Venerabilis servi Dei d. Bartholomaei a Martyribus ... Opera omnia quotquot reperiri potuere nunc primum in unum collecta, pleraque hactenus inedita, & ex autoris hausta scriniis, alia e Latio reddita ad pleniorem Tridentinae Oecumenicae Synodi notit

발행: 1735년

분량: 485페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

rso ANNOTATIONES

LAUDATE NOMEN DOMINI. Invitantur omnes ad laudem mi ex consis deratione bonitatis, & potentiae ejus. LAUDATE DOMI NuM QUIA BONUS DOMINUS. Ο ait Augustinus ineffabili duleedine teneor clim audio Bonus Dominus : bonus simpliciter& sne addito ; De homine dicitur bonus homo, & se de aliis rebus: de Deo diei. tur bonus, scilicet, ex se. QUONIAM DOMINUS elegit sbi Iacobum , & Israelem in suum pecu.

lium .

QUONIAM EGO COGNOVI, quod magnus est Dominus, magnam habet emphasin , scut illud ; quia fecit sibi Dominus magna m. OMNIA QUAECUMQUE VOLUIT FECIT &c. Non sic tu: nam neque uxor, neque filii, neque servi faciunt quaecumque vis, neque ili in te ipso sacis

quaecumque vis. Velles namque , quod te non molestaret titillatio cupiditatum, di tamen molestat, ut de se dicit Apostolus ad Rom. . Augustinus . EDUCENs NUBES AB EXTREMO TERRAE&c. Idest, qui elevat vapores ,& alias exhalationes ex superficie terrae: nam ex terra irrigat 1 vel etiam ex mali, quod cingit terram , & ideb dicitur extremitas ter elevat vapores, qui vertuntur in nubes, & nubes in pluvias, ut exhalationibus terra siccae sunt venti.

Et Leit aliud mirabile c dicit hic Chrysostomus 2 quod nubes non pariunt imbres, ubi elevantur, sed praeteritis pluribus civitatibus, & gentibus alibi

emittunt.

FULGURA IN PLUVIA FECIT, id est miscet pluviam cum sulguribus, quod videtur contra naturam ut dicit Chrysostomus γ, quia proprium est aquae extinguere ignem . Augustinus dicit, quod exhilarat nos cum illa mixtioncti nam solis fulguribus turbaremur. Unde mystice exponit, quod Dominus minas admisericordiam flexit. ET EDUCIT uENTOS DE THESAURIS, seu reeonditoriis tuis ; sunt enim venti invisibiles, & nesciunt, unde veniant, aut qub vadant, ut dicit Ioan. 3. secundum unam expositionem dicit hic Chrysostomus, quod venti in mali choreas ducunt ad transportandum nautas 2 . Ventos, idest spirituales praedicatores: Augustinus: & dicit quod tunc Oeei. dunt primogenita hominum , & pecorum , quando tam docti , quam indocti perdunt fidem, quae est prima virtus . IUDICABIT DOMINUS POPULUM SUUM &c. vindieauit Dominus, S de servis suis solatium reportabit : vel ut Campensis: Cum servis suis redibit ingratiam, imb etiam cum hostibus converss . o Iudare ait Augustinus jam crucifixisti, jam pendentem derisisti, jam agitasti eaput &e. Veni bibe sanguinem, quem effudisti. Hic narrat Augustinus quomodo de remotissimis, & arduis montibus veni bant rustici ad fidem . Quaerebamus illis: quid vultis Dicebant videre gloriam

Dei.

162쪽

CONFITEMINI DOΜINO QUONIAΜ BONUS &c. QUI FECIT CuILOS IN INTELLECTU: idest summi potentia, summo

ingenio , & industria r. i FIRMAVIT TERRAM SUPER AQUAS. Quia ea pars terrae, quae q. 6. dicitur arida , in cujus littoribus finitur mare , superior videtur esse mari, sicut i quit Augustinus J Dominus dicebatur esse super sontem , quia erat superior eo.

quamvis non staret super aquas ejus.

SupER PLUMINA BABYLONIS &e. Ostenditur ad literam lugubris status Israelitarum in exilio Babylonico. vatabi:, & Campensis, non habent super sed , ad flumina, idest Euphratem, qui currit per mediam Babylonem , & Tigrim.

