De claris Archigymnasii Bononiensis professoribus a saeculo 11. usque ad saeculum 14. Tomi 1. Pars 1. 2. 1.1Maurus Sartius

발행: 1769년

분량: 569페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

Post emissa primum haec in Decretales Gregorianas commentaria , non pauca iisdem adiecit Innocentius, ut observat Diplovataccius; ca) qui alia ejusdem Innocentii opera recenset, nimirum. librum de jurisdictione Imperat ris . auctor tate Pontiscis contra Petrum de Vineis. quem librum Apolo. getistim appellavit. Hunc librum cum aliis Innocentii IV. opusculis manu exaratum servari in bibliotheca Vaticana, tradit Caveus ex Lud. Iacob. a

S. Carolo.

De exemtionibus. Trai tatus exceptionum Innocentii IV. extat in Cod. 42I8.

Biblioth. Reg. Paris. Regula Clariusirum. Hanc recenset Trithemius inter Innocentii IU. scripta. b)Addi possunt epistolae plures, & diplomata apud Mynaldum, Labbaeum , Naddingum . Ughellum , Daeberium . Mabillonium . aliosque ; ut nihil dicam de Registris, ut vocant, Vaticanis, ex quibus amplissima collectio epist larum, & diplomatum hujus Pontificis concinnari posset.

XXXVII.

BERNARDUS COMPOSTELLANUS JUNIOR.

' Ixit cum Innocentio IV. Bernardus Compostellanus presbyter . canonum prosessor non obscurus. Dicitur alicubi Bernardus de Montem irato; quod ad locum, unde originem duxit, pertinere existimo. Innocentii IV. capellanus fuit. idest, causarum Cognitor; eiusque Decretales amplis commentariis prosecutus est. Eruditus auctor bibliothecae veteris Hispanae eumdem esse putat. quisoruit sub Innocentio III., eique tribuit tum collestionem antiquarum Decretalium Innocentio III. Pontifice factam . tum commentaria in libros Decreta. lium Gregorii IK. temporibus Innocentii IV. edita, quae auictorem habent Ber- nardum Botonum . de quo infra dicendum est. Sed in hoc etiam erravit, quod cum duo fuerint Bernardi Compostellani Iuris Pontificii professores, unum tantummodo in scenam produκit, eique duorum hominum personam imposuit; cum alterum ab altero facillime potuisset secernere, tum ex ratione temporum. quibus vixerunt, tum ex testimonio Ioannis Andreae, qui utrumque rite distimguit in prooemio Speculi Guillelmi Durantis

RER NARDI C O M POST E LLA N I SCRIPTA.

it. Lecttira in Consi tutiones Innocentia IV. Est inter Coclices S. Victoris prope Parisios. o. v. sol. IIp. teste Oudino. Ad eius calcem haec adnotata sunt: Explieit Leci ura Mag. Bernardi de Montemirato Composelienses, Deo gratias. iii. Lemara Bernardi Gm stellani in lib. L Deeretalium, cum apostillis Antonii de Crevant. Parisis MDXVI. An hic forte Apparatus in Decretales, quem inchoasse Compostellanum , non autem persedisse. scribunt Ptolomaeus Lucensis lib. XXI. cap. XII. . & Io. Andreae in Procem. Novellae tiv. Bernaria Composellani Exposito quarumdam Conintutionum extrisaeantium. In Bibliotheca S. Victoris Parisiensis. Lit. I. sol. Is 6. EX Oudino .. . Quor ones ex apparatu Innocentia IV. deeerptae. Harum tale est initium in codice Vaticano: Ego magi ὰν Bernardus Compostellantis domini m. cape LIanus ad laudem Dei . 'o titilitatem sudentium . quaesiones utiles ad causarde iendas ex lasus Innocentii apparatia , mandato lastis Innocentii , extra Ai 'ere. ΙΟΛN.

a) Adde quod Innocentius seeit a lditIω & ineipit et nota quo priuileeium dirit e liabetnet ad dic vitri apparatum suum super deeret, etiam alias additiones secutidum Car. in ΦIex, di s liber tuus, ideli Innocentii, habet oppos. Diplauat. ibid. ianam additionem in c. fin. ut lite pentiare . G Tνit,. de Ser ' Eeel. e. 437.

392쪽

JOANNES DE DEO.

FX multis canonum proferaribus. quos iaculo XIII. Academia nostra tu.

