De claris Archigymnasii Bononiensis professoribus a saeculo 11. usque ad saeculum 14. Tomi 1. Pars 1. 2. 1.1Maurus Sartius

발행: 1769년

분량: 569페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

sertus, quam Laurentius Hispanus, quem is plane ignoravit. Videtur autem in errorem inductus Panci rotus mendoso Ioannis Andreae loco in Novella , ubi haec verba leguntur: Quia foris non indiget seundum Laurem Cre. m. Bo. a Hinc habuit, ni fallor, Panci rotus Laurentium Cremensem. Sed scribendum suerat. Fecundum Lan. Cre.. nimirum, seundum Lan raneum Cremensem. cujus rei fidem faciunt antiquissimi Codices bibliothecae Vaticanae . sbo IV. Obiit Lanfrancus III. Xal. Mart. anno MCCXXIX. , ut ex NecroIogio S. Salvatoris intelligimus. c Fuit autem in canonicos Rhenanos admodum liberalis. d) Comemus etiam Rhenani instituti dicitur in eodem Necrologio; ex quo intelligi potest, provecta jam aetate Lanfrancum majoris persectionis studio ad religio usimum institutum Canonicorum S. Mariae ad Rhenum transisse. Certe ad a mum MCCXUII. habemus Langraneum eanonicum eo e sum Sanctae Mariae ad Rhenum. e) Rursiis Mag. Lanfrancus canonicus Sanctae Mariae ad Rhynum occurrit in antluuis tabulis archivi publici Bononiensis ad annum

BONUS DIES. ALBERTUS. IOANNES. AMATOR. OD DO MANTUA NUS. MARTINUS FLORENTINUS L AMBERTUS.

IIsdem temporibus alios bene multos reperio canonum prositares, vix nomine notos. qui tamen, dum viverent. non tenui fama ferebantur. Horum ali. quot suerunt Canonici Ecclesiae Bononiensis, qui in ipsius Ecclesiae aedibus ex veteri more docebant. Neque suspicio abest. ex his Canonicis, quibus Magistri titulus adscribitur. mille aliquos non magis Iuris Pontificii. quam sa-Crarum Scripturarum interpretatione illus es. Sed quoniam illi ipsi, de quorum instituto non satis liquet, ad graviores controvertias dirimendas a Roma nis Pontificibus iudices dari solebant, ex quo coniicere licet, Ecclesiasticarum sanctionum peritissimos suisse; visum est propterea inter Iuris Canonici professores eos potius, quam inter Theologos, recensere, dum exploratius aliquid de ipsis cognoscere datum sit. In hoc numero fuit Mag. Andreas Canonicus Eceleliae Bononiensis. Hic notus est eκ tabulis aliquot Ecclesiae Bononiensis, g S multo magis ex epistola Honorii III: ad eum. ad Episcopum Bononiensem , S ad Mag. B mcli, sive Bonumdiem Canonicum data , quae est inter Decretales communes. hJ Interfuit etiam Mag. Andreas Canonicus, Cum promulgarentur

Iiterae Honorii III., quibus Ηυgolino Ostiens Episcopo deserebatur legatio pro Sede Apostolica apud Insubres anno MCCXXI. cib

362쪽

II. Mag. pondi, sue Bonusdies, primum Capellanus Episcopi Bononiensis, ca) detri Canonicus Prat ensis in Etruria. O Uir clarus aetate sua fuit, &inter professores Iuris Canonici non parum celebris, ad quem sunt duae D cretales epistolae Honorii III., quas inter Decretales Communes habemus. c Extant in archivo Monachorum S. Stephani, nunc Senatus Bononiensis, veteres tabulae ad annum M CCXIII. scriptae in praefintia testimonio M. Henriet eis.

Eli Bonon. , Mag. Bonidiei, & aliorum, quas dabimus in Archidiaconis Bon aliensibus. Idem testis interfuit instrumento Iocationis factae ab Henrico Episcopo ad annum MCCXX., in quo appellatur Magiser Bondi de eanonica; quo designari puto, eum esse Iuris Canonici prosessorem clo. Sequenti anno 1ememtiam dixit in causa plebis S. Ansani, & Monasterii S. Bartholomaei de Musiliano, ut ex tabulis in eodem archivo S. Stephani asservatis. eo Sed nondum

usque ad eum annum alio, quam magistri nomine appellatur. In inscriptione vero Decretalium epistolarum, quae ad eum, ut supra dictum est, perscriptae sunt, una cum Episcopo Bononiensi, & Andrea Canonico, is etiam Canonicus dicitur. Prima earum epistolarum data est anno MCCXXIV. , altera vero amno MCCXXV. Prima, ut diximus, est c. in de testibus cogendis veI non. altera est Decretalis Isui aruerunt nobis. de iudieiis. Est autem posterior haec imscripta magistro Bondi una & Episcopo Bononiensi, & Tancredo tunc Canonico, post autem Archidiacono Bononiensi. Iuris Canonici prosessorum atatis suae facile principi; quod non minimae laudi est huic nostro professori, cujus

