장음표시 사용
61쪽
XII. At enimvero neque Gratianus in can. de persona, neque M. Gregorius in ea epistola , ex qua decisus et canon ille , ullam Codicis Iuvinianei mentio. nem secerunt. Neque obstant Gratiani exemplaria typis edita, & aliqua etiam exemplaria epistolarum M. Gregorii, in quibus eam adnotationem Libri I. Coclicis videmus: aliqua, inquam, exemplaria epistolarum sanctissimi Pontificis, non omnia ; nam in editione , quam adornarunt monachi S. Mauri, nulla est Codi. cis mentio. Sic enim ibi habetur : quia in eadem σου tutione D. c. legitur, arFel tisne elericorum, etiam presbyteros. diaconos eontineri. Monent autem ac,
curatissimi editores, in Vaticanis quinque codicibus ita scriptum esse : in eadem constitutione quinquagesmo primo capitulo: ac rejecta COdicis importuna notati se explicari potes, inquiunt . quod habent plerique mus. Li. c. Habent igitur libri plerique manu exarati has notas Lι. e. quas viri illi coctissimi non inter. pretantur L ibro I. Codieis . sed quinquagesimo primo eapitulo. Quia vero etiam
exemplaria manu exarata Gratiani, ut animadvertunt censores Romani, habent
easdem notas, quibus non primus Codicis liber, sed quinquagesimum primum capitulum designatur; hinc apparet, numquam S. Gregorium M. Codicis Ius in lanei mentionem in illa epistola injecisse. Et quamvis posteriori aevo, librariorum imperitia, in libros editos ille error irrepserit; aetate Gratiam Cocli Ces epi- solarum M. Gregorii, ex quibus suum illum canonem exscripsit, nondum tale
XIII. Sed non aliuncte melius haec controversia dirimi potest . quam ex an liquis epistolarum Magni Gregorii exemplaribus, ac praesertim ex Vaticanis, ad qu3s monachi S. Mauri, ut supra dictum est, appellant. Eos igitur diligentissime inspexi, i ermittente Dominico Passioneo Cardinali s. Romanae Erclesiae bi. bliothecario. cuius gratia diu mihi . dum viveret, ad bibliothecam Uaticanam aditus patuit. & plurimum favente eius bibliothecae praefecto Iosepho Simonio Assem annio praesule doctissimo. Sunt autem trμs omnino codices antiqui epist larum Gregorii M . quos reperire licuerit in bibliotheca Vaticana ; licet monachi
S. Mauri. nescio an memoriae lapsi, quinque commemorent. Eorum Primus.
quadrata sarma , & quadam literarum crassitie, totiusque scripturae dissolutione , quae usitata eli in antiquioribus quibusque libris, summam antiquitatem demon
frat. O) In eo codice sic habet iactatus ille locus epistolae S. Gregorii: quia
Iuperius in eadem cons tutione M. earn legistir appellatione elericorum aut preMbteras aut diaconos aut lector-s 'ei canto es quos omnes clericos appellamus. In
altero codice, qui priore quidem minus antiquus eii . sed tamen infra 1aculum XI non videtur scriptus, eae notae ita sunt expressae LI. edim bJ Tertius Codex
etiam minorem aliquanto antiquitatem praestit. 1ὶd minime tamen contemnendus. Is olim fuit Theodori de Leliis sacri palatii apostolici auditoris, emptus Parisiis cum aliis codicibus, ut in libri fonte adscriptum eli. G In eo sic M.
betur: funeritis in eadem copiitutione l. I. cap. I ritur.
XIV His codicibus invicem collatis, facile coniici potest. veram & genuinam notationem Constitutionis Novellae a s. Gregorio M. indicatae ex antiquioribus libris in minus antiquos aliquantulum corruptam pervenisse. Quae enim in duobus primis est L . eapl. , scilicet, quinquagesimo primo capitulo, ea in tertio minux antiquo est l. I. cap., quod ambiguitatem aliquam ted ori potest ingerere. At monent editores B 'nedictini. in plerisque codicibus mss esse has notas D. e. quae magis etiam sunt ambiguae . Sed ne ita quidem librum primum Codicis designani, quod in Postremas denique editiones irrepsit, infelici amanuensium, aut editorum conjectura ; qui cum notas illas haud recte intelligerent. & aliunde per spe 'um haberent, Authent. Presbyteros decerptam ex Novella Iustiniani con. 1titutione, quam agert S. Gregorius M. . Libro I. Codicis insertam esse ἔ propterea tam in Gratiani canonem. quam in S. Gregorii epistolam codicis librum Primum induxerunt, repugnante sancto Pontifice , qui de Codice Iustiniani eo ioco ne cogitavit quidem, sed capitulum quinquagesimum Primum addaxit ei
62쪽
XV. Sed incredibilis cuipiam videbitur. & tanta haec unius constitutionis conciso . ut illud M. Gregorio sutrit caput quinquagelimum primum . quod nunc eli decimum nonum; ei quidem in Novellae CXXIII. capite XIX. leguntur ea verba, quae M. Gregorius eo loco attulit. Levis prose 'o est haec obiectio; sed quis crederet ab Iluguccione Pisano, Ferrariensi Episcos, o, qui eodem saeculo , quo uixit Gratianus, Decretorum librum in non ris scholis interpretatus est, eam fuisse & praevisam, & solutam At enimvero is in sua olim celeberrima Decretorum Summa ad ea verba eapb LI in c. de persona: Sic Oeat , im quit , paragrayhos , consi titionem et ei collationem J qui in eadem eonritutione collatione inveniuntur. NeC Curandum esse ait, si tot in quolibet libro non reperiantur, quia in diseryis libris varie rontiumr. ab Hinc autem novum,& invictum ducitur argumentum ad eliminandam tum ex Gratiani canone , tum ex Gregorii epistola Iustiniani Codicis mentionem temere intrusam ; con sat enim, Huguccionis aetate non aliud in eo canone indieatum fuisse, & quidem apertissimis notis, quam primum & quinquagesimum capitulum Novellae constitutionis CXXIII.
