Historia medicinae a rerum initio ad annum vrbis Romae 535 deducta studio Io. Henrici Schulzii ... Accedunt tabulae aeneae, chronologica, et indices copiosi

발행: 1728년

분량: 491페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

ΗIsTORIAE MEDICINAE

mensuram , qua nec ad repletionem immodicam nec ade ietatem faceret, in more habebot. Breuiter , tam moderata victus ratio praesicripta fuit, ut non legislator, sed medicorum optimus, ad sanam valetudinem omnia referens , eam isseituisse quideatur. Mirum sane atque im olens, quotidiani potesatem cibi non integram esse regi.

cetera.

Lib. I. p. 64. PLUTARCHVs de Ude et Osride ex unc A-YAEo adfert, regibus ante Pammetichum ne quidem licuisse vino utit ab illo autem tempore ad certam mensuram bibere concessum fuisse, ubi notabilis est adiect a ratio, quoniam reata smul e sent sacerdotes. Ex eodem Plutarcho discimus sacerdotes abstinuisse a salis usu, ob varias quidem rationes, sed p tissimum quod sal, appetitum exacuendo , ad copiosiorem cibum et potum inuitat.

XXXII. Ad hanc frugalitatem statim ab infantia sua adsuescebant Aegyptii: de quo iterum DIODOR. sic vLus ' : Pueros absque sumtu , frugalitate prorsus incredibili, educant. Nam coctilia quaedam, ex Diti paratuque facili materia confecta, papiri etiam me Lassus

.cinere tyas, radicesque ac caules palobes, nunc crudos nunc elixos et assos, apponunt. Sine calceamentu et nudi plerique educantur , ob commoaeam Io rum temperiem.

Impensarum summa, quas in puer faciunt parentes, ets-que ad virilem aetatem , non vltra viginti drachmas sis extendit. Atque haec de diaeta sussiciant, quoad victum.

Lib. I. p. 73

X X XIII. Quod ad exercitationes corporis pertimet , a Graecis eo maxime diuersi erant, quod, testante iterum DI ODORO, palaestram et musicam apud eos discere moris non erat. Nam e quotidianis palastra emercitiis non sanitatem, sed exigui temporis robum et omnino periculosium iunioribus, comparari exis ant. An vero nec iuuenilem aut virilem aetatem adepti exercebantur

62쪽

PERIOD. I. SECT. I. CAP. III.

3stur 3 Cerre Hermes Aegyptius palaestrae inuentor celebratur : in forte tribui hoc Hermeti Phoenicio potius debebat, quae natio in ludos effusissima fuit 3 An artem minuS, quam Graeci, curiose tractauerunt Aegyptii l

XXXIIII. In vivendi genere Aegyptiorum illud

quoque admirabile est,quod munditiei maximum studium impenderunt, praeeuntibus maXime sacerdotibus exemplo, qui, teste HERODOTO, corpus totum tertio quoque die radendum curabant, nec ulla, nisi linea veste , recens lota , induti diis rem sacram peragebant, ne quis pediculus aut aliae sordcs nascerentur. Rasuram autem omnibus in uniuersum Aegyptiis fuisse usitatam, Corpusque Vel plane non , Vel leuiter tantum tectum

habere consueuisse eos, discas ex eodem auctore. In Evterpe p. m. s 3. coss. nalia p. 8s.

XXXV. Lini etiam optimi prouentu olim celeberrima Aegyptus fuit: unde byssinae telae non minima Pars commcrciorum in hac regione fuerunt: quod quiciem pluribus comprobat SPENCERVs. Seorsim autem Isidis sacerdotes lino indutos fuisse , ex multis poetarum locis, ubi linigeri vocantur, probari posset, H Opus Videretur. Neoue solum in templo , Verum etiam extra illud, eodem nabitu lineo usos esse sacerdotes, colligere

licet ex loco D. HIERONYMI a Spencero allato. . De letibus Ebreorum ritualibus III. cap. V pag. s 3. seqq. testimonium D. Hieronymi pag. I9. legitur.

