Venerabilis servi Dei d. Bartholomaei a Martyribus ... Opera omnia quotquot reperiri potuere nunc primum in unum collecta, pleraque hactenus inedita, & ex autoris hausta scriniis, alia e Latio reddita ad pleniorem Tridentinae Oecumenicae Synodi notit

발행: 1735년

분량: 485페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

31 o DOCTRINAE CHRISTIANAE

ne despondeatis animo, sacrique huius ministerii opus intermittatis exiguos adeo Iaborum , praedicationumque vestrarum fiuctus, intelligentes hane esse naturae humanae eonditionem sic agrestem , di impuram , supremique numinis nutibus . dc imperiis intractabilem , ut frustra plerisque verbum Dei pnedicetur, paueissi iniisque retineant, & suctum afferant; ac primum quidem advertite, ut in viam , aetii tum iter incidens semen nullum sicit fructum , sc dc hominum animas viis esse regiis, & communibus omnino simillimas, terrenis scilicet adeo detritas , de conculcatas, quibus inebriantur, & atteruntur, ut nec aptus sit eis divini verbi suseipiendo, retinendoque semini loculus. Sicut enim attrita pedibus via nee i Netigua est, nee blanda, seminique recipiendo non est idonea , admut quod in eam mittitur, semen penetrare nequeat, & in supers rie terne consistant, seque conculcatur a praetereuntibus, aut aves illud comedunt: se de quod in apertas mundi negotiis animas, periturisque seculi rebus conculcatas, & attritas nuII1sulei caelestis, vel irrigui praeparatione dispositas decidit divini verbi semen , in

ille manet, Et perit: voracibus inferni, fuliginosis volueribus advolantibus, quae statim illud ab eorum animis, & attentione submovent, mentesque illorum inanibus, aut noxiis inficiunt, de implicant curis, vel certe pessimis itinerantium hujus seeuli, stequentibusque consilis, & exemplis attetitur, dc conculcatur. Necimi tum hominem divini verbi granum intimo corde non retinentem illud ammittere sicile, dc oblivisci, ac cetera etiam pretiosa , male quae nutriuntur, plerum que perire solent. Quare quae salutis fiuctum habere cupit anima, spiritualis illi fulei labores afferat opus est, & irrigui, quo verbi Divini semen excipere valeat, ac cum Psalte Domino dicat psal. i i 8. v. 86. In corde mea abscondi eloquia tua , ut servem ea , oe non peccem tibi. Vel ut idem alibi Psal. 39 v. Ir . Deus meus volui S legem tuam in medis cordis mei: seu ut alia legit verso, in medio ventris, & viscerum meorum ; ac si dieeret non exteriori mentis meae saeie suscipio Domine , verba tua , scut quod in conculcatam humum cecidit semen , sed aperta anima, intimaque plurimis etiam ea suscipiendis, divinaeque tuae legis, & v Iuntatis adimplendi praecepta desderiis irrigua, sulcataque recipio. Quare verba , mandataque tua , & legem tuam habeo in medio cordis mei, non exteriori tantum memoria , sed intimo affectu , dc attentione continua. Ideo Psaltes alibi dixit: psal. Ii 8. v. 98. suomodo AElexi legem tuam Domine tota die meditatio mea est . Vos itaque, Fratres, temporalibus hujus mundi perpetub distenti, videte ne cal.

tum obducatis, indurescatis , dc algeatis in rebus spiritualibus, salutisque vestrae

negotio.

Addit praeterea Dominus discipulis suis ait Erum esse hominum genus, quibus lustra seritur verbum Dei, qui scilicet leves sunt corde , facileque moventur, quamvis enim hi cum gaudio quidem initio suscipiant verbum salutis . vitamque videantur inire meliorem, non firmiter instant, de perseverant, sed in tempore te rationis recedunt, instanteque probatione, Et perseeutione a coepto resiliunt, dc ad priora revertuntur, ut in eis, haud secus ae humore deficiente, cadens in petram triticum arescat, de divini verbi semen. Ideo comparantur hi semini, quod in Petiam cecidit, dc super lapides, quibus inniti, vel radices agere nequit; adeo que vel levissimo solis aestu secatur, Et areseit. Sie utique complures hodie con mici mus audita praedicatione, aut exomologes sneere peracta videri quidem exin de rempus aliquod cautiores, ae religiosores, ae in negotio salutis recte ambulantes , RdVeniente porrbtentatione, dataque peccati occasone vinci, dc ad priosa delabi a Sicque convincitur nusquam in eis egisse radices divinum hoc verbi, timorisque

322쪽

LIB. II. COLLATIO IX. 3rr

motisque Dei semen. Videte itaque , charissimi, quoniam una est, quae coronamataquatur, perseverantia, nec enim scriptum invenitur quoniam qui bene coepe4rit, dc prosecerit, sed qui perseveraverit usque in finem , hie salvus et it Tertium autem hominum genus, quibus infrugi sere seritur verbi Dei Ismen illi sunt, qui terrenis oblectationibus, aut divitiis inescantur & inhiant, ut enim interpretatus est Dominus spinae sunt divitiae, & voluptates verbi Dei semen omninti suffocantes, meritoque illae, inquit Gregorius, divitiae spinae dicuntur,

quae tantis curarum aculeis avari pungunt, & lacerant mentem . Nec minori jure spinae nuncupantur carnis deliciae, corporisque voluptates, quae licet illidiant; o scaeni tamen cor interius , dc conscientiam acriter pungunt, dc mordent, cruentant animum. & mentem torquent praeter aeternos, horrendosque quibus addictus ob.