XVI. Hic autem obiter animadvertere licet. Grati: ni m . sve potius Mugnum Gregorium , sicut ad ea verba, appellatione ele leorum etiam presbter 'e' diae nos contineri, capitulum LI. Novellae constititionis, quae est de epi vires risis monachis. indicavit, sic ad alia verba eiusdem constitutionis, quae paulo supra attulerat, Capitulum LIII. indicasse. Id apparet tum ex Hugucrione Ferrariensi Episcopo, O tum eκ Gratiani editione Uencta anni MCDLXXXIII. quam miror a correctoribus Romanis non fiaisse perpennm . Ac multo magis apparet id ex codice Vaticano epistolarum S. Gregorii M. Omnium antiqui immo, quem supra laudavimus, in quo, ut secundo loco capi. LI., ita & primo loco capi. LIII. nitidissime est adnotatum , c quod equi cem ad Itistiniani Co. dicem referri non potest. XVII. Cum haec scripsissem, contigit mihi. ut in Vaticana bibliotheca vide. rim insgnem canonum collectionem in pervetusto libro membranaceo , qui multo ante Irnerii & Gratiatii aetatem 1criptus est. In ea collectione multaeeκ M. Gregorii epistolis afferuntur, atque in his illa ipsa , quae est ad Ioanin m Defensorem , ex qua sumptus est canon de persua apud Gratianum. XI. q. I. Sic autem ibi habet Gregorianae epistolae locus apud Gratianum vexatus: Stetit heu noνellarum constitutio manife t. quae eloquitur de feratissimis 'et D o amabilibus , ac reverentissimis γ opis . eleritas, monaehis imperante ius atris py. v. Petro gloriseissimo py. XV. LUL Si quis eontra aliquem .... Ne νero obiriatur quia ecce de eodem ele/O Aquitur non do presbytero, hiendum es quia sup xius in eadem eon tutisne quioquagesmo primo evitulo legitur 'Ge. Est hic per sglas expressum capitulum LVI. eius constitutionis . at capitulum LI. non per sigias. sed integris dictionibus. ut ajunt, per Consequentiam literarum adnotatum
est; quo nihil clarius ad eliminandam ex epistola M. Gregorii, & Gratiani canone Iustinianei Codicis mentionem. Hujus Vaticani libri in Appendice specibmen damus.
XVIII. Λtque haec paulo prolixius discutienda esse censui, ut funditus eve teretur praecipuum argumentum , in quo tantopeie sibi placuere Molinaeus , &Strauhius, & quotquot negarunt Authenticarum perlochas Codici Iustinianeo ab Irnerio adjectas. Quibus id unum concedere possumus, minus eIegantem illam Novellarum versionem ex graeca in latinam linguam, ex qua decerptae sunt Λ C x then-
ilium uno medio. Nec est curandum, si tot non in ei,ii intur in quolibet libro a prineipio tituli constitutionis usque huc, quod in cli
versis libris varie Ponuntur. Hugu n Summa
tiones , vel collationem ) qui in eadem constitutione de collatione inventiantur. Hic prin
cedit illum , qui sequitur , & tamen hic habetur eapitulum LIII. & ibi habetur captumium LI. dc verum est, quod ille praecedit
63쪽
thenticae Codici insertae . quamque aliqui non re te a Bulgaro factam existima. runt, ab multo antiquiorem suille, utpote vel ipsi Gregorio Magno notam; id,
inquam, concedere possumus. Praeterea nihil. Potuit autem Burchardus Vormatientis, potuit Ivo Carnutensis ex hac Novellarum versione, quae ante Irnerii aetatem cuique obvia erat, aliqua decerpere, & in suos Decretorum libros imferre: neque bona est Straukii argumentatio, eum hoe etiam argumento cle-
monstrare nititur, Ruthenticas ante Irnerium Codici assutas fuisse , quia apud Burchaidum , & Ivonem habemus Auth. Item praedium, & Auth. Sed 'e' permutare, quae sunt in I. COdicis libro I. de D. Eectis; ex eodem enim sonte Burchardus, Ivo, & Irnerius haurire potuerunt. Neque hic dissimulanda est mira Strauhii considentia, qui Ivonem pronunciat annis omnino XIV. obiisse ante. quam Irnerius ius Romanum profiteri coepisset. In quo errat insigniter; neque enim anno MCXXVIII. Irnerius primum se contulit ad jus civile interpretandum , ut Strauhius existimat, sed multo ante. & quidem annis aliquot ante quam Ivo, qui in vivis fuit ad annum usque MCXIT, extremum diem obie xit; qua de re postea diCemus. XIX. Sed sunt nonnulli, qui ita censent Authenticas Codici insertas ab Irnerio, ut non ipse omnes, sed aliquas post Imerium Martinus, aliquas Aeto,& aliquas etiam sertasse Rogerius. Bulgarus, Placentinus, Pillius, Ioannes, Ba- garottus, ROlliedus, Jacobus, & Hugo de Porta Ravennate, bb Hugolinus, Antonius Lius, aliique , qui XII. S XIII. saeculo restituendae Iuri prudentiae insu- clarunt, inter Codicis leges inseruerint . in hac sententia Cornelius Van
