De claris Archigymnasii Bononiensis professoribus a saeculo 11. usque ad saeculum 14. Tomi 1. Pars 1. 2. 1.1Maurus Sartius

발행: 1769년

분량: 569페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

Luceri sem auctorem habet . 0) quibus visi sunt corrochores Romani in emendando Gratiani codice eκ auctoritate Gregorii XIII. Pontificis. Reliquae ignotae latent in clitiorum bibliothecarum pluteis. ac multas vidi in codicibus Vatie, nis, b) nec reticenda est illa. quae a uictorem habet Laborantem Romanae Ec. clesiae Cardinalem. c) cujus autUraphum vidi olim in bibliotheca Canonico. rum Basilicae Vaticanae, synopsim ab se accuratissime factam communicavit mihi nuper Nicolaus Antonellus Cardinalis ampli: simus, optimarum disciplinarum & cultor, & patronus eximius.

III. Ex editis vero, post colle 'iones Isidori, Reginonis Prumiensis, & Bur. chardi Vormacientis, maxime celebris est duplex illa. quae prodiit Ivone Carnotensi Episcopo a uictore quariam alteram Uecretum Ionis, alteram dixere Panormiam, de quibus multa disputantur ab eruditis. Sed Decretum falso Ivo.

Di tributum suspicati sunt aliqui. inter quos Guido Grandius profitar Pisa.

nus, cum ob alias coniecturas, tum Ob hanc Praesertim , quod canonum collectio ab Ivone concinnata latriae molis non fuerit, quantae videmus esse it.

lam , quae Ivonis Decretum appcllatur. Auctor est enim Vincentius Bellova. censis, Ivonem, ut studiosorum commoditati consuleret, in librum, qui facile parari posset, contulisse summa veluti capita Ecclesiallicarum legum, quae prius ab Isidoro in magnum volumen redacta suae magno sumptu comparari non poterant. db At enimvero Ivonis Decretum , quod nunc habemus typis editum. magno & spisso volumine continetur. ta adeo non est Isidori col. lectione brevius, ct Burchardi etiam, qui Ilidorum secutus est, ut utramque vel aequet. vel excedat. O Non igitur legitimus ivonis partus esse videtur. Ita que Panormiae quidem auctorem I vonem agnoscit Grandius, Decreti non

item

IV. Ego Decreti quidem auctorem I vonem censeo , sed non ejusmodi, ut nunc typis editum habemus. Hoc enim, quod curante Ioanne Molinaeo typis editum est, aliena manu interpolatum . G: multis partibus auctum existimo. Habemus Romae in locupletis sina bibliotheca Corsiniana genuinum, nisi cgo magnopere tallor. Ivonis Decrutum in vetusto codice membranacco . qui Ivonis ipsius aetatem praesescit. Totum opus est in palles XUI. tributum eo ordine, quo in libris editis cernimus. De est pars XVI l. quae in editis inscribitur de Deeutatisιs .sententiis, quaeque nihil pertinet ad leges Ecclesiasticas , &non paucas Paginas occupat. Singulae autem partes multo sunt breviores, quam

. in

b) Ex ea νtim numero est de qua supra dictum es tu Ir rio Xylt. de qua ius. Ap. pens. ita 1 Tie 3 E, tu eo ire canonicorum Baslieae Va. ticanae Collectio calionuria per Labor ametri Ca clinatem libris v I. a s Petrum praesidem Pam. Piloii eliseiri, nisum opus prolixtim , in quo xibit fere est , quos cus ave ν a Grati uno habere nota scurrerat, ut e si e Duulorom Opitum eo usteriit G. Antonellus. Ad Misem bove ba Deuntur: Upus explieit I aborantis ad Pe triim Presulem Pani pilonensem. Annus hoc optis edidit integer ab illius inceptione vic simus, Christi vero mi Ilesimias CLXXXII. &ultima dies Aprilis. Quo in vere non aliud elige Dititur Laboνant , quam tia ex distis G tiani o nectionibur, π Gisi, an quas Mele sameas ieees er sanctiones eo ecerat, notrum

ine eanonum corpus eosceret Iuxta veterem fodimam , quam Ilio, Burebardus, aliique canonam

eollectores herii fuctant , is quam, ut arbitroν, egre ferebar a Grai auo νυeciam. Sequuntuρο in eo codice alia optigeria Laborantis caνdinalis aquae reeenset Baroicius .a Aunalibus Eces sub ieii ad anatim MCM XII. dὶ Hie inter alia laudabilia, quae iacit. Decreta Apostolica abbrexiando compilavit, ocordinavit. Quod quidem prius Isidorus in in

Dum maximum volumen redegerat, nec sine

magno sumptu transcribi poterat. Harent. Be lavae. Dee. Hi ον. lib. XXI . e. LXXXIR

