장음표시 사용
81쪽
merum non accurate cX Cleycro transscripsit: huncque deinceps alii sequuti sunt.. de novis inventis cap. o. p. 3I2.
VIIII. Pathologiam quandam flamosam habent,
ad rationem reddendam affectuum dolorificorum spas- modicorum : cui theoriar innititur acupunctura et mo-xae inustio Sinensibus et Iaponensibus ex aequo familiaris : quamuis in modo administrandi aliquantulum a se inuicem abeunt. X. Ceterum sanae theoriae , quantumcunque antiquam illam ferunt, parum habent, merosque empiricos , cana tamen eXperientia sua ipsis nostris saepe admirabiles , suspicere et laudare aequum est. EX quo praxeos seu experientiae excellentiam et praestantiam non immerito inCulcat nobilissimus ROBERT Vs BOYLE. Exercitationum de philosoph. experimentalis utilitate pag. 283.
XI. . De medicina harum gentium plura suppeditant medici duo celeberrimi, et in orientali India per multos
annos commorati, ANDREAS CLEYERus' et vuI HELMUS RHYNE.' In thecimine medicin. Sinicae Francos. I 182. edit . qtu tractatui de arthritide subiuneta duplici mantissa. Ceterum hie illi plurima suppeditasse videtur. Ita enim ipse dig. de arthritide p. I73. not.c: de quo, pulsuum rythmo ) pleniorem et commentariis locupletatum trastatum, quem Dom. ANDREAsCLEvΕRus M. L. contra stipulationis stdem in patriam me insidiomst, ni publica et priuata nessotia id impediant, edere constitui. Sed de hoe eontracta et meo la re ac sumtu siluisse , quam pauca
dixisse, praestiterit. XII. Malabarica medicina, quam Bramines, qui
veteribus Brachmanes Vocabantur, exercent et possis dent, non minus antiquos natales. quam Aegyptia, iactat. Eius notitiam debemus viro admodum reuerendo Dom. M. I ΟΛNNI ER NESTO GRvNDLERO . Missio.
82쪽
PERIOD. I. SECT. I. CAP. V.Is Missionario et Praeposito Danico, nunc beate defuncto, cui US, Vtpote collegae quondam in Paedagogio Regio Halensi, et amici coniunctissimi, memoriam Vsque exosculabor. Hic Hala circa annum CID IDCCVIII. abiens a pluribus rogabatur, ut de medicina Malabarica, quantum rescire posset, consignaret et ad nos perscriberet: quod facere ipsum, utpote medicinae non ignarum, posse omnes confidebant. Hic in Indiam incolumis delatus , amicorum desiderii suique promissi memor, quum linguae addiscendae causa libros legere deberet, legendos medicos sumsit, et cum medicinae peritis Braminis diligenter versatus est. Inde enatum est opusculum elegans , ' quod in Europam misit, cuique titulum fecit: medicus Malabarisus.. Germanico idiomate scrinium est. Recensionem eius pleniorem dedi Bupliotheca oleruation. et recet rom quae Halae Mag-' deb. edita fuit, My. VIII. 3. p. 38o. Eademque nunc, Iegitur in Actor phaetco- medicorum Acad. N. C. Vol. I. appendice pag. Io6. seqq.
