Sanctissimi domini nostri Benedicti papae 14. De synodo dioecesana libri tredecim in duos tomos distributi. Tomus primus secundus

발행: 1775년

분량: 568페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

L I B. V. CAP. III. I 83

fiat, attamen, ut antiquissimae illius disciplinae, quam eommemoravimus, memoria extet, & saltem vestigia remaneant, Episcopus Diaconatum, aut Sacerdotium collaturus , populi testimonium exquirit , dicens : stuid de

eorum actibus, aut moribus noveritis, quid de meriso sentiatis , libera voce pandatis .... Si quis habet aliquid contra rius, pro Deo , m propteν Deum, eum fiducia exeat, maleat. Et Alchidiaconum postea interrogat, an sciat, esse dignum , quem ordinandum exhibet e cui Archidiaconus respondet rcuantum humana fragilitas nosse senis, o scio, m testifcor, ipsum dignum

esse ad hujus onus ossicii. Similem attestationis sermulam adhibitam vidumus in nonnullis antiquis litteris, quibus Episcopus Cleri eum , e sua in alienam dioeces m commeantem, in hunc modum commendabat e sui . io quantum humana fragilitas scire potes , admini ratione sacrorum ministruriorum non sit indignus .' apud Pithaeum in Glogaris Itiliani Antecessoris. Quia porro praedicta Archi)iaconi attestatio, nune merus ritus, & egere monia est, eum jam aliunde ordinandi vitam & mores Episcopus antea exploraverit, idcirco Innocentius III. in Cap. unico de Serutinio in ordiane facienda, culpa vacare dixit, Archidiaconum , illum dignum amrman.

tem , quem indignum esse non novit, quamvis ignoret, an re vera dignus existat.

V. Haec de Scrutinio particulari. Scrutinium ganerale totius Cleri fieri deberet in Dioeeesana Synodo , ubi totus Clerus Episcopi oeulis &censurae subjaeet. Forma istud peragendi jam indicata fuit Itb. q. eap. 2... a. Synodi initio eliguntur Scrutatores, seu Scrutinii Praesecti, ex urbano, & dioece sano Clem, qui Sacerdotes sint, aetate, prudentia , & pr bitate praestantes , tot numero, quot necessarii reputamur ad universi Cl ri Scrutinium, intra tempus Symodalium lessionum absolvendum : utque id commodius expleri valeat, singulis Scrutatoribus certus scrutandorum numerus assignatur , & unusquisque Scrutator unum sibi adsciscit Seriis bam , cujus sit, eorum, qui Scrutinio subjiciuntur, responsiones notare, quamvis ea , quae graviora sunt , & arctius secretum exigunt , ipsemet Scrutator scribere debeat : omnia vero , quae explorarunt , ante Synodi

finem , in compendium redacta , & scriptis consignata , Episcopo reserant , ut , si quid omnibus in communi in jungendum sit , fiat , ae opis

portuno Synodi decreto irrepentes abusus coerceantur.

VI. Singulis Scrutatoribus traditur tabella, seu schedula Scrutinii, ubi certa capita adnotantur rerum . de quibus Episcopus vult esse speciatim inquirendum. A Burchardo, Hormatiensi Episcopo, lib. I. decreto . parsi. pluribus sequentibus, octo supra octoginta proponuntur interrogationes, in Synodo faciendae, accuratum certe, sed nimis prolixum Scruistinium continentes: eodemque prolixitatis vitio laborat Scrutinium ex hiis bitum ab Antonio Maria Gratiano in Synodo . eνina cap. I 6.er sepIn Actis Eeclesiae Mediolanensis pari. o. pag. 997. diligens reperitur Catalogus eorum, quae Scrutatores indagare debent ' quibus tamen permit.

212쪽

184 DE SI NODO DIOEC E SANA

titue alia superaddere, quae iidem Scrutatores, pro sua prudentia, in C IN ricis, & potissimum Canonicis, peculiariter perscrutanda judicaverint. Pax

Jordan. tona. 2. lib. 8. tit. 2. de Synodo Diaeces num. o. plurima Scrutat

ribus suggerit qtiae sita, quae ad exactum Scrutinium perficiendum existi. mat opportuna. Pressiores & breviores sunt interrogationes, quae proponuntur in Archiepiscopali Bononiae Cardinalis Palaeoti pag. 2I3. oe sese ad quarum calcem idem prudentissimus Archiepiscopus inquit , non esse omnia & singula, quae in interrogationibus proponuntur , ab unoquoque inquirenda , sed ea tantum , quae ad cujusque conditionem , statum , &necessitatem magis accommodata videbuntur.

