Ioh. Nicolai Funccii Marburgensis De imminenti Latinae linguae senectute tractatus, quo decrescens Romani sermonis robur et fata ab excessu Caesaris Octauiani Augusti ad principatum vsque Hadriani imperatoris describuntur, et notatu maxime digna hist

발행: 1736년

분량: 786페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

referta est tota, OUrcae ac nimium lascivae pluribus displicerent, nihil purius, nihil venustius, nihil elegantiu in toto Latio extaret. Satyricum vulgo inscribitur: EvRMANNus, V. Cl. et Petronii editor accuratissimus, vero contendit, se a Graeca inscribendos ei te potius libros Satiricon: quod verisimile faciunt alia pati modo accipienda, ut Hygini poeticon astronomicon, Fulgentii Mythologicon, Ouidii metamorphoseon et halietiticon etc. Cum multis aliis MoRHorius υ arbitratur illum satyricum, iam tum morientem loco testamenti co scripsisse. Idem vero avRMANNus eruditissime probat, apud TAciet x per codicillos, 9uibus exoletorum et feminarum stupra atque libidines sub mortem consignauerit, hoc satyricon opus intelligi non posse. Nihil certe codicilli aut testamenti illud refert, ad omnium notitiam in vulgus editum: et secretissimum oportet aliquid fuisse, quod Petronius mori iussus obsignatum Neroni misit.

q. LVII.

Laudatae illius satyrae perexiguum primo frame tum prodiit: donec insigne aliud Petronii fiagmentum

accesseret, quod integram fere coenam Trimalcionis de

scribit. E bibliotheca Nicolai Cippici Tragurii in Dalmatia Marinus Statilius, seu, quod Uerum eius nomen est, Pctrus Petitus, Traguriensis iureconsultus, illud eruit: Paulus Frambotius vero, typographus Patauinus primum edidit 1664. 8. ipso repertore inscio, iustiti Oratoris Veneti, qui tum Romae degebat. Eruditorum alii thesaurum hunc avide arripuerunt; alii velut indignum Petronii foetum, nequid sibi paterentur imponi, reiecerunt, atque rem illam in utramque partem disputarunt.

172쪽

- -- - - - -

Exemplum Nicolaus Heinsius misit ad Ioh. Schemerum, qui mox illud cum sitis notis et indice recudi curauit, ac praeliminari dissertatione genuinum esse fragmentum asserere studuit. Mox et Thom. Reinesius illud edidit Lipsiae cum suis atque Schesseri notis: ille non omnia quidem sapposita, sed tamen a barbara manu quaedam

esse agnoscit. TilebomeniuS, quem per anagramma Iacobum Mentelium esse, PLAccius3J docuit, genuinum agnoscit esse hoc recens inuentum Petronii fragmentum.

Hadrianus Valesius, Ioh. Christoph. Wagensellius et plures alii α) pro supposito habuerunt, ae Statilii et codicis manuscripti fide dubitantes. Quibus accesserunt Placcius, a) Ioh. Frid. Gronouius, b) et Franciscus Vauassor, e qui inter alia ad Ludovicum Borbonium, Principem Condeum scribit:

Assuitur comti satiris male cento Petroni, Nec fraudem, Princeps ingeniose, vides P e nihil e Latio, nihil almas spirat Athenas etc. Fragmentum ne crede duplex Perronius es hic, Aduena Romano Dalmata seruus hero es.

Isti sonum et liguam nunc primum discet herilem, Iucipit se aliquid iam Latiale loqui. Proficiet, spes es etc. Ipse vero Marinus Statilius Traguriensis ideo scripsit apologiam ad patres conscriptOS reip. literariae, qua Petronio fragmentum istud asserit. Tandem productus est

173쪽

Schesserus ad eum scripsit anno I 669. mense Martio his

verbis: Ego nihil habeo, quod nunciem, uis hoc unicum,quod scribam non meis, sed Clar. Falco uerit verbis, ex episola Romae exarata ante sex hebdomadas ad Nobil. Nicol. Heimsum. Exciderat, inquit, sene, quod Cl. Scis erum scire praecipue interest, astatum huc tandem e Dalmatia Petroniam fragmenti codicem, quem, consetati eruditorum o iatim sufetio, ante 3 . circiter annos scriptum fuisse comstat: ut inde validi mum argumentum peri posit, ad eorum opinionem euertendam, qui id fragmentum supposititium

