De claris Archigymnasii Bononiensis professoribus a saeculo 11. usque ad saeculum 14. Tomi 1. Pars 1. 2. 1.1Maurus Sartius

발행: 1769년

분량: 569페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

etiam Iereum doctores, iuvenes praesertim, & nondum in schola celebres, constat fictile. III. Sed amplissimi eum honores in patria sua manebant; quos deinceps. &propter generis 1plendorem. & propter virtutis commendationem, su Dagante in primis Ieremientium factione, coniecutus est: erat enim cum omni sua gente

studiosissimus illius partis. pro qua & Rodulphus eius pater, & Lambertinus patruus anno MCCLXXV. ad pontem Sancti Proculi pugnantes vitam amiserant. ab Ac in ea quidem legatione, quae anno MCCLXXVIII. decreta est, ad sacramentum subjectionis Nicolao III. Pontifici, ac Romanae Ecelesiae prae. standum . cum Rotandino Romancio . a et Thomasino Guidonis Ubaldini legum doctoribus Pax etiam suit; idemque. IX. Consulibus Rempublicam adminis rantibus, anno MCCLXXX. extraordinarium illum magistratum gessit, in quo

universa tum relidebat Praetoris, ac Praesccti populi matellas, & auctoritas. Cum autem alii ex aliis motus civiles per omnem aetatem illam in civitate orirentur , Lamberlaccii sapius ejecti, & proscripti, nec intestinas turbas excita. re . nec bella movere de iisterent . Pacis studia . labores, vigiliaeque numquam patriae suae defuerunt. Itaque plures ab eo legationes susceptae ; in quibus celebris est illa, qua anno MCCXC. cum Alberto Odosredo ad Rivum Sanguina. rium in Faventinorum, & Imolensium finibus missus est. Ibi colloquium sue. rat indicum ad Faventinos in ordine continendos: quod quam diligenter a nostris Legatis curatum sit. ostendunt Faventinorum literae , quas in Appendice damus, Ghirardaccio ignotas. apud quem altum de ea re tota silentium IV. Neque vero in publicis modo civitatis periculis, sed S in privatis familiarum discordiis, ex quibus pax publica plerumque periclitabatur, Pacis prudentia, & auctoritas valuit. Cum inter Asinellios, de Prendi partes, quae erant ex praecipuis civitatis familiis superest adhuc Alinelliae gentis monumentum in altissima turri, ex ejus nomine dicta) gravibus odiis inimicitiae exercerentur. unde caedes, & turbae non modicae creabantur. Pax de pacibus cum Thomasino Guidonis Ubaldini, legum item dcoore. pacem inter eas familias anno MCCLXXXIX. composuit. c Non minima quoque eius cura fuit conservandae dignitatis Academiae nostrae. & scholarc m quietis. An. MCCLXXXI. . cum in comitiis scholarium ultramontanorum discordia extitisset, ac duo Rectores . a si

quisque fictione, electi et sent, ad Bernardum Medicem Hugolini Rubet Praefecti populi iudicem. & ad Pacem de Palibus. ac Marsilium Mantighellum Ca-

nonum interpretem cognitio eius controve istae delata est. Idem Pax multis post annis cum aliis proseoribus. ac magistratibus civitatis Fredo Ptolomaeo scholari Senensi . qui turbas ingentes concitaverat, comprimendo interfuit. e V. Erat Paci attributus equus ex ptiblico, ut nobilioribus plerisque civibus, qui utiliorem in bello operam Reipublicae praestare poterant. Ex omnibus autem bellis. quae populus Bononiensis gessit, maxime memorandum est illud, quod cum Agone Ferrariensium Marchione quatuor fere annos exercuit. Foederati erant Agoni exules Lambeataccii, & Ghibellini plurium Emiliae civitatum: ne deerant Bononiensibus amicarum civitatum auxilia ex Insubribus. ortum est id bellum an . MCCXCVI. . quo exacto, ac Iacobo de Cassaro Fanensi praetore magistratu abeunte, cum is qui succedere debebat Teglia Fres baldus neque tunc adesset, nec brevi afuturus vicieretur. octo cives praestanti prudentia elicti, qui

dissicillimo tempore summae Reipublicae praeessent, Vt II. Rectores appellati, quorum princeps Pax de Pacibus 1uit: U atque is postea inter VIII. Viros bello

admi

272쪽

administrando praesectos adlectus est non semel; O singulis enim annis, ac sorte etiam crebrius VIII. Viri creati sunt. Idem eo bello dux. & signifer fuit

cohortis urbanae , quae ex Porta S. Petri nomen ducebat, Confatonerium vocabant. b Erat summus belli imperator Moroelius Malaspina, virtute bellica