Dissili rod by Coos le

292쪽

in impressis exemplaribus; nam pars I., quae in codice Corsiniano habet capitu. la CLiU. . in impressis est plut quam duplo majore habet enim capitula CCCXI. Quarta pars, quae in editis complectitur capitula CCL UlI., in codice Coi linia. no capitulis CXX XU. absolvitur; ac reliqui partes totius operis semper in

libris editis exuberant. Hanc igitur Canonum collictionem, quam habemus in codice Corsiniano, verum ac genuinum Ivonis 1 oetum esse exiit imo, non illam, quam Ioannes Molinaeus emisit in lucem. Qua de re. ut eruditi melius iudicare possint, accuratam codicis Corfiniani descriptionem in Λppendice dabimus; in quo cum alia multa animadversione digna reperient. tum illud etiam. quod plures Pandectarum leges ab Ivone afferuntur: ex quo apparet, libros Pamdectarum I vonis aetate satis notos fuisse, ac novum argumentum elicitur ad refutandam illorum opinionem . qui eos libros dicunt a Pisianis apud Amalphim repertos, atque inde in doctorum hominum cognitionem pei ductos annis multis

post Ivonis obitum. ab Neque suspicari licet. leges Romanas ex libris Pande-ctarum I vonis libro alia manu assutas fuisse: obstat enim codicis antiquitas; quae etiam inde apertius deprehenditur, quod Calixti II., & Hono iii II. cle. creta in Iibri margine alia manu scripta sunt. Ex decretis autem Urbani II. duo sunt in libri corpore inserta. reliqua in libri margine, ut de Calixti II.,& Honorii II. decretis diximus. Uixere autem Calixtus. & Honorius po1 Ivonem , Urbanus autem cum Ivone ipso vixit. Itaque vix dubitari posse videtur, quin codex Corsinianus scriptus si ante Calixti l I., & Honorii II tem. pora, sertasse adhuc sedente Urbano II., ex cujus oecretis aliqua potuere libro ipsi ab auctore inseri, alia autem postmodum adiecta sunt. V. Multi igitur Gratiano praeiverunt in canonum collectionibus adornan. dis. Sed ipse novam rationem tradetiui Iuris Ecclesiastici invexit, quae ceteris palmam praeripuit. Tentaverat quidem aliquid etiam in hoc genete Ivo Carnotensis. Cum enim ceteri ante Ivonem nuda tantum decreta, legεsque Eceseis 1iasticas in unum collegerint, ac nihil addiderint de suo . probe intellexit Ivo Carnotensis, plerumque haesitare posse Ecclesiasticum doctorem & iudicem . cum in leges ti decreta in speciem adversantia , vel suorum temporum moribus minime consentanea incideret. Hinc longa oratione, quam prologi loco suae collectioni praemisit, demonstrare aggressus Est, quam rationem inire liceat in

interpretandis, conciliandis. & pro loco & tempore moderandis Ecclesiasticis Iegibus & institutis. Vel ipse Ivoniani prologi titulus ostendit, quod eius consilium fuerit in sua Decretorum sylloge concinnanda : Deipit prologus Domini Aonis Carnotensis Episcopi ante eoiaemones Eessasticarem regularum stam 9 de

convenientia quam duisensti ne earumdem: quae vi rba, sive ab luone ipso scripta . sive ab alio addita . satis ostendunt. Ivonis mentem in eo prologo fuisse, ut tentaret antiquos Canones vel inter se, vel Cum novis committere, &, quoad fieri posset, ad concordiam revocare. Sed Gratianus, quasi ab luone excitatus. majorem operam in eo collocandam censuit. Itaque non paucas aliquot generales

Tegulas Ivonis exemplo praemisit; sed in tota Decretorum collectione suum judicium adhibuit. quaestiones Iuris Ecclesiastici proposuit, & ditatuit, causas egit, & actiones proposuit ast earum exemplum, quae tractari solent in sero Beelesiastico: uno verbo, sua veluti manu ducere tentavit studiosos ad Iurisprudentiam Eeclesiasticam addiscendam. Cum autem ad sui saeculi gustum aliquantulum se accommodaverit. quo maximo in pretio erant disputationes scholasticae; ob hanc quoque causam ceteros canonum Collectores e gradu deiecit. & unus in scholis audiri coepit Gratianus. Decretorum Magister propterea appellatus, ut Petrus Lombardus, ob collectas in re Theologica Patrum sententias, dictus est Magister Sententiarum. VI. Neque vero Gratianus indiguit aut Romani Pontificis oraculo. aut ulla publica auctoritate . ut hanc Iurasprudentiae Ecclesiasticae scholam institueret, de Decretorum librum ab se editum publice interpretari posset, ut multi

I i falso

293쪽

filso tradiderunt. O Solo do 'orum hominum consensu Iuris Canonici principatus Gratiano delatus est; eique ad illum adipi lcendum surtragata est in primis Acacemiae nostrae celebritas, ad quam unam cum ex omni Europa pedimagnus fieret studiosorum conchrsus ad Ius Civile perdiscendum, facillimum fuit, nascentem Iuris Canonici scholam statim initio frequentari. & apud ex.

teras quasque nationes inclarescere. Et quoniam non alium Iuris Canonici auctorem, ac magis rum, quam Gratianum . noverat schola nostia Bononiems s. atque hunc unum glossis & commentariis illustrabant doctores nostri; propterea non tamquam privati Monachi opus, sed quasi sacrum Ecclesiasticae Iuris prudentiae codicem, Omnes deinceps Academia: Gratiani librum excepe.

runt .

