장음표시 사용
131쪽
to Ηrs TORIAE MEDICINAE poetica et medicinae scientia abunde excultum. Expi tionis etiam ritus, et quae ad deorum cultum pertinent, suo aeuo tradidit. PLINII testimonio primus de herbis curiosus icribere aliquid instituit : sed haec curiositas tota videtur occupata fuisse superstitione.
iustor. vat. Lib. XXV. cap. I.
L X VIIL Supersunt, quae eiuSdem nomine feruntur, carmina ovaeciam de expeditione Argonautarum: vetusta illa quidem, Ut ex Cicerone apparet, sed eruditorum, hosque inter praecipue magni Borrichii, iudicio supposititia: itemque hymni, DANIELE HEINs Io iudice veram Satanae litur iam continentes, ut et opus de lapidibus. Videatur de his celeberrimus D. D. FABRI
CIVS. biblioth. Gree. Lib. I. cap. I 8. I9. 2o.
LX VIIII. Aliqui Omheum faciunt Aegyptium,
multaque ex Ebraeorum disciplina accepisse eum ostendunt: quae huc retrahere nostri non est instituti. Inter alia eius inuenta etiam hoc refertur, quod morborum medelas inuenerit: sed qualia illa, quae circa hanc rem calluit, fuerint, a nemine explicatum video. LXX. Orphei occasione alius poeta et musicus horum temporum, Linus, Orpbei et Herculis praeceptor, notari debet: quem, quod de fructibus et arboribus aliquid scripsit, inter medicos
132쪽
PERIOD. I. sECT. II. CAP. III. Ios
C A P. III. De heroibus medicis , qui circa tempora
Troiana soruerunt. CONSPECTUS.
Troiani belli epocha. I. Dicendorum ratio es ordo. II. Peleus et Achilles. III - κ
de Agameda, A ea filia. VII. Autolyvs VPusis avus et filii med ciae peritL VIII.
Leucas. petra Leucas. VIIII. obiter de Selemno fluvio. X. de Protestio. XI. de Helena. XILde herba Helenio. XIII. obiter de Nerio. XIIII. de Oenone. X V. Troiani heroes quos morbos metress t. XVI.
XVIIII. Aa ipse, cum fratre, Nycattollem ahesticis muneribita halaerit. XX. XXI. Magna eius dignitas. XXII. Machaonis sepulcrum V honores XXIII.
XXIIII. XXV. de relictuis sitis. XXVI. XXVIL de Podalirio, Aesculapii altero filio. XXVIII. Eius bona fata. XX VIIII. Asclepiadarum in Co et Cnido carinxAX. Vene festionis primam exemplum. XXXI. I.
Atque haec sunt quae de medicinae origine mythica,
aut saltem fabulis permixta et obuoluta, qualia ad Argonautarum usque tempora in Graecorum historia sunt omnia, dici eotuerunt: quibus non multum certiora, quae nempe Troiani belli temporibus gesta leguntur, mox subiungemus. Incidunt autem eius initia in annum mundi Cla CI, IDCC LXXXX. adeoque LXX. cim citer anni ab Argonautarum temporibus ad Troiana eL
133쪽
II. Huic bello non solum Machaon atque Podalirius interfuerunt, commilitonibusque non exiguam opem artulerunt: verum etiam heroes Peleus, Achilles, Patrocius, Protesilaus,aliique medicis operibus inclyti: quos ordine deinceps videbimus. Ne dicam quoties deorum dearumve ad medicinam congrua mentio fiat. Dicemus autem ultimo loco de Machaone atque Podalirio,
Foniam cum his deinceps de Asclepiadis dicenda neces-
III. Peleum, Achillis patrem, medicinae causa celebrari, testatur D. D. CLERI CVs: quamuis mihi nondum diserta veterum testimonia inuenire licuit. Sed Achillis maxime celebratur hasta, quae vires illas habuisse dicitur, ut quos vulnerando laetisset, eosdem etiam sanaret. Eam a patre Peleo acceptam, cui Chiron Centaurus eam donauerit, II o M E R v s canit. Ex aere eam fuisse, suoque aeuo in Mineruae templo Phaselide osten
IIII. De Achillis peritia medica sic. PLINIvs scri-hiti inuenit et Achisias, dissipulus Chironis, qua Uuin risus mederetur, quae ob id Achitaeos vocatur. Hac anaf se Telephum dicitur. Alii primum aeruginem inuenise, Nilissimam emplasris r Maeoque pingitur ex cuside decutiens eam gladio in mutnus Telephi. Alii utroque Ῥsum med camento volunt. Iam olim disputatum est qualis sit illa herba : pleris e millefolium, eodem auctore Plinio, existimant. ceterum de curatione hac legatur COIN
V. Achillem ad medicinae peritiam a Chirone formatum esse etiam HOMER Us testatur: ex quo porro
intelligas ipsum eiusdem scientiae participem reddidisse
134쪽
PERIOD. I. SECT. II. CAP. III. I Patroclum, ciuem Eurypylus Vulneratus implorat, Vt sibi telum exscindat, vulnus lauet et medicamenta imponat. Iliad. A. mgII. seq.UL Inuenit, verba sunt PLINII, et Teucer emdem aetate Teucrion - - constatque sic inuentam e cum emta super eam 'roiecta essent, adhae e lieni , eumaue exinanis e ob id a quibusdam flemon vocatu . Narrant sues, qui radicem eius ederint, Desplene inueniri.
