Historia medicinae a rerum initio ad annum vrbis Romae 535 deducta studio Io. Henrici Schulzii ... Accedunt tabulae aeneae, chronologica, et indices copiosi

발행: 1728년

분량: 491페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

II 4 HISTORIAR MEDICINAE X X UIIII. Ulteriora fata eius discere debemus exsTEPHANO BYZANTINO. Commemorat hic bona Podalirii aduenae fortuna factum fuisse, ut regis Damoethi tfilia Syrna ex lapsu ab alto grauissime decumberet. Ad eam curandam adductum Podalirium ab hospite BD hastis. Pastore, qui naufragum susceperat. Quum vero Podalirius, laiffuine ex Vtroque brachio educto, illam sanitati reddidisset, ipsam Syrnam in matrimonium ipsi, dotis autem loco Chersonesum Cariae, datam filisse; in qua duas Vrbes, Uxori alteram cognominem, alte- iram pastori, condidit.

ae urbibus voce S 3rna.

XXX. Ab eo Aesculapii cultum in vicinam insu- .lam Co, et Gnidum, fuisse propagatum adseritur. Sed nescio an firmiori argumento , quam quod a locorum propinquitate sumi potest. Ceterum Podalirio ex Sy na nitum fuisse Hippolochum, a quo Hippocratis orIgo deducitur, genealogiae ipsius tantisper credamus oportet. XXXI. Uenae sectionis primum exemplum hic inuenimus. Sed quod solus STEPHANUS BYZANTINUS, utique non antiquissimus auctor, eius meminit, nec imdicauit vetustiores , ut iudicari de fide illorum posset , fuere qui dubitarent de antiquitate tanta remedii: aduerissus quos erudite disputat D. D. CLERI CVS. . NIL medici libri Lis XVIII. ivtegra. l

CAP. IIII

142쪽

De cuisu Aesculapio, Aniae AZiabu

que hasito. CONSPECTUS.

Reluis Aescalapio expoliticis ratim Habitu ma eodem orarias r XVILivbus instituta est. I. X, ID. Quod nee ipsa quadam gentes diss- Plerumque eomitatas apparet. lauerant. II. A VIIII. Graecorumque sapieatiores cognove- 'geasmulacra. XX. runt. III. de tetraphoro. XXI. Quam sit antiqua Aesculapii diuisi- de draconitus Aesculapio adiunctis. tas. III L XXII. XXIII. Ordo dicendorum. V. Brem Tr homo Templorum Aesculapio dicatorum no- XXI III.

adiici solentistitia. n. sisti eataloilus neutiquam pro pleno venditatur. VM. Sed praeter hae Grecta alundabat Ayclepuis AE Optiis. VIII. Baeritis nodoctus Aesculapii. XXV. Festa Aesculapii. τὼ ραδεδου XXVI.

de festorum solemnibus. XXVII. de sacerdotilus Aesculapii. AXUιαπιμ- Boeota ab Aesculapio alienti x. Quo am oscium fuerit. X XX. st potius Herculi adicti errat, et Trophoato. XL Graecorum alii patriis numinitas me- diea beneficia tribuebant. XII. Templis adivncti luci. XIII. Iisdem peealiares leges passim eram. XIII L isimvlaera Aesculapii , XV. Qui modo harbalus senex , modo puer , s litur, XVI. De iis, qui Aesculapii opem sagitabant. XXXI. In bationeque in templo eiu XXXII-XXXIII. Tabula votista iri templis su exsa. XXX κde sacrificus Aesculapio destinatis. XXXVI. A XXVII.