VII. Haec prorsus plana & perspicua sunt. Illud autem magis ingeniose , quam vere, excogitatum censeo. quod nuper vir doctus & eruditus protulit de oligine & causis huius Ecclesiasticae Iurisprudentiae . de qua hactenus disserui. mus. Longam ille disputationem de JCtorum controversiis instituit . earumque originem & causas studiose inquirit. Cum autem de antiquis 3 Ctorum sellia pauca dixisset, recentioribus postea temporibus ortas ait Legillarum, & Decretistarum sectas, quarum originem repetit a factionibus Ghibellinorum, & Guel. phorum . quae saeculo XlI. maxime efferbuerunt. Cum enim Ghibellini Impera. torem sequerentur, Guelphi Pontificem. horum veluti propagines fuerunt Legi. stae. & Decretistae, hi nimirum Romanis Pontificibus, illi autem Imperatoribus perpetuo addicti. Et quoniam Legistae Imperatoriam majestatem tuebantur pro viribus. & extollebant, Decretiitae Pontificiam. propterea illi ab Imperatori. but, hi autem a Pontificibus honorati. & magnis privilegiis a fit. Quare, ut doctores legum Imperatoris auctoritate creabantur, ita, postquam Gratianus regnare coepit in scholis. doctores decretorum auctoritate Pontificis creari cin.

UIII. Sed facile est indulgere ingenio in ornanda antiqua historia, & e

cogitandis causis rerum . quae procul recedunt a memoria temporum nostr

1um . Ego sic mihi persuadeo. etiam si nunquam exortae fuitant Ghi bellino. rum. & Guelphorum factiones, tamen Decreti stas non defuturos filisse, qui si qua in re a Legistis dissentientes erant, non erat eius dissensionis causa, quod hi faverent Pontificibus, illi Imperatoribus; sed quod de quibusdam rebus, quarum tractatio aeque ad Legittas, atque ad Decreti stas pertineret, ali. ter leges Civiles . aliter Ecclesiallicae statuissent. Neque prorsus duae ICtorum secta habendae videntur Legistae & Decretistae . qui non tam opinione aliqua dissentiunt, ut qui in eadem schola. aut gente. aut familia dissidia alunt. quam re tota inter se differunt. Sunt enim duae veluti civitates Respublica Ecclesia , quarum utraque suis legibus informatur & regitur. Illae ius civile conlii tuunt, hae ius canonicum. Non igitur expectanda suerant Ghi belli norum. & Guelphorum tempora, ut essent aliqui, qui legibus Ecclesallicis colligendis, interpretandis . at illustrandis . hoc est. juri canonico excolene Vacarent, atque hanc. de qua dicimus. Ecclesiasticam Iurisprudentiam constituerem. Id multi ante Gratianum aggressi erant, ut supra dictum est ι & iis

ipsis temporibus, cum leges Romanae propemodum intermortuae iacebant. non diluere qui leges Eccles asticas colligerent. & in ordinem redigerent, ut Regino , ut Burchardus, ut Anselmus, ut alii plures fecerunt . antequam Irnerius, aut mortalium quispiam de restituendis civilis Iurisprudentiae studiis cogitaret. Et Gratianus ipse ante excitatas Ghi bellinorum . & Guelphorum factiones librum Decretorum edidit. & suam Eccles astita Iurilprudentiae scholam instituit; quae neque auspicantibus . neque faventibus, ac tantum non adversanti. hus Romanis Pontificibus. & instituta, & eelebrata est . Quare ne illud quidem verum est, cloetores decretorum ex auctoritate Romani pontificis post Gratianum creari coepisse, ut antea doctores legum Imperatoris auctoritate

294쪽

creabantur. Nam neque doctores legum unquam In Academia nostra ex auctoritate Impeia toris creati sunt , nec ante Honorium III. constat Romanos Pontifices in creandis sive decretoium , sive aliarum facultatum do 'oribus aructoritatem suam contulisse. Sed Honorius III. hunc honorem Archidiacono Bononiensi detulit, ut nemo in scholis no itiis facultatem ullam publice dincere posset, quin librum ex eius manu accepisset, hoc est, in doctorum numerum ejus auctoritate cooptatus esset. ca Privilegia vero . quae ei cunt do 'oribus decretorum concessa a Pontificibus , ut hos Ponti ciae potentia p=ae nes , sic enim appellant , remuneraremur, nulla novimus: nee alia mihi

nota sunt privilegia legum professorib a concessa ab Imperatoribus Romanis post restituta per Irnerium legum studia quam quae habemus in conit itintione Frideri ei I. Auth. Habita . C. ne δι pro patre, quae licet edita sit prκ- Cipue pro legum studiosia, aliarum' quoque facultatum profissores amplecti.

IX. Non recte igitur perspexit Legistarum, & Deeretis arum originem

eruditus auctor, a quo haec nuper accepimus. Sed ne Fontaninus quidem v rrum vidit , cum a Gratiano non tam institutam . quam ab excidio vindic tam . & restitutam Iurisprudentiam Ecclesiasticam existimavit. Haec enim elua opinio fuit . repertis in direptione Amalphitanae urbis Pandei'aium libris. sic homines excitatos ad studia legum civilium . ut leges Ecclesiasticae negligi coeperint. Itaque Gratianum eo consilio librum Ueeratorum edidisse . ut ius cano. nicum ab interitu viudicaret; atque Ob hanc causam gradus scholasticos a Gratiano excogitatos, auctoritate Eugenii IlI. inter prole soles tutis canoniel in. ductos, ut iis honoribus illecti sacri juria perennitati Consulerent. Secl. ut ni hil dieam de fabuloso Pandectarum invento, deque excogitatis a Gratiano gra.dibus scholasticis. quae nulla ratione nituntur. demonstrare prius debuisset Fontaninus, ante restituta per Irnerium legum Civilium studia, iuris Ecclesia ilici sudia magnopere floruisse , qvod numquam effciet. Itaque adeo non nocuere Ecclesasticis legibus leges Civiles, ut potius profuisse videantur. Cum enim ubique perstreperendi deges civ les ab Irnerio, & nostris do 'otibus scholis &foro commendatae . non commoveti non poterant Ecclesiastici viri. ut ipsi quo. que magnam operam collocarent in perdiscendis, & illustrandis suis legibus. Id itaque in se suscepit Gratianus. Quare non canones tantum, di Patrum decreta collegit. ut alii antea fecerant; sed aemulatus legum civilium professores.sacras leges ad sori Ecclesiastici contentionei perduxit, ct ad scholae usum apistavit . quod nemo ante illum tentaverat.