Bynhers hoc E , qui dissertationem hac de re edidit. e) in qua opinionem suam
callide potius, & per aucupia verborum, ut mihi videtur, quam solidis rationibus defendit. Et quoniam inter Codicis leges, praeter excerpta novarum con si tutionum Iustiniani Imperatoris, aliquot alias etiam habemus Friderici I. de II. quae omnes Authenticarum nomine celebrantur . de postremis istis quaestionem non movebimus; neque enim ab Irnerio poterant in Coclicem inserri, qui, cum Fit clericus I. Imperio potitus est, jam decesserat. Ottendemus autem alio loco,
quibus auctoribus in Codicem sint illatae , & fabulam explodemus de JCtis Papiensibus d) olim ab Alvarotto venditatam. & refricatam postea a multis, atque in primis a Strauhio, Hei neccio, aliisque multis, qui, JCtos Papienses Fri- iderici II. constitutiones Codici inseruisse, existimant. XX. Quoad Authenticas vero ex Iustiniani Novellis petitas, audivimus iam quid Λgo. Odofredus, Accursius, ct Huguccio Pisanus, Ferrariensis Episcopus. lexistiment. Et quamvis aliquam ex his novis Iustiniani constitutionibus Aso lipse, & Hugolinus etiam ex Authenticorum libro latius, & uberius extraxerint , Irneriana brevitate non admodum contenti; ceteri legum interpretes hanc lΑ2onis, & Hugolini libertatem non semper probarunt; ut apparet cx eo, quod , Ruthenticas illas , quas supra uberius ab Λzone extractis diximus, in 'editis Iu- ,
sinianei Codicis libris breves admodum, & exiles cernimus. e si a fiam multis . uti Cornelius Van Bynkershoela exillimat, Authenticae in Codicem industae missent; mira es et in iis diversitas in verborum contextu. & quando ique etiam in sententiis, unusquisque enim arbitratu suo Novellarum excerpta confecisset, ει ad Codicis leges, ut sibi visum esset, accommodasset; in quo fieri . nullo modo potuisset, ut maxima non appareret diversitas, & dissenso. Neque vero eredibile est, Irnerium , cum id sbi proposuisset . ut seipsum , & ceteros legum sudiosos eo labore, ac taedio levaret, ut novas Justiniani constitutiones, quibus Codicis leges vel emendabantur, vel supplebantur. in verboso illo, prolixo, &tri colo Ruthenticorum, ut vocabant, libro semper, ubi opus esset, investigarent; ac propterea earum conuitutionum summa capita, & brevissima excerpta ad singulas Codicis leges aptare cogitasset; credibile, inquam , non est, aliquas
64쪽
tantum ex iis constitutionibus eκcerpsisse , ceteras reliquisse intactas. Rursum, si ab aliis atque aliis Ruthenticae Codici adjectae fuissent; sicut Irnerium figo, Λ c. cursius. & Odonedus tam saepe commemorant, quidni & alios nominassent. cum aliquam Authenticam non ab Irnerio . sed ab illis in Codicem induis amiluerpretarentur Et sane Ioannes Cremonensis antiquissimus legum interpres, Agonis magister, in sua Authenticorum Summa ad singulas quasque constitutiones diligenter adnotat, quaenam ex iis Ruthenticae sint decerptae, & Codici addictae . Atque inde apparet. Authenticas, quas nunc inter Codicis leges habemus, jam tum eo illatas fuisse . l. At, inquit Cornelius Van Bynhershoeli, Ioannem Cremonensem in ea ipsa Summa ad constitutionem X. collationis WII. ita scribere: Ex hae consit titione Didam habent in C. in tit. praedulo juper I. seri assatus , HI byersiis Authemticam quae incipit: Gloriosi mi quoque . Et ad constit. ir. ejusdem collationis simile quiddam habet. At si quidam habent, inquit Cornelius Van Byi3kershoi h.
