perperam loqueretur labiis si is c ubi nos habemus distinxit: ) illa verba, videlicet num educet Dominus aquam de petra bae 8 Non enim debes intelligere, quod Μoyses dixerit illa verba, vin disperdiderunt Ece.
D finxit in labiis, idest dubitavit, uel vacillavit labiis suis, quasi distinguendo illud miraculum ab aliis, non habens illam fiduciam in eo , sicut in aliis ut Diqitiaco by Cooste
108쪽
ut dieit Augustinus 25c tunc tequitur alius versus: Et non deleverum gentes, quas usserat Dominus illis ; & tangit alia peccata commissa post ingressum terrae proinmissionis, quod scilicet non deleverunt omnes populos, quos Dominus jusserat, de teria Chanaan . imo servierunt idolis illius terrae.1NFECTA EST TERRA SANGUINIBVS. Idest, eaede. Augustinus legit, .nterfecta, quia sic omnes codices habebant, ut ipse dicit; Vatabi: terra polluta eii eapitalibus sceleribus, & sornicati sunt in adinventionibus suis, idest, idolatraverunt cum idolis , se eonfictis. IPSI AvTEM EXACERBA UERUNT EUM IN CONSILIO SUO. Campensis: Ipsi autem saepe numero rebellabant consiliis ejus, scilicet, Dei. DEDIT EOS IN MISERICORDIAS. Fecit, quod illi, qui eos captivos
duxerant, misericorditer eos tractarent.
DICET OMNIS POPVLVS AMEN AMEN. Ita se res habet, quod est
CONFITEMINI. Narrat David in hoc psalmo varia pericula , v quibus Deus solet liberare homines Primi tres versus bene applicantur cum Augustino ad Ecclesam catholicam congregatam abortu , & occalu , ab aquilone, &meridie . Primum agit de misericordia Dei erga itinerantes aberrantes , vi1 rectas qua scilicet oportebat ire ad locum , quem volebant e anda o perdidos pollo deserto sem topar ia Duoado morios com fome . Hanc primam tribulationem applicat Augustinus ad illos, qui ex infidelitate convertuntur ad Christum, qui primb patiuntur famem cognoscendae veritatis,& discurrunt ad quaerenὸam eam, & tandem Dominus illuminat, si ela
CONFITEANTUR DOMINO. Hebr. canant voluntatem Dei ,& mirabilia ejus inter filios hominum . Deinde agit de misericordia Dei erga constitutos in vinculis. & tenebroso carcere, quia repudiaverunt mandata Dei ubi nos habemus, exacerbaverunt eloquia Dei. Hanc applicat Augustinus ad eos, qui recepta fide patiuntur difficul. talem in vincendis concupiscentiis, & pravis consuetudinibus, quibus quasi cate. nis religantur, sed tandem , Domino solvuntur . Deinde de benignitate Dei erga aegrotantes.& incipit ibi suscepit eos de via iniquitatis oec ips te posuerunt in via morborum; nam iniquitatibus suis morobos sbi accersverunt. Ita Vatabi: & coeperunt fastidire omnem cibum it1 , quod proxime ad mortςna accesserint . . MISIT VERBUM SUUM &e. 7 sit , S eripuis eos de aegrotationibus suis, ut hebr. Alii vertunt, de foveis, sive sepulchris 1 desperatis morbis . Hanc tertiam tribulationem applicat Augustinus ad eos, qui sanati a secunda tribulatione patiuntur tentationes acidiae, & taedii spiritualis, quos etiam Dominus consertat, s clamant.
Deinde de benignitate Dei erga navigantes, ibi ; qui descendunt mare ola.
109쪽
deprimere usque ad abyssum . Et nautae coeperunt turbari, ut ebrii; & omnis pcititia illorum evanuit. Tandem procella mutatur in auram. Hebr. in tranquitauatem .
Haec quarta tribulatio c ait Augustinus eit Praelatorum , qui faciunt opera. tionem in aquis multis, idest in populis. Hi ait γ aseendunt usque ad caelos audendo , deseendunt usque ad abyssos timendo, soris pugnae , intus timores, ali quando turbantur, nesciunt, quid iacient, deficiunt Omnia humana consilia , undique fluctus serventes, undique pericula , ut patet de pressura, quae accidit Paulo secundae ad Corinth. i. , ubi dicit, quod supra modum gravatus est z itaut taederet, eum vivere , sed Dominus tempestatem sedavit, ut ibidem dicit. AGENT Deum in eoetu populi , ct in consessu senatorum laudent eum. Sie Hebr. POSUIT FLUMINA IN DESERTUM. Deseribit miranda opera Dei in variis mutationibus Regionem fluviis abundantem , ae per hoc sertilem convertit in regionem aridam , & inlae undam . Terram fructiferam mutat in salsuginem Augustinus Iegit, stamas , vel sterile solum ob vitia incolarum . Augustinus applicat ad Synagogam. dc Ecclesiam. Ubi enim apud Iudaeos propheta . ubi Saeerdos, ubi templum Omnia mutata sunt ad gentes conversas, ubi est omnia Meunditas .