VII. HOMERus laudat quoque Agamedam, Augeae filiam, quae tot pharmaca sciuit, quot alit te
ra lata.' aiad. M vers. 739. U.
VIII. Idem ii o M E R v s Autolycum Ulyssis auum, eiusque filios medicinae chirurgicae gnaros nobis depingit : quippe Ulyssi ab apro sauciato opem tulerunt, trugando scienter, sanguinis autem fluxum incantationibus cohibendo. . O f. f. VIIII. Ulysiis socius quidam Leucus ab HOM Ro itidem commemoratur. Ab hoc denominatam petram Leucadem PTOLEMAEUS HEPHAESTIONI s apud Piso TIVM contendit, eundemque templum Apollinis Leucatae dedicasse. Petrae autem vires fuisse referunt , ut qui se hinc in mare praecipitarent, amore insano liberarentur. Non paucos persuasione hac ductos experimentum feliciter, aliquos cum Vitae iactura, cepisse ibidem multis legitur. Apolline indicante innotuisse hominibus hoc remedium : hunc Vero inde cdinouisse, quod tape Iupiter, Iunonis amore nimium aestuans, ad laxum hoc accesserit, atque ei insidendo amoris impotentiam sedauerit: compluresque alios utriusque sexus O a morta
135쪽
mortales amore ardentes eodem liberatos fuisse , quum ex hoc saxo desilirent. Sub Apollinis auspiciis factam fuisse hanc curationem discas ex relata ibidem historia
X. Hac occasione referre ex PAusANIA η liceat aliam traditionem veterum , de aqua fluuii Selemni, in Achaia, quam et viris et feminis tradunt esse medicinam amoris, ita ut eius obliviscantur, qui in illo lauantur. Addit PAusANIAS: quodsi verum est, multu opi- 4ms profabilior haec aqua mortalibus aesimarI defuerit.' Achaic. p. s82. edit. Lips Forte non omnis traditioni isti abest probabilitas. Balneorum certe' frigidorum essicacia hienon parum promittit: nec alias inauditum est insania corre-i ptos in aquam praecipites dari, ut et alteratio aliquid operetur.
XI. Troianae expeditionis socius quoque fuit Protesilaus Iphicli F. qui omnium Graecorum primus ad Triniam occubuit. Huic Eleuntii, apud quos sepultus est. et nonnulli etiam Thessali, diuinos honores habebant,
quod existimabant ipsum non modo optimum esse in rebus dubiis consultorem, Verum etiam morbos auferre, in uniuersum quidem omnes , sed praecipue tabem, hydropem, oculorum morbos & quartanas febres: insuperque amoris vehementiae ipsum mederi , auctore PHILO sTRATO. Meminit sepulcri eius multis donariis quondam locupletati, sed a Persis, cum Xerxe chersonesum occupantibus, eversi, HERODOTVS. in Hemola. p. m. 338. sqq. Curiosum est quod in illa amplissima narratione resertur daemonem hunc mortalibus consulturis apparere circa meridiem e unde antiquitas illius persuasionis, quae multos hodieaue tenet, spectra potissimum meridiei ho-- ra, noctisque medio, apparere, cognoscitur. Sed et illud sorte non minus curiosum, quod vinitor ille, qui sepulcri cu-
136쪽
ram gerebat, seque familiari numinis consuetudine iactabat,eκ illius narratione veterum heroum res gestas melius longe sinceriusque quam ex ullo libro, cognolcere gloriabatur, unde Philostratus ex mente Proteulai de heroibus exponentem inducit. '
XII. Nec omittenda est pulcerrima feminarum Helcna, quam HOMER vs praedicat, quod possederit famosum illud H τε, acceptum a Polydamna Aegyptia, Thonis uxore, de quibus, Ut et occasione qua conuenerint, legatur HER OD o Tvs. De mcdicamento supra me dicere memini.
pistem ait esse marinum, Dalaenae magnitudine , λrma Pani non absimilem. In hoc pisce lapidem reperiri asteriten, quem soli oppositum incendi ferunt: valere etiam ad philtra, adeoque hunc lapidem Helenam habuisse , insculpta panis piscis imagine, quo et in obsignando sit via.