Ex hoc libro discimus ese apud has gentes antiquam' artem medicam , quae praecipue addiscitur ex libro institutionum, cui maga fastu m inscribitur, et sex libris omnem doctrinam medicam complectitur. XIIII. Originem a Deo summo repetunt, indeque per multas annorum myriades, aliqua per manus traditione , ad Varios Ordine deos successisse, donec ab his ad prophetas , a prophetis ad homines peris
XV. Theoriam admodum mutilam, et plerumque' aperte falsam , habent. Nam anatomes in uniuersum 'rudissimi sunt: quod vel ex falsa pulsuunt theoria antrita aduertas. Aiunt enim sub umbilico , ad interuallumes quatuor digitorum, esse radicem pulsuum, a qua 2 O. arteriae, inde per totum corpus uispergendae , orianriir'
83쪽
s6 III sTORIAE MEDI cINAE et procedant. Hanc radicem esse latam, quantum qu
tuor sunt digiti et altam, quanta est longitudo duorum di- torum. Non absimilem esse formam coralliis, essequeum locum ubi homo concipitur. De respiratione nihilo sanius philosophantur. XVI. Medicamentorum genera in sex classes , secundum totidem sapores, acidum, dulcem, salsum, amarum , acrem et denique adstringentem, distribue
XUII. Curandi artem Octo classibus includunt, secundum totidem morborum familias. Oportet autem, si quis excellere in medicina velit, octo has medendi classes se e peruagatum et in singulis satis esse exercitatum. inum vero non omnibus liceat ad tantum ad irare griatim : hinc sunt apud eos , qui se unitantum classi, vel duabus pluribusue, seorsim mancipant, neglectis tantisper reliquis , ut in his , quae excolenda sumserunt, eo magis excellant.
XVIII. Prima classe continentur illi , qui ii fam
tum morbos callent: secunda, qui morsus et ictus venenatorum animalium sanare norunt: tertia , qui daemonas fugare et mentis morbos auertere promittunt rquarta, qui succurrunt in Venerem tardis vel ad coitum ineptis: quinta, cui plurimus habetur honos, qui mo bos ceteros corpori ingruentes propellere satagunt: sexta, qui manuum opera succurrunt aegrotis: septima, qui senium retardare et canitiem auertere pollicentur :Octava denique illos complectitur, qui scire profitentur rationem , qua Omnes capitis morbi, ut et qui oculis accidunt, debellari debeant.. XVIIII. Unicuique harum classium praesidet numen aliquod , tamquam patronus et tutelaris Deus, quem medici illi venerantur, et medicinas eius nomine exhibent.
84쪽
exhibent. Sic infantum morbis prae est Ventus e aqua morbis ex venenatis ictibus fauet: aer profligandis daemonibus fert opem: ad Veiacrem impotentibus Ventus igneus opitulatur : chirurgis luna subuenit, et terra canitiem arcet: quintae clastis medicorum conatus sol adiuuat, et oculorum capitisque morbis, tamquam Deus averruncus, anima hominis succurrit. XX. Statuunt tres morbos principales unicuique Congenitos. Primus vocatur inadum, id est vcnti in ' corpore seu flatus: alter Attum, seu vertigo vel stoliditas : tertius Uchesum , hoc est impuritates humorum. Et hi quidem, ex variis causis emergenteS, ceteriS praeponderant, secundum individorum conditionem, aliosique Vel cxcitant vel supprimunt. Morbos primitivos et inde exortos, calculo adiecto enumerant. EX Vno saepe videas trecentos pluresque deductos. Mentis mombos enumerant la CCL x xxx II. Tota omnium morborum summa conficit Cla lala CCCXXXXVII. XXL Ad morborum cognitionem peruenire student pulsuum patienti obseruatione : sed et excrementa, praecipue Vrinam , considerant. Exploraturi Vtrum is, qui decumbit, sanitatem recuperaturuS , an Vero morti
concessiirus sit, urinam eius patellae iniiciunt, tum stramen oleo puro intingunt, et destillare in urinam sinunt. Si guttula illa fundum petit, aegrotus moritur: si vero
supcrnatat, spem salutis certam faciunt. Etiam in praesagio formando ad astra attendunt: itemque ad aegrum abiens medicuS augurium captat, aues et qua libet Obilia considerat, ut et illum, qui se Vocat, nuncium, et