memoriam jam omnino extinctam hic pro modulo nostro illustravimus. III. Mag. Albertus, alter Decretorum doctor, sive, ut in quibusdam actis

dicitur. co Decreti sta . Floruit is etiam initio saeculi XIII. Ejus primum memtio est ad annum MCC. . g dein anno MCCVIII. Erat iisdem temporibus Archipresbyter S. Agathae Mag. Albertus, idem sertasse ac superior, eratque ex nobili familia, quae de Gita dicebatur, ejusque mentio est ad an. MCCIV. .

IU. Mag. Ioannes Decreti sta innotescit ex charta anni MCCVIII., quam supra indicavi eκ archivo S. Stephani, nunc Senatus Bononiensis. Hic judex datus est ab Honorio III. in Causa Monachorum S. Stephani cum Carbonensibbus, nobilissima civitatis nostrae familia; & in ea causa cum Abbate S. Proculi.& Mag. Vernatio canonum professore, quibus eadem causa simul delegata sue rat . an. M CCXVIII. sententiam dixit, quam in Appendice damus. Postmodum autem eadem sententia ex autographo descripta est praesentibus Bagarotio, &Guidone Boncambio clarissimis legum doctoribus . ci Divinabunt alii, num iste

ides, qui ius eanonicuvi docibat intersuit cui- Hugo prior S. Mariae de Reno in emphiteusim dam locationi factae ab Henrico episcopo Bin tradit domos quasdam dn. Gandulso de Gisso, nom Ex Gros p. 47 . ut designaverat mag. Uberio archiphro S. M e Iii nomine &c. Ego Magister Bondi gathe, vel eius fratri, aut nepoti clia. Gandul- ex delegatione diit Henrici Bonon. ep. cogno. f. de Uisso. Ex arctio. S. SalvMoriι. Fame. ceris de causa, quae vertebatur irator Prodomum XXIII. a. XAXI. sytidicum plebis S. Anxiatii , di Petrom sym A. MCCX. X. Kal. Octob. nominatur idem dieuiri monasterii de Miixiliano dic. Compro- mag. Albertus archipbr. Ibis.

mιttitur ia itium Nag. Boaui, qui eoormat in ci Supradictum exemplum sumptum sint

363쪽

sit celebris ille Ioannes Iuris Pontificii interpres, Teutonicus vulgo nuncupa. tus, qui amplis commentariis Gratiani librum illustravit, & glosas etiam scrip.

sit in antiquas com Pilationes Decretalium, quae ejus aetate prodierant. Dubitari etiam poteli, an si Ioannes ille Canonicus Ecclassiae Bononiensis, magistri titulo in lignis. qui per haec eadem tempora vivebat, cujus non semel mentio occurrit in monumentis Canonicorum Ecclesiae Bononiensis, & S. Salvatoris, ubi anno MCCVII. met. Ioannes eanonicus jubdiacontis dicitur, deinceps autem CD nonicus tantum appellatur. a U. Habemus Honorii IlI. literas in causa Canonicorum Ecclesae Bononiensis cum monachis Pomposianis ad Magistros Rufinum Decretorum doctorem , Ve natium Tarvi sinum. & Amatorem Senensem, Canonicos Bononiae commorantes. b Ue Rufino suis 3am dictum est, sive sit ille antiquus Decretorum interpres. Cuius nonnullas glossas habemus in Gratianum . sive alter priore recentior, qui Honorio III. Pontifice viκerit. De Vernatio postea dicemus. De Amatore nihil aliud scire licuit , nisi idem sit ac Mag. Amatus, qui anno MCCXXX. stipulationi cujusdam instrumenti pro Canonicis S. Victoris inter

fuit, ut ex tabulis in archivo S. Ioannis in Monte asservatis manifestum est. Interfuit etiam eodem anno Dn. Amatus decretorum doctor promulgationi lit rarum Gregorii IX., quibus adiudicata sunt Sororibus S. Agnetis quaedam prae dia celebris quondam Monasterii S. Adalberti ad ripam Padi. quod Mon alterium Ponti seκ per quosdam Fratres Praedicatores frustra reformandum curaverat. Extant Gregorii IX. literae in tabulario S. Agnetis . coUI. Mag. Oddo saepe nominatur in monumentis Canonicorum Ecclesiae Bononiensis; ta anno quidem MCCUIII. in Diaconorum ordine censetur. Dei nee eius memoria occurrit ad annum usque MCCXXXIlI. . quo cum aliis Canonicis, ac nominatim cum magistris Martino, Lambarto. S Tancredo. ac is qui