stringitur inserni cruciatus. Demum quarta supereti selieis, & frugiferae terrae pars, in quam cecidit verbi Dei semen , & fiuctum attulit: quae homines illi sunt, qui audientes verbum Dei retinent in corde bono affectu videlicet, di memoria , & fructum afferunt inpatientia. Hic nobis eximie commendat Dominus patientiam, adversitatisque tOIerantiam , qui nihil in nobis unquam frugi, vel germinis aeternitatis, & gloriae facturum, dc producturum afferit absque illa Dei verbum . Quocirca, charissimi,

si fructum afferre volueritis in vobis Dei verbum, patientiam aemulemur, Ac indua mur , cum nobis non desit in hoc mundo patiendi occaso frequens. Eapropter ipse salvator noster Dominus Iesus Christus coelestis doctrinae suae verbum semini comparavit , dc tritico, quod seminavit homo in agro suo. ut in tempore messis fructus colligat. Ut enim illud quod in terram mittitur tritici granum , antequam panis fiat candidus, Ac primarius in varias sermas agitur, teritur, de subigitur, sic nisi per varias interiores, exterioresque leculi tribulationum , & adversitatum exercitationes , &passiones aeternae nos salvationis nostrae fructum assequi non posse decrevit omnipotens Dominus; sunt, inquit Dominus, in hujus area mundi boni f. mul permixti malis, sicut in area reperitur agricolae palea simul, Et triticum; de sicut in area palea simul, de triticum teritur, & conculcatur equorum , boumque saltibus, flagello, vel tribula ; jactatur in auram , dc ventilatur utrinquet triticum porrb conteritur, & ventilatur, demtim , & servatur in area; paleam verti ventilabro seras eiicitur, Ec vento rapitur. Sic utique veri sunt in hoc mundo Christiani,

Conculcantur, atteruntur, insequuntur, a plurimis impugnantur, dc torquentur acerbius a Daemone, saederatisque ejus mundo, dc carne ; nec tamen ab area Dinmini discedunt, aut proiiciuntur, sed in ea constinti sine perseverant fide, spe, de charitate: at ver b qui leviores animo sunt, de inconstantes, ut paleae ad tentationis cribrum , dc ventilabrum foras exeunt, de ei ieiuntur ab area, a fide , speque excidentes ,-charitate. At erit aliquando novissimus ille dies, inquit Dominus, quo triticum a palea segregetur, haecque mittetur in ignem aeternum comburenda; illud autem in regni Ecclesiae horrea congregabitur, dc conservabitur .

COLLATIO SEU PAR ENESIS DECIMA.

Dominica in Quinquagesima . Um proxima die Meleutii saerum orditura sit EecIesa mater jejunii quadra ges natis, dc poenitentiae tempus, hae ideirco Dominica nos ad illud aptaree nititur. Idque conficit erudiens nos quae, de quanta esse debeat ut Deo grata si Diqitigod by oste

323쪽

DOCTRINAE CHRISTIANAE

sit, & accepta paenitentia nostra, di ad eam amplexandam invitans, & provocans. In epistola quiὸem quomodo eam agere debeamus instruit nempe charitate niti, judicarique debere, Deique unius , re proximi dilectione , quae si defuerit, nec j, junium nostrum , nec aliud quodvis opus paenitentiae bonum alicujus nobis suetit apud Deum Iucri, vel meriti. In Evangelio vero dum passionis Domini noliti Iesu Christi memoriam exhibet, nos ad amplexandam peccatorum veniam , & ρογnitentiam seria mortificatione carnis, & castigatione provocat, & invitat. Cum que nullus hominum queat, nis Deo propitio, juvanteque supremo, & omnipo. tente Domino nostro veram aggredi, complectique paenitentiam ; Ideo statim ab exoldio, & introitu missae livini quaerit, & implorar hac Dominica gratiam au. xilii dicens. Psal. 3o. v.9. Esto mibi in Deum protectorem , oe in locum refugii, ut salvum me facias , quoniam firmamentum meum es tu, S propter nomen tuum dux mihi eris, S enutries me. In te Domine sperari non confundar in aeternum, ab expectatione mea. In epistola docet nos Paulus, quantae si virtutis, & momenti, sue: praee, lentiae charitas, utque nihil ea sublata nobis prosciat ante Dominum . Quare siquid apud eum opus valere nobis, & proficere volumus suscepti vel jejunii, vel orationis, aut eleemosynae; haec ut a charitate generentur, & regulentur omnino necesse est; scilicet ut in iis maxime placere Deo studeamus, mundaque , & pu ra nobis si mens, & animus a quavis invidia, livoreque in proximum , & odio: secus enim nobis haec nihil omnino prosuerint ante Deum. Quod se exponit nobis in epistola Paulus, & conficit dicens Corinthe c. 3 3. v. 4. Si linguis bominum omisnibus loquar, H, Angelorum, si cunctis orbis gentibus praedicavero, rearitatem autem non habeam factus sum , velut aes sonans, S c balum tinniens, quod quidem alios excitat, dum nil ipsum excitatur, movetur, aut proficit. Sic etiam

eis babuero probetiam , s noverim omnia miseria ἀυina, oe omnem Men.

tiam , es babuero omnem fidem , haut montes transferam , charitatem autem non babuero, niHlsum. Es distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas , es tradiaero corpus meum, Daut ardeam, ciaritatem autem non M.

