De claris Archigymnasii Bononiensis professoribus a saeculo 11. usque ad saeculum 14. Tomi 1. Pars 1. 2. 1.1Maurus Sartius

발행: 1769년

분량: 569페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

nens III. ad Ponti eatum evectus es exeunte anno MCLXXXVII. decessit ann. MCXLI. mense Martio. Id unum igitur certo inm

mari potes, intra illud triennium , ct menis; aliquot, quibus PontifDcatum Rint, eam mi olam Bononiens Episcopo tranumissam. Cum

autem Gregorius Ιχ. eitim posea locum dederit in ius Uecreta. lium libris, is jane argumento es, aetate huius Pontificis perma. gnum tuisse as Aeademiam nGram Scholarium concureum, ex quo oriri poterant eadem illa disdia, quibus vel pro uisendis, Dei extinguendis Decretum illud primo latum a Guisite o Portuens,

mox a Petro Tustilano, ac tandem a Gemente III. confirmatum , Gregorii Ix auctoritate rursus a robatum, in corpus Iuris Cano, nisi, ut Doeant, Hatum es. XXIX. Iam ergo non dubitandum, quin Schol.ου ae Bononienses adiῖmmam gloriam properauerint, ac coeteris, Usiplinarum dignitate, Exterorum a Mentantitim copia, Proinesserum celebritate, antecellere

jacile potuerint. Et Dero non ruit illa sitim Legum GDilium ia-rna , si etiam Iuris Canonici sudio, quod Gratiani opera, natum hic atque altum, plurimum deinde ampli cari contigit, aucto magnopere eius Proflas rum numero. At hi quidem, ut iis in ei inque rei initiis, cum antea non alio, quam Magistri, nomina diceren

tur, conceso nomine Doctoiis Legum Cisilium Pr Ufiribus, qui illud ,ibi Delut proprium Dindicabant, iub linem uere. XII. ct f. quentis initia, fruente in dies magis Iuris Canonici stadio, ct ad

Decretorum volumen additis Decretalium Collectionibus, titulis alphonoribus augeri etiam Doluerunt. Itaque si ipsi Dee retorum Dolio

res dicti sunt, ετ eo etiam praeessum est, ut Iuris Cloius Projebs

ribvr dignitate, atque auritoritate prorsarent. Extat Innocentri III. Epistola infripta Doctoribus Decretorum Bononiae, quam hic damus , νariis aditamentis, ae lectionibus auditam ct illus tam Doctoribus Decretorum Bononiae.

Inter alia, quae Venerabilis Frater noster Nidrosiensis sa) Archiepiscopus dudum Apostolatui nostro proponi secit humiliter consulendo, illud etiam, si bene meminimus, inquisivit, utrum

eX communicato communicare quis, & qui etiam teneantur. Cui

super illo recolimus articulo respondisse; b) quod nullus omnino

42쪽

PREFATIO. xxvii nominat Im exeommunicato scienter tenetur communicare sa), n Isiquaedam perinae , quae per illud Gregorii Papae capitulum Quo- ni tria multos specialiter accusantur . Verum ex hac nostra responsione magna quibusdam tb . sicut accepimus c), eκorta est occasio disputandi, aliis concedentibus, quod excoliam uilicatis communicare tenentur d) personae in praedicto capitulo nominatae, praesertim quae prius ad communicationem eorum ex debito tene. bantur, aliis asserentibus, eos excommunicatis communicare licite

posse, si velint, non tamen ad hoc e) ex necessitate teneri. Ut igitur, unde jus prodiit, interpretatio quoque f) procedat, ambiguitatem hujusinodi taliter duκimus absolvendam: quod cum

g) quaedam persenae in praemisse capitulo denotatae h) illis, in

quos lata suerat si) excommunicationis sententia, subsequenter ante prolationem ipsius obsequi k tenerentur, & familiariter adhaerere, neque postmodum ad contrarium teneantur, si) cum adhuc ipsum debitum duret, beneficio Canonis id agente, a prio re m) non sunt obnoκietate selutae, sed ad familiare tenentur obsequium, & ita per consequentiam ad communicationem n

quoque tenentur, sine qua illud nequeunt exhibere. Id autem non ad omnes personas Capituli o in credimus reserendum, ut videlicet obnoxietati hujusnodi sint subjectae, cum viatores, pere grini, & mercatores a communione talium personarum, nisi articulus necessitatis immineat, debeant abstinere, sicut ejusdem Canonis serie sp) colligitur manifeste, sed ad illas dumtaxat, quae talibus arctiori tenentur obnoxietate constrictae, quibus tamen in his, pro quibus sunt excommunicatione notatae, ut in criminibus, communicare non debeant, sq) sed ab eis penitus abstinere. Unde prudenter in praemissa consilitatione respondemus, non omnes personas, sed quasilam, quae per illud Gregorii Papae capitulum specialiter excusantur, ad communionem, hujusinodi prae, mista modo, teneri. Ut jam autem & illae persenae, propter atro citatem facinoris severius puniendi, a communione talium per

seienter.

hae ter

et Toriis collectio debent.