Et se lalteibus Euphratis, qui erat inter Babylonem, suspendebant cytharas suas. Chrysostomus tamen dicit, quod dicuntur sedere ad flumina, quia extra urbes, &muros habitabant, tamquam captivi , & dicit, quod hinc videtur, qvim utiles sunt tribulationes , que farem ter lembranca das cousas do reo spirituara . Veri Dei filii ait Augustinus vivunt quali exules, & captivi in hae Babylone mundi hujus. Habet haec Babylon multa flumina impetuose currentia, sei licet voluptates, honores, divitias &e. . in quibus requiescunt filii, & amatores Baby. Ionis in eis natantes, imb se immergentes. Filii autem Hierusalem coelestis non se mittunt in haec flumina , sed sedent super ea, in humilitate, & mortificatione, vacantes fletibus tum ob proximos, qui a dictis fluviis rapiuntur, tum recordatio- ne, & desiderio coelestis Syon, a qua peregrinantur, in cujus atriis jam habent stantes, seu collocatos affectus, juxis illud stantes erant pedes nostri, idest affectus, qui sunt pedes animae. Aliquando suspendimus cytharas nostras, doeumenta scripturarum, ac divinas promissiones P super salices, idest super infructuosa lignarrigata aquis fluviorum Bais lonicorum , idest super carnales, docendo eos divina, ed sine fructu .

Quia illic in Babylone requirebant 1 nobis captivatores nostri, ut cantaremus eis cantica Hierusalem , quibus respondimus : quomodo cantabimus m. Si ci Hierusalem ego obliviscar tui , & in gratias alterius , quam Dei mei pulsavero cy. tharam meam , pereat dextera, qua pulso, vel dextera obliviscatur artis muscae. Dicit Chrysostomus , quod ips ex zelo, & reverentia legis nolebant propalare illa cantica gentilibus, ne insultarent, & contemnerent: & dicit, quia per dexteram sortitudo fgnificatur, idest amittam vires. Augustinus dicit, qubd captivatores generis humani, idest Daemones habitantes in civibus Babyloniae ore eorum quaerunt a civibus Hierusalem e quid prinsuit Christus mundo, clim res humanae sint modo in pejori statu, & infeliciori P

Et hoc dicunt, quia vellent habere illas antiquas voluptates theatrorum, ciborum, meretricantium &c. ita secure scut ante . Respondemus, quod oportet nunc esse majora flagella, & amaritudines temporales, ut aeternae voluptates desiderentur, &plantetur in cordibus charitas Hierusalem . Vedio tempo de metier avitona noulogar, e faeter axe ite a poder do peso do seixe est expremesse a agoa rufa mala. rvin cupiditatum. Quomodo cantabimus carnalibus cantica Syon λ Irrident enim,

163쪽

s. II.

aut non curant. Cantavit Dominus canticum Syon , quando dixit adolescenti diviti, si vis perffatis esse . Matth. iq. Ille autem recessit tristis. Similiter Paulus eantabat divitibus, ut x. ad Timoth. 6. ui volunt divites feri m. Et tamen ipsi non curant. Ideli cogimur suspendere organa, idest ad tempus tacere usque dum salices incipiant esse ligna fructuosa , & habeant aures audiendi, tunc Iicebit uti. liter cantate dicta cantica . Augustinus. Per dexteram Augustinus intelligit vitam aeternam; Haec enim debet esse dextera nostia, scut prosperitas temporalis sinistra : quasi juret ut nos solemus. Hunc a m vela a face de Deos, se me eu esquecer de patria celestiat, & non praepo

suero eam omnibus.

AFFIGATUR LINGUA MEA PALAΤΟ MEO, ita quod non possim loqui , si non posuero praecipuum gaudium meum in recordatione tui, o Hierusalem : vel si non praetulero luctum , & fletum ob tui memoriam omnibus laetitiis. Augustinus) si ego non habuero linguam ad cantandum cantica spiritualia , obmuteseam ad cantica barbara hujus Babylonis. MEMOR ESTO &e. o Domine recordare, qualiter se gesserint si ii Edom, sue Idumaei, eum vastaretur Hierusalem : quomodo dixerunt, evertite , evertite illam a fundamentis oeci se Hebr. . Sic ait Augustinus P carnales semper conati sunt vastare Ecesesam , ne sint Christiani, aut ne sint veri, & spirituales Christiani. Edom, idest sanguinis, & fgnificantur omnes sanguinei, idest carnales,& ait Augustinus omnes carnales spiritualibus inimici sunt, omnes concupiscentes praesentia persequuntur eos, quos vident meditari aeterna.

