Venerabilis servi Dei d. Bartholomaei a Martyribus ... Opera omnia quotquot reperiri potuere nunc primum in unum collecta, pleraque hactenus inedita, & ex autoris hausta scriniis, alia e Latio reddita ad pleniorem Tridentinae Oecumenicae Synodi notit

발행: 1735년

분량: 485페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

13o ANNOTATIONES

t ut i secundum Augustinum de sacri sciis laudis, quae Offerebat, suos psalmos eantando, juxta illud Sacrificium laudis bonoriscabit me. Et immola Deo saeri scium laudis, & judicia tua doce me: doce me semitas, quibus perveniendum ad charitatis persectionem . Sunt enim ait Augustinus verba cupientis proficere in mandatis Dei. AN1MA MEA &c. Valabius. In discrimine vitae semper versor , Non ta. men obliviscor legis tuae, idest nullis periculis, nullis minis, aut terroritius hostium meorum recedo a lege tua . Sicut Apostolus dicebat, quotidie morsor pro. pter gloriam vestram : idest, quotidie periclitor. Hic sensus expresse colligitur ex ia. Cap. Iudicum . Et illum etiam approbat Ambrosius: ea enim , quae mani. bus gestamus in magno periculo casus sunt: Nihilominus Ambrosius, & Augustinus ex nonunt etiam aliam literam , id est : anima mea in manibus meis semper, juxta illud : Iustorum animae in manu Dei sunt. pos UERUNT PECCATORES LAQUEOS MIHI &c. Omnia sunt plena . laqueis, & retibus nisi vigilemus. Ad Martyres applicat Ambrosius, quibus D. ranni ponebant laqueos minarum , & promissionum , & tamen non errabant smandatis Dei. Sic dicit David , nullis laqueis suorum inimicorum incidisse in . offensam Dei . Et tamen qui laqueis persecutorum non fuit captus , laqueo pulae hiitudinis Bersabee captus suit: Ideb nulli laquei magis fugiendi, quam quos nostii caro extendit.

HAEREDITATE ACQUISIVI: idest possedi &e. Mandata tua sunt mihi landus hereditarius, & sunt exultatio cordis mei . esto sint ait Augustinus asilictio carnis.

INCLINAVI COR MEUM. Qui supra ait Augustinus, dixerat s Inclina

cor meum, nunc dicit, Inclinavi cor meum , ut intelligas impletionem mandatorum Dei simul esse, & divini muneris, & propriae voluntatis. Propter retri butionem , non aliam scilicet, quam tumet Deus meus. Iuxta hebr. non habetur; propter retributionemr sed in aeternum, S usque ad Mnem , vitae meae. Campensis vertit: Non e causa. At juxta nostram literam videtur hic versus intel. ligendus in persona incohantium viam Dei qualis etiam aliquando suerat David Hi enim non ex puro amore divinat bonitatis dumtaxat incitantur ad recte vivendum; sed etiam intuitu mercedis . Nam ut Augustinus, vel Bernardus dicit amor sincerus dicit , Confiteminι Domino , quoniam bonus; amor merce

narius dicit, Confitemini Domino , quoniam bonus mibi ; sicut servilis dicit

quoniam potens.

INIQUOS ODIO HABUI. Valabius vertit, odi cogitationes alienas, seu quibus distrahitur animus Se Quis est iste, qui fatetur se iniquos odisse, & tamen non laedit eos cum posset; noluit enim Iadidere iniquum Saulem, & Semei, indo. luit pro occisione Absalonis &e. ῖ In hoc clare ostendit, quod diligebat eos anima,& corpore, di sola scelera, solas divinas offensas , odio sanisto prosequebatur: de ideo c ait Ambrosius apte subjunxit; legem autem tuam dilexi : quia si legem amamus, necesse est odisse adversarios legis , qui suis operibus praecepta legis im, Pugnant. Sic Ambrosius, & Augustinus . ADIUTOR ET SuSCEΡTOR MEUS ES TU. Afutor ait Augustinus Rd bona facienda , susceptor ad mala evadenda. Brachiis enim suscipere solemus rixub DieS , vel cespitantes, ne eadant. Hebr. habet; Tu es meum confinium , ει

scutum. NDE.

142쪽

DECLINATE A ME MALIGNI, ET SCRUTABOR. Iamvis, ait Augustinus . maligni exerceant nos ad mandata Dei implenda, impediunt tamen nos ab eis scrutandis: quapropter variis modis perturbant quietem contemplati nis: persecutionibus scilicet, adulationibus, litigationibus superfluis , & impor- unis negotiis, & variis aliis modis nostra tempora sibi usurpant. Uatabl. tamen .ct Campensis non habent , scrutabor, sed custodiam . quia pravi saepe impediunt nos , uti Dei. Et si hujusmodi negotiosis hominibus c ait Augustinus P diei mus, ut cessent a suis cupiditatibus ,& dimittant, adducentes illis illud Lue. Ita sulte hae nocte repetent a te animam tuam, oe quae parasti, cujus eruntZ Nihil prodest.

