Venerabilis servi Dei d. Bartholomaei a Martyribus ... Opera omnia quotquot reperiri potuere nunc primum in unum collecta, pleraque hactenus inedita, & ex autoris hausta scriniis, alia e Latio reddita ad pleniorem Tridentinae Oecumenicae Synodi notit

발행: 1735년

분량: 485페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

eontemnebatur. sed quia lex Dei relinquebatur: scut bonus pater, quando male. dicitur, vel percutitur a filio phrenes laborante, non suam , sed aegroti, furiosi .ae ignorantis quid agat, deflet aerumdam, & tamquam pius medicus omni studio sanare eontendit: dolet etiam , quod factus si ei materia peccati: estb , citi,

culpam propriZm.

CANTABILES MIHI ERANT &c. Describit, unde levabat animum , fiesolabat ut in turbine suarum persecutionum, & dolorum pro peccatoribus deiel in. quentibus legem Dei, ut dicit, quod nullo alio recreabatur, nisi meditatione , & eantu decretorum , & mysteriorum Dei: unde rit abi: decreta tua carmina mea erant, etiam quando peregrinabar, Saule profugus, vel Absalone ; non habebat tunc codicem , & tamen cantabat magnalia Dei: etenim cantamus ait Am brosus ) quae corde fixa tenemus. O dulces cantilenae , quae non corpus effeminant , sed mentem, animumque confirmant, & quae dulciora ad cantandum , quia pertinentia ad veniam peccatorum .

1N LOCO pEREGRINATIONIS MEAE . Qui non se reputat advenam, de peregrinum in terra hac, qui non se exuit terrenis sollicitudinibus, non est habilis

ad divina earmina : soli enim c ait Ambrosius 2 emes sanctorum , S amoliri

Dei, quorum conversatio in caelis es, sunt peregrini in mundo; non enim solet cantare etiam seculariter nisi vacuus curis. Quomodo cantabit cor, quod solliei. tat avaritia λ . MEMOR FUI NOCΤE. Ostendit, quando eantabat, scilicet omni tempore, non sollim die. sed etiam nocte : di hoe faciebam , ut custodirem legem tuam , quae docet die, noctuque meditandum in lege tua; vel quia ut Ambrosus dicit 3 ealigo noctis carnalibus est occaso multorum peccatorum, quan- db nemo eos videt; ideb dicit Davidi: non se ego saciebam , imb etiam nocte r cordabar tui, & custodiebam legem ,' quia solum te timebam . solum verebar tuum oculum semper lucentem, ec in tenebris videntem . Non est data tibi nox in opertorium peccati, sed ad excitamentum devotionis, & gustum internarum de liciarum , quoniam quies, & secret uin noctis ad interiora vocat. Ideli David per

singulas noctes lavabat lectum suum , & media nocte surgebat. Mirum est ait Ambrosus quod studentes doctrinis secularibus perpatum somno indulgent; αtu,qui studio cognoscendi Deum vacare debes, multum dormis Non dormiamus ergo ait totis noctibus, sed maximam partem earum lectioni, & orationibus

deputemus.

Intelligitur etiam secundum Augustinum, & Ambrosum per noctem tribulatio, & adversias, qua David Domini recordabatur gratias agens , & Prien

tiam servans.

HAEC FACTA. Hebr. hoc factum es mibi M. Dat causam suae devoti nis : unde est, quod tanta dulcedine, ac servore devotionis abundes , quod di in- peregrinatione, & in noctibus vacas sacris meditationibus . & eanticis: unde tibi haec copia spiritualium delectationum Respondet, quod hoe sibi ob Venit ex sollieitudine custodiendi legem Dei: hinc enim proeedit, quod pauci perveniunt adquietem, & dulcedinem contemplationis, quia pauci viriliter laborant in vitandis peccatis, & mortificandis passionibus . vitiosi, Ac immortiseati volumus eκ- periri delicias internas, quas Bernardus, & Franei seu . non nisi magna Vitae puritate adepti sunt . Lectulus ait Bernardus sponsi Aridus esse debes : idest anima

artis virtutibus ornata : tu autem habens lectulum plenum urticis, & maculis, ac sordibus ad eum audes vocare sponsum caelestem ad amplexus contemplationis. POR.