VII. Maximam Scrutinii utilitatem nullus inficiatur : sed difficile videtur , intra triduum , vel quatriduum , cum ulterius Synodus protrahi non soleat, omnium Clericorum Scrutinium rite expleri posse. Hae somtasse difficultate perterriti Episcopi , et si ceteroqui in suo Pastorali munere obeundo diligentissimi, Scrutinium in Synodis jamdiu omiserunt, &passim omittunt : quam plurima quippe nos Synodorum Acta tam typis edita, quam manu scripta pervolvimus, & in aliquibus Scrutatores quidem designatos vidimus, Scrutinium tamen factum non legimus; in aliis vero

nec Scrutinii , nec Scrutatorum ullam mentionem deprehendimus . Pax Jordan. cit. lib. 8. tit. a. nu. Io 2. Scrutinium inventum existimat . ad

supplendum desectum visitationis; cumque di etesis visitatio, iuxta rectam disciplinam , Synodum praecedere debeat, inde evenisse arbitratur , quod Episcopi Synodale Scrutinium, veluti inutile & superfluum , praetermiserint. At haec Iordani ratiocinatio aliquid efficacitatis unice habere potest apud antiquae disciplinae ignaros: qui enim vetustos Ecesesiae ea non es vel leviter pertractarunt , optime norunt , onus perlustrandae dioecesis , non esse de nouo Episcopis impositum, sed semper illis incubuisse et & nihilominus post dioecesim perlustratam , Scrutinium in Synodo fieri curarunt. Atque , ut cetera praetereamus sanctissimorum Episcoporum exemia pla , S. Carolus Borro maeus nunquam prosecto suam dioecesim visitare neglexit , nec propterea Scrutinium in suis Synodis omisit . Alia igitur erit causa , cur hodie Synodalia Scrutinia sere desueverint ; eaque esse potest, vel quia Episcopus per suos Administros quotidie audit, quid a singulis dioeceseos Clericis fiat , & hac ratione omnium mores jam peris spectos & cognitos habet; vel quia homines tantae experientiae, atque inistegritatis non invenit, quibus Scrutatoris munus tuto credere queat; vel quia demum Clerici cupiunt, se a proprio Pastore, non ab al o, exam iis naei. Mutantur in dies hominum mores, mutantur rerum circumstantiae L& quod uno tempore utile erat , postea inutile , & quandoque perniciosum evadit. Prudentis autem Praelati est, in iis, ad quae Superioris lege non adigitur, se loco, & tempori accommodare, & quaedam , quae olim in usu erant, praetermittere, sicuti ad rectum suae dioecesis regimen ma gis expedire in Domino judicaverit . Superius diximus , nos interfuisse

213쪽

L I B. V. C P. IV. I 8s Concilio Romano sub Benedicto XIII. Iam vero , integro sere anno ,

qui Cone ilium praecessit , plures habitae sunt Congregationes Prae synodales, quibus pariter praesentes fuimus, una cum aliis , ab eodem Pontifi-ee delectis viris : eumque aliquot ex iis nonnulla judiearent esse Conci. lio postmodum proponenda , quae ibidem , ad servandam quodammodo formam Scrutinii, discuterentur, & deciderentur οῦ nos ingenue diximus, id nequaquam fieri posse : negotia enim, quae Concilio proponenda suggerebantur, jus alterius laedebant' atque ideo, licet viderentur Conciliari discussione digna , nihilominus ii , de quorum jure agebatur , erant prius necessario audiendi' quod sane in Concilio, per modum Serutinii, rite peragi , ob modo adductam rationem , impossibile foret : quocirca auctores fuimus , ut praedicta negotia , quae judicialem quamdam requirebant indaginem , a summo Pontifice extra Concilium terminarentur reonsilioque nostro e eteri aequieverunt.

CAPUT QUARTUM.

De auctoritate reservandi Casus, eorumque reservatione in Synodo facienda.