husdam sui collegii Canonicorum interfuit. γ) Λnno MCLXXXXIV. mag. Ba

giano sententiam pronuncianti cum mag. Lanfra nco pro Canonicis S. Salvatoris adfuit mag Oddo. ut ex tabulis allatis, ubi de Bagiano agebatur. An idem Odeo fuerit, qui postea inter Bononiensis Ecclesiae Canonicos adscriptus iit, nullo. ut opinor, indicio assequi possumus. Anno etiam MCCXV. mag. Oddonem hahemus Uicarium Episcopi Bononiensis; atque is Mantuanus dicitur: de quo etiam incertum est, num sit idem cum nostro Bononienti canonico. eo VII. Mag. Martinus Canonicus Bononiensis cum superioribus vivebat, ut ante dixi. Patria Florentinus fuit. G Anno MCCUH. Diaconus canonicus dicebatur; eiusque mentio est in antiquis aetis Canonicorum ab an. MCXCV. ad annum usque MCCXXXIII. Hic videtur ad bellum sacrum prosectus; erat enim Damiatae anno MCCXX. Cum aliis Bononiensibus. VIII. Mig. Lambertus Canonicus Bononienss vixit eodem tempore, ac su periores . Eius meiatio in tabulis Ecclesiae Bononiensis ab anno MCCVl I. ad MCCXXXIII. . in quibus nihil de eo memoratu dignum occurrit. Habem constitutionem quamdam a collegio canonicorum Bononielisium factam an

h Hotioriiax Episcopus dilectis filiis magistria Rulino doctori decretinum, Vernatio Tam isno, Amatori Senensi canonIeis Bonon ae

364쪽

no MCCXXI. Ex ea apparent quinque in eo collegio magistri nomine insigniti, Lambertus hic, ω Martinus, & Oddo, di, qui ceteris doctrina, Et Celebritate praestabant, Gratia Archidiaconus, & Tancredus, qui Gratiae in Archidiacoliatu successit. G

SEVERINUS.

R., & W. DE S. LAUDO. ROME Us. IOANNES DE EBULO PEGO LOTTUS. CONUS. BEL TRAMUS. EX literis Honorii III. pro electione Tancredi Archidiaconi Bononiensis

u agnosci natu Severinum Canonicum Ariminensem scholarum nostiarum professorem. Datae sunt II. Kal. Februarii anno X., idest . an. MCCXXVI. Atque ex negotii, de quo agebatur, magnitudine judicari potett , quanti taceret hunc γ hominem Honorius. Acre dissidium exortum erat inter Episcopum . Canini nicos Bononienses . de jure eligendi Archidiaconum; quia cum alia ratione compesci non posset, Pontifex ad se electionem avocavit, & Tancredo Canonico, praestanti doctrina viro, Archidiaconatum contulit, atque ea de re ad Severinum scripsit. ut electionem ab se factam Promulgaret. II. Clari etiam in Academia nostra fuisse videntur Mag. R. . & Mag. W de S. Laudo Decretorum doeiores , ad quos una & W. de Castaneto Canonicum Aquensem habemus Honorii III. literas in causa cuiusdam scholaris. quam illis cognoscendam Pontifex commilit. Sed ne nomina quidem illorum, non aliter, quam per sigias expressa, satis cognoscere licuit. Editae sunt hae liteiae in quinta collectioite antiquarum Decretalium, quam vulgavit Innocentius Cironius. III. Fuere alii plures iisdem sere temporibus canonum proletares, quorum tenuis memoria extat in civitatis nostrae monumentis. Talis est Cn. Ro. meus do tor Decretorum . qui an. MCCXXVIII. in vivis erat . c, dum Mag. Ioxnnes de Ebulo Canonicus Capuanus, qui anno MCCXXXl I. arbiter electus est in magna causa Canonicorum S. Mariae ad Rhenum. db Adde & Mag. Pe-golottum Canonicum Faventinum. Cui plures causae magni momenti a Giegorici IK commissae sunt. eb Vidi etiam nuper in charta Abbatiae S. Stephani, sive Senatus Bononientis . consilium Mag. Coni. & Mag. Bel trami anno MCCXVIII. pronunciatum in quadam causa Monachorum S. Stephani. Fortasse idem est COnus, ac Mag. C., ad quem Innocentii III. epistola habetur. data

ctori 1 Decretorum, & . de Castaneto. m. non leo Aquenti Boihon. commorantibus. Lit Tas, quas super negotio Joamus suaviaris. E C. I. de Regularico Aa. 31 XXVIII. m. Rometu doctor Decretorum praesus sententias Desbi Abiatu Montis Ανmari , qua ad usuo mona feris

ribus Bononiae comm antibus ecta Biau

365쪽

XXV.

VERNATIUS.

MANTATOR SAMMINIA TENSIS . ΑΖΟ SENENSIS. BENE FAUENTINUS.