non minus, quam generis nobilitate clarus; cui, ut maxime idoneo ad illud bellum gerendum, Bononienses sub finem anni MCCXCVII. civitatis praetutam detulerant. c Sed cum anno MCCIC. agi de pace coeptum esset, & Legatos ad Bonifacium VIII. mitti oporteret, qui, agentibus Florentinis pacis aueloribbus, arbiter electus fuerat, ad veterem controversiam dirimendam inter Bono. nienses. & Ferrariensium dynastas, qua ex controversia bellum illud exortum erat, Legationis principes fuere Albertus Odofredus , & Pax de Pacibus, qui tunc erant ex celeberrimis Academiae nostrae professoribus. d) In quo sane Majorum nostrorum prudentia emicuit, qui ad Pontificem divini, humanique juris consultissimum duos legum professores maxime praestantes legatos esse voluerunt. Neque non felicissime id negotium ab iis curatum est. Pontifex enim secundum Bononienses pronunciavit, eisque duo castra , Baganum , di Sa-vignanum . in perpetuum possidenda attribuit. de quibus controversia erat, ad agrum Bononiensem , an ad Mutinensem pertinerent : quidquid vero iuris in iis locis Mutinens s civitas haberet, pecunia, aut aliis rebus suo arbitrio aestimandis compensari mandavit. γ)VI. Cum paci ad exercitum . in quo, ut diximus, cohortem urbanam duxit, eundum esset, belli, ut opinor, Pericula reputans, de testamento cogitaree cepit. Illud ab eo est conditum anno MCCXCVII L, in quo . cum liberis careret, non minimam bonorum suorum partem piis locis attribuit. Fratribus S. Michaelis in busco , quorum locum pollea tenuere Monachi Montis Oliveti, multa legavit . ea lege, ut alimenta praestare deberent Fratribus Minoribus, qui degebant ad Casilicium Comitum in agro Bononiensi prope fluvium Idicem. Fortasse in eum locum ab ipso Pace Fratres Minores inducti fuerant, quibus S Ecclesiam aedilicaverat, ut ex Ghirardaccio intelligimus. f Ne qua autem fraus huic testamento fieret post eius obitum, quod facile poterat accidere iis temporibus tui batissimis. postulavit, ut auctoritate & decreto Populi Bononiem sis testamentum ipsum firmaretur; quod ab eo impetratum est. Itaque ad diem XIV. Novembris testamentum rite Obsignatum . & publica auctoritate firmatum

apud Fratres Praedicatores. & Sancti Michaelis in busto duplici exemplo de

VII. Quamdiu vixerit hic legum professor, plane perspectum non habeo. Anno MCC I. I. adhuc vivebat; quo anno sententiam dixit cum aliis sapientibus viris a Populo Bononiensi delectis in Gandonem , & Bonaccursium de Gallifano . quos res novas in cicitatis perniciem moliri constabat. h Eodem anno, ne quid timeret ab adversariis suis. quos in defendenda patriae tranquillita te, & libertate contra se irritaverat, Populi decreto ei permissum est . ut posset armatus incedere; quod aliis probis civibus concessum reperio in re simili. i) Anno autem MCCCIV., petentibus Himiliae civitatibus multis, quae cum

m residentium ac etiam tempore drii Tegle de Freseobaldia honorabilis Potestati x Bononie dcc.

Rectorum vero nomitis Me stiat i Ianus Pax de Pincibus Legum I octor. 1 n .s Rotandinus de Temcarariis iudex. Divis Peregrinus Alberici de S, nomaolat. Unus Boni ames lamberti iii de ZOveria nibus. Drius Foscararius de Foscarariis. Diius Batalerius de Bainteriis. Diaus Ioannes de Baracomatribus. Drius Petrus de Argellata.

b) Cum temiore Hectionis lacte serit rim militum disit Pax de Paei a legum dota habuerit vexillum militum pro quarterio Hrtzs. Petri & propterea omissus foret per es res ipsorum seritorum &c. Ex lib. Reformat. ad

Duilired by Corale

273쪽

nostra foederatae erant . ut ad earum conventum Oratores mitterentur, Pacem

mitti placuit, cum aliis praestantioribus civibus. ab Insequenti anno MCCCV. Patavinam praeturam gessit, Populo Bononien: i annuente: b) sed cum in annum proximum a civitate Firmana in praetorem Pariter esectus esset, petentibus Firmanorum Legatis, qui eam ob causam Bononiam venerant, negatum est in Consilio Populi Bononiensis; non aliam, opinor, ob causam, quam ne ex Optimi , & prudentissimi civis diuturniore absentia aliquid detrimenti civitas nostra caperet. γ) Λnno demum MCCCVI. in Consilio civitatis foederi cum Florentinis . aliisque Etruriae populis jungendo intersuit: γ neque ullam postea ejus