Nihilominus instant. urgent, precantur, tumultuantur, extorquent, ut ipsS P tilis ad illa , quae diligunt, quam scrutandis Dei mandatis, quae diligimus occupemur, liquanto taedio turbarum turbulentarum, & quanto desderio divinorum eloquiorum dictum est, declinate a me maligni fri. Haee Augustinus, & su, jungit; Ignoscant mihi obedientes fideles, qui pro suis secularibus causis rarti nos quaerunt, & judiciis nostiis facillime acquiescunt, nec nos conterunt litigando, Ied obtemperando potius consolantur . c Quas dicat, non propter vos dico certe propter eos dico, qui & inter se pertinaciter agunt, & quando bonos premunt, no stra judicata contemnunt, iaciuntque nobis perire tempora rebus eroganda divinis: certe propter istos etiam nobis liceat exclamare : declinate a me maligni, Sscrutabor Se Haee ille. Et idet, aptissime subjungit O DOMINE SUSCIPE ME ab istis moIestiis

dictis, da mihi quiete posse meditari eloquia tua , ut vivam . Qui enim non vacat his meditationibus, non vivit: quia reliqua omnia c ait Augustinus 2 sunt somnia. Et ad hoc est apta verso vatable, & Campen. , qui legunt si suffulci me eloquio tuo i,

ut vivam.

Et non eo undas. aut pudefacias se ratum expectatione mea, qua e pecto aliquandli totus in te quiescere . Alius sensus est, libera a laqueis maligno rum juxta promissum tuum, & non frustres me spe mea. ADJUVA ME. Et tanquam ait Augustinus )suerit ipsi David responsum in silentio, si non vis confundi ab expectatione tua, non intermittas meditari just, scationes meas , sentiens istam medipationem languoribus plerumque animae impediri . subjungit; Ad uva tu me, oe sareus ero , ω meaetabor fri. Uatabi: Ex

contemplatione decretorum tuorum voluptatem capiam dic.

SPREVISTI OMNES &e. Conculcabis omnes quicumque aberrant a de cietis tuis. Quid horribilius, qu1m sperni, & conculcari a Deo λ udm es m. gari maris , quam nari, qui 1 Deo spernitur. Et quia sons, & radix omnium malorum est prava cogitatio; cogitationes enim sunt, quae accusant, aut dela

dunt , ut dieitur ad Rom. Σ.; Ideb ait Augustinus scriptum est , cogitatiosa a seroabit te ; Ubi est felix, qui in cogitatione sua miser est λPRAEUARICANTES, vel praevaricatores reputavi c Hebr. ut scoriam re puto 2 omnes peccatores : aut, ut vatabi: ut scoriam tollis abjicis omnes impios in terra. Signiscatur secundiim Augustinum in nostra litera , quod omnes pecca tores praevaricant, & transgrediuntur aliquam legem saltem naturalem . Unde ad Rom. a. ubi non ei l lex, neque praevaricatio ideli ne sim praevaricator diligo magis testimonia tua: a

CONFIGE rixtus Augustini, & Ambrosi addit classis J timore tuo sto , & filiali, ut dicit Augustinus carnes meas pronas in omnia mala desideria, seu carnales concupiscentias; quia a judiciis tuis suturis super peccatores rim i

143쪽

c mortem , & gehennam idest da mihi timorem calium , ad quem hic timor judiciorum , tamquam paedagogus me ducit. Hebr. habet borret prae timore tua caro mea, oe juaecia tua formido . Ambrosus dicit, quod scut sunt aculei timoris, quibus compungimur, ita sunt clavi timoris, quibus configimur cruci Dominicae . FECI IUDIC1UM, ET JUSTITIAM; Servavi Ieges tuas justas ,& aequas. Heli non tradas me oppressoribus meis. Ambrosus exponit, qua ii David dicat: bdomine, in judicio non contemps pauperem, non oppressi viduam , personam, divitis non recepi; denique in omnibus rectitudinem juilitiae servavi, ne quispiam

innocens opprimeretur. Ideli Domine non permittas calumniatores meos scilicet Daemones, vel homines me opprimere .

SUSCIPE SERVUΜ TUUM IN BONUM &e. Adversarii mei , & ca- Iumniatores mei ut ait Augustinus 2 me impellunt, ut cadam , tu suscipe me in

bonum . Vatablus oblecta servum tuum rebus bonis, & ne sinas, ut me opprimanr superbi; per quos apud Ambrosium, & Augustinum intelliguntur Daemones, re Haeretici, & etiam carnales persecutores bonorum .