X. In hunc modum natum . & propagatum est, Gratiano auctore, novum hoc ius canonicum: novum. inquam, non re ipsa, sed tradeudi ratione. .quam ipse omnium primus excogitavit, ut ante distum est. Nam quod aliqui huius iuris novitatem acculant. quod eo. exorto. de Gratiani, ejusque interpretum opera ubique recepto, ius vetus Ecclesiasticum sanetissimum extinctumst. & sublatis disciplinae repagulis aditus apertus fuerit magnis corruptelis, quae in novo hoc iure praesidium habere dicuntur; haec est pervulgata querela hominum partim Pontificiae maiestati, & auctoritati palam adversantium . partim importano quonam antiquitatis amore Omnia nostrorum temporum instituta Ditidientium: quas vero non ea sit rerum humanarum natura, ut mutationi subiaceant; nec potuerit Ecclesia . quod omnis hene constituta ei vitas, & res

lublica semper potuit . aliqυid immutare in antiquis legibus. & novis mori-Dus vetera instituta 'accommodare.

XI. Sed omnes hominea. qui hanc querelam in Apostolicam sedem iacta.

295쪽

as a Juxis CANONICI

ruat . audacia & temeritate superavit nuper larvatus quidam scriptor, qui sub Iustini Febronii JCti ab nomine anno superiore in Germania prodiit. b Hic omnia sim mo studio collegit. quae unquam excogitata sunt ad Sedix Λ post Iicae dignitatem labefactancam, evertendam Romani Pontificis auctoritatem . Et quamquam ubique crambem recoctam apponat. & nihil in medium asse. rat, quod centies a nostris scriptoribus resutatum non sit; tamen videri potest magnam iniisse gratiam apud osores Pontificiae majestatis , quod ea omnia. quae in infinitis voluminibus & libellis dispersa jacebant, in hoc uno centone coblecta habentur. Hic sibi animo fingit , & quasi monstrum horrendum ingens, quod Christiani omnes perhorrescant, tetris pingit Coloribus, Pontificium quoddam imperium monarchicum. & tyrannicum. 1bb quo oppressa jacet Ecelesiae libertas, & Episcopalis ordo dura servitute premitur. Ex hoc sonte in anasse ait corruptelas omnes, quae institutam a. Christo Ecclesiae politiam everterunt.& prorsus immutarunt exteriorem Eccles ae satum. Itaque totus est virulentus hie auctor in exaggeranda infinita, & effreni hac Romani Pontificis auctoritate; quam ut in invidiam trahat, non veretur multa ex veteri Historia , & priscorum temporum monumentis perperam interpretari. & veritatem fallacibusti captiosis ratiunculis, ut ejusmodi veteratores solent, ad id . quod sbi propo. stum est . detrudere. Neque abstinet a fabulis sc) & iocis, imo a dicteriis. di scommatibus undecunque corrasa , vel ex Iuo penu depromptis, ut hoc etiam artificio lectores alii Ciat. Et quoniam Pontificium hoc imperium novo iure canonico stabilitum exanimat. quod Gratianus docuit . quod a nostris dictoribus propagatum est, quod Academiae reliquae ab scholis nostris acceperunt, propterea fraviter irascitur Gratiano, di antiquis illis doctoribus, quod tantam labem Christianae Religioni intulerint; de hoc novo iure canonico 'abolendo ad stuporem sollicitus. fines ipse , tantu us homo, prascribere audet Pontificiae potestati; de post excitatos longa oratione non solum Episcopos . ad pristina aura vi adicanda, sed etiam Reges, dc Pi incipes ad coercendam Romani Pontificis a Iustini Fobron; I ICti de statu EGIF

296쪽

scis auctoritatem novo hoc Gratiani iure suffultam , tandem ad Theologiae . &

Iuris Canonici doctores, qui ubique gentium lunt. convertitur, a quibus magnum causae suae praelidium pollicetur . si eos tandem vetere, errores, Dx Gratiani libro, dc schola Bononiensi haustos. ejurare contigeritia Itaque eos an id sedulo hortatur, & post longam paraenesim , vatera, inquit, Eoinrelam ChrAm non im sntare prudenter , idest . Papam propter eam, amirte , et . primo rum vetusorum Bononiensum magistro um errores in hoc eultiori avo emendat