Conelusio evitis huius. Ipidorus e

empestiuum nunc videtur progredi ad exponendum de cultu olim Aesculapio , filiis, filiabus habito: quo sermone uniuersa superstitio, quae medicinam con- P a tamu

143쪽

taminabat , quantum instituti nostri ratio permittet, enarranda erit. Nimirum ut omnia gentium idola nihil sunt nisi figmenta, allegoricum aliquem sensum habentia ; interesse tamen vetustis populorum rectoribus vusum fuit, animos ipsorum superstitione aliqua vincire , ut spei metusque habenis iniectis ferociam melius domarent: in quo efficiendo fideles habuere socios, homines callidos, qui propositis inde emolumentis hanc pcrsuasionem hominibus diligenter instillarunt, eandemque fouerunt, et auXerunt: uc quoque cum Aesculapio Lactum videmus, qualem inter Graecos numquam fuisse proba-kile omnia reddunt,

II. Impetrauerunt tamen poetae et sacrificuli figmentis et calliditate sua, ut ab omnibus reciperetur, et cruditi. etiam quam ab Aegyptiis forte et Phoenicibus qui diu ante Graecos sanitatis aliquod tutelare numen coluerunt. Saltem notabile est: quod circa Aesculapium sibi a Phoenice quodam relatum consignauit PAVS

'i As. In hoc Aegiensi Asulapii templo inquit, a

fercat o mihi fuit cum Sidonio homine, qui et rerum omni um 'Humarum peritiores esse Phoenicas, quam G cias, comtendebat e . tum Uero et inter x os Aesiulapii patrem Apintinem celebram . matrem vero ei mortalem fulsenegabat. Aesculapium enim aerem ese . ex quo bona valetudo; b, tam homini quam cunais abis animantibus , exi

seret. ApoVinem, qui sol ipse es rure patrem Aesculmpe uberi: quod an uerrasias vicissitudines cur D conis

ciens suo P aer salubritatem impertio.

III. Atque haec, credo equidem, ipsorum Gaecorum, quisquis ex ipsis paullo prudentior vulgo erat, sententia fuit: sed confidenter cli ui et in vulgus efferre periculosum fuit; donec primo philosophia Socratis temporibus efforescente, paulatim resipiscere plures coepe-

- - runt,

144쪽

PERIOD. I. SECT. II. CAP. IIII. Ir runt, deinde vero Christianae religionis praeconio absum ditates illae omnino denudarentur tot martyrum παρρησί Vnde in antecessiim notamus paganae superstitioni in medicina primum derosasse philosophiae exortum ; ex quo tempore sui iuris fieri et a templis abstrahi coepit: plenum exitum attulisse Christianam religionem. Sed,age paucis videamus quantis superstitionivus medicorum emolumenta olim circumsepta fuerint. IIII. . Aesculapio diuinitatem semper fuisse P A v s , Ni As quidem contendit, admodum debili argumento et historiae ipsi repugnante e sed CLEMENS ALE-x ANDRINVS ex atatiquis auctoribus probat Aesculapium, ut et Herculem, inter Deos relatos esse annis ante Troiae expugnationem circiter LIII.

U. Vt autem ordine in tanta dicendorum multu tudine procedamus, dicemus I. de templis, II. de Aesculapii simulacris et iis, quae simulacris adiungi solebant:

Ill. de *mbolis s signis Dei: IV. de festis in honorem eius institutis: U. de acerdotibus; UI. de incubatione rvII. de sacrificiis; UIII. de donariis, tabulis votivis, et aqua alia huc pertinere Videbuntur.

Commendanda hie dissertatio D. D. Io. ALB. SEBI 2II de Aescηlapio r669. Argentorati edita.

VI. Templorum Aesculapii, aut in eius honorem filiis nepotibusque constructorum,magnus in Graecia et

Graecorum coloniis fuit numerus: quan et extra Graec, am apud diuersas gentes aliqua memorantur:veroque simi.

le est nullam magnam urbem facile fuisse, quae non unum alterumue habuerit: sed quod pleraque monumenta intemciderunt, dabo tantum indicem alphabeticum, ex ΡΑ -sANIA potissimi , eorum quorum notitia mihi adhuc obtigit: additis auctoribus unde eam ipsemet hausi, et apud quos, si quis scire plura auet, relegere licebit. . . . P a NOT,

145쪽

NOTITIA ASCLEPI EORUM.