43쪽

exeommvn Ieat Ionis sententiam debeant aliquando prohiberi, quia quaesitum non eXtitit, responsum non fuit. XXX. Neque vero qui Mam putet, in Academia nos serea tempora Iuris Cisilis , ct Canonici disciplinas tantummodo βο-rvisse , reliquas vero atit conticuisse, aut mιnimum ii em honorem habitum. Fuit quidem hine multorum opinio, quam tamen his Deis dispunxit O. Sartius , ct nos quoque conυellere conatismus, proe fertim in Phil ophios Professoribus reeensendis atque id Dandis. Ingenue quidem flendum es, binas illas, quas nominavimus, diseAphnas eam Academice nosse famam peperisse, ut reliquas alias, et bene hic consituras, ac pro temporum conditione expundescentes, quodammodo omnesprint. Sed reυera eas etiam nosia excoluerunt diligenter, fit tuos quaeque habuit Prossores, quorum aliqui doctrinae Si nominis eeleόrituto praestanti mi Fns habiti, ει Aeademice Bonomensis gloriam nora medioeriter augere potuerunt. Quoniam vero haec abunde suis d utata Ῥῖnt locis, neque aliud aliquis as1uquirendum, relictum esse videtur, pro hae prima operis Paris Flum adhuc profari necus minime erit

JURIS

44쪽

IURIS CIVILIS

Uit olim multorum opinio leges Romanas. post vastatum a bambaris Romanum Imperium . neglec tas pluribus seculis iacuisse,& prorsus exulasse a ibro . de judiciis, locum cedere coaetas Langobardis, Salicis. Ripuariis. aliisque impolitis, & inconditis legibus, quas victores populi in Europam invexerant. Hanc vero laudem Lotharici II. Imperatori tribuebant, quod proscriptis ejusmodi barbaris legibus, Romanas leges quasi postliminio re- voeaverit : nec deerant etiam, qui tam praeclarum facinus Mathildi comitissa tribuerent. Sed veterem hanc fabulam jamdiu dispunxerunt viri eruditi, a qui. bus satis demonstratum est leges Romanas numquam plane extinctas fuisse, nec minimum earum usum semper suisse, praesertim in Italia : non aliter denique cum iis actum, quam cum reliquis bonis artibus, quae quidem afflicta, & prinstratae fuerant, sed numquam omnino abiectae & deletae. II. Laudatur a Milone Crispino scriptore Anglo S. Lanfrancus, quod ad morem patria, hoc est Italiae, legibus navasset operam, ab atque hoc idem Italis laudi tribuitur a wippone, quod a teneris annis cum aliis literis legum st dia conjungant. Itaque Henricum Augustum rogat, ut nova lege hunc Italorum morem apud Teutonicos suos inducat. bb Est hic Henricus II. Conradi Salici filius. alii III. appellant, qui centum sere annis ante Lotharium regrinuit, Cinjus etiam praecipua laus fuit, quod, curante Gisela matre, legum iludia a primis annis coluerit, dignus propterea, quem l am justitiae euncti paene prudentes cognominarint , ut Wippo ipse scriptum reliquit. Neque suspicarisas est Milonem Crispinum, & Wipponem de legibus homanis non esse Iocin

ssum , securiti eborum Musarum, tertia, muremo , se autem sex ait FCarmen legis. Ad regis laudes lex ambas erigit aure .... a Caesar melius, si quid rubrio notavit Scire valet , primis quam discere coeperat annis. Felix sit genitor . Felix si taciter mentiorando carmine digri Gisela de Caroli. procedens sanguine Ma ni ... Haec operam dederat , quod rex in t e midebat Illa sibi libros persuaserat elis legendos , Ut varios ritus diiudicet arie pexit . Nippo ibid. p. 1στ.

