장음표시 사용
541쪽
Resp. dist. ant. Potentia creata , & tributaria effectui , concedo : increata, & absoluta, nego. Itaque potentia Dei non est subjectum capax re Iationis, nec dicit relationem subjective, 1ed tantum terminative , quatenus terminat relationes creaturarum ad se, juxta Aristotelem s. Metaph. ubi ait quaedam habere relationem , quia relationem terminant, quae ab aliis habeatur. Huic accedit D. August. lib. I. de Trin. cap. s. Luod Dem in-σipit, inquit, temporaliter dici relativὲ, manifestum est diei non secundum accidens Dei, sed se
.objicies 3. omnis scientia refertur realiter ad objectum scibile: in Deo datur scientia rerum creatarum e ergo scientia Dei refertur realiter ad res
Resp. dist. maj. Resertur ad objectum realiter, a quo pendet , ut objecto movente , concedo ut PurE terminante, nego ; at scientia Dei pendet a rebus creatis tantum ut objecto terminante, quia habet pro objecto motivo suae cognitionis ideas Terum archetypas , quae sunt in verbo. Instabis i. Deus cognoscit effectus contingenter liberos dependenter ab operatione nostra ; non enim ideo peccamus, quia Deus praescit, sed idebD eus praescit, quia peccamus. Resp. inde tantdm inferri , cognitionem divi Nam pendere ab illo actu terminante , seu tanquam conditione secundum extrinsecum requisita, at habet pro objecto primario , & movente , idea
Obsicies 4. Creatura in Paulo est similis Deo tergo Deus est similis creaturae , quia valet Ieciprocatio similium.
542쪽
Resp. nego conseq. Λd probationem dist. valet
reciprocatio similium, inter extrema ejusdem o dinis, cone. inter extrema diversi ordinis, nego. Dicuntur autem extrema ejusdem ordinis, quae sub communi principio continentur: at Deus, estens a se , nec habet supra se pIincipium , ac proinde non est ejusdem ordinis cum creaturis. Ea,
inquit D. Dion. cap. s. de divinis nominibus , quae sunt ejusdem ordinis, fieri potest, ut inter se sint fimilia , & utrinque reciprocentur , mutua similitudine, sintque ambo similia , quia alteri principio sunt simil1a : in causa, & causato non approbamus reciprocationem similitudinis , hine vides Deum propriε nec similem , nec dissimilem esse creaturae, sed . potius ab ea diversum. Deinde Iic Et diceretur dissimilis , non idcirco relationem
ad ipsam haberet , quia dissimilitudo est negatio
relationis. Objicies p. Relationes divinae non dicunt imperia sectionem: ergo nec relatio creatoris ad creaturam arguet imperfectionem in Deo. Resp. disparitatem esse, quod relationes divinae, tpote personales, non sint de essentia naturae divinae . at relatio creatoris esset essentialis Deo, qui proinde definiretur , cujus totum esse, esset ad creaturas. Deinde relationes divinae oriuntur ex abundantia persectionis , relatio autem creat Iis oriretur ex indigentia. 3. personae divinae saltem sunt ejusdem ordinis , Deus autem non est ejusdem ordinis cum creatura.
543쪽
STAτvs quaestionis est , an, sicut albedo A
fundat relationem similitudinis cum albedine Brita similitudo albedinis A fundet relationem similitudinis cum similitudine albedinis B. Assirmat Scotus hoc nixus fundamento e duae quantitates fundant relationem aequalitatis, quia tanta est una, quanta est altera, duae albedines relationem simia litudinis , quia talis est una , qualis est altera: ergo a pari duae paternitates fundant relationem similitudinis inter se , quia talis est una , qualis est altera. Consentiunt Scoto , Suares Granar. in Metaph. disp. V. se R. H. P. Telleet disp. 62. sect.