Hero , nihil mihi prodes . Ut autem intelligamus, quae tandem illa sit, ejusque dotes, & munia deseribit integre Paulus, & addit, dicens, hanc si nosci vobis lubeat, & experiti ab effectibus illa probanda est ,& iis quae in ejus quem agit. escit, & prosert anima , mitis, suntque isthaec omnino videlicet. Charitas primo quidem patiens est, & omnia susseri, adversa omnia sustinet, etiam aliorum& infirmitatis. re proximi vitia . Charitas benigna est , non gaudet super iniquitate , vel alieno malo, cui illa inest anima non aemulatur, non vana, non elata est,

. di superba , non es ambitiosa , non quaerit quae sua sunt f sed quae sunt Dei:

non irritatur , non cogitat malum , non aemulatur, non gaudet super iniquitate, congaudet autem Ueritati: omnia suffert, omnia credi, non tamen omnibus ssed quibus credendum ultro credit. & Deilis Deo scilicet, de Ecclesae matri, α omnia sperat se recepturam a Dominor nec expectatione, nimiaque cunctatione dejicitur , quantumvis tarde sibi si auxilium a Domino in adverstatibus, & an gustiis seis: denique concludit Apostolus harum supremam esse trium virtutum Theologicarum fidei, spei, & charitatis, ceterarumque praecellentissimam, adeo que ceterarum hanc esse veluti sermam vitam , & animam , qua vel absente fit Rent omnes, & extinctae videntur. Nunc autem, inquit ille, manent si , spes , baritas : tria haec, major autem horum est charitas . Sola bonorum operum attingit scopum , di ad suum dirigit, quem petere debeant finem . Quare

324쪽

LIB. II. COLLATIO X. 333

vittutes aliae . cum haec adest, inesarescunt, micant, & vigent, ubi desuelit, Et illae latent, deficiunt, dc pereunt. Idcirco dictum a Domino Matth: 6. v. 2 7. Si oculus tuus , seu mens, & intentio tua pura fuerit, oe simplex totum corpus tuum, idest omne quod operaris lucidum erit. Si autem fuerit nequam totum coriapus tuum tenebrosum erit, quam videlicet una parit charitas intentionis rectitudinem, & puritatem. Quapropter, amantissimi mei , laboriosum hoc poenitemtiae opus inchoemus, & suscipiamus in charitate viva radicati, consitum nostrum, Ec mentem eo dirigentes, dc sincero corde Dominum ita compellantes, de ali quentes. Hac, Domine, propono quadragesima castigare corpus meum, emum dare vitam in melius, instareque bonis operibus propter te unum, Domineo, quem , cum amare , colere , dc observare debuerim super omnia despexi, par reque renui. Quod autem ad paenitentiam haud nudum velle sufficiat consilium , sed serio incumbendum insuper est operi, consitumque non segniter ad opus revocandum , cum plerique serveant intentione, qui tamen in operando languent , dc deficiunt, ideo, quae nos in epistola de recta hnis intentione docuit Ecclesa pollinmodum ad amplexandam , invocandamque serio , cumque servore paenitentiam , Carnisque macerationem animosus incendit, urget, & provocat in Evangelio, compendiose nobis in id historiam revocans, & memoriam passionis, & mortis Domini nostri, quae ad quamlibet emolliendam cordis nostri duritiem , ad vi cendam ejus si igiditatem , de inflammandam , ad segnitiem abigendam , de ex

cutiendam omnium eiscacius est argumentum. Ait itaque Lucas in Ee angelio C. t 8. v.8. Quod cum assumpssset Ietus ad se secreto duodecim Discipulos suos arcana cruentae mortis, dc passionis suae, quam subiturus erat in Ierusalem eis aperuit , sic eos allocutus. Ecce asendimus Ierosolimam, S consummabuntur omnia.