ilibet in dives sibi natos instruat omnes Literulas, legemque suam persuadeat illis, Ut, cum principibus placitandi venerit riscis,uiusque sitis libris exemplum proserat illis. Mori a tua dudum vivebat Roma deeenter, His studiis tantos potuit vincere tyrannos , Hoc servant Itala post prima crepundia cuncti. mno i a Pa tetrico Hexriel II. queas Tetr r.e- 10eri; sit , apud Gais Lemon. Antiq.Ta. IR. p. 1σα

Dissilirco by Corale

45쪽

tos, sed de barbaris illis, quas ante memoravi. Quae enim laus fuisset Romanas leges negligere, & in iis perdiscendis tempus terere, quae non informandis ad humanitatem moribus, sed comprimendis efferatis hominibus institistae videntur, quaeque propterea nullam eruditionem praestant, nullo ingenii acumine egent, rudes adeo, ut ne Ieges quidem, aliquorum iudicio, appellari debuissent a III. Quam bene autem huic egregiae educationi responderit optimus Princeps Henricus II. ostendit nova constitutio ab eo edita de iuramento calumniae clericorum, qua controversam diremit inter iurisperitos quosdam exortam. b)Data est Arimino, cum in Germaniam rediret, compositis Italiae rebus, anno

MXLVII. cc) eamque postmodum confirmavit Honorius II. db lesum ipse

quoque peritissimus, qui Archidiaconatum Bononiensem gesserat eo ipso tempore. quo Iurisprudentiae studia in civitate nostra Irnerii opera maxime servebant. Atque haec prima, ni fallor, leκ est, in qua post superiorum temporum harbariem. Imperatoriam maiestatem veluti redivivam intueri licet. ob quamque miror non prolatam ab illis. qui fabulam e3tinctae Iuris prudentiae Romanae ante Lotharii II., aut Mathildis aetatem, convellere aggressi sunt. IV. Non fluere igitur ante Imerium Romanae leges, nec defuere Iegum p riti, qui quaestiones de jure Romano moverent, quarum unam nova constituti ne diremit Henricus II. Sic etiam non deruisse oportet, qui leges Romanas docerent, raros quidem & ineruditos. non tamen nullos. Ac Navennae quidem manifestum est saeculo XI. decurrente, fatis celebrem . pro infelicitate temporum, fuisse iuris Romani scholam . quam incolumem utcumque servavit Ravennatium Archiepiscoporum late jus dicentium potentia Romani Impetii maiestas, nondum omnino per illud tempus Ravennae extincta. O Ex ea civitate narrat Odo-fredus, clarus, & antiquus scholarum nostrarum p:ossessor, ligum Romanarum libros primum Bononiam allatos Irnerii aetate, fg) qui relictis Philosophiae studiis, quibus eo tempore vacabat, iis interpretandis se totum dederit, atque ita natam Jurisprudentiae scholam hanc nostram longe nobilissimam, quae & praestantia & numero doctissimorum interpretum i legibus ipsis novam lucem attulisse visa est. V. Sed, ut Irnerium libenter agnosco praecipuum instauratorem, odosred illaminatorem dicit. Romanae Iurisprudentiae. fundatorem etiam, & parentem hujus nostrae scholae, quae Perpetua doctorum successione ad hanc ipsam aetatem pervenit ;

ἐbi mendum irre se in ea verba r secundum de- trafe . vvi pro in Vita Co. radi apud Pistoncisonem etiam lilii nostri H. Hen, iri quon- rer. Germanae. Script . To. IlI. p. 4 2. Plura dedam Imperatoris . Legenium exim secundum de- geneνe Me me νει pos at, s opu1 es t. Cisonem etiam M. Mem. aut fel. mem. Hen- s) O Ded. ia I. jus rivile g. de jugi. θ' rici quondam Imperatoris. Sie enim Romani jure, o utibi.

46쪽

venit; ita difficile concedam ignotos suisse legum libros, ac neminem prorsus fuisse in hac civitate . qui ius Romanum docuerit ante Irnerium , hoc est ante initium XII., aut finem XI. saeculi, quo tempore vivebat Irnerius. In sum ira a

veterum monumentorum inopia, qua laboramus, non levia tamen elucent schinlatum Bononiensium indicia ante Irnerii aetatem. S. Guidonem Αquensem episcopum Bononiam studiorum causa venisse, narrant eius acta , a sociis Bollandianis edita. ab Erat igitur aliquis exterorum concursus ad scholas nostras Gui- donis aetate, qui circa initium XI. saeculi ex nobili Isimo genere natus est in ea

ipsa civitate. cujus postea episcopatum obtinuit. b VI. Est aliquid etiam in libro dictaminum S. Bennonis episcopi Mimensis .