XXXVI. Comam non alebant, nisi vel peregrinantes, vel voto quodam diis obstricti: quem morem adhuc obtinuisse aevo Ptolemaeorum , docere potest

carmen CALLIMACHI in comam Beronices, quod ex interpretatione CATULLI superest: vel potius carminis scribenci occasio. Tantum igitur abest ut Aegyptii luctus E a causa

63쪽

HISTORIAE MEDICINAE

causa corpus raserint, comamque totonderint, Vt potius cura grauiori luctuque detenti comam crinesque alu

rint. Cons. DIODOR. SIC. p. I 6. costat. p. 7

XXX VII. Non satis certo dicere ausim an Aegyptiis quoque circumcisio in Vm fuerit: sunt certe qui anfirmant : minus autem id determinabo, an aliquem san, talis scopum in hoc ritu suscipiendo habuerint. Fuere sane qui et hoc adsererent. XXXVIII. pLvTARCHus '' quum de religione, aut potius superstitione , Aegyptiorum satis laboret ab ineptiarum specie excusanda , omnino declarat, nihil

antiquius Aegyptiis fuisse sanitatis illibatae studio , adeo

ut in sacrificiis, lustrationiblis et diaeta uniuersa, non inferior sanctitate sanitatis cura eluceat. Hanc adsertio- .nem suam comprobat more illo , quo sacerdotes , in solis honorem , ter solebant quouis die scissitus in templo facere, mane quidem resina , meridie myrrha, Ve-lperi vero trochiscis cyphy dictis. Nec male de utilitate huius instituti philosopnatur auctor, quem adeundum

suademuS.' Libelli de Ipide et Osiride eκtremo. Iuvabit autem vel ideo Iibellom percurrere, quoniam non inerudite occupatur in

emendo physico sensu totius illus persuasionis de Iside, Osi ride, Horo, Hermete: de quibus simul adsert quicquid apud auctores diu iam deperditos de illorum historia inuenit,simulque multis supra d.ctis lucem assundat.

XXXVIIII. Diuus etiam HIER ONYMus ex CHAEREMONE Stoico, de Vita antiquorum Aegypti sacerdotum refert: quod omnibus mundi negotiis curisque poWpossis , semper in templo fuerint , et rerum naturas causataque,ac rationessiderum, contemplati sint e numquam mulieribus se miscuerint, numquam cognatos , et propinquos, ne liberos quidem, viderint, ex eo tempore , quo

coepissent

64쪽

37 PERIOD. I. 'RCT. I. CAP. III coepissent diuini cultui deseruire, carnibus , et etino sese per ab inuerint, propter tenuitatem sensin et vertiginem capitis, quam ex prauo cibo patiebantur, et maxime propter appetitus libidinis, qui ex his cibis et ex hac potione nascuntur. Pane raro etesicebantur, ne onerarent omachum I et si quando comedebant, tusum pariter hy opum sumebant in cibo, Qt e sam grauiorem Egius calore decoquerent. Oleum tantum in oleribus nouerant, verum et sium parum, propter nauseam et aseritatem gustas I niendam. Gid loquar , inquit, aevolatilibus, quum ouum quoque pro carnibus vitaverint et lace quorum ait rum carnes liquidas , aureum sanguinem esse dicebant, colore mutato. Cubile eis de foliis palmarum , quas halas vocant , contextum erat. Scabritam acclive, et ex una serte obliquum, in terra pro puluitao capiti supponebam, bidui triauique inediam si inentes. Humores corporis , qui nasiuntur ex otio et ex mansone unius loci, nimiamictus castigatione siccabant. Quae quidem narratio si perius allatis ex Herodoto et Diodoro Siculo in aliquibita non satis congrua, lactoris iudicio permittitur.

XXXX. Prognosin Aegyptiorum, astrologia subnixam, satis certam fuisse GALE Nus' praedicat,ipseque praecepta illorum, Iunae obseruationem praecipue incuticantia, proponit. Quod Vero euentus morbi ex urina perspicere curauerint, aut Omnino Vrinae, tamquam signo, attenderint, facile aesiquis ex IOANNE LANGio

obiter inspecto colligat: sed si adducta GALE Ni loca inspiciat, de urina quidem nihil inueniet, sermonemque plane non esse de antiquissimis medicis Aegyptiis , sed de recentioribus Alexandrinis latros histis, domi r fidibiis et tamquam oracula pandentibus, intelliget.