lit , haud scio , an cuiquam concesserit Ioannes de Deo vel opinione do fit inae , vel numero, di varietate scriptorum . Bononiam venerat Ioannes Rudiorum causa ab extremis Hispaniarum oris, Silvae natus, quae civitas est nunC

prope deserta in regno Λlgarbiae, non admodum a mari dissita. Ac suam ipse patriam indicat in iis versiculis. quos ad calcem libri cavillationum adiecit, quos infra dabimus. In primis, quos edidit, libris se Hispanum Sacerdoti mei et t. ab In aliis postea, quos sub finem anni MCCXLVII., aut serius comscripsit. Canonicum se Ulyssi ponensem passim appellat. b II. Praeceptorem habuit in Iure Canonico ZOenem Tenca rarium Archipres. byterum Bononiensem, quem magnis laudibus extulit in prooemio libri Iudicum, seu de ordine Iudiciario. O Quandiu autem in scholis nostris docendi

munere sunctus sit, de aetatem egerit, plane incertum est. Ego nullam ejus memoriam reperio post annum M CLUI., quo datae sunt Innocentii IV. literae ad eum una & Abbatem S. Proculi, & Archidiaconum Bononiensem, quibus mandat. ut causam definiant, quae erat inter Canonicos Regulares SS. Victoris& Ioannis in Monte, ac Fratres Cruci seros . aliosque Clericos, & Laiccas Bononienses Ecclesiae S. Luciae in via Castillionis patronos. d) Erigendam curaverat hane Ecclesiam Savinus Presbyter Saxoserratensis intra fines paroeciae S. Ioannis in Monte, salvis eius Ecclesiae juribus; ceb eaque adhuc extat, sed in ampli rem multo ac nobiliorem formam redacta a Jesultis, qui eum locum postea

obtinuerunt.

III. Huius clari professoris mentio est in Annalibus Camaldulensibus ad annum MCCXLVII., quo anno cum Mag. Berengario, sive Berengerio Senensi arbiter electus est ad amice componendam discordiam , quae erat inter nostros Camaeldulenses . & Fratriam S. Mariae de Camaldulo . quam Spavaldorum ainpellabant . Ex multis ejus scriptis plurimum profecerunt Iuris Pontificii inte pretes, Guillelmus Durantis. Joannes Andreae, aliique plures. qui post illum scripserunt. Sed Ostiens s quoque, qui eadem aetate vixit. illum cum laude memorat. Diplovataccius in antiquo libro Cavillationum id de illo se legisse narrat . cum labore fessus lectioni dare operam amplius non posset . Consuevisse illum volutare libros, & chartas oculis lustrantem dicere: Si non diso , non dedi O.

IOANNIS DE DEO SCRIPTA.

PLura scripsit Ioannes de Deo, quae illi magnam. dum viveret, famam Cori. ciliarunt; sed ea nostris temporibus paene jam ex hominum memoria evanuerunt . Haec porro sum eius scripta, quae undecunque Colligere potui.

Brevianum Decretorum. Hanc Decretorum synopsim primum suisse Ioannis nostri foetum existimo. tam ipse primo loco recenset inter opera ab se edita initio libri de Ordine Iudiciario, & in additionibus ad summam Histichionis, de quibus mox dicemus. Casus Deeretalium cum eanonibus coneordatis. Hunc librum secundo loco recem set

Archidiacolio Bonon. & Mag. Iollanes de Deo

393쪽

set laudatis locis. In codice Vaticano MMCCCXLIII. ita ineis it: Adhouormn S. individuae Trinitatis , glari a Virginis Maris , Omnium agminum Angelorum , omniumque SS. S. R. E. 'ci ad utilitatem I den-rium in iure canonico, potissime in eorpore Decretalium, ines it liber ea. suum D cretalium a domino Papa Gra eorio nono compilatarum de aliis voluisminibus Reditarum a Mag. Ioanne de Deo Hi auo facerdote compilatus ramyuper novis, quam super veteribus Decretatibus, tam Iideliter quam attente, etiam eum canonibus scilicet Decretorum eoneo datis, in qtiibus seeumbit falsitas. νeritas elucescit. Ad libri Calcem haec adnotatio legitur: Nota. lector, in hoe corpore es o millia D eretalium minus XXXVIII. et, ea-

non i CLXXXVIII. de quibtis habes cases fissicienter expostos. Districtiones furer toto iure eamniso. Hunc pariter librum Ioannes ipse recenset initio libri de ordine Judiciario. Chroniea. Cuiusmodi sint haec Joannis Chronica, prorsus me latet. Ea ipse recenset quarto loco sub initium laudati libri de Ordine Iudiciario. Arbor confinguinitatis. Ejus tale initium est in codice collegii Hispanorum B noniae: ab Quia et ea eomputationim Arboris disersi di perfa snferunt , quot capita tot fententia , idcirco quia exo Mag. Johannes de Deo Hispantis

eligi de omnibus Intentiis quae potiora brmiora cognovi, catis bre-νitiatis per versius ricturavi 'ete. Arbore eo ructa prius utraqtie litera pruria Canonis i vis Liber quaestionum. Extat hic liber manu exaratus in codiee bibliothecae s. C ronae Fratrum Praedicatorum Vicetiae cum hoc titulo : Liber quaestionum δε f. cto a mag. R. de D/o in ano doct. deeri compilatus, in scholis publieis in quocumque articulo examinatus 'e' approbatus. Editus est anno

MCCXLV. die VI. Sept , & dicatus Octaviano Cardinali S. Mariae in Via lata. Vidit. D indicavit Cl. Garam pius. Ioannes Andreae has Ioannis de Deo quae litiones saepius laudat de Regulis iuris, & in Mercurialibus, ut observat Diplovat accius.