quae scripta sunt per Prophetas de filio bominis , tradetur enim gentibus , oe i ludetur oe flagellabitur , oe conspuetur , ω postquam flagellaverint occidentetim , oe tertia dis resurget. Hac si vobis, charissimi, non lassiciant ad comis primendas, rejiciendasque carnis illecebras, obscaenaque desderia, & vana: qn id tandem id praeliare vobis possit, omnino non video , t non haec adducant, & usegent ad fraenandas carnis voluptates , & delicias, & inhonesta , quibus eum cruciastis, id afflixistis oblectameuta, quibus aliis induci, nioverique valeatis igno ro, atque idcirco voluit, & prudenter instituit pia mater Ecclesa sacrae nobis D minicae passionis memoriam exhiberi statim ab exordio Quagrages mae, ceu vali dius quod ad conterendam cordis nostri duritiem adhibeat, explodatque torme

tum , dc propugnaculum , pro te scilicet intelligens illa haec , si Dominieae passi

nis memoria nostrum non emolliatur cor, dc conteratur, ut peccandi finem sa- Ciat , dc pro patratis antea doleat, di paeniteat nullo tandem alio vinci posse temedio . Voluit de eadem Ecclesia parens hae nobis Dominica passionis Dominicae pro ponens Evangelium nimium estraeni nostrae dissolutioni modum ponere , coercere vanitates, ingluviemque comprimere effusam epularum , cibique, dc potus ex

tinguere libidinem , quibus indulgere plerumque solent hocce bacchanalicitur tempore Christiani. Nititur illa tantae Domini passionis memoria, nefandam ut hanc temperare quoquo modo possit appetentiam , s vel objecta nobis gustati, deliniti pro nobis in ervee sellis , & aceti pro recordatione nos tandem ab hujusce temporis aliquando lautitia revocet, Et ebrietatibus ab epularum illecebris, de commessationibus indebitis. Lieet autem se paucis, di compendiose Dominicae passionis mysteria proponat illa sunt nihilominus intime pensanda . dc ponderanda,

cu , quibu3 utitur, eloquia. Ut autem id intelligas sic tibi praesta sit adunatus in

Rr aper

325쪽

a percillima, vastissimaque planitie mundus universus, ad quem viarum Domini ιν consiliorumque illius supra perditi redemptione generis humani nescium . Et igna. unx accedat a Deo Propheta vir, dc dicat audite, di intelligite jam advenille , tempus quo quae omissa ridein, di prophetata, scriptaque fuerunt, fututa de magni Messa Iesu gloria , & majestae , sicut promissum est mundo , Iudaeisiaque speciatim a Domino ventura sunt. & complenda . Nunc adest hora , qua Μ-um omnibus, di mundo fiat immensae hujus laetitiae, victoriarum, Et triumph tum regnorum , dc potentiae descripta quondam , α 'omissa gloria . Quantas fore putas audientium exmctationes, & animos λ ac dum illi animo subns m dum dilucidius explicari quaererent, & urgerent ab illo , quo tandem haec implenda serent raedicta Messiae portenta victoriarum, oc gloriae , demum is ipse Propheta subjungeret eis: Quaeritis quomodo sit implenda, quae promissa fuit, dc prophetata Messae gloria, & claritudo . Illudetur ei ceu stulto , conlpueturque , flagellabitur ut servus, tandem ut ria donum nequissimus ignominiois ciueis supplicio damnabitur. Num qui haee audirent divinae sapientiae nihil arcana cupienates jure merito mirarentur, & obstorseerent λ Proinde, charissimi, videte tan

dem , & intelligite, contumeliis , ignominiis, & adversitatibus hujusmodi nihil esse nobis optabilius, & eon ducibilius, iisque nobis amrtam , & regiam, rennieam ad aeternae felicitatis honores, & gaudia consequenda , quam fecit Dominus , Et constravit viam . Ubi vero tu sie caeeutias, ut non ista πrcipias, seculique hujus etiamnum anhelas, & optas inanes fragilesque glorias, dc illecebras, huius saltem exemplo, quem habes in Evangelio, te caecutire disce , Ec una cum . illo orans, ut visum reeipias a Domino tota contentione animi etiam importune postula se dicens: O Domine obtenebrati sunt anima meae, Ac mentis oculi , quidquid mihi bonum , aut malum , utile , noxiumque non perspicio, cui veraevidentur, dc solida seculi hujus inania, Zc ludirca bona , leviaque , de fictilia,

quae suturi ventura sunt solida seeuli bona , qui nec ea vere , ic emcaciter opto,& ardeo . Quare illumina Domine Mulos meos, ut ea distinguere , Et apprehendere queam licuti sunt, ut vana vana esse videam , dc vera vera , ut illa despiciam, dc vera prosequar , aeternaque demum in caelo Iuce Trfruar. Amen .

COLLADO , SEU PARAENESIS UNDECIMA.

Dominita prima suadragesima

Cum haec prima st hujus , quam inimus, quadragintadialis poenitentiae Do.

minica , o rae pretium fuerit modum exponere vobis, dc a rise, quem in eo tenere debeatis, ut accepta si coram Deo , atque in primis illud advertendum, quodnam habere debeamus, de ponere verae paenitentiae fundamentum, ne fitte solido desieiente , quae sumtaedificaverisus, struxerimusque omnia de re-πnte ruant. Quocirca sciendum vobis , Zc jejunii nostri, ceterorumque omnium paenitentiae nostrorum o rum unum , ac verum , legitimumque elle tuis' tamentum hoc , ut immutetur voluntas nostra, parumque id vobis, dc nauci elinis, si mutatis eduliis, mutatio nulla si vobis animorum , de voluntatum . Im mutari porro voluntatem intelligimus, cum apud semetipsum aliquis tranquillo .

sedatoque animo, se eonstituit, Et intimo affectu se alloquitur semetipsum . Hactenus indulsi genio, meaque volui vivere gaudia. Amodo jam ad unius Dei