non ergo unus Irnerius, sed alii atque alii Authenticarum excerpta Codici imdiderunt. b) Ita argumentatur auctor iste ; seo non recte , meo quidem 1udicio. Ruthenticae omnes, idest. Novellarum laciniae suis quaeque locis ad leges Eo- dicis aptatae erant, aetate Ioannis Cremonensis; sed cum una , aut altera quibusdam legum probetaribus minus necessariae videremur, propterea eas in suis codi cibus adscribere omiserunt. Id sibi vult Ioannes Cremonensis, nec aliud praeterea. Dum ergo ait quidam habent ex hae eonstitutione Authentieam hanc, aut illam, id unum concludere potuit Van Byilhers hoex . non omnes clostores, non omnes Iibros eam habere Authenticam. Quod si quidam habebant, quidam autem non habebant ; iam tum in aliquos libros irrepserant non solum reliquae Authenticae. sed etiam una illa, & sertasse altera, quibus aliqui libri carebant. Non erat igitur expectandum , ut AZo , Rosredus , Bagarottus, aliique . qui post Ioannem vixerunt. nova Authenticarum excerpta Codicis legibus agglutinarent. Atque ita
Cornelius Uan Bynhera hoeh. suis ipse telis conficitur. Quod autem auguratur de Accursio, Friclericum II. id honoris ei tribuisse, ut suas constitutiones ab eo in Codicem in serri voluerit; id vero lepidissimum commentum est. Anno MCCXX. edita est celebris illa constitutio de immunitate & libertate Ecclesiarum, ex qua decisa est Auth. eaga. C. de . . Eectes. , & aliae plures Codici sub variis titulis insertae. Eam constitutionem Fridericus, paulo postquam edita est, doctoribus B noniensibus misit, ut in Codicem inferrent; quod ab iis diligenter perfectum est. c Erat autem Accursius per illud tempus nullius nominis or famae, vix imter infimi subsellii prosetares, aut adhuc fortasse inter scholares numerandus. d XXII. Sed mirabitur fortasse aliquis, Irnerium. cum Authenticorum librum uti spurium & apocryphum rejiceret, voluisse ex eo libro excerpta legum in Codicem ingerere. Ita autem sensile de Λuthenticorum libro Irnerium, liquet ex ejus glossa in I. I. C. de emendat. Cod. co quare ab Amne primum, mox ab
odostedo D accurate confutatus est. Sed ante utrumque, hunc errorem Irnerii notaverat, & rejecerat Ioannes Cremonensis in prooemio ad Summam Authenticorum . quamquam hic potius nititur benigna interpretatione opinionem Irnerii non prorsus falsam ostendere . Itaque existimat, Irnerium non dubitasse quidem de auctoritate novarum constitutionum, quae Ruthenticorum libro continebantur; sed ossensum earum prolixitate, & cum in eis frustra requireret concinnitatem illam, elegantiam, & brevitatem, quam in ceteris Iustiniani legibus admirantur omnes, sibi suadere non potuisse, librum tam verbosum, & incomptum, quoad
verba, & totius orationis contextum, esse legitimum Iustiniani fietum. g) Quod
nomiae a sed quoniam ejus pro tum eis Ioanni Cremouens3, non Ditio cur Summa tua aliam auctorem tabeνs debeat.
g Sed tamen, quod Irrieritit voluit diiscere , verum et se potust quoad dicta. Sed trum cia aut horitas a Juviniatio data fuit. Io. B f. ἐκ Prosmio ad S -- Auibentie.
65쪽
sa revera spurium . & apocryphum eum librum reputasset, adeo nullam ex eo libro particulam inter purissianas codicis leges induxi 1set, ut i Lm potius omnino ab JCtorum republica . quam ipse primus, ut ita dicam, instauravit, diuque moderatus est, eliminandum curasset. Fieri etiam potest, ut aliquando eum librum repudiaverit, post autem certis rationibus convictus agnoverit, eum esse genuinum; & tunc tandem ejus excerpta Codici inserere cogitaverit. Atque id Verosimilius judico, si quidem vera sunt, quae narrat Odofretius de Irnerio: qui Cum causam aliquando in foro defenderet, eique adversarius legem quamdam ex Authenticorum libro opponeret; apage, inquit, bone vir, neque enim Iustinianum habet auctorem liber ille . sed ineptum quemdam monachum. Itaque neque stilo, neque ordine, aut ulla re prorsus cum aliis Iustiniani libris convenire deprehenditur; neque per titulos distribuitur , 1ed per collationes; nec le- lges sub congruentibus titulis dispositas continet, sed prolixas constitutiones seor.
sm editas. ab Hisce de causis infirmare nitebatur hujus libri auctoritatem I r. lnerius; si odosredo fidcs. XXIII. Quod hic vero mussitasse dicitur Irnerius de monacho auctore libri lRuthenticorum . alii retulerunt ad epitomen Novellarum a Iuliano antecessore
editam, qua Burchardus, & Ivo , tu alii l allim ab antiquiori aevo usi sunt; sed
nostri tamen Irnerianae scholae interpretes non magni fecerunt. quod in ea constaret, totidem verbis latinas ex graecis non esid tactas Iustini alii constitutiones Novellas. Huic itaque anteposuerunt incomptam illam , & inelegantem versionem, in qua verbum verbo si rupuloso redditum crat; atque hanc Authentictim, lsve librum Authenticorum dixerunt. γ) in Iuliani epitome in hanc senten. ltiam loquitur Huguccio Ferrariensis Epistopus a liquus juris pontificii interpres lin nostris scholis, qui eam tribuit pseudomonacho Juliano, nec esse authenticam ldicit. c) Atque hinc etiam, ni fallor, conjici porcst. non ante Irnerit atatem decisas eje ex Authenticorum libro particulas, quas Codicis legibus interiectas lhabemus. Hac enim una de causa videntur Iulia iii Novellae, quae ante Irnelium lsiam mam obtinebant auctoritatem, e gradu dejectae suisse, quod, illis rei tis, ex libro Authenticorum suppetiae novarum constitutionum Codici Iustinianeo snt allatae. Tunc Authenticorum libri auctoritas crevit, & ex Iuliano antecessore pseudomonachus Iulianus confictus, Novellatum auctor est habitus. Sed de his hactenus. XXIV. Itaque Irnerius, cum primo repudiasset Authenticorum librum, uti spurium, & a Pseudomonacho confictum , quia nondum in eo dilcutiendo satis diligentem operam impenderat, solerti postmodum adhibita consideratione eum agnovit legitimum lusiniani fictum, ejusque tot .im titilitatem, ut inquit Od
fredus, d) in Coclicem transtulit. De aliis legum libris dubitatum est ab all. 'quibus, num Irnerio omnes innotuerint, de in schola ab eo expositi sint. At- lque id aliqui negant de tertia Pandectarum parte, quam Insortiatum dixere. 'Eam primum a Rogerio expostam , di glossis instruetam putant. ceb Sed hanc iquoque Panduelarum partem Irnerio notam pro certo habeo, quem constat vel ipsam Dissiliati vocem exposuisse. O Habemus etiam Agonis Summam in I in