O FILIA BABYLONIS dicitur Filia, ut dicit Augustinus , seut filia Donpropter successionem ab antiquiori sve, b Babylon misera. Beatus ille erit, qui talionem tibi retribuet, & supplicium de te sumet prb omnibus malis, quibus noxasseeisti. Ille enim non solum viros occidet, sed etiam innocentes infantes, quibus hostes parcere solent, ab uberibus matris eripiet, & ad lapides allidet, sicut sorte Babrionii secerunt in Hierusalem . Augustinus: o Babylon , quando eramus parvuli , docebas nos salsa , & turpia , ac vana n,m infideles doeent filios suos ab infantia errores: Ec carnales Christiani docent filios suos ab infantia superbiam, avaritiam, luxuriam, jurare Sc. corruptis exemplis,& aliquando suasionibus) occidebas nos spiritualiter: sc fiat, ut reddamus tibi talionem , occidendo peccata consum. mala contritione, & consessione ad petram Christianam . Parvulos autem , idest malas concupiscentias, quando mox nascuntur ad petram eandem elidemus, non praestando consensum, sed resistendo.

CONFITEBOR TIBI DOMINE. Protestatui David, se laudatutum Deum ob benescia recepta in toto corde Sie flamma tui amoris totum cor possideat, quod nihil tibi relinquatur quoniam audisti uel illis ait Chrysostomus qui

postquam accipiunt postulata languescunt in gratiatum actione. Dicit hic Augustinus, quod , esto, hic agatur de consessione Iaudis, non peccatorum , tamen est consuetudo omnium, quod cum audiunt confitebor, statim tundunt pectus, quia semper intelligunt de contissione peccatorum. IN CONSPECTU ANGELORUM. Quidam vertunt judisum.Alii Magnatum. Alii invitis diis aliarum nationum.

Si Diqiliaco by Corale

164쪽

IN DAVIDICOS PSALMOS. ira

Si homines non vident ait Augustinus gaudium , quo affetor laudando te , vident Angeli. Adorabam ad templum, idest coram Ecclesia triumphante , di coetu Angelorum ut dicit Augustinus Chrysostomus: confitebor animi promptitudine contendere cum Angelis, & choreas deducere cum eis. Confitebor, inquam propter misericordiam tuam , & veritatem, quoniam mirabilibus factis mae. gnifice delectasti magnitudinem , misericordiam , re veracitatem tuam, idest promissa implendo. Unde vatablus vertit, quia eloquium tuum excellentius seeisti omnibus, quae praedicantur de te. Potest legi quoniam magnificasti super omnia nomen sanctum tuum. Chrysostomus: Non solum gratias ago ob beneficia tua , sed etiam ob ipsam infinitam magnitudinem , & gloriam tuam .

MULTlPLICABIS IN ANIMA VIRTUTEM , idest sortitudinem, & spi-

rituale robur ad ardua virtutum opera perficienda, ut Chrysostomus. vel virtutes omnes, juxta Augustinum.

CoNpiTERUNTUR TIBI DOMINE si exaudiveris me, & impleveris pro- q. s.

missa Reges vicini gentiles cognoscentes te veracem in reddendis promissis, &Cantabunt vias tuas , idest operas & admirabuntur, quod, esto, sis excelsus, &in excelso habites, tamen non negligis servientes tibi in terra . Augustinus expinnit de conversione Regum ad Christum , postquam audierunt omnia verba divi-Dae Scripturae, in quibus prophetabatur , & promittebatur Christus. Et facti sunt humiles. Nam Dominus non nis humiles clementer respicit, & appropinquat eis; altos autem , di superbos a longe cognoscit : quia quantb tu elatior, tam tb Deus te altior, & elongatior. Hebr. habet; Et quod altum es, eminus cognoscit, ut perdat illud. SI AMBULAvERO IN MEDIO TRIBULATIONIS. Si ista vita non esset hiribulatio, non esset peregrinatio. Et ideo , si tu non sentis tribulationem, vel ' 'ex hoe solum, quod vivis in ea signum est, quod non reputas eam peregrinatio nem,& quod non diligis patriam. Quis enim non tribuletur, non se esse cum eo, quod desiderat λ Sed unde non videtur tibi ista tribulatio P Quia non amas; Ama ait ram vitam , & videbis, quod ista vita quacumque prosperitate fulgeat, tribulatio est. Et non dicit, si evenerit mihi aliqua tribulatio, liberabis me. sed si ego libenter, vel patienter perseveravero in medio tribulationum, tunc dabis mihi vitam aeternam, de contra iram inimicorum meorum extendes aut porriges mihi manum ipsis invitis, liberando me ab illorum furore. DOMINUS RETRIBUET PRO ME. Inimicis meis, ego nolo retribuere P illis. Sic Augustinus: vel Christus retribuet, idest solvet poenas pro peccatis meis. Hebr. Dominus perficiet, quod in me ineboavit implebit quaecumque promist mihi Et opera manuum ne deseras, idest adsis mihi post hac, sicut hucusque Augustinus: o Domine non respicias in me opera tua , quae ex me facio, quia non invenies, quod corones, sed quod damnes, sollam respice opera, quae gratia tua

seeit in me.