326쪽

LIB. II. COLLATIO XI 3 is

toriam , & voluntatem vivere constituo , quod volupe fuit, di libitum hactenus egi jam abrenuntio propriae voluntati, & affectibus propriis, unam ut Dei volu

tatem audiam , dc sequar, ea in una mihi sit amodo meorum operum, verbo tumque, Et desideriorum omnium meta, oc regula, cui enim cum divina non recte sua convenit, vel ab ea deflectit, grata Deo nequaquam esse possunt opera . uti Dominus aperte dixit per Esaiam c. 38. v. io. Ubi cum Iudaei quererentur, quod eorum jejunia non acceptaret Dominus. Ac liberaret a tribulationibus suis, ita

Dominum alloquuntur: quare jejunavimus , ω non aspexisi benignis oculis , humiliavimus animas nostras per paenitentiam , ω nescissi. Quibus ita respondet Dominus , quia : me in die jejunii vestri invenitur voluntas vestra. Nempe jejunat venter, dc stomachus, obfirmaturque voluntas in rebellione, oc contu macia sua . Primum ergo, quod praestare debemus, charissimi, suscipiendae poenitentiae fundamentum aedificii firmum est in bono propostum , it consilium . sic ut primum apud nos animo constituamus, S dicamus: volo imposterum , de propono christiane vivere, praecepta Domini diligenter custodire ; voluntatis meae conterere duritiem , aestuantes illius, fit insurgentes adversus Dominum , ejusque legem affectus extinguere, Et comprimere, atque illud ipsum est, quod oratione Dominica quotidie volumus eum dicimus: Pater noster, fiat voluntas tua, si cui in caelo , S in terra . Idem dc Psaltes Regius assidue rogat dicens Psal: i4 ἔdoce me facere voluntatem tuam Domine . Illud porro voluntatis opus immutan dae , ne magni , diuturniorisque temporis esse putetis. Quisquis enim vel momen eo quolibet, bene juvante Deo, qui nusquam nobis deest suam iacile potest immutare voluntatem , Ac dicere intra se, ab hinc aliud ego nihil, quam quod vult Deus volo. Quare, ut jam dixi, hoc vobis jejunaturis primo loco proponendum: quo posito tecundum est, ut Ec cum Domino vos pariter in des ertum jejunaturi secedatis, uti praesentis habet Evangelium Dominicae, hoc autem aliud non est , nisi ut vot ipsos interius colligatis, Et in arcanum cordis vestri conclave secedentes Conscientiam vestram excutiatis, cunctaque uitae prioris errata publica , vel occulta , majoraque, vel leviora vobismet in memoria revocata doleatis, sinceraque Contritione cordis, de integra consessione doleatis, sanctum illum imitati , R giumque Prophetam Psahi ι8. v.39. cogitavi vias meas, omnia vitae prioris Opera mea recensui , pluribusque aberrasse me a recta voluntatis tuae semita depr*hendi: ' conυerti pedes meos in testimonia tua . Et Psal: 6.v. . Et meditatus sum nocte cum corde meo. S exercitabar, S lyopeiam spiritnm meum. Hoc vero regius agubat, implebatque Propheta cum nondum esset a Deo praeceptum confitendi pol tum . Quanto magis ergo nos obstricti nullam non adhibere integrae peccat 'Tum omnium apud Sacerdotes exponendae consessioni diligentiam λ Quare cum

Confiteri proponitis, charissimi, non id, quaeso perfunctorie, leviterque fiat,

sed serio, atque ad animae salutem agite , in secretum animae, conscienti que vestrae cubiculum jam secedite, priorisque vitae culpas excutite longo dierum , horarumque spatio , iisque in memoriam revocatis, di in unam quas fascem ad natis de iis omnibus toto mentis affectu , doloreque paenitere satagite non unius Interni metu , sed eκ intimo , effusoque in Christum amore Redemptorem , dc Dominum , quem colere , dc diligere super omnia debueratis, indigne sic habui,stis, despexitiis, ει lacessistis; tum ea, qua par fuerit animi reverentia, tremo Feque, di fiducia tacita mente culpas expendentes, Ec lugentes ad Sacerdotis P

des procumbite , quas ad Christum ipsum e caelo prolapsum , dc in hoc templo Praesentem corporaliter, de visbiliter Meederetis eidem hanc vestram deposituri

327쪽

3, 6 DOCTRINAE CHRISTIANAE

conseisonem , omniumque peccatorum pro doloris acerbitate , contritionisque , vestrae modo veniam, re indulgentiam impetraturi. Nec enim in hoc Sacrameniato, quis, qualisve ille sit homo pensandus , aut Sacerdos, ad quem sacrae causa peragendaeeκomologeseos acceditis , sed cujus ille vices, perseuamque sustinet, quave vobis aut horitate. & nomine peccata dimittit. Voluntate porro se immutata , veraque, & integra consessione peracta bonis instandum , & perseverandum est operibus, serendi lque dignis paenitentiae fructibus , ceu homines novum vita genus ineuntes , & poenitentiam aperte profitentes, quae vero sint ea , quibus instare debeatis opera paenitentiae Paulus exprimit hujus in epistola Dominicae se ad