argum latum coratra illi. Ir. Qui dictus dis. Ita tale resi onsurii. Sud postea ipse mutavit talcinc m alienaret semia in i dicio, oppositum opinionem suam , quod sapientis est mutaresbi sutilci de Wadam l. Αath. quae ei conii, consilium in mellia, di dixit, quod standumri coeat, ipse dixit et Vade, hone homo; qisia erat illi libro, di in illo libro studuit optime, liter ille non erat a Justiniano factus , sed a & bene scivit eum, quod apstarct in c., qMOd quodam monactio &α ω red. l. et t. lyse toram titilitatem posuit super Codicum, , HL aesari cotitii pringat. Νovellas. signaiido Aut iterat .cas, qciae leguntur super Co e) Eit a ius liber, qcii ap ,ellatiar diee. Is r. I. L eit. vellarum, oc eis quoddam opus , quod dicitiae se HL GιH. Graud. p. uor a disami iis c .saesum a Iuliano apostata & Dee eis P. II. cap. 4. p. .a allaenticum . ia Iumina i criι. a Diciant quidam sectando, quod Inso ρινυ a. λ I. q. l. tiatum d:citHr, idcit gii inlatatum, . Unde di Sed credo quod dominus In dedit luce ri xit domitius Guarnertiis , quod ex libro istorale Lusistitiam ideo quod iioa nuduerat tunc sciit augmentatum ius nostiuio , ut dicitur de
66쪽
brieas is vet. & Insore. In qua vix ullus Insortiati titulus , seu rubrica . ad quam Irnerii nomen non lit adnotatum. Neque Guidoni Grandio assentior, cum negat Insortiati erymon ab Irnerio expositum ac putat, eum, qui eam vocem, ut est apud Odofredum, exposuit, non Irnerium fuisse. sed vel Ircum, vel Henricum de Baiia. ca) At Ircus ille ICtus fictilius est, nec umquam post homines natos fuit: nec umquam Henrici glosiae Irnelii nomine consignatae suerunt, ut Grandio, aliisque visum eli: qua de re alibi dicemus. Sed quid Odofredo respondeas, qui ait, Rogerium fuisse primum Intortiati glossatorem b) Dicam. Odostedum esse intelligendam de amplo glossarum apparatu, quem secerit Rom-rius, cum Irnerius paucas Infortiati it gibus insperserit. Nam certe Odofredus ipse fatetur, Insortiatum Irnerio notum tuisse, ut supra dictum est.& saltem aliquas ab Irnerio glossas in tit. ff. soluto matrimonio scriptas observat Donatus Antonius Astensa. cc XXV. Itaque vix fide ulla mihi dignus videtur Panci rotus . cum ab Irnerio non alios legum libros in schola expositos scribit . quam Codicem & Digestum vetus ; neque enim haberi potui stet tamqu im Ramanae Iurisprudemiae imstaurator, qui ceteras juris partes aut ignorasset . aut neglexisset. . Neque Bononiensis schola tam celebris Irnerii aetate suisset . ac matto minus civitas nostra iam tum ex legum studiis nomen sibi famamque comparasset. si eos solum libros Irneriana schola exposuisset. Narrat Odos edus. quo ordine in scholam Bononiensem illati sint legum libri; aitque . primum esse importatum Codicem, mox Digestum vetus. Et novum, dein Inititutiones. postea Insertiatum, deni que tres libros Codicis postiemos. & librum Ruthenticorum. db Cum autem postremum hunc librum & viderit. & excerpserit Irnerius, ut Dupra dictum est. multo minus credendum est, reliquos legum libros, praeter Codicem & is vetus. fuisse neglestos. Atque huc etiam facit Urspergensis auctoritas. qui nisi totum iuris civilis corpus scholae commendatum milliet ab Irnerio . non satis vere de illo dixisset. legum libros, qui dudum neglecti fuerant ab eo renovatos, it prout a Iustiniano compilati fuerant . paucis fortasse verbis alicubi interjectis. distimetos ; G ceteris libris, tum maxime de Pandectis intelligendum est : nam Codex. Institutiones, de Novellae etiam ante Irnerium minime negligebantur. & his saltem libris icholam Bononiensem proculdubio usam censeo antequam Irnerius novam Iuri prudentiae lucem a fierint. XXVI. Quo tempore Irnerius docere coeperit. haud plane certum. Sed ne illud quidem, num suo arbitratu tantum, an auctoritate Principis Jurisprudentiae scholam instituerit. Atque hic rurium, qui id assirmant, minime inter se coi . sentiunt; alii enim, Mathil clis comitissa , alii autem Lotharii L. auctoritate Irne. rium docendi provinciam suscepisse, existimant. Sed ad tempus quod attinet. quam quam certis monumentis non liceat, non inanibus tamen coniecturis Irnerianae sch lae epocham figere licet circa finem XI. saeculi. aut initium XII. Supra indic vimus placitum Mathildis comitissae, quod habuit anno MCXIII., ut fieri solebat, in magno iudicum, iurisperitorum & procerum conventu in loco Baviana. ΟEi interfuit Ummerius de Bononia ea usdlaus. in honoris causa nominatus ante alios plures causidicos divertarum civitatum; nec dubium est . quin sit Irn rius noster, cui Warnerio, seu Guarnerio nomen suisse. supra ostendimus. Non disputo nunc, elletne Irnerius in Mathi Idis comitatu. Et familia, an ab illustri comitissa evocatus sit cum aliis aliarum civitatum causidicis, ut eum assidentem haberet in judicandis subditorum suorum causis in eo solemni conventu e quam quam hoc probabilius judico; sic enim postea fictitasse comperimm Frideri cumGEnobarbum cum Irnerii discipulis, quos ad Roncalliensem conventum ex Academia Bononiensi revocavit , de in gravioribus Italici regni negotiis expedien dis
67쪽
dis in consilium adhibuit. Vix autem intelligi potest, 1merium scholam ab se
Bononiae institutam deseruisse, ut Mathi luis comitisse servitio se addiceret; nec monumenta habemus, quae id evincant: sed utcumque ea se res habeat; anno, quem diximus, MCXIII. tantae auctoritatis Irnerius habebatur, ut principem locum teneret inter causidicos Mathildi assidentes. Igitur non tum primum, sed multis ante annis debuerat, reli istis artium studiis & professione, ad Iurispru. dentiam accedere, atque in ea seculiate profitenda ingentem sibi famam conciliare a
XXVII. Cum autem, biennio post. anno scilicet MCXU. . Mathildis obsisset, eiusque patrimonium Henricus V., quem alii IV. appellant , occupasset; retinuit is judices & causidicos eosdem, quos in palatio Mathildis repererat. In his eminebat Ubaldus de Carpeneta in plurimis Comitissae tabulis per annos multos nominatus. ab At in duplici huius Principis placito . quod supra ex M.