se ipsum, quo positu ab eo, qui Vocauit, deprehensus sit. XXII. Accurate praecipiunt de selectu medicinarum , ratione locorum natalium , collectionis et asser
85쪽
praeparataque asseruari debeant. Quin esculentorum et potulentorum etiam rationes in numerato habent, et
de singulis praescribunt, quamdiu quaeque incorrupta maneant, quibusque Vasis quam optime adseruentur. XXIII. Praeterea accuratissimum curandis regimen praescribunt, eoque determinant quamdiu hoc vel illo morbo detentis vigilandum vel dormiendum sit: quoties dentes et lingua repurgari, osque collui debeat: quo modo habitare caenamue sumere deceat. XXIIII. Excolunt etiam chemiam, quam a Deo Uchiben libris iv. traditam esse perhibent. Agunt de mercurio, sulfure, antimonio aliisque mineralibus, de salibus, vitriolo, alumine, de coralliiS, gemmis, metallis , deque instrumentis pyrotechniae et operationum enchiresibus. XXV. Porro etiam compositas medicinas plures habent. Pitulas polychrestas seu Vniuersales praeparant. Singula autem vehiculis appropriatis exhibent, et in quouis medicationum genere diaetam peculiarem accurate
XXVI. Tantam sibi laudem sua arte pepererunt,Vt inter ipsos degentes Europaei libentius Malabarum, quam
suorum medicorum opera, Vtantur: quos, quando Curandos acceperunt, accuratae diaetae, et cibis pro more suo, adstringunt. XX UI 1. Venae sectionem plerique nesciunt. Scarificationes, scd raro et rudi minerua, exercent: fonticulos et clysteres vix norunt. Sed qui Europaeis permixti habitant, sensim et venae sectionem, et alia nostratia, arripiunt.
XXVIII. . In praeparationibus medicamentorum suorum, quae ipsorum chemiacsh,) fere semper stercuset Vrina Vaccarum accedit: quod procul dubio faciunt, quia
86쪽
quia de sanctitate horum animalium alte infixam mentibus suis opinionem fovent. Siccato etiam vaccarum fimo carbonum loco Vtuntur. Ceterum pharmacΟ-
pCeos, a medicis distinctos, ignorant, sed idem homo medicinas praeparat et aegrotis dispensat. Medici autem clero, secundum nostriim los uendi modum, id est Brachmanum consortio , adscripti sunt, et obtinet apud eos , quemadmodum olim in Aegypto, lex, ruae lingulos manere in sua conditione iubet, et eanem quam parenS et maiores eXercuerunt , ardem discere et exercere praecipit.
XXVIIII. Apparet facile Orientalium harumce gentium medicinam in multis inter se , et cum Aegy-stiorum veterum medicina, conuenire. Atque Vtinam iber ille magada streum inscriptus, qui vetultus esse Videtur,in Latinam linguam vertatur et publici iuris fiat: minime enim dubito fore ut ex eo multa de medicinis exoriente acceptis possemus discere : forte etiam parum fuerint distincti ab medicis Hermetis libris, quos Aegyptios pro norma suae medicinae habere supra intellextimus. Erit nobis iterum occasio Malabarum mentionem faciendi, quando ad saeculum a Christo nato II. pe
XXX. Et quamuis, quae de Sinensium atque M
labarum medicina attulimus , ex relationibus et fide recentiorum auctorum accipere cogimur: facile tamen credimus satis antiquam illam esse , utpote religioni innexam ; et in antiqua sua constitutione , saltem usque ad tempora, quibus Europaei ad illos nauigare Coeperunt, permansisse: praesertim quum omnes testentur gentes illas esse antiqui moris tenacissimas, totaque res antiquitatem oleat.
XXXI. . laenam apud alias gentes medicinae conditio antiquissimis temporibus fuerit,ignoratur. Et quam- H a uis
87쪽
HISTORIAE MEDICINARiiis coniecturis, aut auctorum quortindam adsertionibus, aliqua pollent perhiberi: malumus tarnen illis aostinere. Sic ΛLSTEDIVS perhibet circa annum mundi CIICII Cc. Osiridem, regem Aegypti, Venisse ad Marsum , regem Germaniae , et docuisse maiores nostros rationem conficiendi cere uisiam, item agri culturam, artem fabrilem et molendinariam, insuperque medicinam : hoc autem Vere , Ut scriptum est , factum umquam fuisse, nemo idoneis argumentis probauerit.