iterum νalete . ab Ira scilicet non ictum , qualem se in fonte libri profite

pam Roma iam matis matbque ιννitet. Quare ἐκ- ter media recuperandae libertati x Metellast reae ab eo reponitur etiam instructio apta ιγopulinuli Dimur nupo Fνanei eum hi te Iamei Diseopum Smosue0im , simile aliquis de aρra populi Asiturione edieeutim in Gi,tota pauorati , quam Suessioηe dedit die XXVιI. Didi ast M cI.κι Las cierem Saeula νem ἐπ-m Itiae Diaeceboa. In ea enim ab animarum euratfνibus , ex ιeι isque Itii pasto/alis osset, a iubisis is aequιν it, ut popua usu inter rete νa accurate erusiant in doe . i. Da qitatuor propostionum Cloi Gallicani, quam vertitiete ait ri elata item , dc elis partem cacri depositi, quod Christus Dominus. Apost in Iis commitit , di quali per manus traditum , decursu omnium saeculorum ad Hos pervenit , atque ob hanc causam latendum non eli e ut ea doctrina a fidelibus ignoretur. Cum paue aliquot Episeopi a eonventu G. i Gallicans, aη-vo . II cI. XX. Gleb. ati, qua itior illas propoli

eν eaponis Peνti ut una blarum propost unum ad liberi res Eerisue Gallieanae. Sed quir eνesas, non umeon uire iαιεν Gallorum i Mol os tu his tam dieantatis libertatibus des leuris leo dorear, prseipuam regulam lib. rtatum Meles ad s,anie κα bane es. , ut Coueitii DKeumeniet aueZoritas potior babeati se Ro Ponti ei, aucto, itate. fla epaenat vir doctissimus mas de Marea , qti 1llam flatuit Me Iua taminio niti , expendendum et se an nox a conititutio , vel Diniam roscriptu in rebus Gallicanis consulat, vel noceat. Ae fruatur licet Summus Pontifex aut aequo iure cum Coiaciliis Veneralibus, aut superio. re , nihil hoc ad libertatem , eum ea perinde itamur, inquit , erga Conciliorum , ae erga Potiti ficum nova decreta. Ita Rerus de MareaAν. Hepiseopus Pari eos de coaeota. Iib III. cap. Ull. u. x. Sed repugnat ve, menter Βι eius, eu

ad coaeiliorum noua dieret a bane libertatum GaDncauarum retulam εxtea lat. At militant contra

tio, ad Couilium eundi i es. Si coaeuir deerreta nou Naeeant, baee io ex asere desunt, tu Iuο Iuuieto amplectantur, uel re ieiant. Iaterim minime conreniunt in De praeeipuo capite liberratum Ecet par GaIlicanae conlisuenso, quod unu

297쪽

i tur . sed mimum, & loeulatorem agit larvatus iste Febronius. Quis enim haeci serio agat Aut quis ex Ictorum Oidine Gratiano , de nostris antiquis doctoriisl bus. ac multo magis Romano Pontifici, in cetera tollantur, saltem tam longi . t . temporis praescriptionem non relinquat XII. Sed nihil a Gratiano & scholae nostrae magistris novatum est in iurei Eccletiastico, praeter totius do strinae ordinem. & docendi rationem. ut supra: exposuimus: neque privati Monachi erat tantum facinus aggredi. ut in rebusi maximi momenti disciplinam Ecclesiasticam invertet et . Neque vero id taciti tulissent eorum temporum Episcopi. & sacrae doctrinae studiosi; erant autem Gratiani aetate in ordine Ecclesiastico plures viri doctissimi. qui Gratiano , sis quid novare ausus esset, obstitissem. Neque vero culpandus est Gratianus, quod multa ex apocryphis Dee retalibus ab Isidoro . vel sub Isidori nomine vulgatis acceperit. Fecerant id ante Gratianum Ivo Carnotensis . Antamus Lucensis, Burchardus Wormaciensis. Regino Prumiensis. & quotquot instruendis canonum

collectionibus ad illud tempus insudaverant. Et si quis librum Decretorum i Gratiani conserat cum colle 'ionibus Anselmi. Burchardi, facile judicabit. Monachum hunc parcius usum esse iis Decretalibus. quam duo illi spectatissimi viri. licet Epistopali ordine insignes. Erat igitur jam tum pervulgata, & ubique recepta earum Decretalium doctrina; nec querebantur tune Episcopi iugu- latam ab iis Decretalibus eorum auctoritatem . & Ecclesiae libertatem oppressim, uti nunc, serius quam par est. conqueritur Febronius, aliique ejusdem ingenii homines. iuinam ergo sum errores Gratiani. & doctorum Bononiem, sum de auctoritate Pontificis. quos nunς tandem optat Febronius noster ab inera Theologiae,& Iuris Canonici nostrorum temporum doctoribus eiurari Si edixores sunt. quae ii tradidere de suprema Romani Pontificis in universam Eccle. sam auctoritate . de ejus inerrantia in rebus fidei & morum , de appellationibus ad Sedem Apostolicam. de caulis. quas vocant. maioribus, de iudiciis Episeop rum, deque aliis id genus multis . hi iam non sunt nostrorum doctorum, sed omnium gentium. & totius Ecclesiae errores, quorum certe doctores Bononiemses numquam pudebit. Dum autem doctores Bononienses dico, qui omnium primi Ius Canonteum a Gratiano acceptum perfecerunt. S in reliquas Europae

Academias propagarunt, non bomines intelliso Romanis Pontificibus addictos.