OCULI MEI DEFECERUNT &e. Summo desiderio suspicio ad opem salutarem , quam mihi promisisti. Item est sensus, scut duorum primorum versuum octonarii XI. defecit in salutare tuum se. Ambrosius, re Au guilinus arplicant ad desiderium, quo ardebat Propheta de adventu Christi. FAC CUM SERVO TUO&c. Quia igitur totus pendeo ab ope tuas Emuco os offos Longos aguardando por elu ; Ιdeb fac mecum secundum misericordiam tuam, S doce me viam perfectionis . Et meritb hoc mihi debes praestare : quia rasum servus tuus, & nihil aliud desidero, qu2m persecte nosse, quomodo , ocin quibus debeo tibi servire, ae placere; Ideo da mibi intellectum, ut sciam te. stimonia , seu decreta tua, TEMPus FACIENDI DOMINE &e. o Domine tempus est oportunDIT ., ut sumas supplietum de impiis, quoniam di aυerunt legem tuam. AmbrosuS,& Augustinus dicunt, quia Propheta postulat adventum Christi dicens , tempus esse implendi promissiones de mittendo Salvatore; &dat rationem, quia Omnia sunt dissipata, dedisti legem Iudaeis, & illa non prosuit: imbeκ ea acceperunt occasionem gravius peccandi nitentes in vetitum. Quia ergo ait Ambrosus 3 vidit Propheta mundum plenum sceletibus, idis urget Salvatorem , ut adventum

acceleret.

IDEO DILEXI MANDATA TUA: Quia considero turpitudinem peccati,& quia video maximas poenas esse peccatoribus paratas, ideb AEligo mandata tua super aurum, S topaetion, lapidem pretiosssimum; unde cum in alio Psalmo dicitur, quod mandata Dei sunt desiderabiliora super aurum, oe lapidem muLtum; intellige , multum valde, quia topazius est valde pretiosus, de quo miranda hie dicit Ambrosius. Et ob hanc etiam causam non ad aliqua mandata . sed ad

omnia tua mandata dirigo vitam meam &c.

MIRABILIA TESTIMONIA &e. Vatili. Mirabilia arcana tuae non solum praecepta Dei, sed etiam omnia alia ejus opera maxime testantur divinam bonitatem , di omnia sunt recondita, & plena mysteriis, ac proinde provocantia ad sui contemplationem; & quamvis Abaeueh dixerit; consideravi opera tua, oe expavi s non tamen destitit ab serutando cum debita reverentia, oc humilitate . . stupemus enim c ait Augustinus P s omnia simul sub unius contemplationis a pectu intueri velimus. Incitatur tamen animus ad aliqua specialiter scrutandum. DE. Disitire

144쪽

DECLARAΤIo seu manifestatio: ut legit Ambrosius, & Augustinus. V tabl. ostium , sive ingressus , quo sgnificantur prima rudimenta fidei, quae eate. chumenis , vel rudibus proponuntur. Alia expositio est, quod praecepta Domini unt lucida , illuminantia oculos parvulorum , idest humilium, ut habet Psal. i 8. superbus enim, qui auditis praeceptis Dei non flectit cervicem ad obediendum , sed potitis vult vivere secundum judicium, di beneplacitum suum , non illum in tur ejus intellectus, sed potitis caligat. OS MEUM APERUI. Declarat pulchro schemate ardorem sui desderii e ga divina praecepta, quas dicat, tanto desderio proficiendi in mandatis tuis ardeo, ut ore aperto ad illa aspirem ; seu tanto ardore ab hoc flagrat pectus, de cor meum, ut subinde cogar haurire aerem . Augustinus exponit de apertione oris, dccorporis ad postulandum Spiritum Sanctum , seu gratiam Spiritus Sancti ,sne qua non possumus divina praecepta observare. RESPICE IN ME. ET MESERERE MEI. Ut assoles facere erga amatores tui nominis, sic Uat ibi. Respexit in orationem tamilium m. de respexit Do minus Petrum , non scut respexit super castra AEDptiorum, di sicut respicit tediram , oe facit eam tremere . GRESSUS MEOS DIRIGE SECUNDUM ELOQUIUM. Secundum pracepta charitatis, ut dicit Augustinus 3 ut non dominetur mei ulla vanitas : ut Vatablus, quanili enim magis ut inquit Augustinus in nobis regnat charitas . tanto miniis dominatur iniquitas, cupiditas, aut vanitas. Et per gressus intelligit Ambrosius internos affectus . φREDIME a calumniis sive oppressione ut Vatabl. Inter tentationes c ait Ambrosius gravis valde est tentatio calumniae, quia non solum salsa componit, sed etiam quae pie gesta sunt decolorat, sicut Ioseph qui non solum c Domina invitatus est ad aὸ ulterium . sed etiam sibi impositum est, quod ipse invitaverat Ecc. Hoc ipsum accidit Susannae. FΛCIEM TUAM ILLUMINA Ece. Uatabl. vultum serenum ostende servo tuo, sive nimis tim ut in via perfectionis ardenter proficiam . ob hoc ait Ambrosus ὶ fulget anima Sanctorum, quia Dominus splendorem sui vultus super eam vertit; sicut radiant gemmae ad praesentiam solis, se coram gratia infinita animae Chtisti radiant opera meritoria Sadictorum; nam absque meritis Christi nullius valoris, de splendoris essent merita Sanctorum. EXITUS AQU ARU Μ ore. Quia nonicustod7ω legem tuam. Sie legit Ain brosius, de Augustinus etiam de fletu propriis peccatis intelligendum putat. Huic sensui consonat verso Campenss. quae se habet. Risi aquarum effluxerunt ex oculis meis, propterea quoa aliὸ me abduxerint, oe non ser verint legem tuam quando impudicis oculis respexit Bersabeam se lavantem . At Vatabi: sic vertit; Riυi aquarum descenderunt ab oculis meis propter ita , qui non custodiunt legem tuam . Ubi ostendit, se tanta charitate ardere , quod aliena peccata uberrime

fiebat.