Uber Iudi m. Hunc eumdem puto, qui alias inscriptus est de ordine oditam fio; de quo ita Diplovataccius: Posua fecit librum, quem iudicum vocavit, a judicibus iudieiis iactoando, illumque in quatuor partes disi sit. Pei secit autem eum librum anno MCCXLVI. postrid. Kal. Sept. , ut ad eius Cabcem adnotatum observavit idem Diplovata ccius. b) Extat hic liber Ioannis de Deo in codice Vaticano MMCCCXLIII. post Ordinem judiciarium Taneredi, & inscriptus est Magistro C. Archipresbytero Bononiensis Ecclesiae, quem ita auctor initio libri alloquitur. Tibi Men. patri magi ro C. Arrii 'resbytero Bonon. digni mo qualibet majori dignitate, quem Dominus ad majora sibi conferet et providum frvitorem, quoniam inter Iapientes Italos , istis Daticos . cc praerogativa frientiae diseretionis prudentiae decoravit, ut roteramqnam Iusterna ardens phr vera caritatis, 'ci' lucens extra rer opera pretatis, tibi, inquam, dirigo silum meum Est hic Zoen Tenca rarius, ad majus ignotum fir peregrinum nomen indicandum imperiti librarii literam C. pro Z. usurparunt; qua de re supra in Zoene diximus. db Pergit orare. ut tam praesens opustulum, quam alia abae edita, scilicet, Breviarium DecI torum, & casus Uecretalium cum canonibus concordatis, & distinctiones su Per

ras non satis ac rate eueriti se . Q cod. n. 28 bὶ Diplo r. in Io. de Deo. e) Itali. Os hie Hispano more nobilis InteLIitit, quos Hi pani Idalgos appellant.

sum non alium sui se Archipresbiertim illum

394쪽

per toto Iure Canonico. & Chronicam , & Arborem iustificatam in somtutelam accipiat. In codice . quo usus est Diplovataccius, initio eius libri 1e dieit disipulum & amicum C. Archipresbyteri, cui librum suum dedi. eat, seque doctorem Decretorum, & Sacerdotem Hispanum appellat; ex quo apparet, nondum tum Canonicatu Ulyssi ponensi ornatum fuisse. Summa super titulos Decretalium. In eodem codice Vaticano. post Ioannis de Deo librum Iudicum, seu de ordine Iudiciario, sequitur Summa super titulos Decretalium, quae in hunc modum incipit: Precibus sociortim, in. flantia congruenti . mantalo Domini , Aetlicet illustrissimi A. quondam Regis Legionen. Iilii . ego Mas. Joannes Hispanus, Compostellan s natione , ad honorem S. R. E. sudentium utilitatem , Summam super titulos Decretalium aggredior feribere . Credidissem, huius Summae auctorem fiuste Joannem cle Deo, quem constat Summam super titulos Decretalium scripsisse, ut idem ipse testatur in aeditionibus ad summam Huguccionis: sed obstat, quod Magister iste Ioannes nec de Deo 1e nominat, & Compos et lanum se di. cit; quae auis orem alterum indicare videntur. Verum haec sortassiis amanuensium inscitiae tribuenda sunt.

tabellas Cavillationum. Ediderat Ubertus de Bobio libellum Cavillationum . qui patria potestas a quibusdam appellatur, ca) ubi de judiciis summariis di Distritur. Sed incondite admodum scriptus videbatur, ut non magno uiui esse posset iuris studiosis, iisque praesertim , qui in foro Ecclesiastico versabantur. Hunc igitur Ioannes de Deo amplificandum, & restituendum suscepit, ac nova luce, & ordine donatum in libros septem distribuit; & librum cavillationum, sive de cautelis judicum appellavit, in quo eκ Iure Canonico passim Confirmat. Probat, quae Ubertus Bobiensis ex Iure tantum Civili protulerat. Absolvit hanc scriptionem Ioannes postridie Kal. Sept. an. JECCXLVII., ut ex adnotatiuncula ad eius calcem apposita observat Diplovataccius. Cl. Garam pius huius libri exemplum vidit in codice msi . ad cujus finem hi versiculi adduntur: En ego Silvanus, genuit qtiem Misa marina Aeer in Iberis , in diseernendo jidelis Inque chaos legum Iirma Iura meida quedam In lib=is UIL titulis Mea VII. H Erexi solem. per canones sila probaνi Annis in binis do. Distimus hinc eius patriam silvam civitatem in extrema Lusitaniae ora, non admodum a mari dissitam, quaeque in tenuem vicum redacta, nunc Si es appellatur. Atque inde se Silvanum dicit. Consuevit autem ejusmodi versiculis extremam manum suis scriptis apponere; quod & ab aliis antiquis doctoribus factitatum video. Ioannes Andreae hanc auctoris nostri operam , in emendando. & perficiendo Uberti Bobiensis libello, commemdat in additionibus ad Durantis Speculum . Liber Paruisentialis . Ad calcem Poenitentialis Theodori Archiepiscopi Cantu riensis, editi a Iacobo Petit . asseruntur excerpta eκ Poenitentiali libro Ioannis de Deo, quem austor potissimum scripserat ad usum Ecclesiae Ulyssi ponensis, in qua erat Canonicus, de Academiae Bononiensis, cuius alumnus fuerat, & ubi tum etiam probetaris munere fungebatur. Quod si titulorum, aut inscriptionum . quae ad initium ac finem appositae sunt, fides conflaret, videri posset Ioannes non Academiae soluin , sed etiam Ecclesiae Bononiensi suum opus destinasse. & ipse Canonicus Bononiensis fuisse. Earum inscriptionum prima est hujusmodi: Ad honorem smmae Trinitatis es inrisAsiae unitatis Patris , Filii, Spiritus Sanm,'beatae Virginis, omnium