132쪽

PORTIO MEA DOMINE &e. Pondera servorem . Nihil eum feeulo

volebat habere commune . omnia terrena desderabilia resutabat, sollim Dominum , At suae legis custodiam volebat habere in sortem , & portionem e Qui Deum possidet c ait Λmbrosius 2 totam naturam possidet e nam Deus est sibi ager flucti-set, habitatio&e. Unde bene dicebat Petrus claudo : ego non habeo aurum n que argentum , habeo tamen Christum , quem habendo habeo omnia , & ideli possum tibi dare sanitatem ejus virtute . O prudens Petre optime commutasti. reliquisti omnia, ut dicebas o magna omnia, quatro redes Demas Z & datus est tibi omnium Dominus , ut j1m in manu tua sit naturas innovare: sic Paulus ad Phili p. 3. ut assutus mercator dicebat, quod omnia sua dederat pro lucrando Christo. Veh qui Sapient.χ. dicebant: coronemur nos rosis m. quoniam haec est pars nostra, & sors nostra. Quia tamen habere Deum in portionem , neque consequi, neque conservare quis potest sine speciali Dei gratia continuis orationibus impetranda: ideli subium git , deprecatus sum faciem tuam Se. Miserere mei juxta promissum tuum : pro mittis enim auxilium , & miselleordiam instanter, ac fiducialiter petentibus. Hic tractat Ambrosus , quod Praelati non exhibeant indiscretas misericordias delinquentibus; & hine eolligitur illa regula : facilitas veniae praebet incentivum delinquendi. 2COGITA vl VIAS MEAS &e. Dignus sum misericordia, quia non

obliviscor erratorum meorum : ante oculos eordis sero delicta mea, oe r colo meas antiquas vias tortas , quando ambulavi post concupiscentias meas,& haec recogitans reduco me ad vias tuorum mandatorum .

Exponit etiam Ambrosus de agendis, quas dicat quando aliquid mihi agendum , vel dicendum est , semper prilis cogito , an liceat, & expediat, &quomodo agendum , vel dicendum omnibus circumstantiis servatis . Denique , ut omnia regulem juxta normam mandatorum tuorum , nihil praecipitanter ago,

ne me poeniteat facti, vel dicti e si enim ait Ambrosius cum venis ad compitum idest ad concursum plurium viarum 9 & nescis, qua debes ingredi, prius stas , di deliberas quam illarum eligere debeas, neque putas prius adoriendum iter, quam animo definieris, quae illarum ducit ad civitatem , vel locum, qub tendis.

Quanto magis debes animo deliberare , quae viarum rectius ducit ad caelum, quando varia occurrunt agenda , vel dicenda, praesertim, clim dicat Sapiens Proverb. I

via, quae υidetur bomini recta , noυissima autem illius ducunt ad mortem . Prius ergo diligenter coram Deo libra agenda , vel loquenda , ne sorte capiaris assectu, & non ratione in eo, quod agis, vel dicis. Hic docet Ambrosus, quod, quem nia sabebem o caminbo , naὸ se metapor atalbos senia por is es da reri, si ella o levara, onde quer bis.

PARATUS SUM ET NON sUM TURBANS . Qui utramque sollieitudinem cogitandi tam acta , quam quae agenda habet, ut dictum est, vere potest dicere versum istum: nam dictis eogitationibus munitus non timet laqueos, & r tia Diaboli. Dicet enim cum Apostolo: quis nos separabit & gerit in pectore adversus procellas tentationum verbum Christi : Non turbetur cor vestrum , neque formidet Et quamvis in navigium mentis irruant fluctus, & procellae affectuum , sive in prosperis . sive in adverss, non turbatur, quia audit Christum sibi dicentem: ego sum, nolite timere . Marc.6. Igitur in medio tentationum , &praeliorum minmento istius verbi: paratus sum, S non sum turbatus Sc. FuNES PECCATORUM &e. Dupliciter exponitur . Primb : peccatos

133쪽

r 11 ANNOTATIONES

conabantur Implieare vestigia mea lanibus suis, ut caderem peccando, vel imitando eos . aut consentiendo eis , aut odiendo eos, aut per impatientiam coram Deo ruendo &c.

Tamen ineolens legem Domini in nullum crimen incidi ; per dictos pree tores non solum intelliges homines ad malum trahentes, sed multb magis Diabo Ios, juxta illud Lue. 1 3. Hanc filiam Abrabae quam leavit Satanas decem & octo annis; ligat enim nos Satanas vinculis concupiscentiat, avaritiae, superbiae, inviis diae &e. Denique omnes hi venatores vitandi sunt; Et attende ait Ambrosus 9 quod in tota istie sanctarum scripturariam, non invenimus aliquem venatorem justum . Et dictus sensus est ad literam; quia , ut ex graeco affert Augustinus ει eatorum est genitivus pluralis de Peccator , non de Peccatum ; Unde Vatabi: vertite funes impiorum conati sunt me abstrabere . Si plaeet, intellige etiam de vinculis delictorum, de quibus dicitur Provellas. vinculis peccatorum suorum unusquisque constringitur . Unde Isaias ; solae vincula colli filia Don: Et comparat Ambrosius peceat rem vitulae indomitae, quae loro, aut fune longo trahitur: sicut enim , esto , sit vi culata , non vult tamen se subjicere jugo, sed plus se jactat, de excutit putans se liberam , c quo non potest se explicare, & Absolvere; Ita miser peccator putans se liberum vult se excutere vel a doloribus, & remorsibus conscientiae, de sine flagel- Iis conscientiae vivere libere peccando , tamen non potest , se re anda prelo , nota potest sugere manum Dei , di tuae conscientiae, neque tamen vult illis cedere , ecparere. Ligatus est ,& tamen adhuc saltat , & recalcitrat, quasi vitula indomita Ephraim . Noli ait Ambrosus alta ambulare cervice , sicut filiae Iudae, quia altis cervicibus cith laqueus innodatur. MEDIA NOCTE &e. Non solam ob quietem , negotiis mundi est tempus aptum ad laudandum Deum , & contemplandum ejus magnalia; sed etiam ut