In chi onologia medicorum, quae thesamri ebronesogia tabulam XXXXVI. constituit. Nititur, sine dubio, relatione Dio Do Rr si Cutii de expeditione Osiridis , quam supra vidimus ; sed si omnia recte se haberent in illa narratione. Ve reor ut temporum rationes ad liquidum deduci possint.
XXXII. Nescio quam antiquum sit quod P L DNivs refcri de Druidis, eorumque eximia admiratione, qua Viscum in quercu natum prosequutitur. A
hil, inquit, habent Oisco et arbore in qua gignitur , si modo sit robur , sacratius. - - Enimuero quicquId ad scatur Agis , e coelo missum putant, signumque esse dii
cta ab ipso Deo arboris. Os autem Id rarum admodum inuentu, et repertum magna retigione petitur. - - Omnia Fan intem appeVantes Ao vocatulo. Praetermitto quae
de superstitione in colligendo ibidem leguntur.
Hi t. natur. XVI. 44. Antiquissimum esse illum quercus annose honorem, eique innati visci existimationem, facile credo ingeniosissimo EDM. Dr CKINSONO, qui in Delphis Phoraulantitas subiecta appendice pM. m. 32. seqq. Druidum originem , et quernam ipsorum religionem, ab ipsis patriarchis Abrahamo , quin Noacho , facili opera deduxit argumentis potissimum usus etymologicis , et in subsidium vocatis Berosis , et antiquitatibus Etruscis ab Inrbiramio reis 'Iertis: quibus auctoribus quantum fidei tribuendum sit,ic locus non permittit longius exponere.
88쪽
IXXXIII. Neque solum Galli aut Germani viscum tantopere admirati sunt: verum etiam Italis hominibus eandem superstitionem inolevis te, ex VIR GILIO mihi via deor colligere: sed vix quisquam determinauerit virum a Gallis vel Etruscis illam acceperint.
X X XIIII. Plura quae per coniecturas de statu medicinae priscae in Europa, praesertim Scythica gente,assequi licet, inferius attinsemus,quando nos ordo ad philosophos, ex hac gente in Graeciam profectos, deducet: nunc pauca dicemus de Io Bo et MOSE, quos plures auctores medicis, seorsim autem chemicis praestantillimis, adscribunt. XXXV. Et Mos Es quidem, vir diuinus, omni Aegyptiorum sapientia et disciplina eruditus fuit: ut sacrae nos litterae id docent. Et quamquam de eo, quippe regio puero, Vt putabatur, suspicari liceret eo potissimum educationem eius directam fuisse, ut politicae vitae necessiariis artibus imbueretur : CLEMENs tamen ALEx ANDRINvs disertis verbis scribit,quod et medicinam edoctus fuerit. In quo quidem apud omnes facilius merebitur assensum , quam in illa adsertione sua, cuius pilILONEM testem aduocat, 'quod alium doctrinae orbem cncyclopaediam ) regium hunc puerum edocuerint Graeci in Aegypto. Non enim immerito qti aeritur , quinam tunc Graeci eruditi fuerint, qui artibus suis Aegyptium, Vel quemcunque alium, instruere possientὶ quippe illo tempore , ipsis Graecis confitentibus, nec constituta erat respublica illorum , nec in.
uentis et artium cultura Ulla illustrabatur. . Stromatam Lib. L pag. 3ψ3.