asserere risecipiti iudicio conati sunt. δε no enim erit, cui persuadeant, ea aetate quenquam fuisse, cui Petronii laruam gestare atque in auctore supposito paruo iam , qui ea tempestate, ut credibile es, vix eruditioribus notus fuerit,

gloriam quaerere in mentem venire potuerit. Post tot ta

tasque virorum illustrium lites, iam plerique illius se gmenti auctorem agnoscege Petronium haud dubitant, atque notant, eum hic de industria quaedam putida et affectata, imo sordida inseruisse, illis videlicet personis

digna, quas loquentes producit. Nunc ergo fragmentum illud suo loco apud Petronium insertum et Omnino necessariis Doctissimorum Virorum, ipsius Burmanni commentariis illustratum legimus. Hoc ipsium fragmentum Tragurianum de libera coena Trimalcionis, satis accurate expressum, Una cUm versione Gallica, e regione textus Latini posita, quam plurimis etiam adiectiS annotationibus Labaurius edidit e tanquam iustoriam Neronis

secroo Histoire Fecreta de Neron vel Neronis Caesaris historia secreta. seu coena Trimalcionis, ex satyra Menippaea Petronii, in linguam Gallicam conuersa, et notis histolicis illustrata, a Domino Lahaur. Patisiis r i 7. ra. Confer. Acta Erud.

174쪽

secretam; non quasi .DMιδοπιι et hactenus incognita de hoc imperatore prodat, sed quod sub nominibus, personis, et actionibus fictis, priuatam Neronis inter aulicos vitam, incontinentem illam et plane deridiculam, moresqUe perditos, cum ipsius imperatoris, tum collibertorum et Q-dalium eius, quasi in tabula depingat et repraesentet. Ita pluribus doctisque argumentis, sub larua Trimalcionis

Neronem a Petronio occultari probat: nummosque faciem Neronis, et inuersia parte Trimalcionis nomen exhibentes , profert.

g. LVIII.

Eo felici rerum successit, et alii fuerunt, qui integra Petronii opera ab se inuenta iactitassent. Praeter istud laudatum modo Petronii fiagmentum, non solum multa alia, sed totum satyricon, cum Alba Regalis anno I 688. a Christianis expugnaretur, erutum, atque sibi a Du P nio quodam , nobili Gallo sub Imperatore stipendia merente, communicatum Franciscus Nodotius, itidem mi les, Roterodami I 693. I a. in publicam lucem prodire iussit, non sine confidentissima criticorum prouocatione, quos sibi persuadet non temere nouum istud inuentum reiecturos esse. Sic quoque Gallus alius, interpres satyrici opinatur, cuius versio cum Latino Nodotii textu Am stelodami licet titulus Coloniam habeat) I 694. II. Pr diit. Postea Nodotii Petronius iterum iterumqUe rectasius' est: quem criticorum cordatiores plerique reiiciunt. Et BuRMANNvs Vir Cl. pro subdititio habet, ac nullam plane istius in nitidissima editione sua rationem habet. Ac PETRUS FRANcIus haud immerito Nodotiana stipplementa alloquitur: Salue

ID In praefat. et in notis p. 22, 2IT. 3 I6. alibi.

175쪽

e A in. DE FOET M sENEscENTE Salve nec Latio . libelli , naso, Nec lingua facili, nec elegante. Fraudem nimis apertam agnouerunt LEIBNITZIVs, g IOII. FRID. CRAMERUS, B IAC. PERIZONIVS, i) et racmBENTLEIvs. λ Anonymus quidam idiomate Gallico Parisiis I 694. Ia. Obseruationes edidit in Petronium Albae

Graecae repertum, et multis argumentis eum pro genuino partu agnoscendum minime esse demonstrauit. Illi quidem Non Tvs anti- criticam Petronianam apposuit ilia clem Gallice: La contre critique de Petrone, ou reponse auxobseruations fur les fragmens troumet a Belgrade en I 688.

auec la reponse a la Dure fur P outirage et Ia persenne de Petrone, a Paris i7 . 8.Vbi ipse auctor sibi promittit,quod Iectores, qui Petronii studio ducuntur, in hoc libro cum voluptate sint contemplaturi te trio he des nouueauxfragmens. Sed nihil praeter verba, parUm ingenii et a numentorum profert, quibus pseudo Petronium situm tueri posse videatur. Et olim increbuerat fama, Petronii satyricon plenius apud Muretum extare: quod falsum reui post deprehensum est. t) Nec credere fas est, quod scioppius m) de Baudio narrat, Parisiis daemonem consuluisse de reconditis thesauris, de Petronio praesertim, Utrum integer alicubi extaret. Idem fabulantur de Dan. Eremita. n) Et i EO ALLATius inter alia, quae de eruditis daemonem constilentibus in limine libri de patria Homeri

g in literis ad Tentaelium. hin In vindiciis nominis Germanici

contra quosdam obtrectatores Gallos.