dicit Ambrosus illo tempore Satanas magis assistit, tunc retia jacit, ut turbare possit mentem improvidam; Tune suadet omne nefas, quando nullus assistit arbiter culpae . Igitur surge ad deprecandum t ait in ea hora, qua tentator nocere consuevit, & nequitia consuevit irruere, & quia ea hora sponsus venit, cave , ne te . dormientem inveniat, cave ne facem tuam non possis somnolentus accendere. Super hunc versum hortatur Ambrosus Christianos frequenter communicare,& diebus jejunii in fine diei eomedere . Et dicit haee verba s & si fames quotidio

cogit ad prandium , tamen caelesti magis te serva convivio; non epulae Pratae eκ- torqueant, ut coelellibus ss vacuus saeramentis differ aliquantulum , non longo

finis est diei; imb plerique sunt hujusmodi dies, ut statim meridianis horis adveniendum si in Eeelesiam . canendi hymni, celebranda oblatio; tunc utique para tus assiste, ut edas eorpus Domini Iesu, in quo remissio peccatorum est, pollulatio divinae reconciliationis, & protectionis aeternae : Nam cum adversarius viderit ociscupatum hospitium tuum fulgore coelestis praesentiae , intelligens locum tenta meritis suis interclusum esse per Christum . sugiet atque recedet: Et sic tu mediam noctem sine ulla offensone transbis. Haee ille. Augustinus non putat, hunc versum

intelligendum de media nocte ad Ilteram , sed per mediam nutem intelligit gra-Vem tribulationem , in qua se surgere dicit David , quia non eum se affigebat, ut dςjicς et, sed exercebat, ut surgeret, ut ea ipsa tribulatione ad sortius confitendum proficeret.

PARTICEPS . c Seu sorius juxta hebr. 9 quodlibet membrum vivum in

Corpore particeps est totius corporis, seu reliquorum membrorum . quia omnia is

aliae Diqiliaco by Cooste

134쪽

alia illud pro suo modo juvant , dc sevent: sc cum omnes pii sint unum eorpus m1sti eum , ae invicem membra, ut dicit Apostolus, quilibet est particeps omnium . Omnes enim mutuli se juvant, dc favent orationibus, & subsidiis tempo/Dlibus , mutub se exemplis, de verbis excitant, di aedificanti Unde est articulus f dei , quod in Ecclesia est communio sanctorum.

Absit, quod dicamus alicui membro, quid mihi, di tibi Z Imb ut dieit Apostolus Pinfirmiora membra idest pauperes, aegri corpore , vel anima, desolati,

afflicti oce. 9 abundantius curamus. Ambrosius, de Augustinus exponunt, quas dicta ex persona Christi, qui fuit particeps mortalitatis nostrae, & nos sumus participes suae divinitatis, ac gratiarum,iat patet psal 4 , dc ad Hebr 3. Diligentes in operibus misericordiae spiritualibus, ει corporalibus possunt merith hunc versum dicere, ut dicit Ambrosius. MISERICORDIA TUA DOMINE &c. o Domine omnia quaecunque vi, Hentur in terra non sunt aliud , qu1m misericordia tua; se ut sol omnia illustrat, ita omnes creaturae sunt plenae tua misericordit in omnibus donis naturalibus, vel supernaturalibus, spiritualibus, vel corporalibus; & ideb da mihi etiam meam , portionem misericordiae, & nolo aliud, quam gratiam ad implendas justificationes tuas , & ostende mihi persectionis semitam. BONITATEM. Valabi Benigne egisti eum servo tuo Domine iuxtI promis.

si tua . Et fgnificatur, quM in multis ostenderet Dominus erga David suam bonignitatem , & bonitatem ab ejus adolescentia , unde in alio Psal. cantabat Domine spes mea s de ventre matris meae tu es meus proteRor. In te cantatio mea: Tanquam prodigium factus sum multis : Nam in adolescentia ursos, dc leones occidebat : dc cum esset minimus fratrum suorum omnibus a Deo praelatus est. Augustinus exponit, quod David gratias agebat, quia Dominus dederat ei delectationem boni; non ut serviliter operaretur bonum , sed ex amore, de delectabiliter. Item , ut dicit Ambrosus, bonitatem cum eo iaciebat , quia pro peccatis mox eum tamquam filium eastigabat. Chrysostomus exponit de bonitate, quam Dominus exhibuit in mysterio incarnationiS, dc passionis . . .