n. I 3. Contra quos sit VNIcA AssERTI . Probabilisss una telatio aliam fundare non potest. Ita D. Thomas riparte, q. εχ. a. I. Conimbricenses in Logica cap. de Oppofitis , q. unica. Suares Lusit. in Metaph. tracto s. disp. I. de relat. in communi g. 4. Probatur T. ex Aristotele, qui tria tantum prindicamenta recenset, quae relationem categoricam fundare apta sint, substantiam, quantitatem , &qualitatem : ergo non admittit relationem tanquam fundamentum relationis categoriae ido neum, &ex D. Thoma, loco mox citato ad quartum. Manifestum est , inquit , quod idem ad seipsum non refertur aliqua relatione reali e nee iterum una relatio refertur ad alteram , per aliquam aliam relationem 3 eum enim dicimus, quod patemnitas opponitur filiationi, oppositio non es media inter paternitatem, filiationem, quia utroque morio multiplicaretur in infinitum.
544쪽
proba ur 1. ratione, positis duobus principiis. Primum sit , Non datur processius in infinitum: ita Aristoteles s. Physic. text. Io. ubi docet ide, actionem non posse fieri per aliam , nec unum ubi per aliud ubicari, &3. Metaph. cap. 2. negat
dari habitum habiti, ne fiat processus in infini
Secundum, relatio in alia relatione fundata , ar guit processum in infinitum. Patet .: nam si duae paternitates fundant relationem similitudinis in
ter se, hae iterum similitudines , utpote ejusdem inter se rationis, fundare quoque debent alias similitudines , & duae illae similitudines alias relationes di ssimilitudinis a primis , & hae alias similitudines inter se, quae rursus fundabunt alias dissimilitudines ab illis, in quibus fundantur , & ita in infinitum. Ex quibus sic arguo: non potest dari processus in infinitum ex i. principio , si relatio fundat aliam , datur processius in infinituri ex GPrincipio : ergo una relatio non fundat aliam.
Ad I. principium , respondent processum in infinitum tantum repugnare, qui sit inter causas , &qui fit a posterioribus ad priora, non autem quemlibet alium , quia etiam admittunt Peripatetici inquantitate, quae non excludit processum in infinitum per divisionem. Contra I. esto , AristoteleS non neget processium in infinitum inter partes , qua sunt dividuae, illud infinitum est tantum p
tentia , non actu. At inter relationes daretur reipsa 'infinita multitudo relationum actu divino intel lectui objecta. Respondet r. Sua res Granat. processum in is malitatibus, cujusmoai sunt illae relationes, non esse incommodum. Contra a. saltem qui relati
545쪽
nem distinguunt, vi modum a fundamei debemrent admittere infinitam multitudinem modorum relativorum , quo nihil absurdius. Deinde licet relatio distinguatur tantum virtualiter a fungamento, illae virtualitates debent esse actu, quia sunt actu relationes, & quidem nemine cogitante , & una non est alia : ergo sunt actu virtualitates infinitae, & ut tales videntur a Deo.
Respondent alii ad E. principium non ideo dari processum in infinitum , quia docent relationes in aliis tantum fundari , quae sint diversae denominationis ι fatentur quidem duas paternitates V. g. posse fundare relationes similitudinis, sed negant primas relationes similitudinis fundare secundas relationes similitudinis. Contra I. Gratis id fingunt , nam duae similitudines perinde sunt ejusdem generis, aut speciei, ac duae paternitates : ergo si duae paternitates fundant relationes similitudinis, pari jure fundabunt duae similitudines. Deinde nec sic quidem fugiunt processum in infinitum , sint enim duae paternitates inter se similes ratione similitudinis, certe hae similitudines erunt distinctae relatione distinctionis,& inter se : sunt enim duae, & quidem ex duabus Paternitatibus resultantes. Rursus cum hujusmodicistinctiones conveniant saltem in summo generexeIationis, utique erunt similes similitudine essentiali. Dices, processum saltem sistere in relationibus dissimilitudinis , quae fiunt similes per relationes similitudinis, in quibus fundantur. Contra sic n-get Sua res Lusitanus , ejusmodi dissimilitudines non possunt fieri similes per fundamenta, quia relationes fundamentales sibi duntaxat sunt similes,
546쪽
non ipsis dissimilitudinibus: ergo non possunt eas reddere similes quia sormae non possunt praestare formalem effectium , quem non continent. Deinde si similitudines paternitatum reddunt similes earum dissimilitudines , mutant utique terminos ;diversi enim sunt termini similitudines paterni ratum , de diversi earum dissimilitudines. Ita ille.