De aiebas decretor. L. III. cap. VI. Epist. medic. I. ep. XI. Verba haec fiant et folias urina didicis

65쪽

ΗIsTORIAE MEDICINARDeerdos Apollinis ex tripode, aut amis fatidica ex ei stallo, non viso agro, bd tantum D secto totis vitro , - nmetri non erubes isti Prouocat Lanaias aci Galeni comm. in II. de nat. hom. vltim. eiusdemque commentarii in VI. Epidem. g. r. sed nihil ibi, ad vindicandas vetustissimis Aegyptiis lolii artes ullo modo pertinens . inuenio. Nec vero mihi simile videtur Aegyptiorum sacerdotes, munditiei studio tantopere celebres, excrementaque adeo auersatos , ut laneas vestes , quoniam i nam excrementis accensebant, repudiarent, lotio attendere fuisse ausos, aut non existimasse dignitatem hoc suam valde atterere, si cuiuia lotium osserenti operam darent.

XXXXI. De praxi Aegyptiorum, praeter generale illud encomtum, quod magna laude olim celeurata per omnem Orbem eorum dexteritas fuerit ; quodque, Iso CRATE teste , periculosis medicamentis non etsi sint, sed eiusmodi, qua cum aeque tuto sumi possint mi cnbi quotidiani, tantas utilitates habeant, ut nemo neget eos et saluberrimis esse corporibus et diutissime viuere s parum in specie adferre licet.' In Laadatione Bustria.

X X XXII. Multae passim medicinae, tam simplices

quam compositae, ab HIPPOCRATE, GALENO, PLINIO , AETIO , aliisque Veteribus auctoribus, nominibus

suis laudantur et ad Aegyptios referuntur: quorum bonam partem quasi compendio prononit doctissimus Viro LAUS BORRICHIVS, ad quem breuitatis nunc studio cupidum lectorem remitto.

In Hermetis Aer ptiorumque sopientia vindicata cap. IV. H.

XXXXIII. Uenae sectionem Ae ptios primum vocasse in usum , ab hippopotamo edoctos, PLINIus auctor est, hisce verbis: Hippopotamus in quadam m dendi parte etiam magister ex tit. Assidua namque satietate obesus exit in litus , recentes harundinum caesuras oeculatus. Atque ubi acutissimam videt sirpem, imprimens corpus venam quandam in crure vulnerat, atque Diqiligori bu GOO V .

66쪽

PERIOD. I. SECT. I. CAP. III.

ita profluuio singuinis morbidum alias corpus exoneras et plagam limo rursu obducit. Quae quidem Verba non obscure videntur significare quod non solum praeseruatiue, Verum etiam ad curationem morborum,noc remedio uti, animalis huius exemplo, didicerint. X X X XIIII. Magna laude celebratur apud H o M D

. sICvLus exponit, hoc est irae et tristitiae remedium, cui poeta tantas vires tribuit, ut quisquis illud vino permixtum hiberit, toto illo die tristitiam non sit sensurus, si vel eater aut mater ipsius moriatur, aut si quis coram oculis ipsius fratrem aut carissimum amicum iugularet. Canit autem poeta Helenam hoC nepenthes in Aegrapto accepisse a Polydamna onis uxore. Illustrat hunc poetae locum D I o D o R V s, et fidem facit suo adhuc aeuoessicaci hoc remedio mulieres Thebis Aegyptiis, quae et Diospolis nomen gesserunt, vias fuisse, famamque fuisse, apud solos Diospolitanos inueniri.