ΡOsse summos Eeclesiarum Antistites, multoque magis omnium supreamum , Romanum: Pontificem, in seriorum Sacerdotum jurisdictionem ita coarctare , ut a quibusdam gravioribus culpis , quas sibi, suoque judicio relaxandas reservἡnt , ne in foro conscientiae quidem , & coram Deo, illi absolvere valeant, Catholicum dogma est, quod contra Wici

sum strenue propugnavit Waldens s tom. 2. de Sacram. cap. Iψς. Etenim ad relaxanda, etiam in foro interno, peccata, praeter potestalem ordinis ,

necessaria est potestas iurisdictionis, quae a Superiore potest ad plures personas , & causas extendi , atque ad pauciores restringi , prout ei visum

fuerit. Hanc Catholicam ueritatem, iterum a Luthero impetitam , non solum validis argumentis fulserunt Theologi, e quibus videri possunt Sotus in A. dist. I 8. quaest.2. art. 5. VasqueZ in 3. pari. Div. Thom. tom. q.

qu G. ς I. art. 3. & Cardinalis Roffensis in suis inseritonibus adυersus Lutherum art. 3. pag. 65. ρο seq. sed Henricus VIII. Angliae Rex, priuia quam ab Orthodoxa Fide descisceret, agnovit , & explicavit in sua Affertione septem Sacramentorum adversus mutnum Lutiarum, Romae edita anno Is 43. de Confessione , inquiens e Sacerdos quilibet ordinem quidem habet, sed auctoritatem judicandi nou habet quae res ad absolυentem pera inet ) , priusquam ei gregis alicujus cura committituν , idoneus tamen ante reputatur, cui cura tuto possit committi. Episcopus ergo , qui euram habet totius diaecess, s cui Sacerdoti partem quampiam suae curae commiseris, a non Usa ratio docet, bunc non amplius aut ligare posse, aur solisre , nisquatenus ille permiserit , sne cujus mandato nihil omnino in illius populo .

214쪽

18s DE Sr NODO DIO ECE SANA Episcopo in aliena dioeces . suid ergo miri es , si quaedam sibi reserva

Episcopus, quorum curam putaν esse majorem , quam ut cuilibet possit, eratam non imperito, committi II. Ualidius autem idem Ecclesae dogma, contra Lutheri conatus, sta. bilivit Trideminum seg. I . de Sacram. Paenit. ubi cap. 7. Catholicam doctrinam exposuit, & can. I t. contrarium sentientes anathemate perculis

periisere , sanctissimis Patribus nostris visum es , ut atrociora quadam, mgraviora erimina, nona quibusvis, sed a summis dumtaxat Sacerdoιibus abis solverentur e unda merito Pontifices Maximi pro suprema potestate, δει in Eeclesia tiniversa tradita , causas ahquas criminum graυiores suo potuerunt peculiari judicio reservare. Neque dubitandum est, quando omnia. qua a Deo sunt, ordia nata sunt, quin hoc idem Episcopis omnibus in sua cuique diarcesi, in aedificatronem tamen , non in defructionem , liceat, pro illis in subditos tradita supra retia

quos inferiores Sacerdotes auctoritate, praesertιm quoad ιπε , quibus excommunicationis censura annexa est. Hanc autem deIιctorum reservarionem, consonum es Diυinae auctoritati, non tantum in externa politia, sed etiam eo ram Deo , vim habere. Et cit. ean. I I. Si quis dixerit, G scopos non habere ius resem vandi sibi casus , nis quoad externam politiam , atque ideo casuum reservationem non probibere, quominus Sacerdos a reservatis vere absolvat, anarbe mast. Plurima, quae ad rem faciunt, & traditam a Tridentino doctrinam illustrant, occurrunt in libro, cui titulus Tres Epistola Pastorales Episcopi Atrebat ensis, cap. 7. de reservatione casuum pag. I93. Licet autem Tridentinum potestatem reservandi peccata tantum summo Pontifici. & Episcopis nominatim adstruxerit; nomine tamen Episcopi , etiam inferiores Praelatos, habentes jurisdictionem quasi Episcopalem , cum territorio seis parato, comprehendisse . censuit sacta Congregatio , ejusdem interpres, in Salernitana an . IS8s. lib. q. denetor. pag. 36. rescribens : Praelatos Se inculares, Episcopis inferiores, qui babent iurisdictionem quas Episcopalem iis loco, oe nulli Dioecesano nee ipsi, nec eorum subditi subsunt, habere facultatem reservandi Ibi casus. Et in Marsicana ann. I 387. idem, totidemque verbis respondit lib. . decreror. pag. 23 o. a tergo. Eadem insuper potestate gaudere Parochos, quoad simplices Sacerdotes, seu Capellanos, in Curae exercitio iisdem inservientes, δocuerunt Sylvius in 3. pari. D. Tbom. q.