ex quo celebritas scholarum Bononiensium indicari videtur. Scriptus est Beniamnis liber circa annum MLXX. ut adnotatum est a Bernardo Pegio, qui eum librum in lucem emisit. O Continemur autem eo libro variae literarum formulae , & traduntur scribendi Praecepta pro varietate negotiorum , atque in his sutat exempIa literarum , quae scribendae erant ab iis, qui Bononiam studiorum Causa venire optassent, cum sormulis etiam responsionum , quae eiusmodi literis dandae essent. Harum una nomen cuiusdam monachi, & episcopi Bononiensis

praeseri, & optandis di Utilis est inscripta. Sed, ut totus illi liber ex inemen. dato exemplari a Pegio editus est, sic facile crediderim episcopi vocem, vel ab imperito aliquo scriptore intrusam fuisse . vel non id significare , quod primasionae videtur. do praecesserant litterae discipulorum optantium ad huius Bononiensis prosessoris scholas admitti . Atque haec capite V. eius libri. Capite VI. rursus prodit exemplum epistolae . quam discipulus ad prosissorem Bononiensem

magistrum suum scribit, magnis laudibus ejus doctrinam cumulans, & grato animo commemorans beneficia ab eo accepta. Cum in eius disciplina versaretur. Inscripta est viro industrio prae omnibus, 'ei in omnia diligendo A. Bononiensieleriso . ce qui in epistola ipsa dicitur natura clarus . aetate gravis , divitiis pol, kns, ingenio pro idus, hetua faeundus. Haec literarum exempla, sive ficta sint. sive vera, nisi Bennonem divinasse velimus. ω multo ante prospexisse celebritatem scholarum Bononiensium, quae post Irnerium fuit, oportet atate illa jam scholas nostras exterorum concursu frequentari coepisse. VII. Non dubito , quin antiquilfimae civitatis nostrae scholae fuerint apud ecclesiam cathedralem , & in monachorum aedibus ; in iis enim locis se abdere solebant literae iniquitate temporum vexatae . atque ex eiusmodi scholis episcopalibus, ut vocabantur. & ecclesiiasticis . vel ipsa Parisiensis Academia exordium aceepit. Itaque & in S. Felicis monasterio , ubi postmodum nova iuris c nonici schola . auctore Gratiano, nata est. antiquissimas fuisse scholas censeo;& magis etiam in S. Proculi. in cuius monasterii vicinia, posteriori .etiam avo . scholarum magna frequentia fuit, ut ea pars civitatis multis saeculis quasi propria scholarium .. & studiosorum sedes fuerit; praesertim autem apud ecclesiam cathedralem , ubi canonici ex veteri instituto una vivebant . quibus jam inde ab anno MLXV. Lambertus episcopus praedia multa Iargitus est, ne quid iis deesset. uuo minus literaruta, studiis, ct ecclesia servitio commode vacare possent. g

d ta ejus vi IAE titulum ἰ C. Bononien sis civitatis monachus & sacerdos humillimus, .lo nomine episcopus I. B. optandis discipulis

salutum a

Ex quo vestim fraternitati Iiteras saepe imgendo replicavi, meum extemplo animum nora medioeriter exliilaravi. Id enim vos video me ex rascere, quod divino dictante spiritu vobis polim affluenter impendere. . . sine ergo ulla

dubitatione ad me veniatis, & quod petitis , emeaeiter habeatis. Ibissi c. g. p. 27

47쪽

ret, docebat in arii bus, ut ait Odo stellus. ab & ex elegantia, & nitore, qua in interpretandis legibus usus est, manifeste apparet illum mise bonis literis. non mediocriter prucitum. Sed ne haec ipsa quoquς legum studia, in quibus

postea Irnerius, quasi supra humanum modum, excellere visus est . a me I me.