Corinth: c. s. v. I. dicens: Fratres hortamur vos , ne in vacuum gratiam Dei r

cipiatis hoc sacro tempore vobis oblatam : hoc enim acceptum est Domino, hoc peccatorum indulgentiae datum, vestraeque saluti paratum a Domino tempus. Ecce nunc temptis acceptabile : ecce nunc dies salutis P primum ergo cavete , ne . quem laedatis: nemini dantes uliam offensionem, ut non vituperetur ministerium

vesrum , sed in omnibus exbibeatis vos , sium Dei ministros , oe famulos , in multa patientia , in tribulationibus , in necessitatibus , in angustiis , immissi Lque vobis omnibus a Domino plagis, & laboribus. Quare convenit nobis esse frequentes , & excitatos in vigiliis, in castitate , in scientia saluti nobis necessaria, in longanimitate delatum etiam, & expectatum infinitae Dei misericordiae patien ter sustinentes : in Spiritu Sancto, qui corda servorum suorum unus implet , resantificat: opus salutis nostrae constituentes in ebaritare non ficta , cum proximo , in verbo veritatis in iis , quae nobis ingruunt adverstatibus propriis viribus minime confidentes s sed in υirtute Dei, & potestate . per arma justitiae viriliter de.

certantes a dextris, S asnistris , ut in prospeiis , se in adversis recte semper incedentes, sue per gloriame, ignobilitatem , per infamiam, oe bonam famam , quamvis interdum habeamur ab omnibus : ut seductores, oe veraces , βeut qui ignoti, despeelive . oe cogniti, honorificeque habiti varia subeuntes vitae discrimina , quasi morientes, ut castigati, ω non mortificati corpore, semper

atitem gaudentes spiritu , sicut egentes temporalibus; multos autem locupletantes spiritualibus, tamquam niHI babentes proprium tam liberali tamen animo , ac omnia pessidentes . Haec hujus epistolae diei summa, quibus verbis Apostolus vere

paenitentis nobis vitam exhibet. & opera . Verum ne qui priorem emendavit vitam , excitandisque instat operibus bonis, inde securiorem se putet a Diaboli Ia-queis , S tentationibus, a quibus is vel tunc μκime sibi cavere debet ab eo fre. quentius impetendus, & validius. Idcirco quid Imperatori nostro, Ducique , &Salvatori contigerit in Evangelio nobis Ecclesa ob oculos ponit, qui ductus est in

desertum cum jejunasset quadraginta Hebus , S quadraginta noctibus impetitus

es, S tentatur a Diabolo. Sic autem illi concestum a Domino tentare, ut eum posset, quo suo nos exemplo , quomodo vincendus a nobis ille, prorsusque desepiciendus erudiret, ideirco voluit & teitio tentari a Daemone, triplicique illo, quo nos ille solet aggredi telorum , tentationumque genere lacessere . Primum

enim Dominum aggressus ille est dicens quod tam aut leti productione jejunii deficeret fame , proinde s filius Dei esset, ut & lapides isti panes fierent imperaret, taederet. Commune telum est istud, & tentatio , qua & complures decepit, quo , ut indulgeant corpori, suamque solliciti clarent egregie valitudinem, inducit, S u get. Edere quidem nihil vetat, & omnino culpabilis, & prosiganda , qu mς ψ δ Ddo , fgnandoque corpori veniti servientes adhibere BIent, anxietas, re ubm δ sollicitudo . Haec enim obsoniorum , ferculorumque mira varietas , & t3Πtλ

328쪽

LIB. II. COLLATIO XI. 3r

Iautitia non servando, sed perdendo , mactandoque corpori potius idonea est. Ut autem a Domino fieri miraculum , ut comederet, Diabolus excitabat, sic epulanibus, de gulosis author idem est, ut tot, adeoque stupendos, ct inauditos

experiantur cupediarum , condimentosumque, dc salga morum modos ,& com

ponant , quae non modo comedentis appetitum provocat, & mulcet, sed inscit ilomaehu in , di conficit. Quamvis autem assidua nobis immineat gulae tentatio; miris tamen , ac mille modis hoc sacro praesertim tempore nos impetere nititur Diabolus, ut gulae serviamus , & pareamus, sacram abstinentiae, de jejunii I gem inverecunde conculcantes, & violantes inertes ille scilicet, di frigidos impellit, dimovet, unius gratia ventris, Ac oblectati miculis jejunium despicere,oc ex toto abjicere; aliis levioris occasone mali, vel infirmitatis inepta prorsus adjejunium suadet esse valetudine, vescendumque illis carnibus. Valentiores autem, dc ad integrum, quo tenentur, idoneos paratosque quadragesimae jejunium a tam gravi deterrere conatur onere , sat s bi sore , si semel, aut iterum in hebd mada jejunaverint ingerens, qui semel in die comedunt, ut annonam duplo augeant, quousque duabus ederent unica devorent commessatione cibos, ac se ingurgitent, nullus, aut levis ut illis si jejunii labor, aut nihil experiatur ex eo corpus incommodi, tamque vel tune illis libido vigeat, fit carnis appetitus, ac cum bis in die comedunt, ut nec se jejunii finem assequantur assurgentes compsi mendi libidinis aestus, animumque ad orationem, Et meditationem invitandi . Aliis etiam in ponenda collationum , 8c procoenarum illudit ratione, ut justae ,