Sauctorum , 'e' praeci ue beati Vincentii, ad honorem nomen Mener

395쪽

vers Studia . ad honorem Romanae Eeelesiae , e in veneνabilis Praesilis Innoeentii IV. Altera sequitur praefiκa ejusdem libri praefationi , sive prcice. mio in hunc modum: Henerabili Patri ae Domino ais a piovidentia Urbis Bononiensis Epycopo, udi venerabilibus viris meano . Arehidiacono . Cantori , Thesauroris , et, Magi ro icholarum, univeris Capitulo , Aletifer Joannes de

D o doctor decret Ortim Can ietis eorumdem h/vtis imorum providentia .

flutem in eo , qui es omnium vera falas. Extrema e 1t, qua scriptionem suam Ioannes ita concludit : Explicit tiber pavi tentiaνitis a Magi Myro Joanne Misano Meretortim doctore . Canonico Uibis Bononiensis eompsistis ad honorem fumma Trinitatis , individua tinitatis Patris, Filii . Spiritus Sancti, 'ta sancti Vineentii martyris, ad honorem 'ci nomen Nen. 'feopi Capituli Urbis Bononiensis tinisersalis Sitidii Ponon. tibicumque

Eeensa te extendit, in qua Deeumbit tristas, 'Uνeritas Meescit, iub anno D. M . XLVII. indict. V. Octob. V. ML N embris. Enimvero cum Boninniensis Ecclasiae Capitulum Decant, Jhesaurarii. Cantoris. Magistri schola xum dignitates non habeat; habeat autem, ut accepimus, & quidem illo ser- me ordine. Ulyssi ponensi s. nunc patriarchalis. Ecclesia, ab eademque, sive ejus princeps Basilica S. Vincentio dicata sit; cum etiam sormulae illae, Di z

ptis urbis Bononiensis. Capitulum urbis Bononiensis. Canonicus urbis Box ni sis omnino inusitatae essent iis temporibus . neque usquam Ioannes ipse ita loquatur, ubi doctores, magistros. 1cholares Bononienses memorat, sue ubi Zoeni, revera Bononiensi Archipresbytero, opus suum iudiciale inscribit; postremo cum Innocentius IV. . sexto anno post illius Poenitentialis editionem, non aliter in suis literis vocet Ioannem, quam Canonicum citabonensem Bonouiae commorantem; manifestum est, mendolas esse ejusmodi inscriptiones, di pro illis verbis Urbis Bonouissis reponi debere intabo. ne is . sive Ulixisnens . Hoc autem Probato. consequens est. Ulyssiponensem cluntaxat Canonicum fuisse Ioannem de Deo, ab eoque librum poenitentialem . ad usum quidum Academiae Bononiensis, sed & una Ecclesiae Ulyses ponentis, esse conscriptum. Est huius libri argumen rum utilis quaedam instructio pro Christi fidelibus cujuscumque aetatis, & conditionis. ut recte

accedant ad Poenitentiae Sacramentum ; quae magno usui etiam esse poterat ejusdem Sacramenti Ministris. Quamvis autem hic doctor Decretorum, ut animadvertit Cl. Editor, nunquam supra Decretum sapiat, tamen ea, quae in corpore Decretalium, & Decretorum sparsa sunt, ita apte ad suum Paenitentiale absolvendum disponit, ut multis utile videri debeat. Hunc vero librum scripsisse videtur cum esset provectus, sic enim ait Cap. N VIa I. . ubi de conseisione advocatorum et Esset di illimum narrare omnes defectus advocatorum : tamen ego Ioannes de Deo antiquus dorior Decretorum Deiam pauca . narrabo posteris praecavenda .