Hie dicit Ambrosus haec verba: quis est, qui singulariter sedet, nisi qui vinluptatibus abdicatis, molestiarum exclusit tumultum BONITATEM , ET DISCIPLINAM &c. Haec tria hoc ordine petenda sunt a Deo . Prinab, Bonitatem , id est purificationem a malitia , & peceatis, quod est petere gratiam Dei. Secundia d sciplinam , idest coercitionem morum , & pas. sonum : nisi enim homo sub disciplina contineat corpus suum mortificando ejus

impetus non poterit conservare bonitatem , dc gratiam Dei. Bonus erat Paulus , &tamen eastigabat corpus suum csub dicta disciplina continebat 2 ne fieret reprobus. Demum tertio loco postulanda est scientia, quia haec sine dictis nihil valet. imb inflat, & hominem damnat . Et quamvis jam dixisset, Dominum secisse bo.

nitatem cum eo, petit tamen argumentum ejus, ut dicit Augustinus qui etiam per disciplinam intelligit tribulationem emendatoriam. Ideli cum petit ; Doce

me disciplinam, idem est, ae s peteret: dona mihi patientiam in flagellis tuis. PRIUSQUAM HUMILIARER dic. Hebr. Priusquam affligerer idest , te

ego deliqui: nunc autem eloquium tuum eustodio . Iuxili illud ; Bonum mihi

quia bumiliasi , MI affixisti me Sc.

Et ut ollenAt, quod tunc Deus summoperε bonitatem suam erga aliquem ostendit, quando eum errantem flagellat, subj ungit; Bonus es tu , S in bonitate

135쪽

filium delinquentem flagellas; ideo Domine non desillas a flagellis, quoties deIiquero , quia sic disco justificationes tuas. In hac ergo bonitate paternorum flageb Iotum : doce me justificationes, quia sic erudior ad eas servandas. MULTIPLICATA &e. Idest quia ego novi, quod superbi inimici mei ic na,isbiles quam invis biles in suis tentationibus, & persecutionibus sunt lictores tui.

sunt virga quibus me flagellas; ideo licet multiplicentur, tamen ego non recedo mandatis tuis : non adeli praevaluerunt contra me ut succumberem , & labeter in aliquod crimen. COAGULATUΜ Ete. Idest, cor inimicorum meorum induratum est, sicut

lac incaseatum : cor enim sanctorum c ait Ambrosius 2 est subtile , purum, si eerum , dulee , nitidum, sicut lac, facile cedit Deo inspiranti. Cor autem eat natium acidum est , & induratum: malitia enim facit eum recedere proprietatibus lactis. Iuxta hebr. habetur: Crassum est sicut adeps, quo significatur cor carnaIMum esse inhabile ad spirituales meditationes legis Dei, quia non nisi earnalia cogitare possunt: unde homines rudes ad subtilia capienda dicimus grossos , sicut petaso. Imb apte subjungit; Ego veris legem tuam metatatus sum . BoΝuM MIHI DOMINE dcc. Vatabl. utilissimum mihi fuit, quod in miseriam dejectus sum . ut discerem decreta tua . Explicat magis , quod dixit superiori versu , idest , priusquὰm bumiliarer c . Et intendit, quod flagella Dei non solum non cesserunt sibi ad casum , dc culpam , imo ad maximam utilitatem

spiritualem.

BONUM MIHI LEX ORIS TUI. Augustinus plus diligo legem tuam.

quam diligat eupidus millia auri, & argenti. MANUS TUA: &c. o Domine , naturale est unumquemque assici, Ec s vere operibus , se fabricatis : suum cuique pulchrum . Igitur ego factura tua te auctore convenio, non deseras opus tuum ; perfice , quod inchoasti; praesdia aliena non quaero, Armasti me ad imaginem tuam , ut possem te cognoscere , dc amare; Ideb nihil aliud peto , qu1m lumen intellectuale ad scrutanda , dc im. plenda mandata tua : dc loquitur de mandatis charitatis, quae cupit implere, ut

viri persecti implent.

QUI TIMENΤ ΤΕ dce. o Domine, s me feceris virum persectum in tuo amore , dc sapientia , non solum me laetificabis, sed dc omnes, qui timent te . . Quid tibi videtur, qua nitim suis temporibus mundum exhilararunt Benedictus , Bernardus, Dominicus. Franciscus oce., dc ipse David usque hodiε, deusque ad finem mundi quanta laetitia mundum assicitὸ quomodo lubilant admirantes ejus servorem , dc eantica. Et ultr1 hoc maximo gaudio suerunt affecti timentes Deum , quandb Dominus liberavit David de manu inimicorum suorum, Saulis , di Absalonis . o Domine saltem , ut des laetitiam diligentibus te . fac quae rogo, da , quae summopere spero; Est instum bonis dieit hie Ambrosus bonos ama re, dc plerisque justi aspectus admonitio correctionis est, persectioribus νerb laetiatia est . De Paulo legimus, quod ascendit Hierosolimam ad videndum justos, de ipse eum proficiscebatur, cum lacrymis deducebatur, postquam precibus non rexerat impetrare ne descenderent. Si sunt c ait Ambrosus P quaedam bruta an malia , quae conspecta ab hominibus habentibus quosdam morbos, vel passiones. ,ο Φguo momento eos sanant, quantb magis sanabit homo justus, s conspiciatur ab alio cum fide. Et desiderio eapiendi ab eo utilitatem λNam vel ipsi oculorum radii virtutem quamdam videntat infundere iis, qui fide