is 3. pari. disput. 29. sem I. n. q. Cardinalis de Lugo de minis. dise

dsb. ro. quia & ipsi jurisdictionem ordinariam habent in foro interno, quam delegant suis Capellanis : smul tamen iidem Do es notant . non esse usu receptum, ut Parochi ea iacultate utantur ' additque de Lugo, in is utilem insuper fore reservationem, si quae a Parochis fieret, quoniam ea non ligarentur excipientes Consessiones auctoritate, & jurisdictione ace

pia ab Episcopo, cujus imperio tota Parochorum iurisdictio subest. Dedi.

215쪽

L I P. V. C P. IV. I 87ta opera diximus, Parochos jurisdictionem ordinariam habere ia foro in

ternor scimus quippe, Disceptationem Petri Mengonii de eminentiori Paraeborum dignitate supra Canonicos, an . I723. Florentinis typis excusam , in qua Austor innixus Decretali Alexandri III. in Cap. Cum ab Ecclesia ἀνum, de osse. Iudic. ordin. asserere conatur Parochis jurisdictionem ordinariam etiam in foro externo, fuisse valide consutatam a Ioanne Dominico Lario in alia Dissertatione , insequenti an . I733. Pisis impressa, & merito; siquidem ex communiori , atque in praxi recepta sententia , quam

cum S. Thoma in Supplem. 3. pari. quaes. 22. art. I. Suarez de censuris disp. a. sect. a. num. Io. VasqueZ in opus. de excomm. dub. I . num. I.

aliisque propugnat , pluribusque exornat Gonzaim ad eit. Cap. Cum ab Ecclesiarum , n. a. non potest Par chus, jure ordinario , sententiam serre excommunicationis: neque contrarium evincit textus objecti Cap. Cum ab Ecclesiarum quamquam enim ibi Pontifex observari praecipiat ex communicationem in Claricos , vel Laicos suos latam a Plebano S. Pancratii de Lucar, hunc tamen Plebanum eam non tulisse jure ordinario , sibi, ratione solius Parochialis Ecclesiae, competente, sed jure extraordinario, videlicet ex speciali privilesio, vel ex praescripta conluetudine , vel alio legitimo titulo, acquisito, idem Gonzaled ostendit. Sat tamen est id obiter adnotasse. Ad propositum regrediamur. III. Quamvis praedicta facultate reservandi casus, possit Episcopus sem. per, & quandocumque voluerit, uti; multis tamen nominibus decet, ut illam potius in Synodo, quam extra Synodum exerceat. Primo, quia, ut in hoc negotio cautius se gerat, uti opportune monent Homobonus tract. I s. cap. 6. quaes. I 2. & Laelius Zecchius de munere Episcopi cap. 7. expedit . ut prius probos, atque longa experientia edoctos Sacerdotes in consilium adhibeat, quos profecto nusquam melius & commodius , quam in Synodo, habere potest: attamen curandum est, ut hoe ipsum consilium maxima circumspectione, Sc cautela petatur, atque praestetur , ne arctinsimum sacramenialis Consessionis sigillum ulla ex parte videatur violari: qua de causa, eum olim Vicarius Generalis Tridentinus rogaverit Reguis lares oppidi Bulganensis, ut sibi, adjecta ceteroquin severa lege secreti, quod se religiose i ervaturum promittebat, manifestarent , quaenam in geneis

re essent graviora peccata, quae eo in loco magis communiter committeiarentur , & Regulares Vicario morem gerere abnuerint, quos tamen Vita. rius urgere non desinebat ; re delata ad lacram Congregationem Concilii,

haec die Ist. Augusti I 573. dixit, Regulares ad id cogi non posse, & m

nendum Vicarium . ut ab ejusmodi interrogationibus abstin ret, lib. 18. deis cretor. pag. Is . Secundo , congruum ell, ut relervatici fiat in Synodo, ne

secus Parochi conquerantur , suam ordinariam potestatem , ipsis prorsus insciis, nimis admodum coarctari r ut enim notat Cardinalis de Lugo de eram. Poen t. disp. 2Ο. sect. 3. num. 37. quamvis Episcopus possit juris di.ctionem absolvendi, quam aliis Sacerdotibus delegat, omnino pro libitoli miri Disiligod by Corale