OB Is cras I. In divinis una relatio fundat
aliam : ergo a pari in creatis. Resp. nego ant. Nam spirationis activae rela.
io fundatur in ipsa vi spirandi communi patri,& filio juxta TheologOS. Objicies x. Duo homines sunt sibi similes in natura , & quidem per geminam similitudinem ,
virtualiter a naturis suis distinctam : ergo a pari duae paternitates sunt similes per similitudinem a se distinctam ι & ita una relatio fundat aliam. Resip. nego parit. Quia in primo exemplo entium absolutorum , non sequitur processus in infinitum , sequitur autem in secundo. Deinde duae paternitates non dicuntur proprie similes , quia fundamentum similitudinis debet esse quid , non ad aliquid , aut si dicuntur similes, sunt seipsis si miles, non per aliam similitudinem , ut enim aliabedo non est alba per aliam albedinem , sed seipsa , & actio seipsa est actio , non per aliam actionem : sic relatio est seipsa relatio , & Vt quo.
Haec enim est natura multarum formarum realium, ut non sint subjectum capax denominationis illius, quam alteri tribuunt , aut saltem non denominentur per formam a se ipsis distinctam,
547쪽
Instabis i. Duae paternitates in duobus hominibus existentes , habent eandem essentiam , & desinitionem : ergo habent omnia requisita ad fundandam relationem similitudinis. Resp. nego conseq. quia non sunt quid absolutum : at fundamentum relationis debet esse quid absolutum, ne fiat processus in infinitum. Deinde probaret argumentum duas paternitates , Per quas idem homo generans respicit duos filios , habere similitudinem inter se quod falsum. Insi ibis L. Vera est haec propositio , haec Paternitas est eadem cum illa: ergo habet identitatem,quae est relatio.
Resp. dist. ant. Est eadem cum illa , seipsam, aut
Per relationem rationis , concedo et per relationem
realem , nego , quia fundamentum non est capax relationis realis. Instabis 3. Ad iretarionem realem identitatis, sussicit convenientia essentialis . duae paternitates habent convenientiam essentialem: ergo dic. Resp. dist. maj. Sussicit convenientia essentialis xei absolutae, concedo : rei relativae, ut relativa est, Nego. Quare habent tantum relationem rationis , aut certe se ipsis referuntur. At, inquies, nonne possunt dici similes realiter Resp. ratione fundamenti realis posse dici, non r tione alicujus rela- 'tionis realis. . ARTrcvLUS V.
De termino relationis. HAc τε Nus relationem spectavimus ratione iundamenti, quod refert jam spectanda La-
548쪽
tione termini , ad quem refert, de quo hic tria
examino. Primum , virum relatio categorica requirat terminum actu existentem. Secundum . an terminetur ad absolutum , aut relati um. Tertium, an Vna relatio plures terminos respicere possit.
6-I. An relatio categorica requirat terminum actu existentem.