OMINE PROBASTI ME &e. Egregist tractat de scientia , & providentiad ρ Dei circa singulos homines; & applieat ad se, ostendens coram Deo, se non affectasse regnum Saul; & loquitur contra ipsum, & ejus complices . Vatabi: ve tit : Domine tu me serutatus es, & praenovisti: tu nosti sue sedeam, sue surgam , di procul intelligis omnes cogitationes meas, idest non solum omnes actiones

. V meas,

165쪽

S. Sag. I sq. . s. 3.1.16. l. so

rs 4 ANNOTATIONES

meas, sed etiam cogitationes optime exploratas habes. Augustinus inponit, quod sunt verba Christi ad Patrem per sessionem inte Iigit passionem; dc per resurrectionem, quando a mortuis resurrexit. Et etiam iapersona peccatoris, qui surgit a culpa; & tractat de stio prodigo . SEMITAM MEAM dte Hebr. Incessum meum,Vaccubitum meum inve fluam. Quia non est sermo in singua mea, quem non noveris Domine, etiam antequim loquar, ut dicit Chrysoliomus: Per ale mar , S assentis , fgnifieat totam vitam, quia in illis tota vita consilit. Tudori lancar na cama, e laruar Mevaniar M. Tu FORMASTI ME, ut figulus, qui manibus suis vas testaceum fingit c Augustinus exponit de punitione illud , posuisti super me manum tuam. Mi RABILIS FACTA EST &e. Vatabl. Α smirabilem in me sormando e hibuisti sesentiam , & sublimiorem , quΣm , ut ei m possim attingere : admiratur artificium divinum in sorinatione hominis. Chrysostomus exponit, quod scientia tua , idest tui, excedit capacitatem meam , quia non possumus hic scire, quid est

Deus.

SI SUMPSERO PENNAS AURORAE. Sie Hebr. Alludit ad celerrimam excussionem radiorum solis, qui in momento ab oriente in occidentem perveniunt .

ET DIXI FORSITAN . aut saltem tenebrae contegent me abscondent co. gitationes meas, re facta & nox erit mihi tamquam lux , in quantum abscondit actus meos, & delitias meas a te . Etiam si se dixero, decipiar: quia tenebrae non sunt tenebrae coram te : imbnox tibi lueet sicut dies ; & perinde sunt lux , & tenebrae . Ille ait Augustinus , qui sic agit gratias tempore adverstatis, scut prosperitatis, tenebrae, & lux apud ipsum idem sunt. Tu POSSEDISTI RENES MLOS, idest optime nostri omnes affoctus, &passiones meas.

CONFlTEROR TIBI QUIA TERRIBILITER &e. Tractat de mirabilibus Dei in opifico, seu creatione hominis, unde juxta Hebr. habetur. Tibi confiteor , quod miris, oestupendis modis formatus sum, quodque eximia sunt opora tua. quae optime noυit anima mea.

NON EST OCCULTAΤUΜ ΟS MEUM ossum dicit Augustinus J debeo

dicere ossum , α non os, quia malo reprehendi a Grammaticis, quam non intelligi a populis a te , idest nullum ex ossibus meis est tibi occultum . Augustinus peros intelligit firmam , & lagam patientiam . quae est abscondita in intimis sancto rum , quando tribulantur, esto, substantia eorum sit in carne , quae est infima substantia terrae. 'SUBSTANΤIA MEA IN INFERIORIBUS TERRAE : Idest in medio ven.

tre mentis meae. Campense se vertit: Contextus sum ex neruis, & venis veluti tapetum in utero matris loco magis abdito, quam si ullum antrum terrae . IMPERFECTUM MEUM. Foetum, seu insormem viderunt oculi tui, &in libro tuo universa membra mea descripta suerunt, quae deinceps multis diebus larmarentur. Ex quibus membris nullum erat tibi ignotum, idest cum adhue epsem tamquam quaedam massa informis in utero matris meae , tamen Omnia membra mea ta erant tibi nota , ae s deseripta fuissent in libro potito ante oculos tuos; quae tamen adhue erant multis diebus formanda : & nec unum ex eis erat tibi ignotum . Campensis aliter vertit: videlicet errores meos inspiciunt oculi tui, & in

166쪽

libro tuo cuncti scribuntur. Dies mei formati sunt, cum nondum aliquis ex eis

esset .