216쪽

limitare, & ad paucissimas causas restringere; tanta tamen potestate non potitur quoad Parochos, quorum jurisdictio , etsi ab Epit copo pendeat , eique subjaceat, non est tamen delegata, sed ordinaria; nec potest, sine

legitima causa, aut prorsus auferri, aut adeo imminui, ut fere inanis rea maneat. Omnis autem querelarum Occasio praeciditur, cum reservatio fit

in Synodo, ubi si ea plus aequo aucta , & extensa videatur, statim posis sunt Parochi reclamare, & cautas Episcopo exponere, cur exoptent, hoc, aut illud peccatum e reservatorum albo expungi 2 quibus auditis, aut Episcopus sententiam mutabit, aut alias urgentiores rationes adducet, pr pter quas peccata illa reservanda existimat, quibus Parochi aequi et cent. Tertio denique convenit, reservationem fieri in Synodo, quia in Synodo facta, induit naturam legis, quae, nullo contradicente, perpetua est, &quamdiu non revocatur , perleverat ἰ facta autem extra Synodum , non ab omnibus reputatur perpetua , opinantibus plerisque Theologis , quos sequuntur Gavantus in Manuali Episcoporum verb. Casus reservati n. I 6.& Ronca glia in Theolog. morat. tom. 2. tract. I9. qu. 7. quaesit. 2. Illam , decedente Episcopo , a quo est facta , illico expirare ; aliis ex adverso , cum Capeavit. de casb. reserv. pari. I. cap. s. in sin. contendentibus eliniam tum perpetuam esse , & durare , donec a Successore vel expresse . vel tacite revocetur; ex quo fiat , ut , mortuo Episcopo . aliqui prima sententia imbuti , a 'reservatis absolvant οῦ alii vero secundam sectantes , talem absolutionem invalidam pronuntiabunt; atque exinde multa scandala exorientur, quae praecaventur, si reservatio in Synodo fiat. Quocirca communi usu receptum est , ut Episcopus in Synodo statuat , quaenam peccata velit esse sibi reservata : nee solum in Dioeces an is , sed in pluribus Provincialibus Synodis casuum reservationes factas legimus , ut in Eboracensi anni II9s. cap. II. Lambe thensi anni I 28 I. cap. 6. Avenio. nensi a tribus provinciarum Episcopis anno 1326. celebrata eap. 22. Col lectionis Harduini tom. s. pari. 2. col. I932. m rom. T. col. 854. I3 3. aliisque adductis a Thomal sino de vet. nου. Eccl. disci . pari. I. lib. 2. cap. I . num. 4. s. Non idcirco tamen , quod casuum reservatio a

Piovinciali Concilio facta esset, potestas adempta erat Episcopis ab illis absolvendi, sicuti contingit in legibus, a Superioribus latis, quae a nullo inseriorum relaxari possunt: etenim eadem Concilia, non sibi, aut Metropolitanis , sed ipsismet Episcopis illorum absolutionem reservabant ;quod praefatos canones legenti patebit. Aliud erat de gravioribus criminibus , Papae reservatis ; ab his quippe, scuti nunc , ita & olim , nullus, sine auctoritate Papae , unquam absolvere audebat : se in Concilio

Londinensi anni II 42. statutum narrat Matthaeus Parisiensis ad eumdem annum: Ne aliquis, qui Ecclesiam, caemeteriumque violaverit , vel in Clorico , aut viro religioso manus injecerit violentas, ab alio, quam ipso Papa , possit absolvi e quod decretum ex Rogerio quoque resert Harduinus in Collectione sua tom. o. pari. z. col. I 234. ad annum II 43. Et Concitum

217쪽

saltEburgense anni I 385. cap. 2. sub interminatione maled Blanis ater me , districto prohibet, ne quispiam a casibus, Sedi Apostolicae reservatis, a soluere praesumat, in Collectionis Harduini tom. 7. col. Isto I. Nec verum est, qu,d asserit Van Espen Iuris Eccles univers. tom. I. para. 2.rit. 5. cap. 7. num. 9. non ante seculum XI. ccepisse Episcopos graviorum quorumdam criminum reos ad Sedem Apostolicam mittere, ut a Pontifice reconcilia. rentur: squidem ex lib. q. de Gesis Sanctorum Rotonensum cap. l. secuto I v. Benedictino , constat , ante annos circiter nongentos, homicidas ad Papam suisse remissos, quod opportune notavit Mariene de antiquis Ecclesiae ritibus tom. I. lib. I. cap. 6. art. 6. n. 6. Enimvero , cum homicidium, inter illa enumeretur enormia facinora , quorum reis, saltem inplerisque Ecclesiis , nunquam olim concessam suisse absolutionem , contendunt Petavius in notis ad S. Epiphanium bieres sy. Albaspinaeus in noMiis ad Concilium Illiberιtanum, Morinus lib. q. de Paemi. eap. Ist. & citatuS