viventis memoriam reperio. Constat jam mortuum an. MCCCVIII. mense Aprili: ce) memorantur enim ejus haeredes Lambertinus frater, & Fulcus Uillani alterius fratris filius, qui postea legum doctor, & militari cingulo insignis filii. a quo Paciorum familia propagata est ; ipse enim Pax neque ex prima uxore Lucia Beccaria. in neque ex altera Falta Albi rota , quam grandaevus viduam duxit. g) ullam omnino prolem superstitem reliquit. VIII. Celebrantur Pacis quaestiones , quas scripsit , eum in scholis doceret pro more ejus aetatis. Eas laudat Λlbericus de Rosa te. h) Diplovat accius hunc doctorem non ignoravit; sic enim de illo: Floruit temporibus supradictorum , Guidonis nimirum Baysii. Thomae Formaglini, aliorumque, quos ante laudaverat, Pax Domini Rosulphi de Paeibus qui eo inuit plura , de quo per Albericum dὸ Rosate iis II P. Stat. qu. CLXVIL 'e' IH P. qu. L R. toruit temporibus Diui . 'e' Alberti de Gandino . fuit Eononie is . Ita Diplovataccius. qui melius doctorem hunc cum Dino. quam cum Guidone Baysio, & Thoma Formaglino, aetate conjungit; hos enim potius antecessit, quam aequavit Pax de Pacibus, ut postea constabit. Eius ego sententiam vidi, quam cum Rotanis dino Romancio dixerat pro Fr. Michaele Prioris ex ordine Militiae B. M., suo Fratrum Gaudentum. ut vulgo appellabamur, decernens. jus illi esse declinandi forum civile; k qua de re saepius decertatum est ab eius ordinis Prosetaribus eum civitatum Magistratibus, quibus iniquum videbatur, homines plerumque eoniugio ligatos ab Reipublicae mune ibus excusari. & iisdem immunitatibus, ct privilegiis frui. quibus ceteri viri Deo sacrati, & religiosi gaudebant.

IX. Pacis fama diu superstes fuit. cum ob praeclara ejus Cetera gesta, tum ob tabulas census, sive aestimationis praediorum omnium rusticoriam, & urban rum civitatis. & Populi Bononiensis, quae editae sunt Stoido Iacob Rubeo praetore; iis enim conficiendis praefuit Pax de Pacibus, eiusque nomen tulerunt. 1 Sed cum totum se publicis procurationibus occupasset, ac Romanae quoque Eeclesiae negotia in nostra civitate gereret. m) videtur annis multis ante vitae exitum a scholis discessisse. Atque anno certe MCCXCVII. a docendo cessau rat; eius enim nomen desideratur in tabulis professorum ejus anni, quas in Ap pendice exhibemus. FUD

te, ME UVIII. die xxv. Septemb. Drius

si MCCLXXXII. die XIV. Decemb. Di Dieia qα drii Rodulphini de Beccariis in. G. Pacis Leg. D L Ea βυ- coae. Bonom g ὶ MCCCVI. die VII. Septemb. D Fatinta de Albi rolix dni Gardini de Gardinis le. gum doct. deinde urii Pacis de Pacibua leg.

274쪽

23r LXXX VIII.

FULCUS DE PACIBUS.

IGnotus fuit nostris scriptoribus Fulcus de Pacibus, Rodulphi filius, Pacis se, ter natu minor, & ipse legum professione . ac doctoris gradu illustris. Sed

huic inimica manu vita erepta est. aetate non admodum provecta; ac propterea eius nomen ex hominum mcmoria cito excidit. Anno MCCLXXVI. , quo primum doetoris ei titulus in antiquis monumentis tribuitur , Cum Guiblielmo Rombodevino . aliisque legum prosessoribus, sententiam approbavit, quam Hugolinus Comes de Panico Archipresbyter plebis Calvenaani, arbiter assumptus, de conditionibus dixerat, quibus Civitati Bononiensi tradenda erant duo castra . quae intra territorii fines ab Ubaldino Logliano . di fratribus tenebantur. O) Vicariam quoque jurisdie tonem in foro Ecclesiastico exercuit Fulcus pro Octaviano Episcopo; cbb quod & Λrimundum de Sancto Petro. & Ioannem Ungarellum aliquando recisse ostendimus. Anno MCCLXXVII. ex morbo decumbens testamentum condidit; cc) ac biennio post ipse . di Pax eius frater patrocinium in foro praestitit Alledi, Centi. & Castagnoli majoris incolis. d) Neque aliud de Fulco memoratu dignum accepimus usque ad annum MCCLXXXIII., quo a Gruamonte Lambertino praenobili cive, ejusdemque 1actionis homine, incertum, qua ex causa, est interfectus. II. Uxorem habuit Gisiam de Pretis Amadoris filiam. quam duxerat anno MCCLXIX., jam tum a patre cmancipatus. Filias reliquit duas. Claram . ac

Pistorinam. eb Et Clara quidem adulta Alberto Odo redo primum, deinde Ubal- clino Galluccio militi, ac legum doctori nupsit. D Pistorinam pupillam, ac

paene infantem Pax tutor idem & patruus Hugolino nobili puero despondit . ex patruele Gr montis nato; g) cum inter duas clarissimas familias . optime de Republica meritas, quae propter Fulci caedem mutuis odiis agitabantur, offensionum tollendarum causa. assinitatem jungi placuisset. Sed dolor adhuc recens concordiam satis firmam conglutinari non est passus. Dissolutis igitur voluntate eorum . qui contraxerant. Post breve tempus sponsalibus, h) Pistorina Rogetici Ubaldino octaviani Episcopi fratris filio uxor pacta est. ci Inter Pactos, &Gruamontis agnatos inimicitiae tamdiu perman1ere, dum pars utraque Pacem ipsum legum doctorem arbitrum constituit, eique componendi totius dissidii liberam potestatem secit. kb Tanta enim apud omnes integriratis illius, ac ju. stitiae opinio erat, ut iniuriarum, quae ad ipsum, eiusque propinquos. pertine-hant, ne inimici quidem aestimatorem alium, aut judicem habere mallent.

de Pace legum doctor vicarius disi Episcopi . Ex Mem. Com. Boa. ad am VCCLAXI L c Iute fuerunt telaminio Fulai dn. Pax de Paeibus legum doct. dii. Bulv1ssanus rini Rodulini Pacis aliique . Ex Memor. cc . Bon.

vallem de Goradinis suum procuratorem ad re cipiendam pacem a diio Pace qu- dni Rodes a Pacis . . . occasione injurie vulnerum & mortiaque dicerentur fore commisse in Persona dili

275쪽

ANTOLINUS DE MAN ZOLINO.