lusTUS ES DOMINE. Iustissimo judicio me assiixisti ob peceata mea a probo sententiam tuam. Alii per 1udicium intelligunt preceptum Dei pollens summa aequitate . Sed primus sensus, qui est Ambrosi consormior est praecedenti, Et sequenti versui, quo testatur David , Deum mandasse tesimonia , ac praecepta sua quae sunt veritas, dc justitia, idest justa , dc vera, atque aequa custodiri nimis 3 Et ideo qnando peccatores, ac transgressores legum tuarum , te puniuntur , justissime puniuntur. 2. Reg. ir. habes quomodo David approbavit sententiam : Disiligod by Cooste

145쪽

ANNOTATIONES

tiam Dei de sui punitione , & Danielis 3. Hie dicit Ainbrosius quod Plato multa mutuavit in suis libris ex veteris Testamenti libris . , TABESCERE ME FECIT &c. Tanta vi amoris assicior ad verba, & prineepta tua, quod pene tabesco, dc consumor videns hostes meos transgredi leges tuas, quasi dicat; non iis doleo , quia affigunt me, sed quia contemnunt man. data, & offendunt bonitatem tuam. Hoc Zelo ait Ambrosius exarsi Phinees filius Eleaetati &e. Hic disserit idem , quanto Zelo debet ardere Episcopus contr1 perfidiam haereticam, quam vocat feralem meretricem totum Dei populum occidentem , & tumulantem. Invadat te zelus ille ait de quo scriptum est, xelus domus tuae devoravit me. Conserva incorruptam castitatem Ecclesiae, idest puritatem fidei. Et elate dicit occidendos haereticos. Melius inquit est, ut unius, vel duorum damnatione plurimi liberentur , qu in duorum absolutione plures

periclitentur. Propter zelum c ait 2 raptus est Helias ad caelum s qui telum Dei habet omnes eos sibi reputat hostes, qui sunt inimici Dei, sive si mater, sive D. ter . sve fratres &e. ob desectum hujus Zeli dictum est in Apocal: cuidam Epise po; utinam esses frigidus, aut calidus; sed quoniam tepidus es sese. O gratia zeli,

quae facit, quia Christus nos in suo ore constituat, & retineat, oc quasdam meritorum nostrorum epuletur dapes, & deinde devoret nos nostrorum ciborum suavitatibus delectatus. Beatus, quem sapientia devoraverit &c. quem justitia

intro receperit &c.

IGNITUM ELOQUIUM TUUM. Campensis eloquium tuum verimente inflammat ev. Vatabl. purgatum es eloquium tuum vehemenser : utrumque enim habet verbum Dei; Nam inflammat , ut testatus est ille, qui dicebat: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis Sc., Et Hierem.χo Factus es sermo Domini, ut ignis in ossibus meis oee. Et ideli sponsa dicebat; sciat vitta coccinea labia tuae coccus enim habet colorem ignis Et ideli quia labia spons loquendo inflamma. bant , dicunt habere colorem cocci . Purgat etiam, se ii mundat sermo Dei juxta illud Ioan. i 3. Iam vos mundF estis propter sermonem, quem locutus sum vobis . ADOLESCENTULUS SUM EGO &e. David erat junior fratrum suorum.& a Patre , & fratribus despectus; Ideb ut dicit Ambrosus vili ablegatus obsequio pascendarum ovium, unde neque est oblatus cum fratribus Samueli, quas indignus, qui ungeretur in Regnum . Etiam 1 Saule post contemptus est, quasi vilis adolescentulus. Tamen in omnibus his non est oblitus mandati Dei. IUSTITIA TUA &e. o Domine Est justitia in aeternum duratura, qua aeterisna bona bouis, & aeterna mala malis reddentur; Et lex ipsa est sacerissima vetitas nulla salstatis nebula respersa .