In Curtio vindicato p. r 3. Dissert. Angi. scripta de epistolis

176쪽

congessit, alicuius meminit, qui nefariis sacris ex impuro spiritu fuerit sciscitatus, utrum Petronius, et ubi integer superesset φ

Praeter Tacitum atque Plinium ex veteribus nostri. poetae mentionem secerunt TERENTIANVS MAVos : o Et condere inde Carmen miti solent poetae.

Horatium videmus Versus tenoris huius

squam locasse iuges. At Arbiter disertus Libris suis frequentatis

Alibi: M

-- quo memoram Anacreonta Dulces composuisse cantilenas . Hoc Petronius inuenitur usus.

PLUTARcHVS q) eum profert, ut Neroni adulatus fuerit. sERVIVs: r nomina in tor communia sunt, ut hic et haec balneator licet Petronius usurpaverit, balneatricem dicens. HIERONYMO s) placet illud inprimis Arbitri, non bene olet, qui bene semper olet. MACROBIVS o Arbitrum nostrum miratur se multum exercuisse eo fabularum genere, quo argumenta fictis casibus amatorum referta eXOmariti FVLGENTIVS v laudat Petronianam, Albutiam, et omnem eius satyram intelligit, quae modum imponere possit furentibus. Ea vero parte manca est, qua stili

177쪽

I 64 acumen sibiit fortassis illa a ΤΑcIΤo x notata et muli rum amoribus famosa Albucilla. Summis eum laudibus Ornat quoque IVLIUS ROMANUS : 3

Petronii carmen diuiuo poudere currit, tauo iuuenum mores arguit atque fenum.

uare tuo prae se gaudet lasciua puella, in quoque delicias frigida sentit anus. Nam subter diri scripsitque Neronis amictu Arbiter arbitrio dictus et ipse suo.

g. LX.

RΙΑΝΟ Tummo teste et Memmius Petronium sub . sera et claustro habuit, ne quem foris obscoenus et i scitius scriptor impura sua petulantia contaminet. Et quod ipse ain iudicauit orationis venustatem spurcissimis amoribus inquinauit. MORIIOFIvSbὶ impuris rem, inquit,sa risum moriens iam loco testamenti conscripsit, in quo principis flagitia sub nominibus exoletorum feminarumque, i ciuissena scriptione, sed tersa tamen nitidaque perstri

xit. - uanquam autem non integer supersit Petronius,

sed primo exiguum tantum eius fragmentum prodierit, idque immani lasciuaram spurcitierum ingluvie scatens, mirumtamen, quam multi Christianorum restitum illustrandoque turpi nequitiarum promotando insudarint, bonasque interdum horas male perdiderint. RAMSREZIus scriptor Hispanus eum impurissimae puritatis auctorem vocat.

g. LXI.

Subobscoena sunt, fateor, atque nefarii amoris aliorumque scelerum plena Petronii quotquot ad nos peruenere fragmenta. Αrceantur flagitia et pessima, quae

178쪽

suis oculis et auribus usurpare consueuit in dies discendi cupida iuuentus, per ciuitatem utriusque sexus exempla. Res fuerit salua castaque semper non casti scriptoris p . gina. Sine literis homines plerique voluptatibus indulgent, quam nque hauriunt nequitiam, et eleusinia sacra saepius profanare discunt. Et boni malorum lasciuiam scriptis proditam fugientibus legunt oculis, nec deteriores fiunt. c Quemadmodum rebus optimis ad sua scelera abutuntur homines vani: sic leuissimae quaequae prudentioribus atque cautis prodesse possunt. Ε spinis col- .ligimus rosas. Et Virgilius olim, cum legeret Ennium,

probe nouerat a stercore discernere aurum, ut domoreuadat. Eum imitabimur in Petronii lectione, qui ubi

lasciuus, petulans, mollis, suo lectori non magis nocebit, quam Ennius Μaroni, ubi rudis, asper et incultus. N iter vero indicare vitia Voluit, ut fugiantur, et si iam omnium optime lusit fabulam. Et nescio , Veneremne impudicitia et voluptate nefaria inuisam deturbarit m Ris, an ornauerit: cum inter ridenda flagitia ipse nullas dicendi veneres nullasque elegantias praetermisit: ut eloquentissimorum apud Latinos familiam ducat, ac vere sit elegantiarum arbiter: quicquid seueriores obloqua tur Catones, ut Hellespontiaco eum faciant parem Pri 'po. Satyrieus hominum flagitia satyrice perstrinxit:

X 3 quod

ea Ita rapsius de Petronio epistol. quaest. lm, epist. a. Abest tam tum nrida ilia nequitrae qua tamen nitit ossendor; roci me

delectant, urbanitas capite cetera nec in anims, nec in mo

ribus meis magis labem relinquunt, quam olim in Imminevestigium cymba. Vt vina appo stavinosium mouent; invianium, ut antiqui loquebantur, non mouent: sic ista animum iam ante improbum fortace incient; casto et casitigato

179쪽

quod et Lucilius, Horatius, Varro, Iuvenalis, Persius, 'lartialis, plures alii fecerunt. Neque Suetonius, Dio, Lampridius, Orosius, Xiphilinus, nistorici alii, honestiora describere potuerunt, quam Nerones, Domitiani, Heliogabali perpetrarunt. Eademque D. Paulus Ap stolus in epistolis passim praesertim vero ad Romanos

principio pari libertate memorat et reprehendit. Vt nam in vita hominum communi, in consuetudine uniuersa et quotidiano usi non plena essent obscoenitatum omnial Vtinam in mortalium animis non esset vitioriim

stabulum atque perennis libidinum sentinat Adeo nos

non laboraremus. Ductare meretricem, alludere ad scortum, adulterari heram, medium amplecti puerum, deflorare virginem: haec sunt, quae cum homines Uerecundi apud Petronium legunt, irascuntur et aegre ferunt: quasi idem non quotidie vulgo videre, audire, experiri soleant. Et nos amamus verecundiam, et nihil pecca mus, si cum sacris atque acerrimis morum cen ribus prauam populi consuetudinem, res foedas, vitam inquia natam, turpitudinem et quae non verentur patrare flagitia, ad redarguendam consuetudinem, nominamus. Ipse, Ut ingenio erat sagacissimo, malevolorum praeoccupauit

iudicia, eaque versibus elegantissimis elusit: tauid me confricta spectaris fronte Catones.

Damnatisque meae simplicitatis opus P Sermonis puri non tristis gratia ridet 'tauodque scit populus, candida lingua refert. Ita mos fuerat seculi, in quod incidit poeta, ut ipse culpa vacet: qui cUm aliorum haberet exempla, iasibi non licere nesciebat aperte fateri, quod vulgo cum Principe

omneS facere non verebanturi ea quidem turpitudine,

risu, detestatione, ut spes reliqua esset fore, ut homi-

180쪽

nes ab ea tam perversa et foeda consuetudine abhor reant ; atque satura saluberrimos fructus reporiare quean um vero minorem in sua caussa auctoritatem habeat poeta, qui crimen a te amoliri studet: in partes voce mus alios, ut Musam nulli suam nocere doceant. γοω

Castum decet esse pium poetam Iesum, versiculos nihil necesse est. IDIVS: e) Μ:- Crede mihi, distant mores a carmine noWri, Vita verecunda est, Musa iocosa mihi. MARTIALis : f)LUiua est nobis pagina, vita proba. Quocum omnino conuenit illud D. avaram in Voconium

suum: g

Lasciuus versu, mente pudicus erat. Ipse Ausonius B Vir consularis, morum antiquorum et priscae grauitatis, Diui Paulini amicitia inprimis clarus, in eandem sententiam scripsit: Nostra simul variis certant epigrammata nugis,

Stoicus has partes, has Epicurus agit. 'Salua mihi veterum maneat modo regula morum,

Ludat permissis sobria Musa iocis. Licetne bonos etiam nobis imitari medicos, qui ex nocei tibus vel herbis, vel animalibus, Utilia possunt conficere pharmacay Nobisne licet etiam prudentibus discemere quaelibet, ac rsseruare quae sunt ex singulis optima φVirtus magis elucet e Vitiorum tenebris evoluta. Nemesiores quidem Omnes protinus abiiciunt manipulos

SEARCH

MENU NAVIGATION