ABIANUM. Abia oppidum Messeniae ad mare. Herculis quidem et Aesculapii in ea urbe templa sunt valde illustria PausABO NOTICHITARUM. Hoc recentioris est aeui, post Christum natum integro saeculo demum apud Cilices Conditum,de quo ex Luciani Pseudomanti et Philosrato

suo tempore exponemus.

AE G E E N s E. Oppido Ciliciae nomen debet . post Chri- stum natum maxime floruit, Apollonio Tyanaeo ibi' aliquamdiu fabulam ludente, de quo Saec.II. erit agendum. Durauit usque ad Constantini M. tempora, c ius iussu funditus euersum fuit, teste Evs EB Io de vita GUantini M. cap. L ULAEGI EN s E in Arcadia. Pausan. p. s82. ibidem Σω rate is ιιρον, templum Salutis, teste eodem p. 38 AE GIR E N S E. Pausan. p. S92. AGRI GENTINvM in Sicilia. Obiter mentionem eius imiicit poLYBIus libr. I. ρag. ID ALIPHERAEv M. Aliphera urbs Arcadiae haud sane m gna : aedes ibi sacrae Aesculapii et Mineruae, quam,quod apud se natam et educatam praedicant, praecipuis dignantur honoribus. Paus p. 632. AMYCLAEv M. Hercules dedicauit Aesculapio Cotyleo ipsique hoc cognomen dedit a Vulnere lanatus, quoa in pugna priore contra Hippocoontem eiusque liberos ες την πιτύλην, in coxendice seu acetabulo, acceperat. Pausan. p. 238. A R Giv v M. Hoc nobilissimum sua aetate simulacrum dei sedens, ex albo marmore, habuisse, assidente Hygea:

146쪽

PERIOD. I. sECT. II. CAP. IIII. Ad Asopv M. Supra oppidum hoc stadia plus minus. XII. Aesculapii fanum est. Deum ipsum quasi Poplicolam, vocant , id est humanum, ωπον. Pausan. pag. 267. Quod vero subiicit Pausanias de ossibus in gymnasio horsorifice asseruatis, nescio quo referre debeam , et an forte Aesculapii intelligi velit. Dicit autem: sunt i a quidem insigni magnitudine, hominis tamen fuerunt. Non procul hinc abismit, quod mox sequetur ad Baratarum notandum. ATHENIENfE. Commemorat Scholioses Aristophanis ad Piatum v. 62I. Pausanias p. 49. Aesculapii templum , quum ob plurima eius et fluom mmmulacra; tum orati Iuras, quods citetur digni um.. Recenset deinde aliqua templi donaria, de quibus ipse

. consulatur. Thermarum, quae in templo fuerunt,meminit x ENOPHON defact. et dict, Socr. libr. IV. ' - p nem , nec obscure innuit illam aquam usibus inter- nis fuisse adhibitam. Av L O NIV M, paucis Verbis commemorat Pausan.p. 3 73. BALANAGRIVM, apud Cyrenaeos. Pausan. p. ITa. quin

et , inquit, qui colitur Baianagris apud Cyrenaeos A sculapius, medici cognomento , ex Epidauro sumtus es.

BOEATAR v M. Boeae, Vrbs Laconica, nomen dederunt.

Videatur Pausan.p. 268. Is septem stadiis ab hac urbe Serapidis et Isidis templorum rudera ostendit et asdit: et mire rudera faciis conspici potes Aesculapii et 'gea templum d quod intelligo de propinquo alio templo iniuria temporum diruto. Inter nanc urbem et Asopum idem pausan. l. c. aliud denotat: In his

item nibus es Aesculapii fanum quod ab A po di at

sadia L. Regiunculam eam , in qua fanum es, hypera

Ierion vocant.

BRAsIATARvM in Laconica urbs Brasae, ubi Liberum patrem educatum ferunt, templi meminit Pausan.

147쪽

CALvNTIUM. Uicus fuit Arcadiae, cui Calunti nomen, quem, Pausan. notante, Aesculapii etiam fa-- num appellant, quod in via erectum Dei huius tem-- Plum ruerat. CARTHAGINIS. commemorat LIVIVS XXXXI. cap. 22. CARTHAGINIs NovAE in Hispania. Obiter annotatur a Pol)bio histor libr. X p. m. s84. edit. Cas. fol.