Ziber Dispen tioniam est item a Joanne editus, qui & Summa dispensationum aP pellatur; cujus tres sunt partes. In prima parte sunt Capita XIV., in quorum primo agitur de dispensatione divina cum humano genere a principio mundi hucusque. In secundo de dispensatio, e Papae, atque ita deinceps de dispensatione Praelator una. at Iorumque , quibus dispensandi ius est . In secunda parte ponitur formatio 1ententiarum . & omnium scilicet dispensationum. In tertia parte ponitur formatio relationum. S consultationum. Et hoc, inquit, ad instantiam Fratrum Minorum. & Praedicatorum , Eremitarum, & aliorum scholarium, & magistrorum . quibus in hunc modum suum librum nuncupat: Venerabilibus viris fratribus ordinis pradicatorum mag. Moneta ejusdem ordinis doctori Theologia, fratribus minoribus,

ere.

oci rea dis retia viris Derano , &Cantori Eceleliae Ulix neii iis , ot crisiciali

Ulix tiens, Et eorum euilibet, eisdem M. ctoritate ἐκ matulato, committimus, & man

datis XI l. Kal. Septemb. MDXI V. Erat avi iuubis, cui titulus tardenacoes e Leys do Reγ-nci de Portogal. Lib. I. pag.

396쪽

coporum . archieri coporum , patriarcharum . est aliorum minium yraelato um, imperato iam , regum . aliorum nobilitim eum vassaliis ... 'd' de forman

a e requisius, perscrutans omnes libros cauoniem l ales, 'ci videns funer hoe opiniones 'es sententias antiquorum 'ei moderno=um m gistro3tim ,

Ieribo vobis in quibus praelati . 'su alii de iure poteruut G - are , 'e' per consiquem de aliis, quae non possent, ni in e similibπs , eum illis sit r. terdictum , vel a canone non permissism. 'di hoc p r textum ecmρνωbabo : t men super operis impers ctione veniam postula . Ita in codice Vaticano, cui de Canonicatu Urbis Bononii si librariorum vitio , idem erratum , quod supra notavimus , subrepsisse apparet. At in eo codice , quo Diplo-vataccius ut batur, nam is quoque hunc Ioam is de Deo librum diligenter excussit. non Canonicus Urbis bononiensis , sed, ut plane esse debebat. Canonicus Ulixisne is eodem illo loco scriptum erat . Anno MCCXIIII. compositum id opus memorat Diplovat accius: bb ac fieri potest, ut per id tempus Ioannes ei scribendo vacaret ; non tamen edidisse videtur ante annum M CCXLVu. , quo anno inter Canonicos UlyIsiponensus adlectum fui :se , ex aliis monumentis colligitur. Fias Meretorum. Sequitur in eodem codice Vaticano libellus inscriptus F., δε- epetorum , quem ejusdem auctoris esse exilii mo; nam etia in in catalogo librorum . qui prostabant apud Stationarios Universitatis nostrat, quem in Appendice edidimus. recensetur Iohannis de Deo Hos stiper deer Io. Additiones ad Sum iam Hugu clauis . Complevit Joannes de Deo Summam Huguccionis, quam aiactor iple imperi cistam reliquerat. Discimus id ex codice Vaticano in magnis membranis. c) in quo a solio primo ad CCCLXXI. continetur Huguccionis Summa. Post autem. usque ad finem libri . sequuntur quae a I, a ne de Deo addita sunt, quae ipse dicavit nobili discipulo Deodato filio Praefecti Urbis. ac migistris. & scholaribus Acade. miae nostrae . quos alloquitur his verbis: V nerabili νiro Deo lato ditio r ae. fm urbis Romae , ae magi is 'ci scholaribus universis Ei noniae commorant bus mag. Johauues de Deo VPanus doctor dec elorum canoriscus Ulixbonenses , flutem in eo , qui est Omnium νμra falas. Narrat subinde, opus illud, quod Huguccio Ferrariensis Episcopus moriens Imperfectum reliqυerat, se absolvisIe. rogantibus quibusdam magi stris. 5e s h laribus Borionientibus. N eat, inquit . vestra prudent. a. quod magister Bur. hummus tu peritia Decretorum , Olim Ferrariensis episcorus ad distinulorum insantiam composeit quomiam Summam super eorrore Decretorum . dquod morte prore nitis non potuit omnino perficere.... Ego Johaunes de Deo pretibus p tilationibus magisorum . qtiorumdam se Olarium . tuis

praeei ue Deo Iate etc. Pluribus deinde hortatur Egregium hunc discipulum . quem in Iure Canonico diligenter ab se eruditum dicat: Λυmor semper sis , inquit , honestis tua , et mei magi ri tui sexus, qui te tu iure eamniso eum multa diligentia informavi , ut per haec , et alia bona , quae se ris . possis in caelo cum Angelis eoiloeari, inteν quos in futuro judieio te re

quiram .

Ita suam praefatiunculam absolvit Ioannes . in qua reliqua opuscula sua. quae in illum diem ediderat, recensuit, rogans Decidatum. ut suscipiat non Q. tum hoc opus, sed & omnia alia ad honorem simmae Trinitatis. et ad utilitatem Bononiensis nempe, ait ipse, super toto corpore deeratorum , CUM Decretalium cum eamnibus concordatis, librum JuIAY y cum ,

397쪽

eum, . et Chron ea, et Di inctionei super toto iure Can ko , et Notabilia eum Summis super titulis Dderetalium , et Arbore ab et Apparatum super toto eorpore Decretortim , et librum Di eustionum , quem nuper ad oestram insantiam compriaνi.