Chrysostomus de istu informi exponit, qui postea per multos dies sermatur,& nemo, sive nullus in illis diebus deerit, quia Deus optime novit, quot diebus brio habebit omnia membra, & nullus ex eis deerit. MIHI AUTEM NIMIS&c. exponit Chrysostomus quia tam mirabilem meeteasti, & mei curam geris, nescio in quo rependam tibi, domine , vicem , nisi

honorando amicos tuos; & cognosco quam potentes sunt tua gratia . Et etiam cognosco , quod non sunt paoci, imb multiplicantur super arenam. Et idia ego exurrexi, S adbuc sum tecum, id est , c ut dicit Chrysostomus non solum in adverstatibus clamavi ad te, & non offendi te ; sed etiam postqv m surrexi a malis, Et affecutus sum prosperitatem; adhuc tecum persevero, idest felicitas non saeit

me cadere.

Diligo , & honoro illos qui vacant considerationi tuorum mirabilium . Augustinus exponit illud exurrexi de resurrectione Christi . Campensis scvertit duos praecedentes versus; mibi veris quam pretiosi sunt amici tui Deus inuantus es capitum ipsorum numerusi Dinumerabo eos Sc.; Experge factus seu cum vigilo tecum sum . Significatur maxima instantia vacandi divinis meditationibus , idest fenor como acorda dosonno , logo seu con vos . Sic etiam exponit Vatablus. O Domine tu mirabilis es in naturali fabrica hominis, sed mirabilior in sanctis.

SI OCCIDERIS&e. S; pro quia . Quia tu Domine occidis peceatores, oideli met illi ego dico : O sanguinarii recedite a me. Alii legunt ut dicit vatabidoptative; Domine , si occidisses peccatores , idest illos sanguinarios, quibus ego semper dicam reeedite a me. Chrysostomus dicit, quod non petit, quod personae occidantur, sed quod mutentur de peccato in jullitiam . QUI DICITIS IN COGITATIONE &c. Vatabi: Qui hostes tui loquuntur haudacissime,& usurpant nomen tuum temere . Noster textus, accipiant in vanita- 'te civitates suas . Chrysostomus di mutat. Augustinus exponit mystice de M. resarchis, qui separant vane civitates, & populos ab unitate Ecclesae . vel dic, quod impii derident labores piorum tamquam vanos, quia non permanebunt in suis ei vitatibus &c. vel quia non fruuntur bonis istius mundi.

NONNE EOS, QUI ODERUNT TE DOMINE ODERAM EGO &c. 4

Sicut supra dixerat, quod honorabat amicos Dei, ita hie dicitur , quod odit inimicos Dei in quantum tales sunt. Et hoc vocatur cui dicit Augustinus persectum, ct sanctum odium , scilicet ut neque propter homines diligas. Uatabl. vertit cou- summato odis . Campensis summo. PROBA ME OEUS &e. Iam dixerat in principio Domine probasti me h., a non petit ergo quM Dominus eognoscat eum, sed ut agat, quomodo ipse se ipsum cognoscat: quod optime fit flagellis, sicut in alio psalmo; Proba me Domine , S tenta me Sc. Hebr. Scrutare me Deus , S cognoscito cor meum G. explora me, & co gnoscito cogitationes meas, & videto, num machiner aliquid pravi: & s sic , occide me morte impiorum . Aut ut Vatabi: deduc me in viam ab universis calcandam , idest mortem. v a

167쪽

ts6 ANNOTATIONES

ERIPE ME DOMINE &e. Oratio David in persecutione a Saule, ubi petit

Dominum ne agitatus persecutionibus tentet, aut dicat aliquid iniquum. Augustinus dieit quod coetus spiritualium , aut quivis illorum gemens in coetu malorum hoe dieit s & ostendit, quod omnis malus nocet proximo . Et si dicat quomodo ille, qui sola luxuria cum meretricibus contaminatur, nocet λ Respondet, quod noeet exemplo. sorte sollicitatur cor tuum ad idem faciendum . Et se jam te impugnat. Voluptuosus, qui est blandus ,& lenis in conversatione est scut sp, na , quae in radiee es, lenis, & non pungit, tamen inde surgunt spinae pungentes.sie illa affabilitas, & lenitas est radix multarum spinarum te pungentium . Igi. tur etiam pro tali dicat membrum Christi gemens . Eripe me Domine ab homine malo Se. oc arguat illum ; Quod s non emendatur, scias, quod illum habebis inimicum . Tacere potest , occultare inimicitiam potest, amare te non potest,' Imbeogitabit contra te mala in corde suo, & tota die in corde suo constituet bellaru

contra te.