rium ipsum in nostia civitate i nota fuisse, haud levibus argumentis assequimur. Ex primis, qui jacentes in occidente literas excitare aggre: si sunt, s. Lan fran. cum fuisse, neminem dubitare existimo. Is autem Papiae natus sub initium saeculi XI. ex primariae nobilitatis familia, in patria primum eruditus est, deinde alia. rum civitatum scholas discendi studio obivit, quas doctorum hominum fama celebrari audivisset, Ad ceterarum vero liberalium artium eruditionem, studium quoque legum civilium adiunxit, in quo ita profecit, ut in ipso juventutis so. re veteranos advocatos in Dro vinceret, Ita de Lan franco Μilo Crispinus, a, ehor synchronus. & optimae fidei, & qui Milonem secutus videtur Ordericus Vitalis . cc) Sed Robertus Montensis in accessionibus ad Sigibertum hoc amplius addit, Lan francum cum Garnerio sodali suo, repertis Bononiae legum libris. naviter iis interpretandis insudasse: quamquam Lan francus aliud vitae genus postea spe fians, & aliis studiis addictus, ab incoepto destiterit. in quo perseveravit Gar-nerius. d) Haec Robertus Montensis ad annum MXXXII. quae primum protulit U. Cl. Guido Grandius, ut ostenderet multo ante Lotharii II. aut Mathildis

comitissa: tempora, legum Romanarum studium, agente S. Laristanco, in civitate nostra excitatum; contra quam viris doctis vulgo persuasum erat.

IX. Sed obstat Conradi Abbatis Urspergentis auctoritas, qui multo serius ex. citatum in Italia narrat Romanae Iurit prudentiae studium. Is enim in chronico ad annum M CXXVI. ait wernerium iis temporibus legum libros, qui dudum ita neglecti suerunt. ut nemo in iis studuerit, petente Mathil de comitissa, revoca se in lucem. &. ut ipse inquit. renovasse. θ) Consentit Odo fredus antiquus legum interpres in scholis nostris, qui hanc lavd m irnerio tribuit, ut primus omnium ausus si legis Romanas interpretari, post extincta Romae. & Ravennae ea studia, idque ex ti aditione maiorum se accepiste narrat. f Est autem idem

homo Gatnerius, Warnerius, & Irnerius, cuius exoticum nomen variis modis

corruptum apud scriptores legitur. g) Cum autem Irnerius, sic enim jam appellari solet, initio XII. saeculi vixetit, dil ad summum XI. faeculi finem attigerit, Cum eo Lan francus non potuit instaurandis legum studiis circa annum MXXXII. incumbere, cum is nondum vitalis auras Carpere coepisset. X. Ut hanc difficultatem declinarret cl. Grandius, Garnerium Lanfranci sodalem alium esse existimavit ab Irnerio, de quo sermo est apud Urspergensem . qui.

clua et is, repertis aI, noniam legibus Romanis, quas 'Mit Maiarius Immotor Romanorum arino ab Iricirnatione Domini L XXX. abbreviatas emendaverat, bis, inquAm, repeditas operam ducluraui uas legere, lic aliis expon re. Scd Girari erius in hoc perseveravit ι Lamfrancus velo disciplinas liberales, di literas Divinas in Galliis multos edocens , tandem He cum venit , ita ibi moaachur fainis eu . RODrt. de 3Ioute iat efit. 4'Acbery as castem ineri Gui-Mνii Abbatis de PQ-ingento P. Taa.

te Eudem tetit iraribus dominus uvern tias libros legum , qua dudum iamlccti Merarit,

nee quisqualia in eis studuerat, ad petitionem Mathi Idia comitis ita reno avit , Ec secundum quod olim a divae recordationis In Iaeratore Iinsta iliario compilati suerant, pauci x sorte verbia alicribi interpolitis , eos distinxit. GDeν a. iacruo aιι MCXAPI.

ta, in qua bare Derba tetrui tum Culi storiim pra sentium ac si iturorum salictae Dei eccletiae fisdulium periciae notum fieri volumus , quod C rionicam t Bonovienses ecclesα nostro tempore, xiostra ire stultio, donante Θ:risti inisericord .a, congregatam, utque canon co more ordit alam Apostolico quo auo dc Ims eriali praecepto rite natarii tam, bono animo, ardeiatique deiiderio a geri, ditari, firmari q iam in p urnus omnitiare Vchen. enter clavit ius .... Idcirco nostro canonicos in studiis intentos e se decrevimus Igitur d giiviri fore duximias , ut eox botais e

cletiae , cui ii rose serviunt, sule.ri stude mus occEgo Johannes diaconus eiusdem πclesar praecepitim domitii mei epit copi sicut superius te. sitiat, scripsi dc absol 'it

48쪽

quique Leerna iuris est dic tus. a) Sed id non probabunt viri docti, quihus gra.