136쪽

sdeliter eum videre desiderant. Sed sicut justus laetificat cor innocentium elirru, videtur, iis improbi justorum cognitione torquentur, quia vel tacitis sanctorum motibus arguuntur. Torquet incontinentiam castitas , & avaritiam libeta-

Hasa

COGNOVI DOMINE &e. Optime novi, quod omnia flagella , quibus me punis, summa aequitate sunt librata: non sunt rigorosa, aut severa, sed summa pietate temperata, & in veritate tua cidest jure , & merith humiliasti affixisti me.

FIAT MISERICORDIA TUA dte. Quia ergo patienter tolero flagella tua, di in eis gratias ago, & approbo sententiam Domini mei, da mihi consolationem iiitualem in ipsis flagellis; fiat misericorda tua , ut conseletur me secundum eloquium t m servo tuo, idest ut pollicitus es mihi servo tuo . Duo enim promittit Deus, & consolationem parentibus, juxis illud ; In mundo pressuram biniabitas . in me autem gaudSum; de, eum ipse sum in tribulatione : & etiam promittit flagellorum cessationem juxis illud: Percutiam, S ego sanabo: & confitebor tibi, Domine , quoniam iratus es mibi, conυersus est furor tuus, S conse-

atus es me ' dc utramque eonsolationem petit David .

UENIANT MIHI MISERATIONES TLLE . inae De quibus hue u

que dixerat, lumen sellieet intelligentiae, servor charitatis, abundantia caelestium consolationum . Et quia , qui haec in praesenti vita non gustat, non vivit: idebdicit, ut vivam, qui enim delicias bonae conscientiae non gustat, amaram vitam velit, nolit, ducit: de addit, quia lex tua meditatio mea est quasi dicat, da mihi caelestes consolationes , quia ego dispono me ad eas, iaciendo, quod in me est , di vacando diligentet meditationi legis tuae .

sus exponit de elubeseentia ad paenitentiam, quia tanquam bonus , dc Apostolicus medicus desiderabat, inimicos suos erubescere de sceleribus suis, & converti ad Dominum ; potest etiam intelligi confundantum. id est frustrentur 1 sua D , qui satagunt, ut me regno deiiciant, dc occidant. Isti ergo pudefiant, &ego interὶm exercebor in mandatis tuis.

CONVERTANTUR redeunt mihi, idest ad me &c., frequenter mecum

conversentur, ut disseramus,& tractemus de lege tua, ac beneficiis &e. Et ut in uno corpore . & uno spiritu cantemus laudes tuas. FlAT COR MEUM &e. Idest inimici mei pudefient frustrati intento suo; Ego autem exercebor in mandatis tuis , & sc assequar puritatem cordis, re habendo cor sine maculis non confundar, aut pudesam coram te , aut ad speculum conscientiae me intuens.

DEFECIT IN SALUTARE TUUM. Tam ardenti desiderio suspiravit ani. ma mea ad opem tuam salutiferam, qubd pene defecit: dg hoc desiderium non fuit mixtum diffidentiae tui auxilii, imo in verbis, & promissis tuis firmissimθ spe, ravi. Et comparat hic Ambrosius hane vehementiam desiderii desderio hominis depereuntis amore alicujus mulieris: ncim talis solet tabescere , dc deficere, qua do non potest attingere concupitum , aut quando differtur; Et talis defectio in quit non est finis amoris , sed inerementum . ita ut videatur ipsam deponere animam , quoniam tota migrat in rem dilectam ; nihil aliud cogitare valet, de nullo alio libet loqui, illi tota adhaeret: et ponit exemplum in uxore Tobiae desiderantis adventum filii. Tobiae s. Sic ergo anima vere amans habet se ad salutare, idest Christum . Sic in alio Psal. Concupiscis, S deficit anima mea in atria Domini. de Hie-

137쪽

xa 6 ANNOTATIONES

& Hierem.χo. dicebat, se non posse serre flammain amoris, quae in ejus pectore

ardebat.