MAg. Vernatius Decretista Ius Canonicum per idem tempus Bononiae pro .fitebatur. Fuit Ecclesiae Tarvi sinat Canonicus; sic enim dicitur in inscriptione literariam Honorii III. . quae ad eum una & Mag. Rufinum , ac Mag. Amatorem datae sunt anno Pontificatus V. pridie Kal. Augusti, hoc est. anno MCCXX. Iudex etiam datus est Vernatius ab eodem Honorio Pontifice in causa Monachorum s. Stephani cum Carbonensibus, ut ex tabulis supra indicatis manifestum est . Vivebat aliquanto post illud tempus Uernatius quidam doctrina clarus , sed patria prorsus & origine ignotus. Cum esset Innocentii IU. Capellanus . a Collegio Canonicorum Ecclesiae Rheginae Archiepiscopus ejus Ecclesiae eleetus est anno MCCLII. . ejusque elestionem probavit idem Innocentius Pontifiκ, &. qui non multo post ei in Petri cathedra successit, Alevander IV. Is autem mature humanis exemptus . vix annis duobus Archie piscopatum Rheginum administravit. Hunc esse Vernatium illum . qui Honorio III. Pontifice inter Academiae nostrae professores versabatur, pro Certo quidem non assirmaverim. sed tamen vero simillimum judico. Favet enim Cum nominis novitas, tum literarum professio. Cum autem Vernatius ille, qui Rheginus Archiepiscopus creatus est, Capellanus fuerit Innocentii IV. Pontificis. viri doctissimi . Iurisque Pontificii non solum interpretis. sed etiam auetoris, non quavis doctrina eruditum, sed in Iure Canonico maxime doctum suisse Oportet illum , quem talis Pontifeκ eo munere apud se 1 ungi voluit. Constat autem. Pontificios Capellanos eos olim dictos, qui causas pro Pontifice ipso cognoscerent, & judicarent. Angelus Zava ironius Bibliothecae Calabrae auctor ad Vernatium Rheginum Λrchiepiscopum pertinere putat opuscula quaedam Contra Ari elisos, Muscos, A rorios, aliaque diversi generis, quae manu

exarata servantur inter codices Vitaliani Donati Patavini. Putat etiam Zavarronius, Vernatium in sede Rhegina sedisse annis septem, contra quam scripserat

II Diplovataccius Petrum Manducatorem legum doctissimum scribit fuisse Iisdem temporibus, quibus vivebat Carolus de Tocio.& ex ejus doctrina aliquid manasse in glossas Decretorum. Ut autem dicto fidem adstruat, lectorem amandat ad Ioannem Andreae in additionibus ad speculum iuris. do Nos

imum Petrum Manducatorem, sive Comestorem , in tota antiquitate agno

scimus. Sed is . ut in historia sacra egregie doctus filii, ita nunquam ad Iurisprudentiae studia accessisse videtur. Itaque nihil commune habet Petrus ille Comestor cum Petro Manducatore , Cuius aliquae glossae in Decretis esse dicuntur. Imo nunquam fuisse Petrum hunc Manducatorem existimo Iuris Pontificii interpretem, quem inscitia posteriorum amanuensum , ni fallor , procudit. Fuit in scholis nostris post initium saeculi XIII. non ignobilis Decretorum prinfestor Mag. Mamator de risia. Hunc ego crediderim . ut alii prose res supra communem modum docti facere consueverant . in librum Decretorum, quem interpretabatur in scholis. glossas nonnullas scripsisse: cum autem aliqua ejus opinio iis probaretur, qui extremam manum apposuerunt Concinnandis, S undequaque colligendis glossis in librum Decretorum; hinc glossas aliquas Mangatoris nomine notatas in glossarum apparatum, quo adhuc utimur, illatas sui se .

366쪽

fui se . Sed cum delicatis vel amanuensium , vel studioso in auriculis Italicum

illud Maurator non bene sonaret, & vetus ille Petrus Comestor, sive Mandocator, notissmus esset prae nostro Mangatore, facile fuit Petrum Manducatorem, sive Comestorem . earum glossarum auctorem scribere. Sed enimvero unicum,

S genuinum huius hominis nomen est Mangator, id est Manducator; quo ex nomine appellationem duxerat familia pervet ulla & nobilis apud Samminiatentes in Etruria. a de Manaadoris, sive Mangi adoris olim notissima, cujus perfre. quens est , & honorifica mentio in Samminia tensibus Annalibus. III. Erat Bononiae Mangator anno MCCXXXII. . quo anno cum multis aliis professoribus interfuit . cum Canonici Ecclesiae Bononiensis ratas habuerunt immunitates ab Henrico Episcopo Bononiensi concestas sororibus S. Francisci ;nec ulla ejus mentio alibi occurrit. Est autem haec Canonicorum Bononiensium confirmatio inserta literis Innocentii IV. datis Perusiae anno Ix, quae habentur in Codice Diplomatico Ecclesiae Bononi erasis mis in bibliotheca Instituti Scie n.