Dicit Chrysostomus, quod petit David liberari a conversatione impiorum, ne Bith fiat similis eis. Et intelligi potest de Diabolo ut dicit Augustinus qui voeatur inimicus bomo Matth. i 3.

Dicit Chrysostomus, quod malus eum irruit in bonum virum , assimilatur bestiae, quae triuit in hastam , idest Auca , quae magis sibi nocet atrauessando em sio ferro: & etiam ille , qui calcat stimulum : se mali se ipsos confodiunt, cur bonos invadunt. Virtus enim est scut gladius acutus, & llimuIus. Dicit etiam Augustinus, quod omnis falsus justus invidet gloriae veri justi& nititur illum illa spoliate. Cur invides gloriae justi Esto tu justus quod in . mann tui est stum, & habebis eandem gloriam . Si invideres diviti, aut Senatori non posses illud aisequi, at si justo, idem potes esse. Quia si habes bonam volun

tatem , jam es.

s.f. COGITANT SUPPLANTARE, idest impedire gressus tuos in via Dei, ut Iabaris, vel recedas de via; Et juxta iter, idest praeceptum Dei, ponunt tibi scandalum, seu rete.

DOMINUS VIRTUS SALUTIS MEAE, idest sortitudo, qua sola salvari

6.8 possum.

OBUMBRASTI, idest loco gaIeae mihi eris in die belli. Vel cui dieit

Augustinus P in aestu concupiscentiarum restigerabis me, ne vincar a malo desde. rio meo. Ideo subjungit ne tradas m. idest nullus peccator, neque homo persequens, neque Diabolus tibi noeere in anima poterit , s tu prius non fueris traditus, di victus a tuo malo desderio. Et ideli persecutores Martyrum non nocuerunt eis. VatabI. vertit. Ne facias Domine impium compotem desddiriorum suorum , neu ε conatus ejus provehas, ut superior st. Et in hoc sensu constituit Chrysostomus, idest ne tradas me peccatori contra id, quod ego desidero, vel non tradas me illi juxta desiderium meum, idest non tradas, scutdesdero. CAPUT CIRCUMDANTIUM undique prementium P me, labor labiorumi, i Q mala, quae contra me ore sanxerunt θ operiet eos. Caput est accusativus, idest labor quem adversiim me statuerunt operiet tam caput, quam complices. Dicunt aliqui, quod caput, & anti signanus Saulis contra David , erat Doeg. CA-

168쪽

CADENT SUPER EOS CARBONES &c. Hebr. cadant super eos carbo- S.I .nes ignis, vel igniti, dc eiiciantur in foveam, undis resurgere non possint. S cundum aliquos petit, quod aut ignis de coelo eos consumat, aut terra absorbeat, sicut suit in Dathan & Abyron , & Chore, & in his, qui circumdederunt fornacem Babrionicum. Hunc Chrysostomus sequitur.

IN MISERIIS NON SURSISTENT. Boni ait Augustinus) subsistunt in miseriis, quia tune illustriores sunt, idest erecti per patientiam : 'impii autem non fialisunt, idest cadunt per impatientiam. VIR LINGUAX, sve mordax, scut canis non prosperabitur die. Ψ .

DOMINE CLAMAVI &e. Dicunt doctores, quod eadem est materia , sicut

praecedentis orationis. Augustinus applicat ad Christum . Aliqua tamen dicit in persona membrorum. Hie arguit Chrysostomus Clericos, qui a pueritia dicunt hos psalmos obscu- Tos, & non curant intelligere oratio mea valeat coram te, scut illud lassi mentum , de quo Exod. 3 o. s. a. Et elevatio manum mearum in oratione sit tibi aded grata, scut sacrificium υ

pertinum, vel loeci illius accipe Hic dicit Chrysostomus, quod solebat diei hiepsalmus hora vesperarum loco sacriscii vespertini, scut ille Deus Deus meus ad te de luce vigilo , dicebatur quotidie loco sacrificii matutini. Sacrificium vespertinum , scut matutinum ut dicit Chrysostomus sempererat purum , & acceptum , quia non offerebatur pro peccatis, sed dumtaxat in culis tum , & laudem Dei, ex legis mandato; ideo petit, quod sua oratio assimiletur

tali saetiscio. p E DOMINE CUSΤ DIAM ORI MEO, idest tale ostium pone in . f. 3.