tia confistus videbitur alter iste Garnerius Iurisprudentiae instaurator. Muratorius vero vix conciliari posse existimat Urspergensem cum Roberto Montensi, quam quam hujus testimonium rejicere non audeat , quem fatetur Urspergensi ipso aliquanto antiquiorem. Ob Movetur autem Milonis Crispini silentio, qui Lan. trancum ait in yrimaeva artate amore di endi ad sudia literarum esse profectum, at de labore suscepto in interpretandis legum libris verbum non habet. XI. Sed adeo non obest Roberto Montensi Milonis Crispini silentium , ut ejusdem auctoritas potius suffrasetur. Duobus locis narrat Milo Crispinus de Lanfranei studiis. quod non vidit, vel dissimulavit Muratorius. Primo ait Lan-francum patre orbatum, a teneris annis ad studia literarum perrexisse . nee rediisse in patriam . nisi postquam omni faeculari seientia perfecte esset imbutus. Haec sunt Milonis verba capite I. quae vidit Muratorius. At rursum capite V. quasi se corripiens, quod nimis parcus misset in narrandis Lansranci studiis, eum ait annis puerilibus eruditum in liberalium artium . legum secularium scholis ad

patriae suae . hoc est Italiae) morem , ita ut adhuc adolescens contra veteranos causidicos in foro disceptaret. & caesas obtineret. Mox addit, tamquam rem miram, & eo rudi saeculo inauditam, Lani ancum cum causas ageret. in Prom.

ptu habuisse legum sententias, quas jurisperiti, judices. O praetores grate admodum accipiebant. Ita enim interpretari licebit ea Milonis verba : In ipsa aetate sententias depromere spuit, quas gratanter iuri periti , iudices , vel praeto res eisitatis aecipiebant. Haec habet Milo Crispinus capite V. quae si vidi Gset, vel non dissimulasset Muratorius . non erat cur obiiceret Roberto Mon. tensii huius auctoris silentium . sed potius Credibile admodum iudicasset. hominem . qui tantopere legum scientia excelluerit, iis etiam docendis aliquando

vacasse.

XII. Non prorsust igitur irreeonciliabile videtur dissidium esse inter Robeditum Montensem, & Comadum Urspergensem. Errat uterque in aliquo, sublato autem utriusque errore. dissidium tollitur. Ait Urspergensis in libris legum neminem ante Irnerium studuisse, quod a vero alienissimum est , ut omnes jam eruditi viri consentiunt, & Muratorius ipse fatetur. d Unum igitur huic ainctori concedi potest, novam lucem ab Irnerio legibus Romanis auditam, non quod ipse omnium primus, renascentibus in Italia literis, eas utcumque interpretari aggressus sit, sed quod primus glossas, ut ajunt, in eas scripserit, atque

ita novam docendi rationem induxerit, quae magno Plausu excepta, & propagata est ad nostram usque aetatem. Hinc factum est, ut interpretum eorum. qui ante Irnerium fuerunt. memoria omnis extincta sit , quod nihil scriptum reliquerint, D quod etiam haud magno doctrinae & eruditionis apparatu interpretandarum legum provinciam susceperint: quare nec diuturnam instituerunt scholam , quae post eorum mortem persisteret, nec etiam dum viverent, satis magnam de se existimationem commoverunt . Si hanc emendationem, uti necessse est, Urspergensi adhibeamus. nihil impediet, quo minus assentiri possimus Roberto Montenti. dum primam instauratae Jurisprudentiae laudem Lanfrancorribuit, modo ne velimus Lanfrancum cum Garnerio, sive Irnerio coniungere. in quo Robertus Momensis magnopere erravit, sed eo tamen errorei quem ali, qua venia dignum existimo .XlII. Vixit Robertus in eo ipso monasterio Beccensi, In quo floruit s. Lamfrancus, & in eadem illa liberalium artium schola eruditus est, quae ibi a S. La fanco instituta, plurimos doctrina & pietate praestantes viros protulit. In eo monasterio, cum alios s. Lanfranci discipulos, tum ejus nepotem Lansrancum agnoscere potuit, a quibus multa sciscitaretur, multaque audiret de S. Lanstan-co, qui quasi alter ejus moliasterii fundator, & parens habebatur. Et quoniam plures Itali ad illud ipsum monasterium discendi cupiditate confluxerant . inter