tiarum , & etiam editae sunt in Bullario Franciscano. b Ei porro Canon te

rum confirmationi testes adfuerunt Aera Senenses. Mag. Manzator de Tu-sia, Mag. Bernardus Parmenses. Mas. Bese canonicus Faventin s , aliique plures. Hujus ergo Mangat oris esse celiseo Paucas illas glossas Decretorum, quae Petro Manducatori tribuuntur. IV. Sed venit mihi in mentem vetus fabella, quae diu per ora virum Vo- Iitavit. de tribus fratribus, Gratiano, Petro Lombardo, & Pelio Comes ore. ex eadem matre, sed incerto patre genitis. Et quamvis ea nunc nemini cor- clato viro probetur; tamen cum fabulis Vel putidissimis nunquam se te aliquid veri non subsit, cum fabula illa conficia est , & tam Placide recepta, vix credibile est, vulgo persuasum non sutile, tres illos nobilissimarum facultatum magistros, & principes, Italos fuisse. Hinc aliquis fortasse suspicari poterit. Pe. trum Comestorem S Italum esse. & ex hac ipsa Mangiatorum familia; eii tum

propterea Comestorem, ut cognomen Italicum latina civitate donaretur. Nam

quod aiunt aliqui ita appellatum . quod esset quasi quidam librorum helluo , id

aeque commentitium arbitror, ut illud, quod narrant de ejus natalibus ex ne. Lario concubitu. Atque id ipsum, ni fallor, ostendit . ignotam fuisse ejus hominis familiam; quam 1i novissent qui de eo scripserunt, nec prorsus indicare omisissent, nec fictitiam eius cognominis interpretationem incautis propinassent. Accedit, quod in antiquis libris manu exaratis plerumque non alio, quam Petri Manducatoris nomine appellatur: ex quo conjici potest . illud fuisse verum eius cognomen; quod cum minus latinum videretur, Comestorem ii. hentius appellarunt ceteri scriptores. Ex pluribus certe antiquis libris manu eκaratis, in quibus Gussan villaeus reperit sermones huius auctoris . non aliter, quam Petrus Manducator dicitur, ut ipse testatur in praefatione ad Opera Pe. tri Blesensis. Inter codices quoque bibliothecarum Angliae saepius occurrunt Petri Manducatoris scripta, Sermones nimirum, & Historia Ecclesiastica, pro p. ter quam magister Historiarum dicebatur, ut Decretorum Gratianus. & Sententiarum Petrus Lombardus. cc) Itaque dubitari non potest, quin Manduc S s a tor

Collegarios, Zc Boni moturos in exilium aEIον

P. 3. Hem al aneum Alcl. CLXII. Benedictum Marigiadorium memorae ohannis illium. Eutealem familia Bonovienser eastitaneum populi ba

dicet Colletu S. Triuitatis babentur Tractatus de poenitentia di confessone secundum Petrum Manducatorem , & de aliis spiritualitat ac i-hus. IMI. n. 333. In eoAee auram Caνoli TM-3eνι babeatur Petri Comestoris, sive Manduca

367쪽

ior potius, quam Comestor. aetate sua sit appellatus. Si ig tur ex Italia in Gal.

liam migraverit Petrus Manducator, non absurdum erit ejus originem ex eadem gente repetere. eκ qua noster canonum professor Mangator, sive Manducator, natus eii. Sed hae conjesturae omnes facile difflabuntur. la solide quispiam olunderit. Petrum Comeliorem . qui dein in Gallia floruit, indigenam misse,

nec aliunde prosectum. V. Habemus cum Manetatore Agonem Senensem, Bene Canonicum Faventinum , & Bernar dum Parmensem . canonum professores. Postremus hic inter Decreta listas, quos vocant, primum locum obtinuit, & apparatum glossarum in Decretales edidit . quo nunc utimur. De eo postea dicemus. Superiorum

duorum sat erit nomina indicasse.

XXVI.

GUILIELMUS NORMANNUS.