Martene, aliique non pauci; credere fas est , quod , cum nimia haec disciplinae austeritas emolliri coepit , id retentum fuerit , ut qui ea perpetraverant , a sola Sede Apostoli ea veniam consequerentur . Sedes autem Apostolica tanta semper lenitate usa est, ut, etiam cum prisca illa vigebat severitas, justis quandoque de causis, a peccatis absolveret, quae ceteroqui , ordinaria lege , non solebant ab Ecclesia remitti , sed uni Dei judicio relinqui, quemadmodum colligitur ex Tertulliano, qui haereticus Montani sta jam iactus, lib. de pudicit. cap. s. Zephyri num Papam carpit, quod moechis veniam daret, quibus , aut ipsam et Ecclesia Romana, ut existimat Martene , aut saltem pleraeque aliae Ecclesae , sicuti opinatur

Morinus, antea consueverant omnem indulgentiam denegare.

CAPUT QUINTUM.

suaenam snt atrociora i graviora crimina reservanda , una eum aliis ad materiam pertinentibus, oe signanter quoad Regulares.

Post assertam Episcopis iacultatem easus reservandi , & designatum

tempus, quod magis congruum videtur ad reservationem faciendam, operae pretium est examinare, quaenam sint illa atrociora & graviora erimina, quae sanctissimorum Patrum judicio reservari consuevisse dixit Tridentinum : inde enim normam sument Episcopi, ad quam in reservandis peccatis se tuto conformare queant . Non aliunde autem illa melius roscire possumus, quam ex Conciliis, in quibus modo haec, modo illa peccata , tamquam graviora , suere reservata . Nuper laudatum Concilium Londinense, a solo Episcopo absolvendos, decrevit, incendiarios, peierantes in alicuius dispendium , oe fures atrociores. Concilium Lambe thense cit. cap. 6. Episcopo reservavit homicidia voluntaria , tam publica, quam occulta. In Di creesana Synodo Santonensi , habita anno I 28o. cap. I . Collectio.

218쪽

nis Harduini tom. 7. col. 848. longus contexitur catalogus ea suum reseris vatorum , inter quos numerantur homicidium, mutilatio, lapsus carnis tam sacrilegus cum Moniali , quam contra naturam , perjurium , incestus, abortus studiose procuratus, litterarum salsificatio, sortilesium eum abutu Sacramentorum, violatio Ecclesiarum , aliique non pauci . Concilium Provinetale Ravennat. anni I 285. eod. ιom. 7. Harduini col. y48.eap. 8. ad Episcopum remittendum jussit , cum quis petit absolvi ab ex. communicatione maγονi , lata , vel inducta ab homine , vel a jure item incendis crimine publico οῦ sicut in blasphemante Deum , vel Sanctos

item in voto , qualitercumque emisso σ cum illis , qui filos oppressertina ex proposito , sυe casu z cum quibuslibet bomiciis , ct sacrilegis , Diasariis , violatoribus Ecesesarum , σ immunitatum Ecclesiasticae Iobertatis . o sortilegis; item cum iis, qui cum brutis libidine polluuntur ζ item cum incestuosis, corruptoribus Sanctimonialium , oe in omni occupa ιιone , usurispatione, O detentione rei aliena, ubi , cui restitutio fieri debeat , non inis veniri potest οῦ item cum periuris , m clandesine matrimonium contrahenti. bus, ex quo marrimonio dubitatio oriatur , vel oriri possι , oe in omnibus aliis criminibus, delictis , oe excessibus , in quibus de consuerudina genera ii, veι Deciali, Episcopis resematur confesso . II. Verum, cum seculi xv. initio nimium excreverit casuum reservaiatio , & praeterea Abbates Carthusenses eo usque devenerint , ut omnia suorum subditorum peccata gravia sibi reservaverint ; in ejusmodi effrenes reservationes censoriam virgam strinxit Ioannes Gersonius tam in Opusculo super absolvendi potestate , m qualiter expediat feri resemationem pee. eatorum , quam in Epistola ad quemdam Episcopum de moderatisne ea.