49쪽

quos celeberrimi sunt Alexander II. Romanus Ponti sex. S. Anselmus Lansranco ipsi in Cantuariensi Archiepiscopatu successor, ela Guilmundus Aversanus Episcopus; ca) dubium non est , quili etiam, Lanlianco ipso silente, multa ab hisce eius discipulis narrata sint, cum de ceteris eius rebus gestis, tum vero maxime de studiis literarum in Italia susceptis, ac de fama doctrinae, quam in Italia Teliquerat, quaeque illos traxerat ad Beccensem scholam , tantis terrarum spatiis ab Italiae finibus remotam . Cum igitur Robertus Montensis scripserit Lanfraneum, repertis Bononiae legibus. iis interpretandis aliquid Operae contulisse, non video cur de ejus si de dubitandum sit, qui nec facile decipi potuit, nec alios credemius est voluisse decipere, vir nimirum probus, & gravis, nee solum Con

cellitarum suorum, sed vel ipsius Alexandri III. sapientissimi Pontificis judicio

Commendatus, cujus jussu concilio Turonensi anno MCLXIX celebrato inter-riit. Sed cum Robertus fama celebrari audiret Garnerium, sive Irnerium, tamquam Iurisprudentiae instauratorem, & scholam Bononiensem ab eo fundatam ignorare non posset ς hic vero . in selici anachronismo admisso, misere erravit, di aequalem aetate secit Lansranco Irnerium: quamquam hoc erratum minuere visus eli, cum scripsit Lansrancum mature relictis legum studiis ad sacras literas convolasse, secus ac sedit Irnerius, qui ab instituto interpretandarum legum

non discessit. XIV. Sic igitur conciliari posse existimo Robertum de Monte cum Abbate

Urspergensi, ut quoniam neque omnium primux leges Romanas ab oblivione vindicavit Irnerius, quod Urspergensis dixerat, nec Lant ranco Irnerius Comes esse potuit in instaurandis legum nudiis. ut scripserat Robertus de Monte; utrique ita fidem ex parte adhibeamus, ex parte adimamus, ut neque omnino falsum reputetur, quod de legum studiis Bononiae a Lanfranco instauratis . neque omnino verum, quod de Irnerio primo Romanarum legum assertore, & vindice Robertus de Monte. & Abbas Uri pergensis tradiderunt. Eadem ratione conci. Iiatur cum Roberto Monten si Odofred s. cui. cum neminem constaret ante Ir. nerium glossandis, ut aiebant. legibus claruisse, eil aliquam celebritatem scholae Bononiensi tribuisse, prae Irnerii toma, quae ubique pervagata est. nec umquam extincta ; Irnerio hanc laudem tribuiti quod omnium primus ad leges inter-Pretandas se contulerit.

XU. At Odofredus ait Iegum libros Bononiam deportatos eo tempore, quo Irnerius liberales artes docebat. b Igitur nulla ratiotie cum Roberto Montenti conciliari potest, nec potuit Lanfra iacias, a at alius quispiam ante Irnerium . legibus Romanis Bononiae interpretandis vacate, si qua liues Odos redo habenda 1it. Sed ego Odofredum minime audiendum arbitror, cum ait omnes legum libros non ante Irnerium Bononiam allatos. Possem id fortasse de Pandectis concedere. quae ob magnitudinem, O raritatem exemplarium jamdiu ex usu scholae &fori excessita videntur, Uirbaris praelertim saeculis. quae Irnerii aetatem Praecesserunt. At Iustiniani Codice, & Institutionibus , ω Novellis nulla aetas caruit. neque vero Carere potuit . Si enim leges Romanae numquam siluerunt, ut satis iam a vitis doliis demonii ratum est, contra quam olim vulgo perlualum fuit, si in Italia praeseitim. iam inde ab initio saeculi X l. Juri 1prudentiae Romanae nudium servebat, notitumi erant, qui ante nominati sunt legum libri, nec ex-Wistandum erat a nostris Bononiensibus, ut ex urbe Ravenna, quasi ex sacrario deprompti, cum Pandectarum libris ad scholas nothras ipsi quoque adducerentur. Et sane , si quis Odosredum legat , ubi de allaiis legum libris ad scholas nostras loquitur, vix risum tenebit, ac facile judicabit celebrem hunc Ictum ,

eum legum, jurisque peritim mus fuerit, in antiqua Historia satis imperitum fuisse. cc Nihil obstat igitur quin S. Lanfrancus interpretandis legibus aliquando

in civitate nostra vacare potuerit.

Daeber. ia praefat. as inera S Lanfri fuerunt in Marchia destructum est studium . b) OIo . in I. Iur ιiola. F. de jubii. b I une in Italia secundum locum obtinc a Pera de iura in Iraeter. tapolia, quae die a Raxenna poli ea cst , unde cin Maiores iioitri ita serunt. Studium cubi) Κatolus fixit pedes scios, di ibi est i Primum stat Romae. Pollua Propter bulla, quat namentum ejus, unde ibi coepit ei studium.