Augustinus exponit de ardentissimo illo desiderio, quo Patres antiqui praesto. labantur adventum Salvatoris desiderati cunctis gentibus, ut patet in Simeone sene,& de desiderio, quod habent omnes veri Christiani ad secundum adventum Christi, quando regnum suum plene manifestandum est. DEFECERUNT OCULI MEI &c. Vera contemplatio continet intimam.& elatam considerationem divinorum quantum seri status viae & fervorem a sectus. Et ideli postquam expressit vehementiam secundi actus quia potior, &dignior est in via, cum sit actus charitatis id est amoris; nunc exprimit , quam assiduus, & intentus erat in consideratione divinarum persectionum , & promi L sonum : & ideli comparat se personae q est a co os albos lengos esperando G tandude mira, a qui tota pendet. Sic oculi c ait 2 mei interni continue ad te suspiciunt, ita ut plene defletant, idest fatigentur, caligent dicentes, quandb veniet consolatio quae tamdili differtur. QUIA FACTUS SUM SICUΤ UΤER IN PRUINA . Hebr. habet infumo. Et juxta hoc signiscatur, quod sicut uter suspensus in fumatio arescit, &contrahitur, ita animus diutina expectatione tuae consolationis modo dicto arescit. & deficit. Iuris nostram literam significatur apud Augustinum, Et Ambrosum quod ardentibus desideriis divinorum, & aeternorum quae significantur per pruinam ; tum quia de caelo descendunt, tum quia infrigidant ardores concupiscentiarum ) frigescunt carnalia desideria , & mortificatur caro, sique similis pelli

animalis mortui, idest non ardent in ea affectus carnales, sicut non ardent in ca ne , vel pelle animalis mortui . Potest etiam aliter exponi, ut per pruinam intelligamus multitudinem affectuum carnalium, qui nituntur infrigidare, ac relaXare

vigorem , servoremque spiritus, sicut pellis posita sub pruina relaxatur, ae disi

patur.

Q JG SUNT DIES SERVI TUI λ Quasi dieat, pauci, idest paucis didibus in hac vita manere debeo, ideli Domine non differas opem tuam , quando jam ad nihilum rediges persecutores meos λ Quando non solum hostes corporis, sed potius hostes animae , & salutis meae perfecte superabo λ Si vita mea brevis est , cur tu in longum differs auxilium tuum λ Augustinus exponit in persona Ecclesiae Et ctorum, quae dicit, quamdiu durabo, quando veniet dies judicii, ut plene evadam adversarios meos ipsis depressis ., ,iNARRAVERUNT MIHI &e. Quam Vis Ambrosius, dc Augustinus per inbquos intelligant Philosophos gentiles, erroneos, & haereticos, quorum documenta non sunt aliud , quam fabulae ab eis eonfictae r qui ut refert Ambrosius eκ Arist tele 2 sunt sicut hirundines: quoniam disputationis suavitatem loquacitatis contianuatione corrumpunt. Tamen etiam intelligitur de filiis hujus seculi, quorum

opiniones, & judicia sunt mera fabulae, & insaniae salsae, videlicet judicia de honoribus, dignitatibus, divitiis , ae pompis quaerendis, & sectandis, injuriis vim dieandis , voluptatibus fruendis &c. OMNIA MANDATA TUA vERITAs idest summa rectitudine praecepta sunt, sicut omnia, quae credenda proponis, creduilia facta sunt nimis : quapropter ego in campo expositus sum in medio inimicorum, qui contra ea loquun tiar suas fabulas narrantes. Adjuva tu me, quia ego non refugio bella contra eos ira in e , quantumcunque gravia pro desensione veritatis tuorum dogmatum , & rinctitudiniS tuorum praeceptoruma Hle plangit Ambrosius quot mala attulerit Eccle

138쪽

sae otium c perseeutoribus . Nam Christianos quos bella non fregerant . otia tentarunt s & plures in pace perlecutiones esse coeperunt. Non vacabat Christianis tempore persecutorum cogitare de delectationibus, de honoribus, de congregandisdi, itiis. Sed illa cinquit se praeferri putabat, qui esset pluribus verberibus fi

gellatus .

PAULOMINUS CONSUMMAVERUNT &e. Hebr. Partim abfuit, quin

me perderent in terta. Oistendit David suoru in inimicorum potentiam , & crudo litatem , tamen auxilio Dei munitus non potuerunt efficere suis persecutionibus, quod in aliquam Dei offensam laberetur . Augustinus glossat tamquIm dicta ex persona Ecclesae tempore Martyrum, quandb s aeviente persecutione Tyrannorum videbatur Ecclesia propὲ extinguenda , nisi Deus occurreret dans Martyribus m, rabilem sortitudinem, qua visa non sollim Ecclesia non minuebatur, imb augmbatur numero conversorum . Ambrosius exponit de domesticis hostibus pravorum affectuum , qui partim abest, quod nos exurant, & perdant etiam timentes Deumrat servus Dei ejus auxilio consertatus dicit: ego autem non dereliqui mandata tua. Et ideli subjungit, o Domine ego desidero perseverantiain in resistendo inimicis meis : qua propter secundum misericordyam tuam vivifica avitienta me

sive recrea ; juxis Vatabi: excita fervorem oeci, ει custodiam testimonia: ides quae observanda jussisti. Quotidii cait Ambrosus vivificatur justus, ut Deo vivat,

di peccato moriatur.