298쪽

eorumque potestatis amplificandae studiosos, aut qui Bononiae , aut in civitate aliqua Pontificiae ditionis nati sint . quo etiam nomine doctores nostros suspe. cios . habent. ab sed Hispanos, Gallos, Anglos, Germanos, ac muItos etiam Italos, sed Ionge a finibus Pontificiae clitionis natos, quos temere quispiam suspicetur Pontificum Romanorum assentatores fuisse. AC tales certe suetunt primi, qui post Gratianum huic Iuri Canonico interpretando. & glossis ornando in scholis nostris incubuerunt: b quos cum videam in aliarum opinionum delectu liberrimos, ut etiam quandoque contra Gratianum ipsum recalcitrare

audeant, ce) at in iis, quae spe stant ad supremam Romani Ponti fieis auctori

tatem , magnopere consentientes; id etiam argumento est, hanc non fuisse scho-Iae Bononiensis, sed omnium gentium, & omnium Ecclesiarum doctrinam. XIII. Non igitur novo iure canonico. quod si ratianus invexerit. nec De eretalibus Isidorianis, a Gratiano adoptatis, auctoritas & potestas Romani Pomtiscis nititur, qua universam regit Ecclesiam ; sed nititur 3ure Primatus. quem Petrus a Christo Domino accepit, ut apertissima scripturarum testimonia demonstrant, & perpetua Ecclesiae traditio confirmat. db Sed quid, quod noster iste Germanus jCtus hoc ipsum vel invitus fatetur Pronunciat hic quasi ex tripode , quae vera sint Pontificii primatus jura. arcta quidem, & admodum angu- ita, ut Primatus Ro. Pontificis non tam sit juri rictionis . ordinis, eoniselationis . ce Sed undenam tantum incrementum acceperunt successu temporis jura Primatus Multis ex causis. inquit Iulii nus Febronius, prasertim ob dignitatem Sedis Apostolicae. ob hancritatem Episcoporum ejus Sedis . ob qualitatem matris magistra, quae Romanae Ecclesiae propria est. Ο Ηxe si vera sunt, multo ante Isidorianas Decretales aucta oportet iura primatus Ponti fleti; nam & Seclis Apostolicae dignitas summa semper fuit. Ecclesia Romana semper reliquarum mater & magi lira fuit, & primis iaculis, quo propius ab origine sua distabat, eo sanetiores Episcopos habuisse videtur. Multo igitur ante Isidorianas Decretales. Ius Canonicum Gratiani permagnam accessionem iuribus Primatus factam Oportet. Non abnuit Iustinus Febronius . & iam inde ab secundo Christi saeculo aliquid innovatum . aut tentatum a Victore I. post autem iaculo III. a Stephano. ac multo etiam magis saeculo U. a Bonifacio, seu Zosimo. a caelestino I. . Leone M. . & Gelaso; saeculo demum VI a Gre. gorio M. tum enim, inquit, aegre intra hos Iines Ie eontinebat Ponti seia amctoritas. g Ita Petulanter, ut solet. ICtus nolier; qui non veretur sancti sib

mis Pontificibus. ac praesertim Caelestino. hJ S Leoni Magno ci superbiae

& ambitionis notam inurere, ut amplificata ab ipsis contra jus, sesque Ponti,

ficii

a) rid. H--num de Literatura Iu Is Victore Cap. IX. k. VII. n. a. smeulo III. In

I. eap. XC. eit. o. Stephano Cap. Iv. b. IX. saeculo v. in Inno. b Dὰ his infra suo loco dieemus. eetitio I. v. L H. n. a. in Bonifacio L e II apparet ea G a Decνeti, tu qua μή seu potius Zosimo Cap. v. v. n. s. in Coepe Ueruntur antiquioreι doctoνes contra Gνasia. testino Cap. I. vIII. n. & Cap. IV. IU. te in opitiantes. Ia praecipue κυtatam es de H. n. s. in Leone M. Cap. IV. , III. n. a. &turei e r errariens. Cap. v. b. Iv. n. s. in Gelasio Cap. v. f. v II. η I. De sua est Ro. Ponti is moηareMa n. r. iaculo VI. in Gregorio M. Cap. V. 9. Iv. Ausmodi μι iptoribus tam invua . Sed eho uolim n. o. Ibid. Cv. V1ll. 9. 1l. p. sam sar. de Me uomiae pugnare , dummoIs de re eo et , sh Cum Coeleuinus Papa freqtientioreis maneas ineoneussum, summum is supremam is executorum in Asriea missone , rationes suas

Ro. Pontistos auiam itarim potesatimque in Em ita corastinaeret , ut monarchici regiminis in risa Maiis, a, Iure Pramatas, qvim Penus a mam inutari velle videretur, scripserunt ascbris o aetepiti certum rit euam suininam re- eum Africani patres e generali synodo anni

Tum ex eius deliberatione Pelidere , ut aia vis CDxXv. ne stim0- Dum saecuti in Erit B Uarius ι. RO. Pontifex ep. AH ad Disiopor flam, inquiunt, v Ieamur inducere. ibid. cap. I. II. 4nι, e in P. Gusant. b. d. n. , p. 4o. Hane maligne , ut solet, luteo e Sie deficit Iusinus Febronius eap. III. p,etatur 2 eb M as. Si quemadmodum te a suae Al. quis noee curiat , adeat Em. Usum in Hisor. s II. Iori est. Exitis. M. CDAX g, Talium augmentorum sto estur de in. ἐγ Leo disciplinam eontinua serie cin erem. ntis Iuνium Primatus ab eo sup si is ditam praetergreisus , sit iis sedi , quae sanct Dpaxca, sive attentata, sue in este iam redacta rum etiam virorum infirmitas eii , Plias aequori 1Plo tractatu extubunius ex saeculo II. in studens, in hoc negotio vel ab ipsorum etiam