moderataeque coenae etiam modum impleant e cum certo si certius, ibi nullum

esse comedendi locum , licereque tantum , di tolerari cujuscumque leviori buc. cella comestibilis elaboranti mederi stomacho, eoque uti, ceu remedio , ne pintus noceat. Demum hisce , dc aliis jejunandi praetcriptis ab Ecclesia temporibus variis ille nos circumvenire solet insidiis , de irretire laqueis circa cibum, dc potum, ut vel eum animae dispendio contra praecipientem Ecclesiam lethaliter obsistamus,

de rebellemus.

Altera qua Christum pepulit, 3t impetiit tentatio fuit inanis gloriae, ic poel pularis aurae. Ut enim habet Evangelista assumpsit eum , S statuit supra pinnaculum templi, S taxit ei mitteret se deorsum , nee sibi quidquam mali vereretur,

dc periculi, quia de eo manda νit Angelis suis Deus, ut tollerent eum in manibus suis; quibus evidenter apparet eum non alio collimasse, nis ut ad famam ambiendam , vulgique plausus, dc auram Dominum excitaret, quem illaesum , dc inno Nium omnes tam praerupto loco palam praecipitem eorruisse vidissent, dc mirarentur. Sunt hi videlicet Diaboli casses, Ac artes, quibus innumeras ille prope venatur ani maS , quanti ad famam reserat, Et bonum nomen eis ingerens, Ec probari ab om nibus , dc laudari nimirum ut a bonorum operum excidant merito, 6c praemio . Ut enim institolia navis, dc dives cursu seeundo navigans aura levi disiicitur, ec in prosundum pelagi mergitur, se di anima spiritualibus onusta quantumlibet, gra visque divitiis ab inanis elata gloriae vento rapitur, Ec misere perit, Cum eZ quae recte , dc sancte agit ad ostentationem agit, hominumque maxime venatur in iis, Rmbiique auram, it gloriam . Quapropter amantissimi videte, ne vento cir Gumserantur , dc pereant labores vestii, vestra jejunia, eleemost nae vestrae; tu pio rem ea nullam esse putate vecordiam , animique vilitatem , qua quod uno peniδ idebet, dc munerati Deo , vilissimo nostri ipsus, aut inanis, ac levissimae mundi gloriae praemiolo, δc nundinamur, ic prosundimus, quae praeterquamquod incesta,

dc lubrica , plerumque mendacissima est, ut hominibus ea saepissime laudentur, quae Vituperio digna, quaeque laudanda vituperentur. Alte

329쪽

318 DOCTRINAE CHRISTIANAE

Alterum tandem , quod cum Daemone praelium habuit Christus imperiorum.& opum concupiscentiae fuit, dieitur enim in Evangelio , quia Diabolus assumpsisteum in montem excelum valde , oe ostendis ei omnia regna mundi, ει gloriam

eorum ,.dixit ei haec omnia se daturum , si cadens adoraret eum . Quod autem inter haee eo devenisset impudentiae Diabolus contra Dominum ut vel ab eo peteret adorari; non potuit sustinere Christus quin audaciam comprimeret, & retum deret , acerbissimaque illum excipiens objurgatione, optimeque sibi perspectu in nomen eius .&personam indicans a se procul amandavit dicens: vade Satanar

scriptum est enim , quia Dominum Deum tuum adorabis, S illi soli serotes .

Quantos addicaverit hac ambitus, honorum, potestatis, & dignitatum illecebra suae ditioni subditos ,& manciparit hic operosus inquirere non est animus: in numeros eos uno verbo lassiciat asserere, quos ille cupiditate divitiarum, & opum nedum habet subditos, sed mancipatos, & in vinculis servos; avaritiam, divitiarum. que cupiditatem idolorum servitutem appellavit Paulus ad Ephes.9.v. 3. Sicut enim aureum, argenteumque sutile smulachrum Ethnicus adorat, & colit Deum, se sua sunt avaro numina nummi, signanter auri, vel argenti hos suos habet ille Deos, & colit; iis enim totus ille instat cumulandis, augendisque, & observam dis, suamque iis omnem collocat industriam, vel sollicitudinem animae, quam , pro iis impendit, appenditque millies innumeris, capitalibusque criminibus immersus, et irretitus; ab hoc pendet Deo suo, ut hilaris sit, aut moestus, ut enim

crescit, aut minuitur nummorum cumulus, ut subducitur, aut augetur sc , et pro modo mutatur avarus, fit vel ex tristi laetus, vel ex hilari maestus. Quapropter Apostolus ad Timoth. c. 6. v 9. Sic efficaciter homines hortatur, ut a cupiditate