TRIBULATIO, ET ANGUSTIA IMvENERUNT ME . Tribulationes

ait Ambrosus quaerunt justum . & inveniunt eum , quia non fugit ab eis. imo quas dilectas amplectitur, & gloriatur in eis. Non sic peccator, quem tribulatio non potest invenire , quia , esto, mecator eorpore invitus succumbat ei, animo tamen fugit, murmurat, renititur, non eomplectitur, imb repellit quantum p test ; & hoc, quia non meditatur mandata Dei . AEQUITAS TESTIMONIA TUA &e. AEquissima sunt mandata tua, nihil in eis impossibile, aut rigorosum e coaptata sunt fragilitati naturae humanae tua gratia adjutae. Valab I: vertit. AEquitas, seu Justitia testimoniorum est aeterna. Da mibi intellectum ad ea praestandum,*opere complendum , ut hὶc possim ipbritualiter vivere quae sola vita diei debet 2. vi consequar vitam aeternam . Campense vertit, contesationes tuas aeternas fac me intelligere, ut vivam.

146쪽

CLAMAVI Sc. Ut justificationes tuas requiram. Clamor cordis ait Autulinus 3 est magna cordis intentio, ideii magna cogitationis attentio, quae cum est in oratione magnum exprimit deiiderantis, & perentis affectum, ut non desperet essecthim . Et tunc porrb toto corde clamatur , quando aliunde non cogitatur. Et adhuc clamabat, ut in charitate proficeret. Clamabat ait Ambrosius 3 populus ludaeorum ,& non audiebatur, quia sola voce clamabat. Tacet Moyses, &audit. & dicitur et , quid clamas ta me R Ex .i 4. Hic dicit Ambrosus, qubdPhoenix nescit coitum , sed ex suis cineribus gignit prolem; Et quod aquila ad intuitum solis probat pullos, s sunt sui.

PRAEVENI IN MATURITATE &e. Vatabi: In crepusculo antevertens eu mo . Augustinus legit. Praeυeni intempsa nocte, es clamavi, idest hori noctis intempestiva, di importuna, qua homines non solent vigilare ad agendum aliquid, sed dormire, quam horam dicit esse mediam noctem . Campensis Prae Dent mmiurrime . Alii ut dicit Augustinus legunt, immaturitate . ut si unum voca. bulum , cujus nominativus eii, immaturitas , quali dicat , praeveni tempore immaturo , valde citd. Alii ait legunt , in immaturitate . Nos primo modo de bemus legere, idest immaturitate; Et credo, quod vitio scriptorum habemus, in maturitate, quas snt duae dictiones. Et tamen possumus salvare hanc literam, quam legit Ambrosus innuens idem esse praevenire in maturitate . ac si dicatur; praeυeni maturitatem , idest tempus maturum , idest vigil ivi ante t. mpus maturum , quas dicat valde cilli. Unde Hieronymus vertit : surgebam adhuc in t

nebris . 'PRAEVENERUNT OCULI MEI &e. Dicit Ambrosus, quod quando radii orientis solis inveniunt aliquem adhuc dormientem, inverecundo pudore ipsum conveniunt, quia tanti temporis spatium pertransvit sne munere devotionis, &saetificii spiti tualis oblatione . Heli tibi, quod longe ab affoctu illius, qui dic bat : in cubiculo meo quaesivi per noctes , quem diligit anima mea , Cant. 3. Idebsponsum meruit invenire , re gratiam ejus promereri ait Ambrosus quia etiam in lecto ipsum quaesivit. O quam jucundum hymnis praevenire diem, ut se secutus

procedas ad tua negocia ,& seculares necessitates, dicens, etsi negotia terrena tracto , tamen jam praeυenerunt oculi mei ad te. Ambrosus, quia igitur Domine ego curo praevenire ad te, ideb audi vocem meam , & recrea me, ac consoria in via pei sectionis &c. Et dicit Judicium tuum , quia decretum Dei est, qui vigi-Dυerint ad me , inυenient me .

APPROPINQUAVERUNT idest alligaverunt,& agglutinaverunt se PERSEQUENTES me iniquitati fri. Iuxta hebr. Appropinquaverunt mihisectantes se Ius scilicet ad perdendum me id est adjuva me, quia qui propius mihi accedunt,

a te longe recedunt, idest quantb magis abominantur legem tuam,tanto vehemen. titis persequuntur me .

Et ut ostendat, quod Dominus est paratus omnibus appropinquare, & ag glutinari , scut sol expositus est ad omnes domos illuminandas, non claudas tu fenestras; sed homines sunt, qui ab eo fugiunt, ideb subjungit: prope es tu Domi. ne. Homines sunt, qui solem justitiae fugiunt , & tenebras amant: Et omnes viae Dei, idest tam praecepta, quam punitiones peccatorum , splendent suImna rectitudine. INITIO adverbium est, ut dieit Augustinus, unde Vatabi: vettit, iam pri dem cognovi. ac certissimst intellexi praecepta charitatis, ac promissiones tuas de regno Christi, de aeterna selicitate , de impiorum damnatione esse in aeternum