CAvs IvM. Idem quod praecedens Caluntium. Stephanus enim Byzantimu urbem hanc scribit , testa- turque, citato Pausania, quod ibi cultus sit Ἀσκλικιω

CORONEVM. Pausan. p. 36s. Ibidem fuit Apollinis anti, quissimum templum medicum, o Θεος - Ibid. Templum etiam Dianae ibidem fuit. CovM. In Hippocratis patria, insula Co, undiquaque coleberrimum et alio loco iterum commemorandum. c NIDIvM. Itidem alio tempore saepius attingendum. 'CYLLENIVM. Pausan. p. 3I9. DEMAENETl in Elide. Huius templi ruinas vidit Pam, sanias , situmque ad Alpheum fluuium describit. Co-- gnomen Deo Demaenetus, a conditore. . ECBATANEv M. Scribit Arrianus de expedit. Alex. Lib.

VII. Scripserunt alii, quod Alexander Hephaestionis' mortem aegre ferens, in Ecbatanis adem Ae lapis' secram is reti iusserit. Qualis autem illa aedes fue-

rit, an Graeci an indigenarum instituti, id vero nescio. EPIDAVRIVM. Summa religione cultum et celeberri- mum hoc fuit templum. Amplissime describitur a Pisi Ian. Corinthiac. eapo XXVI. et XXVII. Extra urbem fuit: sed tota regio Aesculapio sacra, quoniam ibi in tu,' cem editum acerrime contendebant. Sacer lucus adiectus undique montibus cingebatur,' intra Digitigod by Corale

148쪽

PERIOD. I. ARCT. II. CAP. IIII.

intra cuius ambitum mori quemquam aut nasci religio est: eodem scilicet ritu, qui et in Delo insula seruatur. Iam vero quicquid ciuis peregrinusue immolarit, id totum intra eundem ambitum consumitur: quem ritum etiam Titanae seruari testatur Pausanias p. 172. Hoc templum quasi matrem plurimorum alibi excitatorum, ut Atheniensis, Pergament, Baianagraei, Le-henaei, idem auctor perhibet: quin Epidauro Romam aduectum esse Aesculapium suo loco dicemus. - Dixi extra urbem hoc tam celebre fuisse templum: intra ipsam aliud fuisse, in quo ipsius Aesculapii et uxoris Epiones signa conspiciebantur, idem Pausanias p. IT . clare dicit. EPIDAURI LIMERAE. Alia Epidaurus , cognomento fuit in Laconica, templo Aesculapii etiam cele- hris , cuius & urbis & templi condendi occasionem narrat Pausan. Lacon. p. am. Obscurior est locus, videturque Sylburgio in notis, duplex templum ibi fuisse: saltem seorsim area inter oleas posita , seorsim templum , recensentur.

EvANUM. Pagus Eua templum Polemocratis habuit, Machaonis filii, de quo supra , ubi Pausaniam citau

mus auctorem. GERENi v M. In eo Machaonis monumentum, & eiusdem religione nobile fanum ; de quo iam supra. adde Strabonem pag. 36o. M. Met femo ORTYNIv M. Sub nomine Gortynii Aesculapii statua quaedam marmorea in porticu templi Titanei, de quo infra, conspiciebatur. An forte a Gortyna Arcadiae aut Cretae huc allatat aut in honorem ibi culti posita In ipsa urbe Gortyna fanum demonstrat Pausani, - pag. 39O. ωα pag. 638. Colebarur ibi Aesculapius co