X X X X U. Quum multi auctores non consona inter se attulerint, Vt eXponerent quale remedium illud fiterit ; quorum sententias adferre institutum meum non patitur: vero simillima Videntur quae placuerunt o LAO BORRICHIO,' Cui nos ad Opium et daturam, ambas Aegypti plantas, deducit. Quod quidem eo facilius fidem inuenire debet, cum et hodie orientales scri plores consentiant GALENO,' ' Optimum optum es Thebaicum docenti, nobisque indicent Thebanae Aegyptiae regionis oppidum Abutige , prouentu eius praecipue celebratum.. Hermet. AM p. LV. Nisae p. I 28. Auctores de nepenthe Η merico commentatos indicat D. D. FABRICIus biblioth. Graci Lib. II. c. n. p. 349. ' De antidos. L. II.

67쪽

HISTORIAE MEDICINAE

XX XX VI. Ceterum in medicina Aegyptiorum multa fuisse magica et superstitiosa, iam supra indicauiamus: nunc aduimus doctissimum BoRRICHIVM non pauca, sine issicienti ratione infamata , facili opera ab , hac accusatione liberare , quem videndum commem

damus.. Iumet. Vadita pag. I 67.

X X X XUII. Frequentissime solebant ad templum 'Isidis et Serapidis confugere, ibique morborum remedia, dum templis incubabant, per somnos reuelanda eXspectare. Quae res quum ad Graecos quoque deducta fuerit , ex quorum scriptis de hoc ritu clarius licebit exponere. : Vbi ad hos peruenerimus copiosius de ea agere licebit. XXXXVIII. Idemque factitatum fuisse in Vulcani templo circa Memphim, auctor est sTRABO: quod ex iis, quae supra dixi, facile intelligetur. Commemoratur etiam templum Aesculapii in crocodilorum i littore.

XXXXVIIII. Quem cultum Isidi, Serapidi seu Osiridi, et Aesculapio Aegyptii habuerint, non adeo

exploratum est. Multa apud DIODORUM si CVLVM leguntur de tauris duobus, quorum alter , alter Mnevis vocabatur. Ille Memphi, hic Helipoli alebatur, diuinosque honores habebat. Apis autem , quem sub bouis cognominis persona honorabant, ipsum esse Omridem graues auctores perhibent. Quanta superstitione hunc coluerint, apud citatum Diodorum legatur. C terum plura de his cupientem remitto ad D. D. CLERI-cvM, qui imagines Isidis Osiridisque exhibet. Ibidem quoque de Anubi legitur , quod nomen Mercurium c Hermetem designare vero mihi simile hinc reddi-

68쪽

PERIOD. I. s Ec T. I. CAP. IIII. redditur, quia caduceum serpentibus circumdatum manu gerit.. Bibl. histor. I. pop. 74. seqq. Histor. medic. lio. I. eap. 6. Ceterum durauit hie eultus in Aegypto usque ad Saec. Christianum IIII. ubi de eius abolitione aliqua dicam. Sed non solum in Aegypto mansit haec impietas, verum etiam per Graeciam et Italiam propagata est rumn ad ipses Indos eam esse deductam, ibique. hodie superesse, recentiorum auctorum pluribus testimoniis iacile conis probari posset.

L. Plista de medicina Aegyptiorum practica cupientem ablegamus ad doctissimi P Ros PERI A LP IN I opus de medicina Aeg=ptiorum. Quum vero is describat quae per plures annos in Aegypto commoratus ipse vidit: Dincque occasione arrepta antiquum morem ostendat:. Cauendum est ne omnia pro merce et antiquissimae Aegyptiorum medicinae speciminibus habeamus : facile enim probari potest multa recentioris esse aeui a Graecis demum et Arabibus introducta , quae, inde ab horum temporibus ad aeuum Prosperi Alpini, durauerunt et forte adhuc hodie durant.

CAP. IIII. De poni ra et Humia Aerapti

mn, ut et medicina vulgi seu exoterica e nec non de recentioribus quibusdam medicinae

raptiae auditoribus. CONSPECTUS.

nmma dieredorum Me eapite. I. Pix cedria quid fuerit. VI. Possinctores quinam fuerint. II. anu De nitro Ag ptio. VII. . maiia etiam comtiebantur. not. De pollinia. Persaram oliter. Proculus collitura. III -- L. VIII.