Ad libri calcem hae porro leguntur: Explieit Summa Hug. Ferrarienses epyevi completa a mag. f. de Deo do t. deeri eanonico Ulix bonens super IIII. eatis silie UL XXIIIL OR. XXVI quapropter totum commentatum est, tam in titera , quam in fen ... Tamen super operis impersemona Neriam postilat a Iectore. Allelua Eu ego quem genuit 'pania elara, sodales

Noe opus explevi precibus .

Hugo quod pr ut perficere forte nequisit , Noe sed inexpleto letho prodii retus obibit b

Carptum perueri, tutans pia Virgo Maria . Sed tamen emendet, socii , rogo , ve a sophia Viderat hunc codicem Iustus Fontaninus. Ancyranus antistes: sed morae impa. tiens exiguam operam in eo perscrutando impendit. Itaque tantum novit completum ab Hi ano quodam . nec aliud praeterea. cc) Sed neque Nico laus Antonius in bibliotheca Hispanica. neque Panci rotus, neque Diplou taccius , qui ceteris diligentior est in huius auctoris operibus recensendis. persec tam ab illo memorant Huguccionis Summam. Extat eiusdem Summaeeκemplar cum additionibus Ioannis de Ueo in regia bibliotheca Parisiensi. ut ex eius catalogo discimus. Ibbὸν opinionum . Hic liber in codice bibliothecae S. Coronae oblatus dicitur Bononiae Innocentio IU. mense Octobris, anno MCCLI. ab auctore ipso , qui se dicit eanonicum inibonen. de regno Portu Iliae . Vidit & indicavit Cl. Garam Pius .. paratus Dper toto eorpore Duretorum. Memorat ipse hoc opus aliunde igno. tum in additionibus ad Summam Huguccionis. ut supra ostendimus. Notabilia Dp r Deeν to. Indicatur hic liber nostri aut toris in catalogo librorum, qui prostabant apud Stationarios Vialvei sitatis,. quem in Appendice edidimus. Pa orati Jonuuir de D o. Hic etiam liber in eodem catalogo recensetur. Eum nec ullibi videre licuit . nec de ejus quidem argumento aliquid conjectare

Summa de Spo ilibus eiusdem auctoris in eodem catalogo. designatur, aeque mihi ignota ae superiores duo libri. Dictamen in pνimum librum Duretalitim Ioannis de Deo habetur in eodice mss. bibliothecae regiae Parisiensis. d) Oratiunculam. sive prolusionem esse puto. quam ad auditores suos habuerit. cum Decretalium interpretationem auspicaretur Panei totus pluia huius auetoris scripta recenset; sed ita, ut appareat, pleraque ei ignota suisse. Accuratior in iis perquirendis suit Diplovat accius. qui &pλuca omittit ex iis, quae supra recensuimus, & singula . quae affert, diligenter describit . Trithemius. Caveus. Nicolaus Antonius. aliique bibli graphi Ioannem de Deo inter Iuris Canonici prolatares commemorant ἐsed parce admodum de ejus scriptis, ac tenuiter de ejus fina loquuntur.

398쪽

XXXIX.

BER NARDUS PAR MENSIS .

FX gente, quae de Botono dicebatur. apud Parmenses Cum primis illu- , . ca) circa initium XIII. saeculi natus eii Bernardus Iuris Pontificii nobili Isimus interpres, & Decretalium glossator. bJ Cum Bononiam studiorum causa venisset, nunquam ab Academia nostra discessisse videtur, ubi docendo, & scribendo magnam sibi nominis celebritatem comparavit. Audivit in Iure Canonico Tancredum Archidiaconum, c cuius institutum vitae secutus, Canonicatum etiam in Ecclesia Bononiensi illius exemplo obtinuit.

per S. Raymundum de Pennasori digestae , & in ordinem redactae scholas.1brum Ecclesiasticum occuparunt; quibus interpretandis quamquam multi suam operam impenderint, omnibus tamen palmam praeripuit Bernardus. 'Sed quoniam Decretales Gregorianae maxima ex parte coaluerant ex quinque prioribus Decretalium collectionibus. quae antea diveiss temporibus prodierant, & quibus interpretandis plurimi cloe ores insudaverant; ita & Berna rei Parmensis glossae non minima ex parte depromptae sunt ex glossis. & commentariis supe-xiorum interpretum. Itaque, ut ante Ioannes Teutonicus in Gratiani Decretum. & Accursius iisdem tere temporibus in universum corpus Iuris Civilis, ita Bernardus Parmensis in Decretales. quae cum Gratiani Decreto totum Iuris Cano. nici corpus constituebant, ex immensa farragine glossarum, quas nostri doctores ante illud tempus ediderant, utiliora quaque deligens, multaque ex suo penu producens, sua commentaria. sve , ut dicere amabant, suum glossarum apparatum concinnavit, quo ad hanc usque diem utimur. Qxiare cum ejus industria versata sit in interpretandis potissimum Decretalibus, doctor Decretalium ap.