149쪽

I 22 HISTORIAE MEDICINAE

GYTHEAT ARVM. Gythiori vel Gytheon, oppidum est Laconicum: meminit templi 263. Η Y Ρ s IV M. Habuit hoc vicus Spartanorum, Hypsos dictus. Vide 273. LACEDAEMONI v M. Apud hos tria fuerunt. Primum

cognomento Enagladon , sic dictum, quia fuit in illa

urbis parte, Vbi monumenta regum ex familia Agiadeafuerunt. Pro quo male apud Pausaniam p. 24O. editur Enapadon. Error inde natus est, quod Graecus codex scriptum exhibuit ἐν Aria ΔΩN , ubi duae litterae r Icoaluerunt in Π. Similis error apud Plutarchum in hac voce commissiis est. Alterum Vocabatur Aesculapii Agnitae, quod simulacrum dei ex agno, seu Vitice, . confectum fuerat, docente Pausania pag. 242. Ne . vero miremur e vitice factum simulacrum , conside- . randa est antiquitas viticis Samiae a Pausania Arg. 643. indicata, quippe Dodonaea quercu maior. Tertium, quod nobilissimum Paus p. 246. vocat, fuit cognomento dictum ad Booneta. LAs Iu M. Ad Urbem Laconicam Las, in montis Ilii ve lice, fuit. Pausim. p. 2 3. LEBENAEUM. In Lebena urbe Cretae, factum ad similitudinem templi Balanagraei Cyrenaicorum. Pau . IPa. LEUCTRICVM. In urbe Leuctra prae ceteris diis Aest ia- pium fuisse cultum, auctor est A 277. MEGALOPOLITANUM. Duo Vel tria in urbe hac fuerunt. Horum unum cum sacro luco fuit, ubi Aesculapius & Hygea colebantur : alterum erat Aesculapii pueri. videatur Pausan. pag. 66. 667. MEGARENfE. Aesculapii GHygeae signa a celebri artifice elaborata, sine tamen diserta mentione templi, Pausanias commemorat pag. 97. MEssENIVM. In hoc plurima quae spectarentur dignissima signa fuit se , seorsim Aeschilapii & eius liberorum simulacra deinde Musarum & Herculis, aliorumque, testis est Pausan. Messen.p. 358. MILESIUM.

150쪽

MILEsIUM. Statuam dei, sacrificia&sacerdotem Niciam medicum, breui epigrammate, quod ordine septimum est, indicat Theocritis. MYsAEvM. CyΤos vocabatur, Vbi morborum peti medelas testis est Pausanias Achaic. pag. s 96. NAvPACTIvM in Phocide. Hoc a quo conditum sit, narrat Pausanias Phoc. p. 898. . Nico MEDIENfE. Aliud agendo adducit Pausanias p. 2I I. scilicet probaturus heroum arma olim ex aere fuisse, indicat Achillis celebrem hastam asseruari Phaselide in

Mineruae templo: Memnonis autem ensem totum ex

aere, Nicomessiae in Aesculapii fano. OROPIUM AMPHIARAI. Oropsi inter Atticam &Boeotiam medii, modo ad hanc , modo ad illam gentem pertinebant. Curiosum fuit sane lcmplum. Ara Una quinquepartita ad multos sane deos pertinebat: ex his suarta Veneri, Panaceae, Iasoni, Hygeae, Mineruaeque

Uaeoniae erat conseCrata. ' a Notandum Amphiaraum ob somniorum dextram interpretavitionem olim notissimum, deinde inter deos relatum, pluribus locis fuisse cultum, ut per somnum, quo facto opus sit, declararet. Consulendi causa qui accedebant, lustrabantur omnes, deinde sacra deo faciebant, arietem ipsi immolando, cuius subiastrata pelle dormientes noctuma visa exspectabant. ini morisbo oraculi monitu leuati erant, signatum aurum argentiamurimore maiorum, in sontem Amphiarai, templo proximum dc huic uni usui conseciatum, abiiciebant. Pausan. Attic. p. 83. 84.

PATRENfE. Pausn.8. 37s.s78. Ibidem fons, Vnde tanquam ab oraculo infallibili morborum euentus signiticari putabant. PELLANAEUM. Paucis Verbis refertur a Pausan. Lacon.

pag. 263.

PERGAMEN v M. In Asia florefitissimum diu fuit. Memorant plures. Aesculapio ibidem Culto cognomen Διοσ

SEARCH

MENU NAVIGATION