suum reservandorum . tom. 2. Oper. col. 4I3. oeg I s. quibus in locis reservari quidem permittit pauca quaedam peccata atrociora, sed non approbat, ut haec ipsa reserventur , quando sunt occulta οῦ exinde enim periculum subesse , inquit , ne , quod occultum est , publicetur . Gersoni adhaesisse videntur Concilium Senonense anni Is 24. & Synodus Dioece sana Carn tensis anni Is 26. quae nulla reservatione, quoad crimina occulta . assici voluerunt mulieres , ne istae , cum propriae famae dispendio , Episcopum

vel Poenitentiarium, ad quem alias accedere non consueverant, cogerenis tur adire. Alia tamen post Gersonis aetatem in Gallia celebrata Concilia , se uti animadvertit Thomassinus cit. pari. I. lib. 1. cap. I 4. n. g. in priori

sententia , & praxi perstiterunt , pluraque, quantum Vi S Occulta , peccatae Episcopis reservarunt e quin immo Concilium Suessionense anni I 4ss Collectionis Harduini iom. 9. col. I 38 s. hortabatur Episcopos, ne faculta. rem absolvendi a reservatis p ssim concederent Regularibus III. Sed quod in Gallia non est assequutus Gerson, praestitit in Germania Laurentius Cardinalis Campegius, ubi Legatum agens Apostoli eum, .& sedulam operam navans Ecclesiarum reformationi, inter suas Constitu iationes, Ratis bonae promulgaras anu. I 23. quae habentur in fasciculo

219쪽

L I B. V. C A P. VI. Isti νum expetendarum oe fugiendarum, edito Londini Iosto. pag. 423. omni . bus Consessariis concedendam in posterum, edixit, facultatem absolvendi lateos a quibuslibet occultis eriminibus , etsi alias reservatis , exceptis dumtaxat haereti eis, homicidis & excommunicatis , quos ad Episcopos, vel Vicarios, remittendos constituit; Clericis vero etiam postmodum , eo loco suturis , quo prius erant. Campegio obsequens Archiepiscopus Colo. niensis in suo Concilio Provinciali anni Is 37. pari. 7. cap. 37. potestatem feeit omnibus Parochis remittendi quaelibet crimina occulta: & Synodus Dicee esana Augustens s anni Is 48. Collectionis Harduini rom. p. eu. et o s. statutum Cardinalis Campegit instauravit, & confirmavit. IV. Non propterea tamen , quod ita aliquibus visum fuerit statuendum , restricta censenda est auctoritas Episcoporum ad sola sibi reservanda pecea. ta notoria: quoniam, uti recte perpendit citatus Thomassinus eod. n. 8. Concilium Tridentinum , novis praesidiis muniens Episcoporum jurisdictio. nem ad ea sus relervandos, illam non coarctavit ad publica, sed ad atro. Hora , oe graviora erimina , qualia esse , & dici possunt etiam occulta . Quia autem idem Tridentinum sinul Episcopos monuit, ne ea potestate in destructionem, sed aedificationem utantur; idcirco nimium siciles esse non debent ad reservationes multiplicandas. Quamquam vero non possit. quoad hoc, certa regula, ubique custodienda, praescribi , neque in specie des gnari queant peccata, quae reservari oporteat; alicubi enim sola proelivitas populi ad aliquod crimen frequenter perpetrandum , ut dissicultate obtinendae absolutionis, veluti quodam laeno , cohibeatur, sum cientem ea usam praebet Episcopo illud reservandi; quae causa urgere desinit, ubi populus non est ad illud proclivis: atramen instar regulae esse possunt quaedam generalia monita, & decreta, quae a sacris Urbis Congregationibus

hac super re emanarunt. Sacra Congregatio, Epilcoporuin, & Regularium negotiis praeposta , die 9. Ianuarii IsoI. locum ordinarios ita monendos, statuit : Ne locorum Orἡinarii , quibus ius boc refervandorum easuum competit, pluribus , quam opus si, reservation/bus, βιbditis , aut Confessa -νiis ἰn animarum salute procuranda cooperantibus . Fnt onerosi , monentur μmnes, ut paucos, eosque tantum , quos ad Christianam disciplinam retinendam,

animarumque fibi creditarum salutem , pro cui uis di arcesiis satu, o quali.