ANtolinum vulgo dixere Antonium hunc. legum prosessorem in Acade. mia notua haud plane obscurum: sic enim fere in antiquis monumentis, quae de illo extant, appellatur. a9 Sed Alitiosius Antolinum . sive Beitolinum dicit, quasi de ejus nomine dubitare liceret. G Patrem habuit Martinum de Manetolino. utilem Reipublicae civem, qui anno MCLXLIX . Antiantis Populi Bononiensis, foederi cum Mutinensibus feriundo intersuit. cc Est autem Man-golinum pagus agri Bononiensis, unde Antolini familia in civitatem recepta agnomen tulit. Ejus ipse dignitatem auxit tum doctrina sua, & professione i gum. tum nobilissimis affinitatibus: Iacobo enim filio suo uxorem dedit Do-nellam Huguccionis Samaritani filiam, praeclarae nobilitatis puellam . db Floruit Antolinus inclinante saeculo XIII., & jus civile diu professus est in foro, &in scholis: anno MCCLXVII. iudex, non tamen legum doctor ante annum MCCLXXIV. , quod quidem nobis compertum fuerit, appeIlatus . ce) Magnae etiam auctoritatis habitus est inter cives; quo factum est, ut plurimum usi sint eius opera S consilio qui Reipublicae praeerant, S legationes procurationesque magni momenti ad eum detulerint. II Anno MCCLXX, IlI. Viterbium prosectus est ad Pontiscem pono. niensium procurator. non quidem ad civitatem dedendam, ut incaute scripsit Ghirardaccius. D sed ad illum politiae ordinem, qui tunc in civitate erat,

retinendum; qua de re in Rolandino Romancio diximus. Neque dubium est, quin cum Pontifice, dum Uiterbii esset, accurate tractaverit de pace inter Iere-mienses. & Lamberta Cios componenda. quae insequenti anno, magno bono rum plausu. Bononiae firmata est: et enim comitiandae Antolinus de Manetolino interfuit tamquam Ieremiensium procurator. g) sed anno MCc LXXX tudibato iterum civitatis statu . & abeunte Berthoidi Ursini praetoris Uicario, cum civitatem interim regi placuisset per Magistratus ex civium numero delectos, quorum imperium non amplius quam XV. dierum elIet. inter primos. qui hoc Magistratu functi sunt, Antolinum fuisse coinperio eostilem rectorem appellatum, h hoc enim nomine novum hunc Magistratum donabant; qua de re mag rae tenebrae sunt in Historia Bononiensi. Eodem anno legationem R. scepit ad Bertholdum ipsum Flaminiae Provinetae Rectorem & Comitem, ut conventui Jeremiensium di iam heri acciorum interesset, in quo rursum de in

sauranda pace iam di luta agendum erat . ci III. Quadriennio post, anno scilicet MCCLXXXIV. ad Flaminiae Legatum prosectus est . ut placaret Bononiensibus iratum. Ob Medicinae Castrum contra Pontificis voluntatem ab iis detentum. Diu occupavit ea cura Bono niensium animos. qui in tam d)fficili negotio nihil non ex iurisprudentum con

silio egerunt. hJ Anno MCCLXXXVIII. testamentum condidit Antolinus, cib

eodemque anno vita functus est. mb D I.

Di stirpes by Corale

276쪽

DINUS MUGELLANUS.

Mugellana. sive, ut alii appe Ilant, Mucellana regione Florentinae ditio. , nis. ab ubi natus , agnomen sumpsit Dinus . non aliter sere, quam Dinus de Mugello appellatus, nobilissimis quibusque Iuris Caesi rei interpretibus merito adnumerandus. Patrem habuit Iacobum b) ex nullo mim gente, sive .ut ajunt, de Rossonis, aut Rosonis ; id enim eius familiae agnomen fuisse dicitur. ce Hic Bononiam venit ad Iurisprudentiam perdiscemram, vergente saeculo XIII., 6t an . MUCLXXUlII. adhuc inter scholares versabatur; ob sed ea

tamen nominis celebritate . ut per idem tempus doctor Creatus, eb a Pistoriensibus ad ius civile profitendum in ea civitate peram plo stipendio conductus sit in quinquennium. Esset id absonum ab aetatis nostrae moribus, ut novitio doctori tantum deferretur honoris: sed aliter ferebant ea tempora. qui. bus, ut non semel dictum est . nemo doctoris insignia capessere poterat, quin publice libros aliquot eius facultatis. quam profitebatur, in scholis exposuisset. Eo fiebat, ut qui excellenti ingenio. & praestanti doctrina ceteris anteibant.& studiosae iuventuti operam suam cum laude commodaverant, vix eum eo. ctores creati, cum antiquis prosetaribus certare possim t. Dinus igitur anno Al CCLXXIX. ab se lis nostris abductus, Pistorium accitus est . oblatis a princuratore Pistoriensium, qui ea de causa Bononiam Venerat . cc. libris Pisano.