ore meo , quod non aperiatur nisi ad laudem tuam , dc consessionem peccatorum meorum , non ad excusationem eorum , communicando in hoc cum hominibus

operantibus iniquitatem . Attende valde ait Chrysostomus quid primum petit in hae oratione , idest sapientiam verbi ,& ostium prudentiae, quod non claudatur, nec aperiatur, nis quando oportet. Et tractat de vitio linguae : ostium si igneum scilicet gehennae , idest verba scribe in ostio , Deo in verbo otioso &c. NON COMMUNICABO CUM ELECTIS, idest cum rebus, quas eligunt, . s. idest non eligam, quae impii eligunt. Unde hebr. habeni non fruar delitiis eorum. Augustinus exponit. Non communicabo cum defendentibus peccata sua : iniqui enim defendunt peccata , α approbant eos, qui hoc iaciunt. Et ponit ibi Augustinus verba impiorum . quando peccant. Ideb feci hoc , quod Deus voluit, quia fortuna voluit aut satum. Oh non dicas hoc , sed sana animam meam, quia peccata tibi Hic agit contra Mathematicos, re Manichaeos P . Nonne dicit Chrysostomus habebat David excusationes s vellet dare, scilicet nudata est Bersabea coram me; Quare ibi lavabatur λ Abst: frivolas reputabat; ided simpliciter dixit,

CORRIPIET &e. Hebr. percutiat , Ilae verberet oleum autem adula b. tionis non impinguet; ut dicit Augustinus oleum adulationis non faciat tumere , ' vel inflari caput meum, sed integrum maneat. Hic dicit Augustinus quod oleum ob nitorem significat gloriam , quae est gerenda in vase propriae conscientiae, ut dicit Apostolus a. ad Corinth i. non in alienis, ut faciebant virgines satuae .

169쪽

1s 8 ANNOTATIONES

I. 7. QUONIAM ΛDHUC ORATIO &c. Prima pars istius versus juxti hebr. Jungitur cum prece, se, corripiat me jusus,querberet me , quia gratum mihi

faciet, ae si unguentum capiti meo infunderet, neque turbabit caput meum ; Imbadhue pro malis eorum orabo; vel orabo, quod Dominus talibus me increpantibus concedat beneplacita, seu optata . Chrysostomus exponit. Non solum adulationem impiorum non recipiam 2 imb saciam orationem contra eorum cupiditates , in quibus sibi beneplacent, idest omninb me opponam illis., Augustinus exponit, quod adhuc veniet tempus, quando impiis, qui excinsabant sua peccata , ct adulabantur aliis , placebit oratio Christi, sei licet: dimitte nobis debita nostra Sc. scilicet quando conversi fuerint. ABSORTI SUNT IUNCTI PETRAE &c. Valabir Demittentur jud sessi. 3. eorum per loca saxosa, idest judices, & principes impiorum praecipitabuntur de

rupibus, quia non castigaverunt eos& audient sermones meos, quoniam jucundi sunt. Et cum fuerint se puniti, compellentur approbare sermones meos, tamquam rectos c decoros vertit Hieronymus Chrysostomus idem sentit. Iudices sitit eorum funditus peribunt: quia erunt similes petrae quae demergitur, & absorbetur in mari, & nunquam amplius apparet: se absorbentur omnes eorum se licitates e &sic experientia comprobabunt, quam potentia, ac vera sunt verba mea, idest, quod melius est increpari a justo, quam laudari a peccatore. Augustinus, & Hieronymus intelligunt per Iussus principes Philosophorum mundi, ut Platonem , Aristotelem &c. qui si comparentur Christo , vel eorum s pientia Euangelio, absorbentur, & nullius sunt momenti. Et audisnt bomines verba mea idest Evangelii 2 quoniam praevaluerunt ipsorum verbis. Augustinus legit, praevaluerunt.

SICUT CRASSITUDO TERRAE erupta es super terram: dysspata sunt ε- y ossa nostra secus infernum . Sic debes jungere has duas partes versuum , ideste quamvis veniamus ad extremas miserias 2 que friamos semeliantes a grossura, epodridam, que es a sobre a terra: E dari que nossos ossos, que esia nos sepulta s.

non propter hoc approbabimus impios , aut eorum adulationes, se Chrysostomus. Augustinus exponit de Apostolis, & Martyribus, qui in vita, & morte fuerunt a gentibus reputati, ut stercus terrae . Et erant ita mortificati a rebus mundi, scut .

ossa jam sepulta. Hebr. habet : ossa nostra a persa Iarent, quasi fovea proxima, oe quasi ligna, quae finduntur, oesparguntur. Et significat omnimodam virium .r fractionem . Et se ait Augustinus) qui reputati sunt crassitudo terra, erupti. idest el vati sunt super terram juκta illud , de stercore elevat pauperem Sc & Lazarus, quas stercus jaeebat ad januam divitis, sed elevatus est ab Angelis &c. q. io. QUIA AD TE DOMINE DOMlNE OCULI MEI, idest, ut dicit Chrysostomus: Et si innumera irruant calamitates, praelia, mortes &c. nunquam rece dam a sacra anchora , sed firmam tenebo tui auxilii spem . Non auseras, vel non sinas perire animam meam.