299쪽

scii primatus iura ostendat. Sed is tamen, dum eruditus videri vult, & antiquitatis peritus. sciam causam prodit; nisi potius haec vis est veritatis. ut etiam ab adversariis suis vel invitis & repugnantibus suiffragium quandoque extorqueat. Si enim iam inde ab secundo Christi taculo 3ura Primatus augeri coeperunt, si S. Caelastinus formam monarchiat regiminis imitari conabatur, ca) si S. Leo MMgnus 62iplinam eontinua ferre c. uitam pratergressus . pro humana instνmitate.

a FG plus aequo sudebat. bb si jam tum aegre intra suos sines δε eontinebat Pomtisseia atihoritas. c) non expectandae fuerunt novae Uecretales Isidorianae, nee Gratiani Decretum , ut jura Primatus augeremur. Sed jura Primatus semper e dem suerunt, a Christo Domino constituta, licet pro varia temporum condi. tione non eodem modo exercita. Hinc aliqua in disciplina , S regimine M. clesiastico varietas extitit; sed Iura Primatus neque aucta sunt, neque minuentur unquam. Itaque se existimo, non ob novas Decretales Ilidorianas eam

disciplinae iminutationem factam . quam Febronius, aliique exaggerant; sed potius, quoi talis eo tempore esset, saltem quoad praecipua Capita. Ecclasae disciplina, propterea Decretales illas fuisse confictas. Hac enim pia fraude . di objectis tot SS. Pontificum nominibus, putavit aliquis conciliari posse auctoritatem iis disciplinae capitibus, quae consuetudine & moribus. absque lege scripta, sedivabantur. Ita Decretales illas natas existimo. Sed valeat tandem Iustinus Febronius, si suis furiis agitatus valere potest; ac piis manibus Gratiani, & anti. quorum scholae nostrae magistrorum insultare desistat. XIV. Sed Gratianum mitto. ejusque cens bres; & ad nostram Iuris Canonici scholam redeo. Haec primum in uno Gratiani libro interpretando occupata suit. Postmodum accessere Decretales Pontificum . qui post Gratiani tempora petri sedem tenuerunt. Cum enim pro varietate negotiorum Ecclesiasticorum novae in dies ederentur constitutiones Pontificum. quas ignorari non licebat ab iis . qui Ius Canonicum profitebantur in scholis. vel in foro Ecclesia Rico iudicia exercebant. novam legum Ecclesiasticarum collectionem fieri oportuit, uuae esset veluti Gratiani supplementum . & leges Ecclesiasticas extra li-hrum De retorum vagantes complecteretur. Itaque banc provinciam piimus suscepit Mag. Bernat clus Papiensis. qui Alexandri III. tune adhuc in Petri cathedra sedentis, superiorum aliquot Pontificum Uecretales collegit, adiectis canonibus concilii Lateranensis. nuper sub Alexandro III. ceIebrati, & aliquot aliis antiquiorum Pontificum, & Conciliorum deeretis. quae Gratiani diligem iam fugerant. Atque hac prima fuit collectio. sive primus liber Decretalium, cui aliae submie plures adiunctae sunt; etenim eum aliae atque aliae in dies Pro ditent Pontificum constitutiones, Mag. Gilbertus. Bernardi Papienss exemplo, novam collectionem edidit; aliam rursus. haud magno spatio interiecto, Mag. Alanus: deinde Mag Bernardus Alchidiaconus Coni postellanus, aliquan diu Romae moratus . ex Registris. quae vocantur. Innocentii III. . Decretales h ius Pontificis exscripsi, di novam rursus Decretalium collectionem in Publi Cum emisit. Tane redus Archidiaconus Bononienss. qui haec narrat, istam Be naidi Composellani collet 'ionem appellatam ait Romanam a nostris doctori bus; quod non frustra a Tancredo adnotatum censeo; qui enim hanc unam alibi, quam Bononiae, faetam dicebant, supeliores tres Bononiae, & in Academia nostra factas, ni fallor. indicare iolebant. Sed neque Gilberti, neque Alani, neque potirema haec Bernardi Compo stellani collestio admodum fausto omine

prodiit. Quid causae fuerit. cur Gilberti , & Alani collectiones diu probatae

non lint, me latet. Illud constat, Gilberti. & Alani collectiones a Ioanne Gu latrii eorum conterraneo . omnes enim Angli fuisse videntur, disiectas fuisse. &quasi ex eorum ruinis, ut inquit Tancredus, novam conflatam esse Collectio. nem, quae liber secundus Decretalium . sive secundae Decretales, olim diceba

tur. sardieensium canonum , ouorum maxime a linctoritati iii imbeliat, sanctioite recessit. Ilus.