IN AETERNUM DOMINE &e. Idest corpora coelestia in omnibus suis motibus, & influentiis infallibiliter implent justa Domini, neque in pumilo de..iant 1 legibus sibi datis . o quare terrestres homines non imitantur corpora coele sita Unde Augustinus hie dicit, quod Propheta prorupit in haec verba, tamquam taederet mutabilitatis hominum in hoc mundo. Mutantur enim saepe ad flatum effectum , vel tentationum, neque permanent in divinis decretis. Augustinus per caelum intelligit Angelos , qui aeternam malitiam sne desertione custodiunt. IN GENERATIONE &c. Veracitas tua in promissis stabilis erit in aeteris num , se ut stabilis est terra, quam landasti, ut perpetuli in sua stabilitate patin neret. Hic dicit Ambrosius, quod sancti non curant speculati secreta astrologiae, quia solum ea volunt cognoscere, & docere , quae conducunt ad aeteris

nam Oalutem.

ORDINATIONE TUA PERSEUERAT DIES : idest haee dies, &quaelibet

alia dies ideb stat, quia tu jubes. Iuxts hebr. nihil dicitur de permanentia diei. sed de permanentia coeli, & terrae , de quibus dictum est: unde se vertitur, eaque pers sunt usque in hodiernum diem Juxta tuam ordinationem, quoniam omnia serviunt tibi. NISI QUOD LEX TUA . Uatabi: sic : nisi lex tua deliciae mea essent, periissem in affiRione mea; quo docemur unicum remedium servandi patientiam in tribulationibus, ac vincendi quascunque tentationes esse meditationem diebnotum assiduam . Ided iob ait Ambrosius in suis tentationibus se persilit, di se sapientissime respondit, quia plenus erat sacris meditationibus c multo

tempore.

Et ideli subjungit, quia experientia comprobavi, quod ob meditationem tuarum justificationum , idest tuorum mandatorum, tuorum mysteriorum, tuorum magnalium saepe in vita spirituali me promovisti, instam masti me in bono , re creasti me in affictionibus : ideli nunquam earum obliviscar; imb ferventilis in dies eis vacabo.

139쪽

r et 8 ANNOTATIONES

TUM SUM EGO &e. Facilis, & communis vox illa videtur; ait paucorum est eam verε dicere . Ille dumtaxat dicere potest, qui totis sensibus Deo ad .iet qui aliud cogitare non novit' . ιν - Non potest ait Ambrosus ) uti hac voce avidus pecuniae . vel honoris &c. Vox Apostolorum est, tibi me totum trado: ecce reliquimus omnia, Ssecuti sumus te Ille autem dives, cui dictum est Matth. i9. si vis perfectus es' m. recessi contristatus , videbatur illi exiguus, & angustus Deus, quali plias esset, quod relinquere jubebatur, quam Deus qui sibi eligendus proponebatur prae divotiis . Non potest ait idem dicere secularis: tuus ego sum , quoniam ciam venit libido, dicit: meus es, quia pretio voluptatis te mihi vendidisti. Idem dicit avaritia : pretio auri, & argenti te emi in servum &c Felix Paulus qui vere dice. bat Paulus Iesu Christi servus. Wh mihi, qui si aliquandb sum Dei, etiam aliquandb sum irae, vel tristitiae, vel vanae gloria: λ Quamvis dicam : Domine, Domine , non tamen possum veraciter dicere : Domine Jesu tuus sum Augustinus dieit, qubd elim peccator peccat, suum esse vult; nam per inobedientiam noluit esse Dei, ut esset suus & quia ob hoc perditur

se invenit recurrit ad Deum dicens: Domine, quia volui esse meus, perdidi me Ideb tuus esse volo, & solum justi hcationes tuas exquirere . ME EXPECTAvERUNT PECCATORES, Ut perderent trahendo ad peccatum, vel ut consentirem cum eis in peccato.' at ego recolens, & intelligenumandata tua, constanter restiti. Ideo Ambrosus, & Augustinus applicat hunc versum ad Martyres Christi. - . . OMNIS CONsu MMATIONIS UIDI FINEM &c. Campensis vertit: omnra, , quae factarunt, finem babitura video, sed praeceptum tuum omnem finem excedet. Valabius sc: video finem habere omnia etiam perseel issina, tuum autem praece pium latiis me patet, idest cuncta temporalia transibunt, mandatum autem divi ni amoris in aeternum manebit. Omnia quantumcumque consummata. & abio Iuta finientur, non autem finietur amor Dei; Ambrosus exponit de Christo, qui est finis legis, S omnium , quem vidit spiritu Propheta esse finem omnium virtutum , di sapientiae, etiam persectarum , & consummatarum, sicut etiam est finis peccatorum, & consummatarum malitiarum, quia omnia suo adventu destruxit. . r. nLatum mandatum tuum. uterque de charitate exponit, quae resula BF