DUos iisdem temporibus Bononiae habuimus canonum prose res Guille Iminomine, quorum alter Decretorum. alter Decretalium doctor erat. Ille

Guillelmus Normannus dicebatur, hic Guillelmus Vasco, sive Guascus. Utrique autem cum Iordano Episcopo Patavino, qui per idem tempus Bononiae degebat, a Rom. Pontifice commista suerat causa quaedam, quae agitabatur inter Monachos S. Stephani, & Fratres Cruciferos. Habemus ea de re tabulas anno MCCXXII. scriptas, in qua plures nominantur illus res Academiae nostrae professores, quas propterea in Appendicem contulimus. Sunt ibidem nominati Mag. Elias Αnglicus. & Mag. Thebaidus Ambianensis, mihi aliunde ignoti. II. Sed Guillelmus Guascus a scholis nostris discessit. ut Patavii Ius Canonicum doceret. Neque ipse solum discessit. sed alios quoque doctores nostros Patavium abducere conatus est ; quemadmodum intelligimus ex ejus literis ad Petrum Hispanum scholarum no1trarum prosetarem . quibus eum invitat ad Patavinam civitatem. ubi nulla omnia, magnasque commoditates ei pollicetur. Indicavimus supta has literas, ubi de Petro Hispano agebatur, easque hahemus in Summa dicta minis Alag. Guidonis Fabiae. Cuius eκcerpta ex Codice Ε insidiensi Cl. Garam pius nuper ex Germania redux, & Germanicarum bibli thecarum spoliis onustus. mihi humanissime communicavit. Collatis porro his literis cum monumentis nostris. conjecturae probabiles, vel potius omnino certae ducuntur de origine. & initiis Academiae Patavinae, quam ortameκistimo ex desectione nostrorum aliquot doctorum, & scholarium , qui amo MCCXXII. Patavium secesserunt. III. Et quamquam nunc vulgo recentiores quique scriptores originem Academiae Patauinae repetant ab eclicto Friderici II., qui interdictis scholis Bon niensibus proselibres Patavium abire jusserit; id tamen nulla ratione nititur. Primo enim Friderici edictum contra scholas Bononienses latum esse dicituran. MCCXXV., triennio postquam Patavinae scholae institutae suerant: Constat enim ex Chronicis Patavinis, id actum esse anno MCCXXII. Sic enim in iis legitur: me anno NI CXXII. translatum es Sitidium Seholarium de Bononia Padtiam Id aurem mirifice congruit cum monumentis nostris: siquidum anno MCCXXII. initio Aprilis Guillelmus Guascus adhuc Bononiae degebat, ut constat ex tabulis ad eam caulam pertinentibus, in qua iudicis delegati munere fungebatur, ut supra diximus. H Λnno autem, qui conlecutus eii, nulla eius

368쪽

eius mentio in aliis tabulis ad eamdem causam pertinentibus: Ob ex quo conjici potest, illum iam tum Patavium migrassi ; quam in civitatem invitavit Petrum Hispanum, aliosque fortasse plures ex nostris professoribus. b IV. Neque vero credibile est, voluisse Fridericum, scholas Bononienses Patavium transterri, in civitatem sibi haud plane amicam; sed Neapolim potius transducendas curasset, ubi novam ipse Academiam instituerat; ad quam aliquos ex nostris do toribus, qui nati essent in regionibus Friclerico subjestis, migrasse facile crediderim. Non aliam. igitur suisse causam censeo, cur Guillelmus Guascus, & aliquot alii ex nostris professoribus Patavium concesserint . quam quae olim doetores alios Vicetiam. & Arretium perduxerat, mutuam sciliacet eorum consensionem . & conspirationem . Diximus alio loco de legibus a Populo Bononiensi latis contra scholarium libertatem. Eas abrogari curavit Hono. rius III. Sed Bononienses diu restitere: cc quare indignati doctores, S scholares aliquot Patavium commigrarunt. Fuit autem ex eorum numero Mag. Rufinus Decretorum doctor, sub ille idem, ut arbitror. qui ab Academia Bononiensi Iegatus fuerat ad Honorium III. an. MCCXX., ut de abrogandis iis legibus tractaret: qui cum majori studio Academiae libertatem defendisset, credibile est, majori etiam indignatione passum esse, in eo negotio se operam & oleum perdidisse. Haec igitur vera causa suit, cur aliqui e scholis nostris dilapsi Patavium perrexerint; quam cum ignorarent scriptores plerique omnes, edicto Friderici II. scholas Bononienses Patavium translatas tradiderunt. U. Quoniam autem Iordanus Episcopus Patavinus Bononiae degebat anno MCCXXII., eique cum Guillelmo Normanno, & Guillelmo Guasco commissa fuerat ea causa, quam diximus; anno autem MCCXXIII. e civitate nostra discessisse videtur, ut ex tabulis eo anno scriptis coniicere possumus; veris millimum est, eum fuisse vel ducem, vel auctorem Guillelmo Guasco, aIiisque, qui de scholis Bononiensibus deserendis conspiraverant, ut Patavium potius, quam alio. diverterent. Itaque verissimum censeo, quod Cl. Facciolatus tradidit. novam hanc Academiam se primum extulisse Episcopo Praeside, non tam pro vereri inter literas 'ei religionem jocietate, jise pro ejus alatis more, qua Di πὶ non tu rebus modo lacris . sed plane in omnibus civitatis principes habebantur. ut ipse existimat, quam propter osteram ab Episcopo ipso impensam , ut novum illud examen doctorum, & scholarium ab Academia nostra prodeuntium exciperet, & foveret.