xum annis singulis in quinquennium, & domo etiam, in qua commode per illud tempus habitare posset. f)II. Sed aucta in dies eius viri fama . ad Academiam pononiensem revoca. tus est anno MCCLXXXIV. . g non quidem eo stipendio, quo apud Pisto.

xienses meruerat, sed non minori tamen emolumento honoris. & quaesu. Hic omnium primus est, quod sciam . qui jus Civile in nomis scholis professus sit publice conductus. Ante illum profἰssores omnes non alia mercede docebant. quam quae ex aere colla titio scholarium conficiebatur, ut non semel diximus. Sed tum demum scholares nostri, sive aliarum Academiarum exemplo, sive potius, ut quosdam semper ex clarioribus prose fibribus, iure suo, in scholis retinere, ne alio civerterent meliores conditiones secuti , aut aliunde. ubi opus esset . accersere possent, ab civitatis nostrae moderatoribus obtinuerunt, ut certum stipendium quotannis aere publico constitueretur duobus doctoribus eκ clarissimis. qui tune maxime communi fama celebrarentur, quique ab ipsa scholarium Universitato eligendi essent, quorum alter ius civile, alter Canonicum interpretaretur.

sermovis in ameellum mi eraverit. Fid. Filiami ereerpta ιu Aneia. u. XII.

r n. mag. Egidius Mnd. Petri de civitate Pr, cens de Rohemia vendit dru Dino de Misello scholari apparatum dri. Hessen. ti summam Muguccioriit pretio libr. cxta Bonon. Ea Menia

s) An. MCCLXXIX. die XI. exeunt. Mart. m. Dinua de Musello doctor iugum promisit dri. Amactorio Gitissalom syndico communis Pistorii ire & stare comitiue in die a

civitate Pilior ii & in ea exercere omnia quuin instrumento Marixit continentur. & hoc quia dictus dα. svndictis promis i dare & sol. vere eidem dia. Dino m. libras P sanorum hine ad quinque annos proxime suturos pro quoli-het anno. Et trisuper promisit di 'ux syndi etiadare eidein unam domum decentem dc conis venientem ad habitandum hinc ad dictum ter. minum. Ex instrumento dicti Aearixit hodie facto in domo on. Fulci Pacis dochor. len present. dicto da. Fulco dcc. Ex Mem. Com. Bon. ea MCCLXXXIV. die XI. Decemb. Diatis Dinus de Mugello Legum Doctor a Mue fuitia eontroversia , quam habebaν D. Fraaeibur svu-Hius Monse S. Stephan, eis Iaeo,ι- Boni n-eona νι. Ex Memor. Com. Bou. Ab eo tem re alaaa. MCCXCVII. frequentis a secure it et diu nouprum in binum compromissa.

277쪽

III. Sed hanc quoque causam fuisse scholaribus censeo. cur, contra primaevum Academiae nostrae institutum. & aliquos ipsi professores eligere aste 'averint. & stipendium illis de publico decernendum curaverint; quod nimis frequenter videbant clarissimos quosque prosetares, quod essent sere ex primariis civibus . a scholae muneribus abduci, ut legationes obirent. & publica negotia tractarent : qua de re non inanes ad Romanum Pontificem querelas attulerant. ut alio loco indicavimus. Itaque, ut aliquos haberent magni nominis proses,

res . sibi liberrime addictos. & scholae prorsus obnoxios . id tandem consecuti sunt, ut quosdam arbitratu suo profestares deligerent, & stipendio publice de.

creto retinerent.

IV. Primum igitur . qui in hunc modum elestiis sit, scholarium suffragio. ad jus civile interpretandum, Dinum fuisse reperio; eodemque tempore ad decretorum lectionem . suffragio item scholarium . accitus est Alrigradus de Lendinaria. Contigit id anno MCCLXXXIX.; & quoniam non deerant multi legum prosetares satis illustres, qui lectionem ordinariam iuris civilis haberent. Franciscus Accursius. Albertus Odosredus, Lambertinus de Ramponibus. Martinus Sutimanus. aliique, nec Bononienses nostri permisistent exteris eo floribus lecti nem ordinariam juris Civilis. Codicis nimirum, & Digesti veteris, quam veluti propriam ac suam reputabant; Dino decreta est lectio juris civilis extra ordinem. aliorum scilicet librorum . praeter eos, quos diximus; Altigrado autem testio ordinaria decretorum. O) Et Dino quidem c. librae bonon. . Altigrado

autem et . in annuum istipendium attributae ἰ quod etsi non admodum amplum videbatur . cum tamen do 'ores iis temporibus mercedem insuper a scholaribu aere collato acciperent, idest, ut tunc mos erat dicere . collectam in scholis facerent; propterea fiebat . ut Celeberrimus quisque prosetar in scholis nostris docere per cuperet, non solum ut famae serviret, sed etiam ut quaestum faceret; qui tanto maior erat, quanto major erat scholarium affluxus ad nostram Ac

demiam .