ab Spiritu Sancto in cordibus nostris In hae diffusione ait Aa gustinus latitudo est, in qua sne angustiis via quoque ambulatur angusta. Ideb dictum est. dirutasti gressus meos subtus me Se. Quid autem latius, qui ira ubi pendet universa

leae, & Prophetae Quapropter latum ait Ambrosius 9 mandatum Charitatis . diligite inimicos vestros , etiam ad illos extenditur . Quis enim videatur eXce plus, cum recipiatur inimicus p O homo quam latus es, s ad amplitudine mismandatorum caelestium snum mentis tuae expandas λ Audi qu1m latum Benei rite persequentibus vos Sc. Ambrosus . . Expone etiam, omnis consummationis, idest omnium virtutum conium mδtδrum , seu omnis persectionis vidi finem , qui finis est charitas, qus es V η'culum perfeRionis.

140쪽

earnis adversci lpiritum, qui temper ei contradicit. Et per legem tIm Ambrosius, quani Auguilinus intelligunt legem charitatis, de qua dixerat: latum mam

datum tuum .

SUPER INIΜICOS MEOS. Hebr. Tu me sapientiorem reddidysti inimicis

meis per tuum praeceptum . Nam id perpetub meum est. Ostendit ait Ambrosus diuturnae meditationis effectum ; & per inimicos intelligit hostes divinae veritatis, idest Iudaeos, Haereticos &c. quos, quia hostes Dei, sicut hostes suos reputat. Ἀ-men ad literam videtur David intendere , qubd meditatione assidua , & exercitio m 1ndatorum Dei affecutus est veram sapientiam supra omnes inimicos suos, qui . erant carnales, &de lege Dei non curabant: Et ob hane etiam causam subjungit, quia excessit in sapientia spirituali suos praeceptores, quia diligentior fuerat in me ditandis , & exequendis mandatis Dei, qu1m ipsi. Et ob hoc etiam se proponit senioribus; non ait Ambrosius 2 antiquioribus Patribus, scilicet Abrahae, Moysi &c., sed senioribus carnalibus, & in peccato inveteratis. Unde non dicit, s per omnes senes, sicut dixerat, super omnes docentes qui eum voce docuerant sed supersenes , quasi non omnibus, sed aliquibus se praeponens. Patet enim, quod excessi Patres tribuum : poterat etiam asserere, quod in cognoscendis mysteriis Christi excessit omnes priores Prophetas, & Patres, ut dicit B. Thomas. Augustinus exponit omnia haee dicta in persona Christi. AB OMNI VIA Se. Concludit quantam habet sollicitudinem in custodie, do legem Dei ob dictum fructum ex ejus custodia perceptum . Et etiam addit.

a judiciis id. st legibus, & edictis P non declinavi , quia tu normam vi nia prae. scripsisti mibi. Sic Vatablus.

QUAM DULCIA &e. Pondera . quti eum perduxerat assiduitas meditandi in lege Dei adhibita executione: jam enim omnia in dulcedinem sibi versa erant juvante gratia , & consuetudine. Ambrosius exponit de eloquiis mi , quibus an- nunciantur remissio peccatorum , vita aeterna, resurrectio Sc. ideli haec annu elanti dicitur faυus dysilians labia tua Cant.*.A MANDATIS TUIS INTELLEXI &e. assidua meditatione, & exercitio mandatorum tuorum consecutus sunt claram intelligentiam rationis vivendi; Ideo reputo υanitates . oe insanias falsas quaeeunque filii hujus seeuli adorant, &propterea odio habeo non sollim iniquitates , sed quascunque vias , illecebras, o casiones, di quaecumque ad iniquitatem perducere possunt; consecutus sum etiam intelligentiam tuorum mysteriorum ex innoeentia vitae . Ideli dieitur Ecclesastici 1.: Mi concupiscens Japientiam conserva justitiam, oe Dominus praebebit illam tibi. LUCERNA PEDIBUS MEIS&e. Quid esset de nobis in nocte hujus mundi , si non praeiret nos lueerna divini verbi λ Quam incertis titubaremus vestigiis, quantum aberraremus a tramite caeli, in quantas foveas incideremusλIURAVI, ET STATUI &e. Dicit Augustinus quod David non juravit custodire mandata Dei: sed firmam determinationem vocat juramentum . Unde verbum; statui explicat verbum urata: ita enim debet esse mens fixa tu cust diendis judiciis justitiae Dei, ut sit omninti pro juratione, quod statuit. HUMILIATUS SUM . Hebr. Afflictus sum insementissimὸ Domine, recrea me secundum verbum tuum : undique affligor ab hostibus vis bilibus; & nisi tu me interitis consortaveris, ut promisisti quaerentibus te, defietam e vel nis dulcimeditatione verborum , ac mysteriorum tuorum recreaveris me, non potero resestere , ac in constantia, & patientia perseverare .

SEARCH

MENU NAVIGATION