ET PAUCI FACTI SUNT, idest: illi adeb prosperati, postquam , Deo defieiunt, diminuuntur c Augustinus applicat ad haereticos ab Ecclesia dia.
EF SA En CONTENTIO SUPER PRINCIPES : Augustinus Iegit
effusus es contemptus. Vatabi: effundit Deus contemptum super principes pariun reseri, quia ex contentione duorum Principum unus manet victus, ct contemptus facit eos contemptibiles ob peccata sua, qui ante erant in summa auctoritate, de deturbando eos a propriis sedibus fecit, eos huc illuc vagari. Aliter in invio, &non invia, idest pii vati suis regnis nesciebant 'ub irent . ambulabant invii, quia non habebant certam viam , qua irent; Hebr. habet, errare eos fecit per vasit tem inviam . Augustinus applicat ad haereticos errantes per omnem ventum doctrinae. Dicto modo tractat iniquos principes, at pauperem bonum elevat a pa pertate ,& dat ei familias copiosas, ad instar gregis efficit , ut ex eo plurimae eant familiae . VIDERUNT haee dicta recti. & latabuntur,& iniquorum obstruetur os, ita quia non habeant, quid Ioquantur, aut conquetantur.
QVIS SAPIENS diligentet animadvertet ista λ
PARATVΜ COR MEVM DEvS &e. Iste psalinus est compostus ex ultimis partibus psalmorum 36. , & 39. Ided illuc quaeratur expositio, ut etiam di eit Augustinus.
110쪽
DEUS LAUDEM MEA Μ die. Quidam dicunt, quod in hoe psalmo Invehiis
tui David in Doeg principem pastorum Saulis , Ac limites assentatores Saulis & postremb coram Deo queritur de sua militia . Alii melius dieunt, quod in hoe psalmo agitur de Passione Christi ut Caietanus & est oratio Christi contra blasphematotes gratiae suae , idest : Deus non dissmules ad laudem , vel orationem meam. Hebr. Ο Deus laudis mea , ne taceas Campensis dissimules o Deus, in quo unico glorior non dissimules . QUIA OS PECCATORIS. Idest Iudae, ut patet Actuum primb . Et etiam de quovis alio blasphematore , dc persecutore Christi, praesertim tempore Passionis. Augustinus etiam exponit de populo Iudaeorum . CONSTITUE SUPER EUM PECCATOREΜ . Idest impius Magistratus I- ei praesit, it Diabolus jugiter eum veXet.
CUM JUDICATUR EXEΛT oce Idest eum adductus fuerit in judicium ι ι
seratur sententia contra ipsum , At oratio ejus , qua se defendit coram judice non soluin non post ei, sed etiam magis exasperet judicem ad augendum peccatum ejus, ac menam . Epi SCOPATUM EIUS. Petrus exposuit Act. I. .Hebr. Iunctionem, sim l. 7. praefecturam ejus, aut incium e ut Campenss.
pi ANT FILII E VS. Hi ne colligit Augustinus, Iudam habuisse uxorem, ti filioS.sCRvΤETvR FGNERATOR . Hebr. uenerator nexu obliget omnia, quae s.lo. habet, vel prae illaqueet Lenerator, idest si quid ex saeuitatibus superlaetit, tandi
ratores omnia suis laqueis, e trampas extorqueant :
FiANT CONTRA DOMINUM SEMPER . vatabi: observentur semper ante oculos Dcmini c peccata Patris, dc matris ejus J Campenss: vigeant colam Domino semper, idest Deus semper retineat in memoria peccata parentum suo tum ad puniendum in filiis, Ec ideli Deus exterminet memoriam de teria
COMPvNCTUM CORDE MORTIFICARE. Persecutus est hominem s is dolentem , di moerentem ob calamitates ut eum occideret. HOC OPUS EORUM. Hanc mercedem dictam accipient , Domino de- ε
SlCUT UMBRA CvΜ DECLINAT, ABII, S excutior sicut locusta, idest I. ast.
scut eum ab hominibus fugatur locusta ; vel cogor instabilis esse, Et vagari de Ioco in locum, sicut locusta, quae huc , si illuc saltat nullam certam habens sedem. Augustinus exponit de morte Christi . Locustae apud Augustinum sunt fideles Chtisti fugati a persecutoribus in primitiva Ecclesa . GENUA MEA NUTANT prae inedia, oe caro mea exaruit, ut succus nullus supersi, seli detracta pinguedine alius est habitus eorporis mei ; sc Vata blus, oc Campenss; caro mea emarcuit exhausta pinguedine . Significatur jejunium Christi , ac immutatio ad immortalitatem resurrectionis ob oleum divinae gratiae . seeundum Augustinum . Alii exponunt: caro mea immutata est ob defectum olei, quia non ungo eam