divitiarum caveant; Mui volunt ditates feri, inquit, incidunt in tentationem , o in laqueos Diaboli , desideria multa inutilia , ου nociυa , quae mergunt homines in interitum , S aternae damnationis perditionem . Radix essim malorum amnium es cupiditas . quam quidam appetentes errauerunt a fide, oe inferuerunt se doloribus multis, S angustiis. Hanc denique concludere volens ora. tionem in memoriam vobis revocare velim egregium illud Iobi dictum e sacra Pgina vitam scilicet hominis militiam esse super terram, nec enim nos in hoc posuit, voluitque vivere mundo , ut otiaremur, & gauderemus, sed probaturus , ut sortiter, di viriliter adversus mundi, carnis, & Daemonum impetus ob sisteremus, & dimicaremus, ut nos sibi perpetuos haberet servulos , ut denique nos apud Deum gloria, & honore eotonaret, vel si molles, & ignavi suerimus

in carceres, & in ignem aeternum detruderet. Ioannes vero varia recensens p

liorum , quibus in hoc mundo petimur genera, omnino tria dixit in epist. c. Σ. V. I. Concvistentia carnis , concupiscentia oculorum , S ἀυitiarum, superbia vitae , sye appetitus gloriae; Ita triplici jaculo Dominum Iesum ducem, Imperatoremque nostrurn adorsus est Diabolus; quare quibusnam is impetere valeat te lis eruditi macte animo simus ad pugnam alacres, & ad victoriam expediti,di Prati. Scriptum est enim: Non coronabitur, nisi qui legitime certav

ris. Amena

330쪽

LIB. II. COLLATIO XII. 3rs

COLLATIO SEU PARAENESIS DUODECIMA .

In Secundia suadragesimae Dominica . SPiritualis hujusce certaminis tempora sacra decurrimus, & prosequimur , ch tissimi; Nee enim aliud quadragesimae tempus, quam indictum , & statum

adversus animae hostes, & nosmetipsos maxime conserendi manus spatium est , nullus quippe salutis suae seipso major, aut infensior hostis. Qaare praecipuum est, di proprium hujusce temporis exercitium pravas ut hominis affectiones, cupiditatesque horreamus , infringamus, & impugnemus: atque eo pertinet, quam hae nobis Dominica profert Ecclesia doctrinam, qua nos ad hujusmodi praelium sortiter obeundum , obtinendamque victoriam excitare tota nititur, & provocare

Quod autem istud ab auxiliante Deo , faventeque maximis pendeat 3 ideo statim

ab exordio missae Dominum alloquitur, hisque verbis auxi Iium ejus invocat dicens Psal. 24. Reminiscere miserationum tuarum Domine, ει misericordiae tuae, ae re seculo suns; ne unquam dominentur nobis inimici nostri : libera nos Deus Israe I ex omnibus angustis nostris ad teDomine te es animam meam, Deus meus an te confido, ου non erubescam . Sed postulata benigne concedas, te largiente victor evadam, & dominus. In epistola vero Paulus insenis ille Christianae militiae Dux adversus geminos hos,potentissimosque hominis hostes quibbus adeo frequenter, & sortiter impetitur strenue decertare nos provocat s Luxu , iam sellieet, & cupiditatem , sic dicens ad Thessalonici 4. v. t a. Fratres roga mus vos , ω obsecramus in Domino , ut quemadmodum accepissis a nobis, qu modo vis oporteat ambulare , ω placere Deo sic ambuletis, ut abundetis magis . Scitis enim , & recordamini eorum , quae praecepta dederim vobis per D minum Iesum . Haec es enim voluntas Dei sanctificatio Destra, ut mundi sitis, A calli , concupiscentias vestras coerceatis, ut abstineatis vos a sornicatione, ut

propria quisque contentus uxore sciat unusquisque vestrum Das suum postre in sindificatione , s bonore: non in passone d siderii, sicut oe gentes quae igno'rant Deum , oe ne quis supergrediatur , et circumuenias in negotio fratrem

sa m. Cavete ne proximo damnum inseratis, aut divitiarum abrepti cupiditate, quod alterius est, violenter usurpantes, aut astu , ut enim jam praedixi vobis vim

dex horum acerrimus erit Dominus.

Cum autem ad ardua laboresque premio, laureaque facile pelliciantur hom ines ,re provocentur , ut in veteri testamento de SS. Patribus legimus, qui aspiciebant in remunerationem a Deo promissam immensos pro Domino tolerare labores, & persecutiones non recusarunt, re de Sanctis etiam accipimus novi te ita menti viris, & martyribus, qui selieitatis aeternae, visonisque beatificae cons quendae desiderio aestuantes ultro se crueiatibus inauditis, intolerandisque persecutionibus alacres, & sortiter obtulerint, non ad ea , quae patiebantur, sed ad eum . cujus amore cruciabantur , & ad promissum paratum sbi regni coclestis, aeterni praemium aspicientes; Idcirco cupiens Eeelesia mater ad strenue contra carni2 libidinem ,& proterviam , ejusque pravos affectus dimicandum, et ad invade. casteque vivendum inducere nos, & provocare , hodie nobis hocce proponit EVAn gelium , in quo narratur, quomodo tres suos discipulos a sumpsit Iesur Petr- νου cobum , o Ioannem fratrem ejus, s duxit illis in montem excelsum seorsum ab omni secretum hominum commere io, eui Thabor nomen dicebatur, ibi que

SEARCH

MENU NAVIGATION