VI. Guillelmum Guascum habemus in tabulis publicis anno MCCXIX. consectis, cum Petrus Lovelli filius Mag. Reginaldo Aurelianensi FF. Praedicatorum Bononiae Praesecto fundum venderet, iuxta aedem S. Nicolai de Uineis, ad coenobium pro iisdem Fratribus construendum: ibi inter ceteros testes Mag. Guili Imus de Guasionia Canonisus Aquensis ce) recensetur. Tabulas in Archivo S. Dominici Bononiae vidimus , quae novissime editae sunt in primo volumine

Annalium Ord. Praedicatorum. Q

manu . Midetur autem, propterea Alae. Alexa,

drum subserias, quod a civιrate nobisa abesse .

369쪽

JOANNES TEUTONICUS.

od in Iuris Caesarei libris Accursius, hoc in Decretorum volumine se

cit Ioannes Germanus, Teutonicus vulgo appellatus, cuius Accursum , - imitatorem fuisse censeo; is enim Accursium aetate pratCessit. Itaque omnium Primus Gratiani Decretum perpetuis commentariis illustravit Ioannes Teutonicus. Sed vereor, ne nimis exaggerata ejus laus sit, cum dicitur Heseculea audacia tantum opus ab eo sulceptum. ab quasi omnino esset supra vires humani ingenii : cum praesertim dubium non sit . quin ex aliorum latioribus proiecerit, & plura ex aliorum glossis corraserit; ut Accurtas ipse in legum libris, & Bernardus Bolonus in Decretalibus Gregorii IX. interpretandis secerunt. Est igitur Joannes Teutonicus auctor gloilae Decreti, quam ordinariam vocamus, quae cum Decreto ipso est edita. Eius summa semper auctoritas est habita, nec minor, quam Accursanae glossa in Iure Civili. At ea, qua nunc utimur, Plane genuina non est; sed ab aliis, ac praesertim a Bartholomaeo Brixiensi, interpolata, & resormata. Visus mihi est in biblio. theca Regii Hispanorum Collegii ad Divi Clementis Bononiae, nec dubito quin alibi facile reperiatur, antiquus Gratiani liber manu exaratus in memhranis cum apparatu, S glossis Ioannis Teutonici. ex quo cum editis collato diligens lector Reernere posset genuinas Ioannis Teutonici glossas ah aliorum additamentis. In iis aliquas Decretales allegat, quae non sunt inter Decretales communes Gregorii IX. . sed sunt in antiquis collectionibus Decretalium. Hinc apparet, ante Gregorii IX. tempora glossas in Decretorum volumen a Jo1nne Teutonico editas. Θ Habuimus etiam Ioannis Teutonici glossas in priores antiquarum Decretalium collectiones. cco Sed praesertim in quartam collectionem doctissima scholia scripsi, quae edita sunt ab Antonio Augustino cum insigni auctoris commendatione. d) Continet haec quarta collectio Decretales Innocentii III. , quae prodierant post duodecimum Pontificatus sui annum, & Decreta Concilii Lateranensis anno MCCXV. habiti. Quam collectionem cum Ioannes Teutonicus interpretaretur. suum apparatum in Decretinxtim librum jam absolverat, quoniam aliqua ex eo sumit in his Decretalium scholiis, ut Antonius Ruguhinus observat. e II. Multum profecit Ioannes Teutonicus in concinnando Decretorum apparatu eκ laboribus aliorum interpretum, qui ante illum floruerunt, ut supra cietum est. Itaque saepe laudat Rufinum , Baetianum . Ioannem Faventinum, aliosque , de quibus supra diximus. In primis autem expilavit Huguccionem, cujus glossas frequentissime assert, ct opiniones ut plurimum sequitur, quandoque etiam risutat. Quare haud equidem intelligci, cur tam multi 1criptores tb hoc praecipue in Ioanne Teutonico praedicare soleant. quod primus in Gratiani librum commentaria ediderit. Hanc laudem S. Antoninus, g) aliique plures Huguccioni tribuere solebant: quamquam ne id quidem aquissimo jure, nam plurimi ante Huguccionem in Gratianum scripserant; sed tamen Huguccionis opus grande est dinum , di maxime elaboratum superiorum luminibus

di Addidimua quartam eollectionem' Joannis I otioli ci doctis Ilitia scholia, bc qia xumlairi aliorum. Hic iIle Joannes, cuius extatit ad Gratianum do stillimae lucubrationes , a Bartholomaeo Brixiunii Postea Intermitatae, quarum in hoc opere mentionem facit. Ant. Aug. ad quaν tam Dereetat restic . te, Aut. Aueu u. Ioc. est. Hos nuperseeuttires carolas Verd. Homis meIius in Literatura Iuris tib. I. c. Alae. p.