50쪽

PROPE Iso REs . TXUI. sed sunt alia vestigia antiquae scholae Bononiensis, in qua ius Romanum doceretur ante Irnerium. Prodit ex autographa charta archivi Fratrum Minorum Assertus legis doctoν, qui in vivis erat anno MLXUII. caJ Atque hic prosecto inlii tui non potuit in schola Irnerii, qui nondum fortasse lucem a spe . xerat. Neque dubium esse videtur, quin ipse quoque docendis legibus vacaverit,

atque inter paucissimos numerandus sit, qui aetatibus illis eo munere fungebantur: neque enim doctorem quemquam dicere amavit vetustior aetra, qui, quam profitebatur facultatem , non doceret.

XUIL Agnoscimus ex alia veteri charta, quam ex archiva monialium S. Christinae ediderunt Annalium Camaldulensium auctores, doctorem alterum ante ignotum. Est hic Petrus de Monte Armato letis doNor, qui anno MCIX. inter mortales agebat. bJ Atque hic etiam in alia, quam Irnerit schola er ditus videtur, atque in alia etiam docuisse . Imerius certe in monumentis, quae de illo extant, usque ad annum MCXVIII. non alio quam judicis, aut causidici titulo donatur. Quis autem credat jam inde ab anno MCIX. Petrum de Monte

Arinato. si quidem Irnerii cli1cipulus fui ct t. superbam do toris appellationem usurpasse, a qua sibi magister ipse temperassit λ Ac nondum fortasse per illud

tempus Irneriana schola doetores effundere Coeperat. XVIII. Sed monedos etiam , qui I inerti aetate legum libros primo Bononiam allatos narrat, non inficiari potest fuisse aliquem, qui ante Irnerium ius civile in nostra civitate docuerit. Unum ille memorat Peponem, quem nullius nominis fuisse dicit. Q Αc inisi eum commemorasset Odo fredus, ejus memoria prorsus extincta esset, quod & reliquii sere Contigit, qui ante Irnerium vixerunt, quit cum nihil scripto tradiderint, & nondum invaluisset, ut legum interpretes aliquid scripto adnotarent ad leges ipsas, mirandum non est ne eorum quidem nomina ad not pervenisse. Sed ludunt aliqui in Peponis nomine . quasi hoc ipso nomine eius inscitia. & tarditas ingenii notaretur, quo nihil insulsius esse potest. Contra vero non de1unt. qui eum non modice laudent, & numisma etiam cum ejus eis: e constinum jactint. Sed nulli bi umquam fuit hic nummus , quam in eius Cerebio, a quo Consitastu est . qui ne ullam quidem antiqui talis speciem ei conciliare potuit. XIX. Ex hac pervetusta schola Bononiens prodierunt Ioannes Bonus, &Marchisellus causidici Bononienses, quos Mathil dis comitissa penes 1 e habuit anno MCUI. e antequam Imerium, nondum tunc fama notum, ad se accerseret. Sed quid haec ad celebritatem scholae Bononiensis. quae fuit post Irnerium Hic omnium primus leges Romanas, ex veteri barbarie caput est erre nitentes, sustulit. & nova luce donavit, ac novam jurisprudentiae scholam Bononiae circa

saeculi XII. initium instituit, quae omnium princeps semper est habita Ex ea

Postmodum fuit translatum studium ad eivitatem istam. Cum libri fuerunt portati, suerunt portati hi libri, Codex , Diginum vetus, &noviam, Institutiones. Postea stat inventum Insutiatum sine tribus partibus. Postea su runt portati tres libri. Ultimo liber Authenticorum inventus et . Odo sed. ad L FaIHI.

α) Ici nomine sane ita & individuae triaritatis ab incarnacione dni nostri iesu christi

milesimo sexagelimo septimo regnante enricus ει quond. emicus imperatoris anno undecimo

die quinto exeunte mense ianuarii indici quarta subtus plano episcopio boloniensi x iudieiariae Motinens s. Constat nos are redo & maria lingale de burgo galeria venditore vendidisse. . .

infra plebe S. vincenti, ire iando. reno dcc. Actum in praedicto burgo galeria... Ego Alberius legis doctor huic Pagiciae

no telieiter. Nomina testium haec suiu i Aetopresbiter de Birano, & Petrus legia doctor de Monte Armato , atque Brando filio quondam Brando &e. Appeia. ad To. III. Aunai. camauia

SEARCH

MENU NAVIGATION