300쪽

PRo passo REItur. Sed quia in Bernardi Compo stellani colle mone erant Decretales aliquae ,

quas Romana curia reiecerat . propterea Innocentius ipse Ponti lex . usus opera

Mag. Petri Beneventani notarii sui. qui antea Ius Canonicum in scholis nolliis pro lassus fuerat. Decretales suas usque ad annum Pontificatus duodecimum collegit & in ordinem redegit. Atque haec prima fuit legum Ecclesiasticarum collectio Romani Pontificis auctoritate facta . quam ipse innocentius Pontifex ad Academiam nostram misit, datis ad do 'ores S scholares nostros honorificentissimis literis. quas habemus in fronte hujus collectionis ab Antonio Augustino editae. Est autem haec tertia antiquarum Decretalium collectici . sive terti ut Iiber, cui quartus paulo post additus est, qui coaluit ex Decretalibus Innocem iii III. post annum duodecimum editis. & canonibus Concilii Lateranensis sub Innocentio ipso celebrati. ca Denique Honorius III. cum multas constitutiones edidisset . easdem in unum redegit, & Tan credo Archidiacono Bononiensi mi. sit, ut ejus opera in scholis nostris vulgatae toto orbi Christiano communicarentur. b) Neque vero doctores nostri indiligenter hane novam Iuris Canonici partem pertractarunt ἰ sed singulas ex his quinque collectionibus. statim ac in lucem editae sunt, parcioribus Primum glossis, mox amplis commentariis. sive apparatibus instruxerunt , excepta duntaxat collectione Decretalium Honorii III. . quae, quia brevi tempore viguit, non alium interpretem, cuius quidem memoria supersit, habuisse dicitur, quam Iacobum Albingaunensem Faventinum Episcopum . co Reliquae autem collectiones habuerunt prae ceteris clarissimos

Q Quae basinus dicta Aut de trIbus eeptionem, Magister Galensis decretales on,

etalium eouellionibM ,-sebase vere M nt, nium Amitolicorum, qui praecelsumnt Inn deque tribus 1 tim, quα - eciae sunt , Gi Iberi, centium, de ruinis compilationis Gilherti, ni vitiam , Alani, is Bernar i Compos Gui , ea Alani extraliens , qu&ndam eomin lationem oris omnia habemur ex pi alioue Taneres, Arabi Ita- dinavit , quae hodie mediae, sive seeundae De ui Bononiensis ad commentaria ab Ie edita in cretales dicuntur, super quarum expositionibus ieetiam collaesiorum; ex eu us postremis verbis i. plares Doctores Bononiae Glossias scripsemini. emtiatus , Taueredum as calcem illius tertiae eiu- Et quia de dictis apparatibus opinionea liu- Iectionis a G eis, θ' suis It botiis illa/νas con- dentium erant diversae, sententiaeque consciis, sit ut tolles conellia Lareνanesis a o MCCXHω- ideirco ego Tancredus Bononiensis, Canonicus I Daιi , , Deeretriis Innoeentia III. pos annum S. Petri qualiscumque 1- retorum Magi iter , duo eimum eIitar ex quibὐ posmosum quarta ad multam instantiam sociorum meorum minDee etesium colia Z is eoaluit. Ita ititur inquit liora, de utiliora de dictis apparatibus colli. Tancredua . Poth compilationem decretortam gena , ex ingenio meo quaedam intersei ensactam a Gratiano multae a Romana Curia do, seut & signis gi sulatum singularum do decretales epistolae emanaverunt , quas Magi . monstratur, primas, dc secundas decretales , sex Bernamus time praepositus , postmodum prout melius potui, gloisulavi; scit super prae Episeopiis Papiensis ad studentium utilitatem senti tertia compilatione noci appararum seci, sub competentibus titulis compilavit, quaedam sed audieraso , atqiae legendo, quaedam in li- antiqua iura interserendo , & vocatur compi- hro uot aevi, quae stilio ares quidam absque cori. latio prima. Post illarum compilationem quae- scientia mea de lihro meo extraxerunt, & prodam aliae decretales a diversis Asiniolicis ema- apparatu tertiarum illum mihi intitulaverunt. naverunt, quas Magister Glibertus ad instar pri- une autem docendi ossicio ad multorum initiae compilationis sub titulis collocavit. Post stantiam rea sumpto, praesentem tertiam com- illum Magister Alanus suam similiter compiis p Iationem cum diligentia , Domino savcri lationem eliecit. Tandem Magister Bernardus te , gloitabo, constitutiones coticilii pro- Compostellatrix Archidiacotius, iii Romana Cu- xime celebrati, & iura a Domino Innocenti xia moram faciens aliquaen tam, de Registris Papa III. post duodecimum annum esita, tam Domini ripae Innocentii III. unam lacat de- in apparatibus a me lactis , quam in hoc , quemeretalium compilationum, quam Bononiae stin indicare dispono, diligentiissime colloces o. E- demes Romanam compilationem aliquando vin vilia Boqquetus /a ariolatu ad episolas litoremeaverunt. Verum quia in ipsi compilatione quin ii. III. Lib. I. ep. 'x.dam reperiebantur decretales, quas Romana Cin tb Elihil bane collactio,m Deeretesii In-ria refutarat; sicut hodie quaedam sunt , quas xorentius Q oatur , in ι Mus fronte es H ον ii Curia ipsa non ricipite idcirco felicis recorda. epi, lati ad Tancretam . . Ae nruper satis proIixam tionis Dominus I imocentii a Papa III. suas de- dbqui risium de hae Decretiatam e emone Du cretales usque ad annum duodecim uri editas, gauit ν. G. M. IV. Anti Metterus in per Magiurum Petrum Beneventanum Nota. ελ- Iuris Canoxie, P. I.

xium suum in praesei iti opere compilatas e Vide ἐκων professores Iudiis canonisi, ianomae studentibus desiit civit. Post illaicun is, quibas ta a, α ι de Iacias Assiuaan.

SEARCH

MENU NAVIGATION