XIII. Porro ab Helena est η ελενοος βοτάνη, quam helenium vocant. Natam illam fabulantur Rhodi, circa quercum 'ubi semet Helena suspenderat.; quin et eam qui comederint ad rixam omnino concitari Piso TIus, ex PTOLEMAEO HEPHAESTIONIS, perhibet. Sed pLN Nivs tam in fabula, quam plantae Viribus recensendis, diuersus, quin ex parte contrarius est. Tribuit enim helenio effectum hilaritatis. Ex signis paucis,quae ab utroque auctore adiiciuntur, cognoscas nostrum helenium, seu enulam aut imitam, a vetere illo diuersum esse. ρiblioth. Cod. CXC. pag. 48o. XIII. Obiter , et occasione data, hic ncuamus eundem effectum, rixas nempe concitandi, ab antiquitate tributum esse Nerio seu mododaphnae, quae et rho
dodention dicitur, de quo legere iuvabit illustris etiam
137쪽
post fata potvhistoris D. D. LoCHNERI tractatum, qui Nerion inscribitur, ubi sane plurima antiquitates nostras declarantia leguntur collecta et pulcre disposita. Idem esto iudicium de Mecog pagnis eiuSdem. X V. Helenae ad latus merito reponitur riualis Oenone, qua repudiata Alexander, Paris dictus, i illam rapuit. De hac PHOTIVS ex CONO NE commemorat, quod vaticinandi artis, legendarumque herbarum, gnara fuerit. Idem o v ID IvS eleganter exeressit, quam
do Oenonem Paridi suo ita scribentem finxit: Ipse, Apollo ) ratus dignam, medicas mihi tradidit intes
Admisitque meas a sua dona manus.. Maecunque herba potens ad opem, radixque medendo initis, in toto nascitur πbe, mea est..Me miseram quod a or non es medicabilis herbis e stituor , prudens artis , ab a te mea. cet.
XUI. Occasione belli Troiani duo adhuc annota. mus. Alterum, quod ad homines pertinet, alterum ad deorum genus. Primum est,quod toto bello isto non legatur exemplum ullius curationis morbi cuiusdam interni aut pestilentiae. Equidem HOMERus pestilentem morbum afflixisse Graecos ad Troiam exponit: sed quod, liro more illorum temporum , ad Deorum immortatum iram referebatur malum, ab his opem quaerebant per vatem, eiusque responso satisfaciebant. Subinde recurrent occasiones similia exempla annotandi, simulque recensendi quam varia auxilii impetrandi causa moliti h mines fuerint.
PHILOsTRAT vs in Heroicis p. m. i58. ed. Venet. is . de Palamede, expeditionis Troianae socio, refert, quod pestilentiam venturam praesenserit, eamque ab exercitu Graecorum feliciter auerterit, carnium esu plane prohibito , et militibus ad vegetabilium esum. et exercitia crebra, adductis, quae Diuitigoo by Coos
138쪽
III PER I D. I. SECT. II. CAP. III. quae nauibus impositi subire debebant, quoniam intellige-hat salubriores esse maris exhalationes quando aer in conti nenti corruptus et insectus est. Refert autem Philostratus Palamedem non solum professum esse , quod medicinae expers sit: verum eo etiam gloriatum fuisse, quod a Chirone artem medicam discere, quum is operam suam osserret, noluerit.
XVII. Alterum est, quod, poetis fingentibus, dii deaeque se praeliis aliquando intermiscuerint et vulnera reportauerint. De his prodit is o M E R v s, quod non sanguine rubro, sed albo, seu ichore, Vulnera manaverint: talem esse immortalium sanguinem. Huius persuasionis alio tempore' pluribus memini, simulque vestigia sanguinis alni apud orientales indicaui ex Philostrato, quo
nunc remittere sussiciat. . . Decimine L histor. anatom. edit. II. Adde ibi dictis cLE-ΜENTEM ALEX ANDRUNvΜ in protreptico past. 23. ubi plura exempla deorum dearumve vulnera passorum coaceruantur, et poetarum digne exsibilantur.