V. Tenuit Dinus hanc iuris cathedram annis, ut minimum, octo continuis; quo tempore . Praeter egregiam operam auditoribus suis in schola praestitam. respondere etiam de iure solabat, eumque passim consulebant exteri quoque homines in causis dissicilioribus. b) Tantae autem auctoritatis habebatur. ut vel ipli civitatis nostra rectores, si quae lites emersissent ad rempublicam pertinentes, eas interdum Dino definiendas committerent. c Anno MCCXCVI. a Carolo II. ad legendum jus civile in Academia Neapolitana invitatus est. coiistitutis in annuum stipendium centum auri unciis; db sed conditionem non accepit. ueque passus est a scholis nostris divelli. ce)VI. Verum cum Bonifacius VIII. de edendo novo legum Ecclesiasticarum codice deliberasset . quo Pontificum. & Conciliorum decreta Complecteretur, quae post editas Gregorii lx Decretales in Ecclesia promulgata erant, in eoque opere egere se intelligeret viris cum in canonico, tum etiam in civili iure peritissimis, quorum opera & consilio in ea re perficienda uteretur. Dinum ab scholis nostris evocatum . magnis, ut ferunt. pollicitationibus. ad se accersivit. Primas tamen partes in eo opere concinnando detulit Ponti sex canonici iuris professoribus, ut aequum erat, Richardo nimirum Petrono Senensi. Romanae Ecclesiae Uicecancellario, Guillelmo de Mandasoto Archiepiscopo Ebredunensi, di Berengario Episcopo Biterrensi. Horum igitur cura sextus Decretalium liber prodiit, ita appellatus, quod quinque Decretalium libris a Gregorio IX. vulgatis

d) vocavit e carvius II.) dominum Dinum

de Musteis a ut Bononia ad NeapoIitanum stin

dium lecturus accederet cum salario unciarum centum auri. M astiqias tabulis apud Summon.

278쪽

tis subie tus sit. Atque hanc iuris Pontificii partem tam diligenter persectam

eu abiblutam prodiille tradunt, ut erratum nullum, Balcio iudice . in ea depre. liendere liceat. ab Elt autem id honorificum scholis nostris, quod . ut olim digerendae Uecretalium colleerioni. quam emisit Gregorius lX. . adhibitus est Samctus Mymulidus , qui in iisdem scholis interpretando juri Pontificio diu claruerat, ita ad novam hanc Uecretalium 1yllogein concinnandam aliqui ex nostris prosetaribus suam industriam contulerint. Nostris autem adnumeramus non λ- sum Dinum Mugellanum, de quo dicimus . sed etiam Guillelmum de Manda-goto, de quo inter juris canonici professores dicendum erit . Non desunt etiam qui Bonifacium ipsum Pontificem, quem divini. humanique iuris comsultissimum fuisse constat, in perdiscendo jure civili Dino praeceptore usum existiment: b) quod si verum estet , viκ ullum esse dubium pollet, quin illum Bononiae in scholis nostris audisset. Sed id procul dubio falsum est; quo enim tempore Dinus docere coepit, Benedictas Caletanus, qui creatus Pontifex , di- stus est Bonifacius VIII., clarus iam habebatur in curia Romana , Cardinalitiae dii nitati maturus. Est hic Magister ille Benedictus de Anania, Notarius Apostolicus, qui anno MCCLXXVul. erat Viterbii cum Collegio Cardinalium,

de Nicolao III. Pontisce, quo tempore Legati Bononiensum eo Venerunt, ut de libero civitatis nostrae statu retinendo cum Pontifice tractarent; qua de re

in Bolandino Romancio. ω alibi distum est. cc Magistri autem appellatio

hominem indicat scholae muneribus initiatum: sed num in nostra Academia, an alibi soruerit, non liquet. VII. Sed quamvis miro probiuissimorum scriptorum consensu traditum si, Dinum Bonifacio VIII. suam operam contulisse edendo Decretalium libro; tamen dissicile cuipiam videbitur constituere tempus , quo Romam proficisci potuerit, antequam Bonifacius suum illum libram vulgaverit. Editus est Bonifa. cimus codex Februario mense anno MCCII C. At eo tempore videri posset Di.nus nondum e scholis nostris discessiisse. Habemus ex actis publicis civitatis eodem illo anno MCCIIC. Septembri mense ad finem vergente, magnum in Academia nostra metum esse exortum, ne Dinus inde discederet. Quod cum vulgo percrebuisset. pauci legum studiosi hospitia conducebant in consequentem annum scholasticum . Ob eam rem rectores Universitatis Magistratus ur. banos adierunt, petieruntque, ut omni studio Dinum retinere curarent. ei. que stipendium cc. librarum eκ aere publico constituerent. Qua de re cum Magistratus ad Populum retulissent. rectorum postulationi Populus assensus est.& cc. librarum stipendium Dino decretum, quamvis aerarium civitatis exhausum esset ob diuturnum bellum . quod cum Ferrariensium Principe habuerat.& nondum plane extinctum erat. d) Non videtur igitur ex Academia nostra discessisse ante initium octobris anni MCCIIC. Vel igitur Bonifacius VIII. Dinum absentem consuluit; vel sextum DecretalIum librum aliquanto serius edidit . quam vulgo creditum est, si quidem ei perficiendo aliquid operae con. tulit Dinus Mugellanus. VIII. Nec quispiam fortasse vero smile iudicabit. Dinum Bononiam iam tum reversum de scholis nostris deserendis rursum cogitasse; nam illum constat