Tatorio attulimus, ante omnes causidicos & judices, ne ipsio quidem Ubaldo ex. Cepto, Irnerium honoris causa nominatum vidimus. Illud idem apparet ex aliis
Henrici V. placitis. 6t monumentis apud Muratorium, b) quae quidem omnia pertinent ad annos MCXVI. MCXUII. & MCXUIII. Hoc autem postremo
anno Irnerius cum Henrico Romam venit, eique suam operam contulit in excitandis Romanorum animis ad eligendum pleudo pontificem Burdinum contra
legitimum ponti 1 cem Gelatam II. cc In quo quidem negotio feliciter conficiendo magnam fuisse oportet Irnerii aut toritatem. & aettimationem. Cum enim Romani laetarent, velle se optimum Pontificem eligere juxta legum & caninnum praescripta, ut fere solent refractarii & seditiosi homines suam impudemtiam legum velamento obtegere; Henricus, ad fovendam hanc Romanorum imsaniam, cum alios jurisperitos, tum vero ante omnes Irnerium adhibuit, quem hac una de causa Romam adduxerat. Qua re consecti . cum eodem principe eκ urbe Roma digressus est ; nec eo triennio ab Henrici latere discessisse videtur. Oportet igitur multo ante Iurisprudentiae scholam ab Irnerio institutam; in qua ipse tantam sibi famam conciliaverit, quanta necesse erat eum celebrari, qui apud Mathi idem prudentissimam foeminam. Henricum Imperatorem Primum in consilio Iocum obtinuerit, & alios etiam erucierit . qui eo absente ejus vices
in scholasticis muneribus sustitiere possent : in quo numero esse potuit magister ille Walfredus. legum professor illustris, de quo postea dicemus. XXV UI. Neque vero credibile est, Irnerium, postquam Henrico V. in
exercendis iudiciis, regnique negotiis tractandis suam operam contulit, tunCtandem ad legum libros in schola liuerpretandos accessisse. Primo enim obstat Odo fredi aucti,ritas, qui ex majorum ti aditione narravit, Irnerium, cum esset artium profestor, ea professione reliusta ad leges convolasse; qui has perdiscendis eum aliquandiu suo in arte vacasset, eas postmodum in schola interpretari Coepit: Dominus D nerius , inquit, dum doraret in artibus ... eapit per se pudere in
lib/is nostiis, stiaendo erepit Meera. d) Itaque Irnerius, Philosophiae & artium scholis relictis, cum jam in Iurisprudentiae professione supra Peponem. &reliquos omnes, qui ad illud tempus fiterant, celebrari coepi illat; tunc a Ma. thil de comitis Ia primum, dein ab Henrico V. expetitus est , & ceteris palatinis judicibus causidicis ante habitus; quo sane honore dignus non fuisset homo nuper ex artium schola productus.