XVIII. Plura possent adferri huC pertinentia: sed tempus monet, ut tandem aliquando ad Aesculapii filios rede us, Troianae expeditionis illustres socios, huicque sermoni quicquid ad uniuersam familiam pertinet ceinceps subiungamus. X VIII. Machaon primogenitus, quique, Vt I
lebris, testatur, fratrem Podalirium educauit et artem edocuit maxima apud Graecos dignatione habebatur. . Quod Maxime rarum, gratia inter duos fratres magna semper floruit. In matrimonio habuit Anticleam, Dioclis, Messeniorum regis, filiam, ex qua generauit filios Nicomachum et Gorgasum: ex alia autem coniuge suscepit Sphyrum, Alexanorem et Polemocratem : de quibus singulis seorsim dicetur.
139쪽
XX. Una cum fratre interfuit bello Troiano , magnoque Graecis Vsui fuerunt, teste DIO DOR. SIC VL o. Nam quod industria singulari vulneratos in praeliis curarent, multum apud Graecos gloriar suis sibi meritis compararunt, adeo ut a conflictibus, aliisque publicis mune- ribus, propter eximiani medicinae, quam laetitabant, utilitatem, immunes prae ceteris essent.. libro IZ p . 273 XXI. Haec DIODOR Vs. Sed poetae, Ut HO ME Rus et Q. CALABER, nobis heroes hos Laepius sistunt in mediis conflictuum periculis cum fortissimis hostibus debe lantes, caedenteS , caesos. HYGINUS adeo Machaonem inter illos numerat, qui equum Troiae fatalem subingressi, urbis capiendae auctores ruerunt: quod falsum sit necesse est, si uvi NTus seu CoiNTvs verum scripsit, quod
nimirum in pugna ab Eurypylo Telephi filio, caecis
Libri n. v. 3 3. seqq. Conser quae PAusANi As habet pag. 7. collata pag. 278.
XXII. Quicquid sit de eo, vitaeque ipsius exitu,
hoc tamen ex HOMERI lectione cuiuis clarum fiet M chaonem non infimo inter Graecos loco fuisse habitum, quum saepe pastor populorum salutetur, quo titulo Ag memnon rex ab eodem honoratur. XXIII. Ossa Machaonis a Nestore seruata et in patriam relata sunt, deposita vero Gerenice , olim Melli niorum , deinde Laconicae oppido ; Vbi eius religione nobile templum visitur, a ΡΛVSANIA descriptum. Nam et ab ipso, inquit, Machaone mo= his hominum medelas mon frami putant. Sacram ei regiunculam Rhodon nuncupant: simulacrum ex are, caput corona cingitur.
140쪽
PERIOD. I. SECT. II. CAP. III. 3I X XIIII. Hunc Machaoni cultum instituit rex Mese seniorum Glaucus, qui idem imitatorem suae pietatis milium succes rem nactus est, a quo filiis Machaonis, Gorgaso et Nicomacho, templum Pheris fuit erectum.
XXU Gorgasus autem et Nicomachus dicuntur Pheris substitisse, et, Diocle auo mortuo, regnum adtinis. Iterum testis est PAusANIAs qui scribit: credum tur illi hac etiamnum aetate morbis Iabinantes , et aliqua captos corporis parte, sanarer eoque nomine, in eorum D
num, viaimassacrorum causa et donaria mittunt. . ' Vixit autem P AusANias saeculo Christiano II.
, XX VI. Praeter hos Machaoni fuere ex alia coniuge filii, quorum diserta mentio, tres. Horum SP Η Rus auo Aesculapio apud Argivos templum condidit. de quo P ΑvsΑNIΛs: ALEXANOR in Sicyoniam profectus in Titane itidem Aesculapio fanum fecit,in quo et lexanoris simulacrum fuisse idem testatur PAVsANIAs: temtius POLEMOCRATEs, et ipse templum consequutus in pago Argivorum Eua, quod, docente iterum PAusANIA, medelas morborum incolas doceret, quare illi honores accolae habebant.
XXVII. Atque haec iunt quae de Machaonis Poste, ritate referre nunc Visum fuit. Apparet illam in ciram iaconsedisse: quo pacto autem ab illis ulterius diducta Aesculapii religis fuerit, mox indicabimus. si prius de Podaliro exposuerimus.
XXVIII. PODALI RIus autem, quem iuniorem Machaone fuisse supra diximus , quum Ilio deleto redirent Graeci, tempestate Syron , quae in continenti Cariae urbs est, incolumis delatus ibidem consedit, teste