tale neeefario rebervandos esse judicaverint , reservent . idemque monitum replicandum decrevit die 26. Novembris I 6O2. Sed, ne locorum ordinarii, ad quos casuum reserυatio spectat, ea in re modum excedant, eadem sacra Congregatis illos rursum magnopere admonendor censet , ut, non passem , sed eum id υideb tur eommunι bono expedire, atrociorum tantum, O graυiorum eriminum absolutionem sibi resemen ν , quorum reservatio ad Chrseranam di- seipi nam retinendam eo erat, oe in aedificationem , non autem in deserractio. nem , cedat I ne aiioquin, Saeramenti Paenitentiae Μ ni Irorum coarctata pote.

state , sanctae matris Ecclesiae piae menti contrariur effectus subsequatur . ProbLbet etiam, ne sebi super e reserυent casus in Bulla, die Caenae Domini Ieg;

220쪽

consueta , contentos, neque alios Sedi Apostolicae specialiter reservatos . Encyclicae quoque litterae ab eadem sacra Congregatione, eadem die 26. No. vembris itio a. ad Episcopos in hunc modum datae sunt: Praecipue vero bae monenda censet sacra Congregatio , ut videant ipse Ordinaris, ne illos casus promiscue resement, quibus annexa est excommunιcatio major , a jure ιmposta, cujus absolutio nemini reservata sit, nisi forte propter frequens scandalum . aut alsam necessariam causam , aliqui huiusmodi casus nominatim reservandi viderentur, neque casus, in quibus absolutio, nis cum res tutione, vel ex eis cutione eorum, ad quae paenitentes tenentur, non confertur, neque illos, qui, etsi mortale peccatum inducant, circa res tamen parυi momenti versantur, mfrequenter inter idiotas eisnire solent, uti damni dati, oe similium. In pee. eatis etiam carnalibus reserυandis multa utantur circumspectione , propter periculum scandatiram in iis maxime personis, in quas ob accessum ad Confessarios extraordinarias, vel frequentem reditum ad ordinarios, suspicionis aliquideari, a potes . Pinremo eam potissimum ineant m Ieqvantur rationem, quae, consederatis diligenter cuiusque provincia, ac populorum moribus, natura, ac promtisone, magis tu Domino expedire videbitur. Sacrae Congregationis E. piscoporum , & Regularium decretis legendis apud Qua rantam in viis . Gissus num. I . Sc apud de Lamet & Formageau in Dictιonario easuum conis scientia rom. I. cas. I. consentiunt decisiones sacrae Congregationis Concilii:

etenim, cum ad hane delatum suerit, quod Episcopus Belli castrensis supra modum auxisset catalogum casuum reservatorum, die ast. Ianuarii I 55 I. decem, aut ad summum duodecim gravioribus exceptis, Episcopi arbitrio des gnandis, ceteros e catalogo deleri , jussit lib. 22. decretori pag. 4IS. V. At illud, prae ceteris, ea vere debet Episcopus, ne peccata, qua notum vis gravia, sed mere interna, sibi reservet: licet enim etiam haec reis servari queant, sicuti docent Vasque Z supra cit. ques.st I. art. 3. dub. q. Carindinalis cie Lugo disput. 2 o. fct. 2. num. I 3. & Suarez de Fade disp. 2I. sect. 4. num. 2. ubi haec habet.' Glent aliqui Episcopi etiam haere menis talem reservare , quod quidem in summo rigore iuris facere possunt, quia reservatio non es usus iiιν μι Ectionis externi fori , sed es ablatio iurisdictionis pro foro Sacramentali, quam Episcopus scut dare potes, ita etiam auferre Pnon est tamen in praxi receptum , ut unquam reserventur , veluti proseis quitur Suarez. Ioc. cit. Nibilominus tamen Auctores communiter non consu-Iunt, neque laudant talem reservationem , propter animarum periculum ' nam

actus interiores frequentes oe molesti sunt, dissicile cognoscuntur I ita

etiam ego credo regulariter non expedire e quin immo Sotus in 4. esse. I 8. quaest. 2. arti s. actus mere interni reservationem acriter reprehendendam existimat. Et re vera, uti bene de Lugo observavit, solos , scimus, Praelatos Regulares quaedam peccata sive externa, sive interna, sibi olim indisere- te reservasse; ceterum nec Episcopi, nec summi Pontifices, actus mere inisternos suis reservationibus complecti unquam consueverunt . Unde , etsi

peccatum haeresis gravissimum sit , & cum in externum prodit , summo

Ponae

SEARCH

MENU NAVIGATION