68쪽
XXIX. Adde , quod ex Irnerianae scholae celebritate & frequentia novum civitati irostrae decus accessit; quod ejus proprium ac suum per omnem postea
aetatem, omnium nationum consensu, reputatum fuit. Exinde enim et legum
mater haberi coepit, & civitas docta appellari; quod & postmodum in suis
nummis. & insignibus inscripsit, ut alio loco diximus . Nihil autem opportunius ad antiquum hunc doctrinae. & Iurisprudentiae principatum civitati nostrae asserendum , quam quod apud anonymum poetam perantiquum habetur, qui librum edidit de bello exeidio urbis Comensis , a Muratorio editum. Ob In eo populos & civitates recensenst a Mediolanensibus accitas adversus Comenses,
Haec ad annum MCXIX. gesta sunt. Rursus autem ad annum MCXXVII. Bononiensium Copias Mediolanentibus auxilio venisse ait: Docta Bononia νenit hue eum legibus una. cc)Erat igitur per illud ipsum tempus, quo bellum utrumque a Mediolanensibus contra Comenses gestium est. Bononia ex legum studiis vc vulgo nota. & eelebris, ut leges ipsae Bononiensium quodammodo propriae reputarentur: siquidem iisdem temporibus poeta ille floruit, & bellis ipsis, quae versibus descrip sit, interfuit: sic enim de se ipso canit: falsa taee, ,
Quaeque meis oeulis Vidi . Fotius reserabo . O Scripsit autem suum illud impolitum & rude poema circa annum M XXX. ut Muratorius observat. Si ergo tam rotundis verbis poeta Comentis, limmo exterus, cujus minime suspecta esse potest auctoritas, Bononiam doctam civitatem, & legum quodammodo altricem praedicat; necesse est, jamdiu ibi constabilitam fuisse Iurisprudentiae scholam. Neque vero brevi tempore, ac Perfunctoria opera, potuit civitati nostrae laus haec inhaerescere. Et quamquam ante Irnerium Iam coepissent bonae literae in nostra civitate pristinam excutere barbariem, ei tamen potissimum reserri debet acceptum hoc vetustum laudis & famae Patrimonium, quo civitas nostra gloriatur. Quare admodum vero simile est, Ir-nerium, antequam Henrico V. se addixerit. interpretandis legibus, & restituen
dis Iurisprudentiae studiis Bononiae vacasse. Itaque Irnerianae scholae epocham saltem circa initium saeculi XII. statuendam esse existimo: qua in re facile consentientem Muratorium habeo, qui originem & progressum Irnerianae scholae Cum aetate Mathildis recte componi existimat. Imo, non solum circa initium NII. potuit Irnerius ex Muratorii sententia Iurisprudentiae scholam Bononiae moderari, sed etiam annis multis ante finem saeculi XI. D Sed nihil certi hac de re Constitui potest. Tantum apparet, quam absurda sit eorum opinio, qui Putant, non ante Lotharium II. restitui coepta Iurisprudentiae studia, fovente eius Principis auctoritate Irnerii industriam & conatus. Sed hactenus Irnerianae scho Iae ineunabula investigasse sufficiat. XXX. Sed num qua tandem Principia austraritate Irnerit schola constituta est; an vero ipse sua sponte ad docendum se contulit Ita equidem existimor ac moveor in primis Odofredi silentio, qui cum probe cognitam haberet scholae Irnerianae originem, in ea describenda ne verbum quidem facit de Principe ullo, qui vel Irnerio auctor fuerit ad leges Romanas interpretandas, vel praeclλ- Tum hoc institutum ab Irnerio susceptum sua auctoritate confirmarit. Accedit. quod cum antiqui nostrarum scholarum prostores , qui paulo post Irnerium floruerunt, aegerrime ferrent. alibi. quam in civitate nostra, legum scholas haberi, variae iunt ab iis excogitatae rationes, quibus persuaderent, id iure seri non posse; quod distortis etiam legum interpretationibus Ostendere conabantur D ; non omiisuri profecto privilegium . aut rescriptum praesertim Impe-D riale,
69쪽
riale . si quod afferre potuissent, ad vindicandam & adstruendam suae 1eholae
dignitatem. Et de Lothario IL quidem nullum dubium est, quin eiur aetate non solum instituta. sed plane jam confirmata . & multum celebris fuerit Irnerit schola; ut manifestum est ex iis, quae Paulo ante disseruimus. Nec quisequam est hoc tempore . qui de reperti apud Amalphim Pandectarum libris. Lothario imperante , deque elux Principis decreto de abolendis Langobardis legibus, & Romanis revocandis . fabulam olim receptilinam non rejiciat. Ac
miror, huC impegisse elegantem Academiae Patavinae historiographum; quem si terrebant grandia & spissa Muratorii volumina. a at Donati Antonii Astens, . Guidonis Grandii. & si qui sunt aliorum id genua libri, nec nimis grandes, nec impoliti, in quibus haec accurate tractantur, terrere non debuissent.
XXXI. De Mathilde vero comitissa non inficior . potuisse illam. pro sua singulari prudentia. hortari Irnerium ad publice interpretandas leges Romanas; quod ab Urspergensi traditum est: bb sed ex ejus auctoritate Iurisprudentiae scholam Bononiae sundatam, id nisum judico. quam quod maxime. Mathil dis
enim numquam in civitate nostra imperium ullum exercuit; nec alibi, quam in ea civitate legum scholam ab Irnerio institutam, memoriae proditum est. Paruere Mathildi comitissae castra Montis illi, Medicinae, & Argelatae agro Bononiensi contermina, ac prope interjecta; at Bononienses ipsi numquam in ejus ditione fuerunt: neque audiendus est Leander Albertus. c) scriptor alias non indiligenu rerum Bononiensium, qui id fine tabulis. & testibus assismat. γ Quamquam, ut verum fatear. inutilis mihi videtur tota haec disquisiitio. Cum enim Irnerius legum interpretandarum provinciam suscepit. iam aliqua erat Bononiae Iurisprudentiae schola, ut supra demonstratum est. Erant etiam Phil sophiae professores . inter quoa numerabatur Irnerius ipse, antequam legum studia capesseret: non erat igitur, cur Irnerius Principis auctoritate indigeret ad