aliquamdiu Romae substitio, & jus civile in scholis Pontificiis docuisse: G ubi

id accidisse narrat, quod cum interpretaretur legem de pacto ex continenti sipulationi adjecto, as de reb. credit. si erettim peti, quae incipit, Lecta in auditoris

ad Bal. ἐκ I. eum antiquioνib M. C. de D. nunt rectores Universitatis scholarium quod re deliberi studium est in turbatione maxima di quod b)-Nigrius de Seriptor. Florenti in scholares non conducunt hospitia eo quod ve-DIno. rosimiliter dubitetur dru Dinum de Muxello e fictum vitemii. . . coram iis testibus, recessurum, nec lecturum in civitate Bonon. stilicet, Vetti Patribus ditioriando Epistopo Nar. Petunt igitur &c. Ex actis civitatis in arebitionienti. . . & amabilibus viris Mag. Petro de Com. B υa. Mediolano S. R. E. vicecancellario, Mas. B e) Hane opinionem tenuit Dinus lege De icto de Anagna notario Disi Papae tie. Apud F vetus in Rα Curia. Aderici ἐκ I. de qua ui Glarai dae. Hisor. Bonon. lib. VIII. p. as . εaviis. 1. de M. π S. C. An. MUUIIV. die AvI. Sept. Expo.

279쪽

Emilii Pontifex. qui praesens aderat, dixerit: Lecta in auditorio se o mini Boni eii Papae. a J Multo autem minus id vero simile esset, si Dinus, cum Roma sononiam rediret, in ipso itinere obiisset, ut multi tradiderunt. Sed,

hos scrupulos ut abigerem, fecerunt monumenta nuper a Cl. Montio communicata.

Anno siquidem MCCXCVII. confecto scholastico curriculo Dinum ab Academia

nostra discessisbe, manifestum est; nam VII. Id. octobris eius anni rectores Uni. versitatis egerunt apud civitatis moderatores, ut Guillelmum Accursium conducerent ad interpretandum Digestum novum loco Dini Mugellani, in annum scholasticum tunc incipientem. bJ Di 1ὰesserat igitur 1am tum ex scholis nostris Dinus, & quidem inopinato, ut necesse fuerit de ejus successore eligendo cogitare anno 1cliola ilico jam exordiente. Revera Prid. Id. ejus mensis Paulus Fabria.

nensis Dini absentis procurator Bononiae nomina secit pro Dino ipso ; c) atque alia deinceps negotia a Dini absentis procuratoribus Bononiae adla insequenti anno ML CII C. O In his singulare prorsus ac memorandum est illud. quod ad Bicem Diui uxorem pertinet. Haec enim ipso anno MCCIIC. VI. Kal. Aug. religiosae vitae institutum Bononiae amplexa est, inter Moniales S. Colum. bam cooptata. autem fieri non potuit, quin Dinus ipse, eodem tempore, & pari voto in clerum adscitus, Ecclesiae fervitio se addixerit. IX. Haec igitur sic commodissime componuntur, ut Dinus expletis anno

MCCXCVII. Bononiae lectionibus scholasticis Romam prosectus sit; ubi & li.

brum sextum Decretalium . anteqinam emitteretur in lucem , mandante Pontimce. recognoverit, S ad juris civilis apices exegerit; & in scholis Pontificiis Difestuin vetus interpretari aggressus st. Tunc autem ficile fuit, hominem &de Pontificis gratia. & de doctrina sua nimium sibi pollicentem, usitata vertigine mentis abreptum, sacram purpuram , S galerum cardinalitium somniare coepisse; atque ob eam causam auctorem uxori suisse , ut Deo se in Monasteriodicaret, ne quid esset, quod sortunarum suarum cursum retardare poset. Sed cum Dinus Richardum Petronum, ob navatam Pontifici operam in edendo Decretalium libro, in Cardinalium ordinem adlegendum cognovisset, seque vana spe delusum. umbram pro Junone captasse . haud mirum si morae impatiens au. lam Pontificiam deseruit, ac Bononiam reversus est . ubi iamdiu lares fixerat. Sed . sive quod ad aliam Academiam meliori conditione invitatus fuerit. sve quod non crederet posse libenter. & sine irrisione multorum. Clericus degere in ea civitate . in qua uxorem inter Moniales vivam haberet . vix dum Bononiam reversus, rebus suis compositis, de discessu cogitasse videtur. Id autem permo. lestum esse debuit scholaribus; quare Universitatis re stores de eo retinendo maxime solliciti fuerunt. ut ante dictum est. Quoniam autem pro anno scholasti- eo MCCIC., qui initium capiebat an. M CII C. . quo Dinum Bononiam reve sum esse diximus, neminem reperimus in actis publicis civitatis, qui in Dini locum adleetus si ad ius civile extra ordinem interpretandum; propterea illum verisimile est Bononiae retentum . ubi eo ipso anno MCCII C. . vel forte in se quem l . vivendi finem fecerit. & successorem habuerit Ubertinum Ricciolium Placentinum, de quo inter prose res saeculi XIV. dicemus. Neque vero possannum MCCII C. ulla ejus viventis memoria in monumentis Bononiensibus oc- Currit, ut a Clar. Montio animadversum est. Quare haud magni facienda est