s. it. CUSTODI ME. A laqueis, & insdiis Oeeultis ,& deprehensu discillimis, quae sine speciali Dei auxilio vitari non possunt. si ia. CADENT IN RETIACULO &e. Hebr. elare habet cadent in retiacula sua peccatores quae parabant justis 2 donec ego interim evadam , aut praeteream . Chrysostomus pulchre exponit, textum nostrum . idest singulariter sum ego , idest. esto , vivam in mediis urbibus, tamen sum quasi vir solitarius , quia totus intentus studio, & amori caelestis philosophiae , donec transeam , & evadam omnes hujus

vitae laqueos. Au- Di

170쪽

Augustinus exponit quali dicta ex sola perlona Christi, qui suit singularis ut

ipse legit in passione, quia omnes eum reliquerunt: donec transeam ex hoc mun. do ad Patrem: nam postea misso Spiritu Sancto confirmavit columnas Ecclesiae, d multi pro illo passi sunt: Et tractat quomodo nullus passiis est pro Christo ante mortem Christi . Baptista enim non est occisus pro consessione nominis Christi dic. Multa de oratione dicit Chrysostomus. hie videlicet non est bonus sustus, nisi postquam carbones sunt accens , dc ponitur thus, aut thymiama: se prius ae- Cende te , antequam ores, antequam ponas thus orationis: quia si non ardent prunae, non est bonus sustus. Item oportet mundare thuribulum cordis, de oris a simo verborumI thuribu- Ium enim sino sordidum infieit suffitum : super illud , Elevatio manum mearum, dicit, quod elevamus manus orando, tum detestando mala opera praeterita , quae manibus seceramus, tum dirigendo omnia agenda in Dominum. Quando vis orare , accipe thuribulum cordis; oc sit aureum , vel argent iam, ac purum .' pone ardentes prunas, id est vivacem, & ardentem memoriam beneficiorum Dei; tunc superpone thus, ideli petitiones; dc erunt odoriserae Deo. Ideo oratio , seu petitio sine praevia laude Dei. est thuribulum sne

prunis.

VOCE MEA AD DOMINUM dce. David constitutus in magnis periculis, Ac tribulationibus recurrit ad Deum c Valabi habet periculum , ubi nos tribulationem 2 pronuncio, idest expono. Voce med c dicit Pspiritus clamo, non sola voce carnis meae: qui enim c ait

Chrysostomus de Augustinus P non clamat voce spiritus, sed oris dumtaxat, clamat voce animalis bruti, non hominis . IN DEFICIENDO dcc. Augustinuses Et Vat abi: Iegunt cum deficit in meis q. 3. spiritus meus: alii cum spiritus meus summo maerore esset confectus. seli, cum desperationi proximus esset, ut Campensis tunc tu cognovisi semitam meam , idest innocentiam meam . quod hostes mei sne causa me insontem persequebantur: sicut in Martyribus Christi deficiebat spiritus suus, idest humanus, Ec vigebat spiritus Christi. Hieronymus vertit, cum anxiaretur in me spiritus meus.

IN VIA HAC in Christo quam ambulabam, sunt infiniti laquei a dexteris, '' 'oc a snistris, in prosperis, di adversis etc. Augustinus: Et loquitur de signo Crucis

eontra blasphemiam Lutheranorum.

CONSIDERABAM AD DEXTERAM, dc etiam ad sinistiam ut subintelligenduna est ex Vatabl. , dc Campensi idest nunc vertebam me ad dem teram , nunc ad sinistram: et non videbam , qui me agnosceret, dc occurret mihi. PERIIT FUGA A ME . Vatabl. praeelusum est mihi effugium ci dest non habeo qud sugiam neque quisquam habet rationem animae meae . Vatable frigide exponit quid intelligatur per terram viυentium e idest regionem , ubi habitabant Iudaei, ubi sine morbis homines vivebant multo tempore propter temperiem aeris. Verum est , quod Chrysostomus intelligit per terram viventium urbem Hierusalem , sed dat aliam rationem , quia ibi solum Deus eo. lebatur , dc ei sacrificabatur; quod extra eam non poterat fieri.

QUONIAM CONFORTATI SUNT SUPER ME. Clamat Ecclesia Sancto- q. ρ.

SEARCH

MENU NAVIGATION