Iurisprudentiae scholam instituendam XXXII. Qiiamdiu aetatem egerit Irnerius, id quoque incertum est. Ego viventis memoriam non reperio post annum MCXVII L. quo Romae fuit cum Henrico Augusto Sea tamen attigisse videtur Lotharii IL tempora. qui Imperator electus est anno MCXXU Ilix enim temporibus illum floruisse, narrat Urspergensis. Illud pro certo habendum, circa annum MCXL. jam obiisse. e)Per illud enim tempus Bononiensem Iurisprudentiae scholam regebat Iacobus. vetus ille glossator, quem unum ex quatuor celeberrimis Irnerii discipulis fuisse perhibent. Atque hune narrant ab Imerio ipso, posthabitis Bulgaro, Ma tino, & Hugone, qui inter ejus discipulos praecipui habebantur, delactum , ut
sibi morienti in regenda schola succederet. Fertur enim Irnerius, cum ab eo iam sene, & cum morte luctante quaesitum esset, quisnam ex quatuor illis eius
discipulis. qui ceteris eruditione di doctrina eminebant, in ejus schola moderanda succedere deberet, responsum his versiculis dedisse: Bti
ratoris productis ex arebi, monachorum S. Steptant, nune Sellatur Bo ni evis. Mi raror. Antiquit. med. aevi I o. II. coL as . Ubi obiter emendare licet alterum Maair, erasum ,
amise in p1ivatis elinum tabulis eorum temporum quam praemittitur matbitris nomen , Ied atit Romaui Postifcis , aut Imperatoris , aut utriussque,
avit neutrius , prout ualacrya ciuitas , aut ir, qu coatractuum , alioνtimoe ad uum tabulas seri endas curabant, in utrumque , aut in alterutrum
70쪽
Bulgaras os aureum . Martinias coria legum . rHugo fons legum , Jacobtis id quini ego: 1 atque ita Iacobum in Irnelii schola moderanda successisse . Sed hoc Imerii ora. culum . quod habemus in Historia Laudenti Ottonis Morenae ab Osio edita, n seio quid fabulosum redolet. In ejus Historiae editione, quam ex optimo exemplari pervetusto bibliothecae Ambrosianae curavit Muratorius . ninil tale legitur. ab Fortasse quia Bulgarus os aureum vulgo dicebatur. de Martinus evia
Iogum . quod aliunde ex certis monumentis notum est; Cum etiam constaret, Iacobum Bononiensem Jurisprudentiae scholam Irnerii obitu vacuam . sive iplius 1rnerii suffragio, sive aliorum doctorum contentu , regendam suscepisse de quo dubitare non ausim Ob Huguccionis . scriptoris fere synchroni . auctoritatem ν; bb propterea sciolus aliquis versiculos illos, totamque fabellam eou sfugere potuit. XXXIII. Sed illud etiam incertum est, quamqu1m in eo scriptores omnes iam vulgo consentiant, Iacobum . quem dixi, Bulgarum, Martiirum , & Pluginnem Irnerii discipulos fuisse; licet certum sit, ex Irneriana schola prcdiisse, eam que plurimum illustrasse. Cum enim isti non ante medium saeculum X I. floruisse .
Teperiantur. Irnerius autem initio eius saeculi, aut seitasse etiam sub finena saeculi superioris florere coeperit, nimis magnum temporis intervallum inter magistrum & discipulos excurrille videtur. Sed cum celta monumenta desint, Db 'qualemcumque conjeeturam a communi vulgata opimone recedendum non
censeo. quae quatuor illos ICtorum principes pro Irnerii diicipulis agnoscit . . XXXIV. Sunt qui putant, Irnerium . dum viveret, pio Henrico U. Im- Peratore Italiam rexisse . Imperialem vicarium propterea appellatum; atque ita in Carionis chronico legitur. c Sed recentior eli ejus chronici auctor , quam . ut de re tam antiqua fidem facere possit. Quo tempore florebat Irnelius noster, ει multo etiam postea , vixit Guarnerius marchio, ex quo Marea Guarne ii ea xegio dicta est . quae nunc. magna saltam ex parte, MarChia Anconitana dicitur. Tenuit ille has regionis Imperatoriam nomine; eiusque perfrequens mentio . est in monumentis saeculi XII. Cum autem utrique idem nomen esset, nam genuinum Irnerii nomen Guarnerium . sive Warnerium, quod idem est. suissecliximus, id huic opinioni causam praebere potuit. Est illud etiam maxime incertum, quod ab Irnerio ptinium tradunt morem inductum fuisse creandi doctores . sive is sua sponte invexerit, sive Lotharius II. jus illud eκ perscripta ab Irnerio formula tradiderit. Ego nullum ejus rei vetustum monumentum, aut indicium reperio. Nam probatos quidem aliquo iudicio eos, qui publice facultatem aliquam profiteri optabant . iam inde ab antiquissimis temporibus non du.hito; sed solemnem hanc do 'torum inaugurationem . quae postea invaluit. tia dito conceptis verbis libro, & additis honoris insignibus, aliquanto post Irnerium indui tam existimo ἔ eique sortasie causam praebuit Friderici OEnobarbi iconstitutio de privilegiis scholarium , cu) quae non in civilibus modo, sed &an criminalibus caulis iurisdietionem cloctoribus tribuit in scholares suos: quam, ut mirum in modum aucta est doctorum dignitas & auctoritas, ita pronum fuit, ut nova sibi procurarent honorum insignia. Praeter glossas in legum libros. scripsit Irnerius formulas instrumentorum, quibus tabelliones in suis tabulis scri-hendis uterentur; atque hic Irnerii liber Fcirmularium tabellionum vulgo dicebatur. qui ab aliis postea aut has eorum nomine circumfertur. ce) Haec fuere prima Artis Notariae elementa, quam postea perficit Rolandinus Passagerius. XXXV. Sed infinitus sim oportet, si singula discutere velim, quae de Irnerio apud scriptores leguntur; quae centies ab aliis regesta. & novis ut plinτimum erroribus aucta, cum nullius sere momenti sint, sine piaculo praetermitti D a POte