Dior , alter ab illo, qui sub Innocentio III. vixit, utriusque omonymia saetum est, ut scriptores multi. iidemque non vulgares, Bernardum Parmensem a Compo stellano non distinxerint. Et Caveus quidem Bernardum hunc nostrum omnino ignoravit. Oudinus autem illum cum Compostellano confudit: quo in er-xore fuit etiam Diplovata ius; qui tamen duos Bernardos Composellanos agno. scit, alterum Hispanum antiquiorem , recentiorem alterum, & Parmensem , Cui tribuit apparatum in Decretales Gregorianas . eb sed Ioannes Andreae ita utrumque secernit, ut ambigendi locum non relinquat. D

Antonius, & alii, qui cum iis sentiunt, eκ falsa quorumdam codicum, S librorum etiam editorum inscriptione, in quibus commentaria in V. Iibros Decreta. Iium tribuuntur Magistro Bernardo Compostellano. Ideo autem hanc existimo saliam inscriptionem quibusdam libris appositam . tum quia Bernardus noster Patmensis nullum nomini suo agnomen in suis scriptis addere consuevit, tum

Yy a quia

tamen epIemne Decretorem doctor nuneupatur. eὶ Bernardus Commstellantis patria Padi mensis , vir divino fultus ingenio, apparatum composia t sui3er compiIatione Decretalium . . . quibus nune utimur. Diplo rae. sa Bervari. CONO DIL sJ Uid. Io. In in pro m. Dedi, is an prooem. NoveL, ubi egret e recenset mimo Bi nardum Composelianum Maiorem, qui collecti nem meretalium concinnavit Iedente Ianocentio III., mox Bernardum Pa euom meretritum inisterpretem , denique juniorem Beruardum Compo-

399쪽

quia Bem ardus ipse Compostellanus aliquid eiusmodi Inolitus fuerat . quod tamen nunquam perfecit. ab Sed glos iam , quam vocant ordinariam , Berna Deo Parmensi tribuendam e fle. mani latium eii , cum ex iis , quae dicta sunt, tum ex eius sepulcrali inscriptione, quam infra dabimus. Quid plura Ipse eius flosiae auctor se disertis verbis Canonicum Bononiensem vocat. patria Par. mensem : Quaestum es a me Peruaruo Parmι- , Canonico Bononiens , Capellano Domini Parae. Ita de se ipse inquit in C. quod sietit. de elec7. U. Vixit ille annis multis cum dignitate in civitate nostra; ubi etiam . ut supra dictum est, canonicatum in maiori Ecclesia, commendatione, ut opinor. do 'trinae. obtinuit ; dissicilis enim patebat aditus ad collegium Canonicorum Ecclesiae Bononientis iis, qui cives Bononienses, & quidem optimo loco nati non essent. Habuit etiam non ignobile sacerdotium S. Mariae de Montovato in agro Bononiensi. quod absens. ex indulgentia Pontificum, administravit. Capellani Pontificii honore insignitus est, pluresque ad eum causae magni momenti delatae sunt ab Innocentio IV. . Alexandro IV. . & Urbano IV., & non levia negotia, dum in scholis nostris Iuri Pontificio interpretando vacaret. VI. Anno MCCXXXII. primum occurrit Bernardi mentio in monumentis Bononiensibus. b Sed nondum tunc erat Canonicus. Primum inter Canonicos Bononienses nominatum reperio ad annum MCCXLVII. in inscriptione literarum Innocentii IV. ad eum una. & Episcopum Cerviensem datis, ubi etiam Capellanus Pontificius appellatur. Mandat iis literis Ponti 1ex, ut Abbatem Nonantulanum, qui propicr senectutem honestam missionem postulabat, se abdicare permittant, & alium . qui eo munere dignus sit, eligendum cin

rent. c Erat is Cirtaccus do Abbas. de quo sunt aliae Alexandri IV. literae

ad Mag Bernardum canonicum Bononiensem Capellanum suum , quibus smiliter mandat, ut cum Circiccum Abbatem Nonantulanum senio consectum , de incurabili morbo laborat item, permiserit eius Monasterii regimen dimittere, &Monachi Nonantulani Bonacurium Abbatem S. Proculi in Cir1acci locum ele. gerim. Bona ursum iptum in Abbatiam Nonantulanam inducat. Datae sunt Alexandii IV. literae IV. Id. Iun. anno quarto, idest anno MCCLV., annis nimirum octo poli priores Innocentii IV. literas. e) Postero die scripsit Pomti sex ad Cirsaccum ipsum, admittens Abbatiae abdicationem, di annuam ei pem

sonem ex Monasterii reditibus, domum, S servitia decernens. Rursus eodem die ictis sit Monachis S proculi, mandans, ut Bonacurso Abbati, quamquam affAbbatiam Nonantula nam translato, parere non desinant; vetatque . ne quem in ejus locum regendo Monasterio eligant . Denique Bonacurso ipsi scribit , eique mandat, ut, quamvis Abbas Nonantulanus elestus. Monasterii S. Proculi praescturam ad biennium retineat. Sunt hae omnes Alexandri IV. literae in cindice diplomatico mss. Ecclesiae Bononiensis, ex quo a nobis in Appendice prinducuntur, non tam ad memoriam Bernardi Parmensis, quam ad Ilisoriam duorum insignium Monaueriorum illustrandam . VII. Anno MCCL. inte fuit Bemardus. cum Commune Bononiensium. as sentiente Episcopo. S Canonicis Ecclesiae Bononiensis. concessit Archipresby

tero Montubellii D Ecelesiam S. Ambrosi, pro Ecclesia S. Apollinaris, quae

illi

ca Floret etiam, Bernat dux Parmensis, qui Apparatum sint super I recretales , qui lio.