69쪽

Alehemia struentor Hemes eelebratur. VIIII. Precipum arPumentum pro alibe-mia Aer pilorum. X. Quod non est satis eertum aut necessarium. XI.

Reges Aet pii magna opera , me alcbemia ope, potuio perficere. XIL XIII. Aurifodine Agaptiorem. XIIII. Borrichii obiectiones diluuntur. XVAlehemie ab Aeryptiis progressus ad

Abrahamus patriarcha,an Aeg3ptios medicinam docuerit. XVIII. cur id aliqui perhibuerint. XUIIII. Iosepho idem a quibusdam tribuit.

De seruis Iosephi medicis. XXI. De Iachene,medico demptio. XXII. De Neche o. XXIII.

Ante quam Aegyetios antiquos mittamus, curatius

agere decet de ipsorum pollinctura f. balsamatione , de eorundemque alchemia: deinde dispiciemus de medicina, quae apud ipsos fuisse videtur, exoterica seu vulgi: tandem paucula dicemus de quibusdam recentioribus, qui ab aliquibus medicinae Aegyptiae auctores perhibentur. - II. Pollincturam a certo hominum genere, quod ad sacerdotum collegium pertinebat, peractam fuisse, iam supra attigimus. Ex his praecipui erant et quasi directores totius negotii, scribae dicti, qui et sum tuum impendendorum consignationem defuncti propinquis exhibebant, et, Vbi de mercede conuenerat, locum incisionis designabant. Hoc facto is, qui dicebatur paratchista seu incisor, abdominiS, quantum opus erat, i pide Aethiopico incidebat ; quo facto ipsi celeriter aufugiendum erat: cuius rei rationem reddit D I o D O R.

SICULUS.

. Biblioth. lib. I. p. 8a. Ex auctore hoc pae. 74. intelligas pollincturam non solum humanis cadaueribus ruisse destinatam et adhibitam, verum etiam animalibus sacris. Si quod , inquit,

70쪽

PERIOD. I. SECT. I. CAP. IIII.

quit, illorum interiit, sindone inuolutum , cum eiulatupectora tunis dentes,ad salituram deferunt. Tum oleo cedrino, et altis, quae et fragrantiam, et diutinam cadaueris integritatem prestant, collinditum , is sacris cr3ptis sepeliant.

III. Quando corpus incisum erat, illi porro , ad

quos hoc pertinebat, ad secti cadaueris curationem accedebant. Untisper hiatum manu ad praecordia immersa, quicquid intestinorum est, praeter cor et renes, eX- trahebat. Alius aluum, cum Visceribus singulis, repurgatam , Vino palmeo , aromaticisque odoribus perluit. II H. Lotum deinde cadauer per plures triginta dies HERODOTvs Lxx. dicit) maceranant nitro A gyptio : deinde cedria pice, aliisque , delibutum reddebant. Dehinc myrrha ac cinnamomo , aliisque , non longiori tantum conseruationi,sed etiam Dagrantiae aptis, conditum propinquis reddebant : ubi singula corporis membra tantam habuisse ferunt integritalcm , Ut etiam palpebrarum et superciliorum pili, adeoque tota corporis species, inuariata persistat, et formae pristhiae essi-gies agnoscatur. U. HERODOTVS addit, postquam maceratio sunficienter peracta fuit,inuolui corpus fasciis lyniei hystini, intermixto multo gummi, quo Aegyptii glutinis loco utuntur. Idem testatur in sumptuosissima conditura .

in quam, DIODOR. SIC VLo notante, talentum argenti insumebatur, aluum tantum incidi, et cerebrum , foramine per nares facto , ferro adunco extrahi. Mediocris, quae xx. minis redimebatur, ne quidem admittebat alui incisionem. Vilissima perexiguos sumtus requirebat, et, procul omni dubio , quanto fieri potuit maximo compendio instituebatur. HERODOTus de his etiam sequioribus modis agit, sed, ut verum fatear, non satis ipsum Capio.

SEARCH

MENU NAVIGATION