Ioannis Uillanii auctoritas, qui decessisse ait anno MCCCIII. fo

. Haec ex monumentis nostris perspicua sunt. Ex aliis scriptoribus cave quidquam certi requiras de extremis huius viri casibus. Plerique scribunt, exi tio illi fuisse tantam opinionem & famam doctrinae, qua erat apud Bonifacium Pontificem. Is enim, cum Richardum Petronum, ob navatam sibi operam in vulgandis Decretalibus, in Cardinalium ordinem cooptasset, Dinum magnis mu

neri M- η Dino ,ea Anerim , anῶν.

tunt rectores eoaililiarii & uiiivcrsitas tota seliolarium ut scribat ite clito Guillelmo dixi Meuisti l l. d. fori electo per ipsairi linive G-tatem ad legendum i f. uinum loco diai Di. ni In anno proximo M. Ex acti, puli. etiari e) Ex Mimον. Com. Bonon.

280쪽

neribus, praemiisque ornatum ad scholas Bononienses remisisse dicitur; non quod illum sacra purpura non dignissinaum judicaret , & optabat etiam eo honore, ut ferunt, insignire, suique animi non obscura indicia dederat; sed quod nefas existimaret tantum doetorem scholis eripere. & a docendo avocare Sed Dinum, ea spe, qua maxime inflammatus erat . cum se frustratum agnosceret, id aegerrime tuliise dicunt: itaque Bononiam rever1um. exulcerato antino, qua sit eκ ingenti injuria, sive ex concepto maerore , sive ex aestu immodico in lethalem morbum incidisse in ipso itinere. Cum autem nocte quadam sitim a morbo excitatam ferre non posset, e lectulo se proripiens caput in situlam aqua plenam ita demisisse dicitur. ut frustra efferre conatus, animam, Princiussi spiritu, exhalarit. Ita infaustum tanti viri exitum narrat eorum temporum vicinus Dominicus Bandinus apud Diplovataccium, ca) & Philippus Villa. nius. Sed haec in fibulae speciem mihi confiis a. & ornata videntur. Si Bonifacium VIII. haec cura tenuisset . ut tantum doctorem scholae servaret, non eum a suis scholis Pontificiis ablegasset, nec redire Bononiam sivisset. XI. Itaque alii aliter huius clari professoris casus, & extrema fata narrant; atque in primis de situla silent: b) nec desunt qui veneno sublatum putent, quod ei Roinae propinatum fuerit, ob patrocinatam ab ipso quamdam Causam mandante Pontifice contra quemdam ex primariis Romanae civitatis magnatibus . cl Alii denique non in itinere, ut ceteri, sed Bononiae extremum clausisse diem tradunt, & apud Fratres Praedicatores humili tumulo donatum. Ita scriptores nostri Leander Albertus, & Ghirardaccius; quibus maior habendae it fides, quam exteris. Quod si de sepulcri loco dubitare non licet. quod adhuc sortasse extabat Leandri aetate apud suos Fratres Praedicatores. & erat vulgo notissim uin; ceb id etiam pro certo habendum est. Dinum Bononiae obiis. se , quo se, post excussam spem Purpureae togae , & toleratam aulicae ambitio.

nis torturam, recUPerat.

XII. Floruit Bononiae Dinus cum Francisco Accursio. ac sortasse in ejus schola eruditus est. Sed cum aliquando Francisci loco legeret, reprobasse dici. tur quamdam ex glossis Accursit patris. Ea re commotus Franciscus contra

Dinum surrexit; nec sine iurgiis disputatio dirempta est. D Bartholus, g) &

Hibericus de Ronte ch) contentionem illam Dini memorant; a jumque . illum. Cum legeret pro Francisco Accursio, propugnasse opinionem Iacobi Balduini contra quamdam ex glossis Accursianis. Sed cum postero die vindex paterni nominis Franciscus, arrepta occasione, dum legem aliam exponit, eam ipsam glossam . quam Dinus impugnaverat . multis rationibus acriter defendisset, re audita Dinum exarsisse narrant, missisque nunciis per reliquas scholas, palam

edixisse, se publice disputaturum contra glossam Accursit . ut Iacobi Balduini

sententiam tueretur.

XIII. Erat Dinus in disputando ita acutus. & copiosus. ut quaestionem aliquam in schola tractanti tota synodus legalis scientiae adesse videretur , ut tradit ejus quondam auditor Cinus; ci) qui eum non veretur alterum Papinianum appellare . k) Itaque eum recte Raphael Fulgosius inter iurisprudentum vertices reponit, cl) & Baldus excelsum doctorem vocat; cm cujus adhuc viventis tanta fuit austoritas, ut Ueronenses lege lata decreverint, ab iis . qui in jure responderent in ea Civitate , primo rationem habendam statutorum, &consuetusinum municipalium; iis autem deficientibus, attendendum esse jus Romanum , & glossas Λccursii publice approbatas, in quibus, si qua repugnantia

SEARCH

MENU NAVIGATION