duratura . , VI

147쪽

x36 ANNOTATIONES

vIDE HUMILITATEM MEAM. Vatabl. respice miseriam meam. IUDICA IUDICI uΜ Μ EUM. Vatabl. age causim meam , & vindica me de hostibus meis praesertim Daemonibus; ει vivifica me, recrea, ut promisisti. Campenss suscipe patrocinium causae meae. Clate ν ideo, quod ided longe a peccatoribus salus, id est gratia tua , qui1 obstinato animo tibi resistunt. Certe scio, quod non ob desectum misericordiae tuae Ange est a peccatoribus salus: quia misericordiae tua multae Domine; Ideo pro more tuo ne Campensis P ωυifica me, id est recrea interius, oc inflamma . Et quis propter judicium Dei non est sine nralericordia erga timentes eum s ideli dieit cundum judicium tuum . Augustinus, & Ambrosus. Unde de calice irae Dei, quo punit peccatores in hoc seculo dicitur: Inclinaυit ex Me in hune, ides modti isti, modb illi dat potum . Inclinat ait Ambrosius non evacuat. Stillauit ait Propheta super nos maledFctio; quasi stilla est omnis poena te poralis. MULTI, QUI PERSEQUUNTUR ME. Hoc vere dieit Ecclesia sanctorum . Et non tam dolebam ob meas persecutiones, qu1 in ob praevaricationes legum tuarum , Ideb addit, Vidi praevaricantes Sc., Vatabi: Videns praeυarneatores me ipsum excrucio m.

vIDE QUONIAM MANDATA TUA DILEXI. Majus quid ait Ambro. sus) est diligere Dei mandata, quam servare, quia servare quis potest ex necessitate,

vel timore.

PRINCIPIUM VERBORUM TUORUM. Campensis: Caput S summa verborum tuorum υeritas, aut stabilitas perpetuo durabunt judicia justitiae tuae , idest sententia lain bonorum , quam impiorum perpetuo stabit. Vel secundum August Principium, idest a vetitate tamquam 1 principio,& sundamento procedunt

omnia verba tua.

PRINCIPES &c. Campenss,Dranni persecuti sunt me insontem: at ego non timeo eos sed solum te; Quasi dieat, si ego custodiero sermones tuos non est, quod formidem eos. Etiam de principibus tenebrarum exponunt aliqui. August. exponit in persona Ecclesiae primitivae persecutae sine causa a Regibus, & imperatoribus, cum tamen Christiani in civilibus super omnes homines parerent principibus ethnicis. Christiani tamen persecuti non sermidabant principes, sed illum verbutria, qui negaverit me coram bominibus G. Et illud , timete illum , qui potes mittere in gebennam. LAETABOR EGO &c. Ideb peis sto constans in persecutione principum, quia summa voluptate capior in meditatione eloquiorum tuorum , & majori, quan is habeat, qui invenit maximum thesaurum . Ambrosius exponit de eloquiis scripturae uerae , quae non fecimus, sed invenimus, tamquam thesaurum summe nos consolantem , & ditantem . Hane tuam diligo , & odio habeo iniquitatem , quam

tu meumque ob hoc me persequantur magnates .

Iudaeus ait Ambrosus timet contaminari amore tuo, si tetigerit ipsum, cum tamen ipse sua vita contaminet alios: SEPTIES IN DIE idest frequenter,vel semper ut dicit Augustinus) laudo obtua aequissima mandata, & etiam ob judicia tuae misericcirdiae, & justitiae . Est autem c ait August. 9 septies, numerus universtatis, quia per septem dies currunt, & r Currunt universa tempora. Hie August. expcinit illud. septies in die cadit justus. Nresurgit , idest septies cadit in tribulationem . Cadit autem ait quia in conspectu hominum deiicitur. Quia tamen ex omnibus illis casibus coram Deo profugit dicitur,

148쪽

Citur, resurget: impii autem corruunt in malum , quia per impatientiam omni-

tib ruunt.

PAX MULΤΑ &c. Idest summa pax conscientiae, & tranquillitas cordis,ae requies animi in Deo est illis, qui diligunt legem tuam . & non est illis pertum batio in parte superiori suae animae; sed non est illis offendiculum , quia nullo aecidenti casu a lege tua desciscunt. Quamvis enim ait Augustinus vide. at multos in peccatum cadere, qui magni reputabantur, non ob hoc ipse scam daIietatur, ut etiam cadat. Et propter hanc confirmatae mentis tranquillitatem , c ait Ambiosus seriptum est Cant. 8. Aquae multa non potuerunt extinguerectaritatem, S flumina non obruent illam . Et Apostolus dicebat, quis nos sepirabit a charitate Dei λ Et Isaiae 4. Cum transieris per aquam , tecum ero era. , summus namque ait sapientiae finis est , ut simus mente tranquilla. Vatabl. magna felicitas Prata est amantibus legem tuam Sc. EXPECTABAM, sive expectavi salutare tuum, sive salutem tuam, idest totam spem meae salutis in te constitui, & constituo, non sicut inaniter praesumen tes de tua misericordia a peccatis tamen non recedentes: sed diligo praecepta tuae &non solum diligo, sed & vehementer diligo, & custodio: nam probatio dilectionis, exhibitio est operis. Sequitur servavi mandata Sc., ne videretur suis viribus, di diligentiae tribuere custodiam mandatorum divinorum, subjungit, quod idebobservat ea, quia omnes viae ejus in conspectu Domini, idest quia Dominus dirigit gressus ejus. Et sic exponit Augustinus, quasi dicat: Ideb servo, quia tu pinnis oculos tuae misericordiae super vias meas ad diligendum eos, & a distenduirta εllis. Alii exponunt serυavi mandata tua, quia scio, nihil te latere , sed omnia fieri cora m oeulis tuis, qui universorum es judex. APPROΡINQUET DEPRECATIO &e. idest admittatur Oratio mea in . conspectum tuum , ut impetrare possim a te donum intellectus, Quo intelligam voluntatem tuam , & viam rectam salutis meae. Sic enim promismi dicens: intel