VN1cAAs- 2X Aristotele relatio categorica re-sERetio. LIquirit terminum actu existentem; nam hoc libro docet relata categorica, esse simul natura , quia se mutuo ponunt, ac tollunt e ergo si tollitur terminus relationis categoricae , necesse est quoque tolli relatum , ut relatum est. Deinde docet hanc proprietatem non convenire relatis
secunddm dici, sed relatis, secundum esse , quia in relatis secunddm dici, fieri potest, inquit, ut
unum existat, non existente alio : at in his, laeest, in relatis praedicamentalibus, posito uno, ut formali ter relato, neeesse est poni alterum formaliter , ut relatum est , & sublato viro , tolli aliud rergo Aristoteles requirit in relationibus categoricis terminum actu exissentem. Prob. ratione : Relatio categorica , ut existat, requirit partes sui constitutivas , pars relationis categoricae constitutiva saltem extrinsece , & in obliquo est terminus actu existens : ergo requirit terminum actu existentem, ut adaequale sit realis, hoc est , tam secundum ea, quae dicit intrinsec . quam secundum ea, quae dicit extrinsecE. Verbo dicam , si nomine relationis categoricae, intelligis solam formam relativam , non exigit terminum' actu existentem, quia eo sublato, tota , oc in
549쪽
gra permanet in fundamento , sin vero intelligis
relationem adaequale sumptam , & denominantem actu , necessario postulat terminum actu existenvem , quia nec esse potest actu denominans relatum, ante existentiam termini, nec perseverare denominando post desitionem termini hinc relationes fingulae, quae terminum respiciunt non eris
stentem actu, aut sunt tantum relationes rationis, aut certὶ transcendentales.
Ratio a priori est, quia subjectum de se indifferens est, ut dicatur simile, vel dissimile termino : ergo determinari debet per actualem den minationem : at denominatio actualis non est, nisi termino actu existente , hine ait Aristoteles simile esse simili simile , aequale esse aequali aequa-la. Certe forma relativa categorica , in hoc ab absoluta distinguitur , qudd relativa tribuat suum effectum dependenter ab extrinseco existente : ab soluta vero independenter ab extrinseco. objicies i. Aristoteles s Metaph. c. I s. ait producti um reserti ad producibile : ergo relatio non requirit terminum actu existentem. Resp. dist. ant. Refertur transcendentaliter, concedo : praedicamentaliter, nego. At hic agimus de relatione praedicamentali. Ratio disparitatis, quia transtendentalis non respicit. terminum , Ut pure terminum ; categorica vero Tespicit, ut purε terminum, ideoque posita termini existentia, resultat : sublata autem tollitur. Objicies L. Categorica non requirit existentiam termini, nec ex parte fundamenti nec ex parte termini, quia habet totam entitatem a fundamento, & in fundamento. Esto , habeat suam entitatem a fundamento, & in fundamento , M ceIth
550쪽
non habet denominationem actualem, nisi dependenter a termino : ergo si adaequatὶ sumitur, ut in forma actu reserens, requirit terminum actu existentem. Objicies 3. Petrus dicitur pater Pauli mortuit ergo refertur ad terminum non existentem actu. Resp. dist. conseq. Relatione rationis, concedo:
reali, in o. Deinde dum dicitur , Petrus est pater Pauli mortui, est sumitur in suppositione di tracta , sicut dum dicitur Petrus est mortuus: sensus itaque est, Petrus est ille homo, qui olim pater fuit Pauli, dum vixit ; hinc beata Virgo i. triduo mortis Christi amisit relationem mali is realem ad Filium , non entitative, sed quoad denominationem actualem, quam recuperavit, re insurgente Christo, absque nova generatione, qui, ad relationem patris , & matris, istis est , quddgeneratio praecesserit, & terminus existat. Objicies . Vna albedo tam similis est in essentia albedini non existeriri , quam existenti, quia
Resp. nego illud , tam , est enim tantum similis in essentia albedini non laxistenti per rationem, seu similitudine rationis.
f. IL Vtrum relatio terminetur ad absolutum.
Ι. Ο Β fg R- TN termino duplex virtualitas spe v ATI Ictanda , absoluta , & relativa : sic filius, qui en terminus paternitatis, est quid absolutum , ut homo genitus; &quid relativum , ut filius: pater , ut homo generans, est quid absolutum ;Vr pater, quid relatjvum. Porio dum terminus vicissim refertur , fundamentum correlationis