400쪽

illi subiecta erat, quamque dirui oportuerat, ut area Palatio civitatis novIter exstrusto continens ampliaretur: ab aucta enim & numero civi Cm, S oi ibus

civitate, ob exterorum conCursum ad Academiam nostram. ut tecta. S pomoerium amplificari necesse fuit, ita & maiora templa, Ceteraque opera publica magnificentius erigi coepta, di nova civitati facies indita. Erat autem palatium. paucis ante annis excitatum . illud idem, quod nunc Ilemii nomine dicitur quod ibi Hentius Rex Friderici II. filius, in bello a Bononiensibus captus, in custodia. quoad vixit, detentus est. Erant tunc i collegio Canonicorum Bononi in lium, uti semper fuerunt, viri plures spectatae nobilitatis, or doctrinae ; nec Octavianus Ubaldinus Cardinalis, vir aetate nia celeberiimus, inter eos censeri dee,

gnatus est . Ο)VIII. Possem alia id genus proserre de Bernardo Botono; sed vereor, ne minimis rebus majorem, quam Oporteat, diligentiam impendere videar. Illud non silebo. negotium ei clarum ab Urbano lV. . ut oppidum Carpense, quo rem Romana Ecclesia potiebatur . auctoritate R portolica concederet Mansiredino Episcopo Veronensi electo, quoad viveret postidendum , ut inde haberet aliquod subsidium in durissima captivitate, qua affligebatur. Cum enim Manir dinus Picenam provinciam pro Ecclesia Romana administraret. Naufredo

Siciliae Regi, Romanae Ecclesiae hosti intentissimo , qui per Iordanum fustionis

suae ducem in Picenum irruperat, strenue res iteret, commisso praelio victus est,& indignissime habitus, atque, ut scribit Pontifex in iis literis, institas nos in Aualore careeris sistinuit. cc Narrat Raynaldus in Annialibus Ecclesia. ni eis ad annum MCCLXIV. calamitatem electi Veronenss. quem non recte Simonem appellat. d) Sed de itisigni charitate, di munificentia Pontificis erga illum silet. Id nos accepimus ex iis ipsus Pontificis literis ad Beinaiclum Parmensem . eodem anno MCCLXIV. datis, quas ex codice diplomatico Ecclesiae Bononiensis in Appendicem contulimus. IN Sub vitae exitum gravem molestiam pertulit Bernardus a Iacobo Panici Comite, qui collecta suortim manu Ecclesiam S. Mariae Montovali , cui ipse praeerat, armatus invasit. spoliavitque. Celebre est in historia Bononiens Panicum castrum , & quae in eo castio dominabatur nobilissima gens. de Panico

dicta . de qua multa sunt apud Ghirardaccium, aliosque rerum Bononiensi imscriptores. Celebris est etiam Montovali. sive Montis Ovali locus, ubi ea E clesia sua est. Olim Mons Palensis clic batur, antiqua religione facer, in quo multa SS. Martyrum corpora condita esse dicuntur. Sed cum Bernaiclus contra Comitem Panici jure agere coepisset, ut illata Ecclesiae suae damna sarcirentur, causa nondum definita decessit, & succetarem habuit in Montovali Sacerdotio Bernardum de Querceio Canonicum Bononiensem, qui causam contra Comite in Panici sulceptam strenue persecutus est. Habemus aliqua ejus litis acta anno MCCLXVI. prid. Kal. April. scripta, quae in Appendice damus ..X. Testamentum condiderat Bernardus anno MCCLXII. . quod ratum habuit anno rursum MCCLXV. pi id. Non. Iun. Huic codicillos adjecit prid. Non. . & IV. Id. Martii insequentis anni MCCLXVI. ce) Extremo die ejus dem mensis jam obiisse constat. & successorem habuisse Bernardum de Querceto, ut supra distum est. Quare ejus obitus contigit anno MCCLXV l. inter decimam . & extremam Martii diem . Multa legavit piis locis , ac praesertim Conventui Fratrum ordinis S. Augustini . qui erant ad S. Michaelis in Busco; tum consanguineis suis Mag. Gerardo. & Bernardo nepotibus , & savinae filiae

Gerardi de Visatulo fratris sui. Gerardo autem prae ceteris legavit libros aliquot legum . Codicem nempe , Digestum vetus, & novum, ac Summam Η guccionis: eκ quo apparet, hunc Bernardi nepotem patrui vestigia secutum in Iuris

SEARCH

MENU NAVIGATION