lectum tibi dabo , S instruam te es. Metilb postulat s ait Ambrosius quod admittatur in superna sua oratio, quia alata erat, cujus alae erant orira bona: nam peccato gravescit oratio, & tanti, plus gravatur, quanto improbior est vita precan. tis. Eleva actus tuos, & elevasti orationem tuam : pete a Deo veram intelligen.

tiam , sed sapientiam , quia sapientia Philosophorum magis phalerata est, quam vera i & sapientia mundi stultitia est . Hie dicit Ambrosius, quod Ariani ruerunt in perfidiam, quia reliquerunt Apostolum , & sequuti sunt Aristotelem . INTRET POSTULATIO. Repetit, ut dieit Augustinus , eripe me a deceptionibus dando mihi intellectum . ERUCTARUNT LARIA MEA HYMNUM &e. Bonus hymnus eructatur post degustata suavia Domini praeepta , ut dicit Ambrosius e dulce, & ardens

canticum ex stomacho animae charitatis pleno ben8 eructatur . Talis erat David , elim dixit: Eructavit cor meum verbum bonum. PRONUNCIABIΤ &e. Non solum cum te Iaudavero promam hymnos, sed etiam cum hominibus colloquendo , non nisi tua eloquia tractabo. Iuxta illud , ut non loquatur os meum opera hominum : re monarabo hominibus quanta aequitate sunt stabilita omnia tua mandata. Ideo Domine FIAT MANUS TUA UT SALVET ME, quoniam prae omnibus rebus elegi mandata tua.

Et cum homines varia concupiscant, ego nihil aliud concupisco, qu1m sim, S lutem

149쪽

ANNOTATIONES

Iutem tuam . idest salutem animae meae, quam tu solus praellare potes. Augusti. nus per salutare intelligit Christum , cujus adventum summe desiderabat Prophota : Ea lex tua delitiae meae sunt Sic vertunt Valabir. & Campenss.

vivET ANIMA MEA Sc. Intellige de vita spirituali 2 per gratiam tuam,& judicia tua, quibus hic flagellas filios, ct electos tuos, quos recipis, adjuvabunt me ad spiritualem prosectum, & salutem aeternam. ERRAvI SICUT OVIS PERDITA declinando a recta via mandatorum tuorum. Ideo, quia ego per me ipsum non possum redire ad viam salutis, sicut neque ovis perdita redire potest ad gregem ; Ideo quaere me, quia ego non obliviscormandatorum tuorum, esto ad tempus neglexerim.

Augustinus, & Ambrosus exponunt hunc versum , quasi sit oratio Patrum postulantium adventum Christi ad quaerendam ovem naturae humanae, quae peridirat . Veni bone Pastor, quaere lapsam ovem aberrantem , dimitte nonaginta novem , veni quaerere hanc unam miseram , quia illas Iupi rapaces incursare non possunt: hanc luporum gravium vexat incursus , quaere me , inveni me , suscipe me, porta me : non mittas servos, vel mercenarios, sed tu ipse veni. Venit ergo.

At ait Augustinus quaerendo judaicis Iaeeratus est vepribus. Adverte, quod in Hebraeo singuli versus cujuslibet octonarii ab eadem litera incipiunt.

AD DOMINUM CUM TRIBULARER. Nihil certi habetur, quare sequente,

quindecim psalmi dicantur canticum graduum , sive ascensionum . Quidam dicunt, quia cantati sunt populo ascendente ab exilio Babylonico. Alii reserunt

has ascensiones ad tonos, ac certos numeros muscae , quando cantabantur . Au

gustinus spiritualiter exponit de ascensionibus animae ad perfectionem ab statu culpae ad montem , qui Christus est. Et quia cincipit cum homo Chtillianus caeperit cogitare proficere, incipit pati linguas adversantium : quicumque illas nondi impassus est, nondum proficit; quicumque illas uon patitur non conatur proficere timb incipit a querela linguarum contradicentium . Igitur si vis ascendere, comtemnere felicitatem seeuli, solum Deum cogitare, lucris non gaudere , damnis non contabescere , tua pauperibus tribuere. statim patieris linguas detrahentium,& in multis contradicentium , & quod gravius est quasi consulendo salute avertentium. Ascenturus ergb contra ipsas linguas primb Deum deprecatur. Haec Augustinus, & addit, quod hae linguae dolosae solent dicere volentibus Deo servire, non poteris implere hoc, multum est, quod aggrederis &c. Alii adulantur, alii irrident. Omnia ista X v. Cantiea sunt amantium , & amore divino flagrantium , ut dicit Augustinus tit. Psal. i 16. Chrysostomus omnes trahit ad aseensum Iudaeorum de captivitate Babyloni. ea, & ea, quae illis contigerunt, quando reaedificabant Hierusalem, ut habes in Nehemia.