Hugo, seu Huguitio . Secundus, qui gloriavit, fuit Joannes Teutoni g, ta ista est glosta commutata in textu. S. Aatonin. P. Il. tit. λι 1II. e. Fl. Chrou.

370쪽

nibus obstruxerat. Et quamquam Humccioni notus suerit Ioannes illustras De. cretorum prosetar, cujus ipse auctoritatem usurpat, & summam Decretorum laudat, a) pro certo habeo, hunc non fuisse Joantiem Teutonicum, sed Faven. tinum , cujus scripta magni fuerant apud Juris Canonici professiores. ante Hu-

III. Guillelmus Durantis antiquos Iuris Canonici interpretes ex ordine rein censens, post Vincentium, & Tancredum, Joannem Teutonicum ponit; cb quem ordinem fere secutus est Joannes Andreae, cum inter Vincentium. &Tancredum, Ioannem Teutonicum constituit. cc Sed hos omnes in Academia nostra una vixisse . mihi Certum est ; licet Vincentius aliquanto reliquis duobus aetate inferior fuisse videatur. At Ioannes Teutonicus, cum Agonem in Iure Cib

vili audierit , γ) qui obiit anno MCCXX. . & scholia scripserit in quartam

antiquarum Decretalium collectionem, quae prodiit extremis Innocentii III. annis, non multo post initium saeculi XIII. in scholis nostris floruisse debuit . Et sane ipse fatetur, se aliquando Innocentii III. sententiam in quadam juris quaestione explorasse: inquit, Papa Innocentius dixit . quod talis electio non Oatit: eligo Gum si Papae placuerit. Est hic Innocentius III., quem etiam alio loco absque ulla nota allegat. Innoeentius tamen dieit . quod non licet dispensire eum bigamo , ut extra. de bigam. c. nuper. Est autem haec Innocentii III. De. cretalis epistola in tertiae collectionis libro I. tit. de bigam. e. nuper. e IV. Non igitur audiendos censeo. qui dicunt, Joannem Teutonicum Uixisse multo serius, ad tempora usque Clementis IV. . cui maxime invisus fuerit. propterea quod ad Concilium generale appellasset, ob decimas ab eo Pontifice in Germania indictas; quam ob causam ab eodem Pontifice excommuniis catum serunt, ac tandem anno MCCLXIX. obiisse narrant, quo etiam anno ipse Clemens IV. humanis exemptus est; in quo saltem falluntur. cum Clementis IV. obitum in annum MCCLXIX. coniiciunt, qui anno superiore obierat. Addunt aliqui, Ioannem Teutonicum, scholis relictis. Ordinem praedicatorum inisgressum elle, mox Praepositum Alber stadiensem in Saxonia creatum; qua ex dignitate otium nactus glossas in Decretorum librum seripserit. O Fuit nimi. rum Ioannes quidam Teutonicus ex ordine Praedicatorum . qui Summam de Casibus conscientiae conscripsit eodem illo saeculo, quo vixit Ioannes noster; fg atque hinc laetum censeo, ut aliqui imperite existimarint, Ioannem De retinxum glossatorem ordini Pradicatorum nomen dedisse. V. Thomas Diplovataccius utrumque Ioannem Teutonicum optime discrevit; & hunc quidem Iuris Pontificii interpretem, Praepositum Alber stadiensem. sive, ut ipse 1 cribit, Albernensem fuisse ait; alterum vero auctorem Summae casuum conscientiae , quae Ioannina de ejus nomine appellata est . ordinis Praedicatorum professorem. chb Tradit idem Diplovataccius, Ioannem Decretorum glos

ad Quod dIeitue propter quosdam , qui

prooem.

est prolixa & titilis, Et dieinir Ioannina, seu

summa conselsorum, de quo archiep. Florerat. in I. p. histor. n. 23. c. xll. b. 2. Ioanne glossator floruit tempore Accursit aram Fuit Praepositus Alberi ensis, ut ex Iacobo Yamphi ingo de laud. German. sol. a 4. Obiit ari. no MCCXLV. in eodem Diplou. in Io. Teis.

Haae Summam Casuum Veientiae M. Daunia Teutoniel uidi nuper in rosice ratiean. 22 3. , as qvs 'Dηι auia bu M aactoris inuscula , cum hae ad latione: Nota quod Lector iste Ioannes ante compilationem huius Summae confessiorum , fecerat Tabulam , idest laestrem , s per Summa Raymundi, & Apparatum eius. iis ti as, quas in multis antiqviν exemplaνiabus Surimae S. Raνmunus alectas m , veriticatione quorum, seu declaratione plurium, quae in ipsa Summa, & glos Ia eiust habentur, nec

non di quemdam si lium specialem do quae-

SEARCH

MENU NAVIGATION