XXXVI. Imbutus igitur ille Aegyptiorum doctriciae arcanis , quum , XXXX. annos natus, filius regiae
89쪽
filiae haberi detrectaret, seque suae genti aperte iungeret, ab ipsis quoque, quicquid auitae sapientiae habuerunt, addidicit, et quicquid ex Chaldaeorum doctrina insuperhoni retinuisse potuerunt. His superaddidit, quae peculiari summi numinis dono et gratiae accepta referebat: hisque ad Israelitici populi rempublicam quam optime Ordinandam usus est. X X X UII. In hac reipublicae Iudaicae constitutione videtur ad . tribum Leviticam, cultui diuino et sapientiae peculiariter reseruatam, fuisse delegatam omnem Curam etiam corporum : ita ut populus Iudaicus ab uno summo D Eo , qui se ipsorum fore medicum declarau rat, omne auxilium per sacerdotes petere iuberetur. XXXVIII. Et sacerdotum collegio medicam curam , et de morbis cognitionem , fuiste soli iniunctam, docere nos possunt leges ' de leprosis latae, admodum prolixae. Leuitic. XIII. Si quis scire cupit quam sollicite Iudaici
doctores circa hoc negotium versari consueuerint , legat Talmudicum librum has Ieges illustrantem . quem, ut Germani etiam cognoscere possint, effecit celeberrimus quondam Universitatis huius Prosessor D. D. Io. CHRISTOPH. vvAGENfEt L, in libro quo Iudaeorum scripta Germanica
XXXVIIII. Ceterum specialiora de medicina Iu- ldaeorum haud facile ex sacris eruas. Sunt autem qui Mosen per bonam consequentiam ostendunt fuisse ma- gnum chemicum, quippe Vitulum aureum , pro Idololatriae scopo conflatum, facili arte combussit, inque leuiuerem redegit , qui posset aquis permixtus potari. Neque hunc solum chemici sibi vindicant, sed et irorem eius Mariam, cuius adeo scripta de lapide philoso
90쪽
63phico circumferuntur, in titulo prophetissae et sororis Mosis characteribus insignia. Aut diuersa ab hac debet credi Maria Ebraea , Democriti in Aegypto magistra,
aut insignis parachronismi reus crit GEORGIVs SYNCE qui haec tradit, eamque testatur laudes meruiust, quod aenigmatibus plurimis et eruditis artem inuouuerit. Exod. XXXII. chronograph. D. 2ψ8. eitante D. D. PABRICIO in Cod. Pseudep. U. T. Sed placet iudicium DANIEL Is SENNERTI de chemicorum cum Arisint. et Gal. cons. qui, tam credibile est , inquit , hunc libram esse Alastis sororis, quam credibile est alium librum eidem tractatui adietat , nomine practicae Aristotelis, e spe Aristotelis, utpote qui ipsum Aristotelem, qui Avicennam, civi Arabes nominat. Nimirum litatum est eb micis, ut libris sin famam eoη-eilient , eos sub magnorum virorum nominibus edere, rasis aactores unorentur, iis eraeuarorum virorum nomina praescribere.
XXXX. Quam vero dissicile sit aurum , flammis
inuictum metallum, comburere et in tantum, WMoses fecit, destruere, chemici omnes et metallurgi nouerunt : Vnde non paucis occasionem dedit de hoc negotio commentandi. Sed forte nemo faciliorem modum docuerit illo,quem chemicus et mediciis praestantissimus
D. D. GEORGIUS ERNESTUS STRI LIVS, praeceptor
meus omni obseruantia colendus , publico ostendir. Nam hoc docente aurum igne comburitur, ut fiat puluis minutissimus, qui cum aqua misceri pqtarique possit.
Videantur opuscula eb mica p. seqq. ubi niensis Aprilis sistit: Vitalum aareum igne combustim , arcanam simplex sed areanum. Nescio quam antiqua sit illa tinctura auri, de qua
celeberrimus D. D. HERM. BOERHAAvΕ loquitur,
et experim. ebem. lib. II. pag. 29 I. Et haec est vera in decantata liniactura astri, quae Principi Colοηiensi data fuit olim pro auro potabili. Stimebant enim aurum limatum cum sulphure et astali fixo, ceter. Certe in hoc processu aurum pari sere ratione comburitur.