QUID DETUR TIBI &e. Iuxis Hebr. quid dubitur tibi, aut quid an

netur tibi, o lingua dolosa Z Quem fructum eapies ex tua maledicentia , & dolossverbis λ Sunt ait Augustinus 2 verba Dei ad illum , qui vult converti. Quod remedium habebis, quo te munias adversum linguam doIosam λ Chrysostomus exponit , quod Propheta quaerit, quid lueratur lingua dolosa Et respondet, quod gravia supplicia desgnata in sagittis, & carbonibus occ.

150쪽

SAGITTAE POTENTi, ACUTAE &c. Comparat verba maledici. & ddi l. 4. tractoris sagittis emissis , manu viri sortis, & carbonibus ignitis, quia ita nocent. jetanus applicat ad Saulem , quasi dicat David. quem fructum accipies ex d Iis , & persecutione mea , nisi quod sagittis Philistaeorum concides, & tandem post mortem corpus tuum comburetur, ut de facto evenit. Secundum Augustinum dat Deus duo remedia illi, qui vult converti, ut se muniat contra linguas. Primum sagittae verborum Dei; secundum carbones igniti, idest exempla peccatorum , qui cum essent ante nigri, & frigidi, igniti facti sunt. HABiTAVI CUM HABITANTIBUS CEDAR. Campensis vertit: bEA S. s. t i inter tabernacula tristium: vel intelligitur, quasi David conqueratur, quod vivebat inter Iudaeos, sicut inter barbaros, e alames, qui habitant tentoria , quaeqMoti dist mutant. Quasi dicat, non possum tolerare barbaros eorum mores. vel loquitur eo tempore , quo ambulabat in desertis profugus a Saule , ubi assimilabatur redar , i de ii Nomadibus , qui nullas habent fixas sedes. Iuxta Augustinum Ioquitur Getus Sanctorum in hac vita , clamat a finibus terrae, quia anxiatur in hac peregrinatione ,& suspirat ad patriam . Et dicitur a finibus terrae , quia Sancti dispersi sunt per totum orbem . Cedar filius Ismael, ut patet Gen. 23., fgnificat populum carnalem , & tonebrosum : nam Cedar interpretatur tenebrae. Apostolus ad Galati . per progeniem Ismaelis intelligit earnales, & filios istius mundi. CUM LOQUEBAR ILLIS levia, & pacifica, ips sne causi bellum con- . uetra me parabant. Ο inquit Augustinuo non potest hoc sentire, nisi qui spiritualiter vivit. Dicimus nos haereticis: pacem amate : justos vos esse dicitis; sed si justi essetis, inter Dieam grana gemeritis: nam , quae sunt vera grana in Ecclesi atholica tolerant paleam, donec ventiletur area; quia inter paleam clamant, Heu me , quia incolatus meus oec. Habitavi cum paleis, eum tenebrosis. Qui sunt qui oderunt pacem λ Qui concidunt unitatem : s enim pacem non odissent in unitate mani sient. Igitur serendi sunt mali ad tempus. In area possunt esse nobiscum mali , in horreo non possunt. Ο haeretici, cissus fecit utraque unum , idest ex duobus unum, quare vos iacitis de uno duo λ cm laboriosum si inter malos vel sati deducit hie Chrysostomus ex illo Matth. II. o generatio perversa, quousque ero vo cum, quousque patiar vos PEt dieit haec verba : s vis ad supernas mansones pervenire, oportet, quod fugias voluptates , & externam vitae pompam, & speciem conculces, paupertatem , & vi

tae contritionem teneas.

LEVAVI OCULOS MEOS &e. idest in caelos , quia scriptum est , Deus autem noster in caelis.Augustinus intelligit Apostolos , & viros Apostolicos, quorum doctrina ,& exemelis proficimus, & etiam patrocinantur nobis apud Deum. Sed quia principaliter fidendum est Deo , a quo omne bonum , ideli statim subjungit

auxilium meum a Domino.

NON DET IN COMMOTIONEM . Alloquitur Propheta animam in Domi q. .

no confidentem , & orat, qu bd Dominus non snat eam cadere in peccatum. vatabl. Non sinet pedem tuum vacillare, neque dormiscet custos tuus.

DOMINUS PROTECTIO SUPER ΜANUM DEXTERAM . Deaetera est . ,. vita aeterna promissa servis Dei. De qua Provetb. 3. longitudo dierum in dextera S 2. illius,

SEARCH

MENU NAVIGATION