De claris Archigymnasii Bononiensis professoribus a saeculo 11. usque ad saeculum 14. Tomi 1. Pars 1. 2. 1.1Maurus Sartius

발행: 1769년

분량: 569페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

HUGO AN SALDUS. ALBERTUS GRASSUS.ROLANDUS RODULPHI GUARlNI. GUIDO CASTELLIUS. GALLITIANUS. ERRO. GLIDO ROMANCIUS. MAGISTER AEGIDIUS.

HIs celeberrimis legum doctoribus causidicos aliquot adjungimus, qui iisdem

temporibus vixerunt. Memoravimus alio loco Ioannem Bonum. & Mar chisellum Bononienses, Mathildis comitissae judices. His addere licet Hugonem Ansaldum, & Albertum Grassum causidicos, qui anno MCXVI. ad Henricum V. a Populo Bononiensi legati sunt, ut eum principem civitati iratum. ob arcem, quae Imperatoris nomine teneri solebat, destructam, conciliarent: quod ab iis seliciter actiam est; & non solum in Imperatoris gratiam Bononienses rellit uti. 1 ed eorum etiam consuetudines, & privilegia ab eo confirmata fuerunt. ab In charta monachorum S. Stephani, nunc Amplis limi Senatus Bononiensis, an iaci MCUIII. 1cripta, dicitur ino itidex de An Ido. Εκ eius familia, quae diu non viguit, appellationem naeta est Ecclesia S. Andreae de Anseldis hodiedum nancupata. Alberti Grassi gens adhuc 1 upere it, quae per omnem aetatem egregi Oscives, de viros omni genere laudis prael ames tulit. Albertus filium habuit Gerardum , b) primo Canonicum, dein Episcopum Bononiensem.

rio quibustiam actis publicis ad annum M CLIX. Θ Eodemque tempore vivebat Guido Castellius, Guido Perticonis, ex Patris nomine, alias dictus, qui testis adsuitanna MCLX quibusdam tabulis, quae sunt in archivo Canonicorum S. Io in Monte. db Vivebat eo tempore, quo ejus familia Placentinum celebrem Ictum eκ Montepessulano Bononiam revocavit. Ac Ditasse is ipse eius rei auctor fuit . e

que interfuit anno MCLXXXVI. quibusdam aetis, quae sunt in archivo publico civitatis. Erro autem obiit insequenti anno, ut liquet ex Nec rologio S. Vistoris, in quo legitur: ML DL Ob. ro ea distis amicus noster. MCLXXX UIL ΟGallitiano filius superstes fuit, Odoricus nomine, cuius mentio honorifica est in Annalibus Oidinis Praedicatorum: is enim ex praecipuis fuit, qui nascentem ibrum ordinem in civitate nostra consilio & opera pIurimum adjuvit. Vixit iiDdem temporibus Guido Roma iacius causidicus, ita dictus ex Romancti patris no mine. Ab eo gins Romancia clara S nobilis agnomen sumpsit, ex qua fuit Ro- llandinus Romancius celebris legum interpres; de quo suo loco dicemus.

sor. doctoris quidem insignibus minime ornatus, sed non ignobilis tamen in ischolis, uti & Aldricus, de quo infra dicemus. AEgidio certe tribuitur libellus naidam, qui inscribitur Diversetates Dominorum in jure . g) de quo dicemus imna in Rogerio Beneventano. Etiam in bibliotheca regia Parisiensi libellus paupe- um mas. AEgidii memoratur, qui fortasse Algidio huic nostro tribuendus videtur. VACΑ-

a 3 Haee omma impetrata sunt ab Albedito Graisio, & Ugoiae de Arisaido, ut De tur Ia

c) Guido de Pert leone e sidicus & R laridus causiflicti fit. Rodulphi de marino in actis an. M LIX. in Re . eros. Sed Rotandum, ιeuκιο aute praesentem reperia, deditionI montis. bessii , quae acta ol Anno MCl.VII. XIV. Kal. Jun. in piciuntia donaini Uerarda epi Re B non. eccl. In concione Potnili Bonon. in curia scit Ambrosi in presentia eorurn consulum, scilicet Arearisii filii qna. Lamberti Curtis ... Neorum iudi im Rotandi Dei gratia filii Rodulfi causidici Guarini Ildebrandi bone memorie filii Guallaedi Dei gratia iudicis Imiteratoris Loth rii lc eorum tregi norum . Eataur baee acta in a1cbiis commullis Bonon. in Set. p. X II. d la in tabulis dieitur Guido causidis a de Castello. e) Ei numero consulam Civitatis suis an.

92쪽

s. THOMAS CANTUARIENSIS . ROGERIUS NORMANNUS. PETRUs BLES ENSIS.

o tempore Imerius Bononiae, eodem in Galliis Petrum Abaelardum . in Anglia Vacarium jus civile docuisse. tradit Donatus Antonius Astens s in iis libris. quos scripsit de usu juris civilis in provinciis occidentali Imperio subjectis. ab Sed quod ad Abae lardum pertinet , non leve est Astensis erratum, qui fictilium nobis iuris interpretem obtrudit, toti antiquitati ignotum. cujus doctas lucubrationes in iure civili temporum iniuria periisse,

frustra conqueritur. Petrus Abae lardus, quem unum vetus historia memorat,

adeo ius civile in scholis non docuit, ut ne didicerit quidem; totus enim in Philosophicis ac Theologicis studiis fuit, ut ejus scripta declarant. Porro Astensem decepit glossa in L quinque pedum. C. . regund. . quae Petrum Abae lardum memorat. Q AC multo ante Astensem eodem impegerat Alciatus, qui in ea lege interpretanda cespitasse ait Petrum Abaelardum, tempestate sua non lucet brem professorem, ibique inscitiam suam publice eonsessum esse. γ Sed Alcia tus, & Aliensis, & quotquot sunt, qui Petrum Abaelardum , glossa illa commendatum , in Ictorum rempublicam induxerant, non satis oculati fuerunt. Petrus Λbaelardus, cum ex subtilitate ingenii sui nimium sibi plauderet . quo factum est, ut novas etiam, & ab Ecclena reprobatas opiniones in Theologiam invexerit, ridebat Ictos, quasi hebetes homines, qui in interpretandis legibus planissimis atque apertissimis insudarent. Itaque ajcbat, nullam esse legum particulam, cujus ipse, qui numquam in ea disciplina versatus erat, rectam sentemtiam assequi non posset. Sed egregie retudit ejus hominis temeritatem aliquis ex Ictorum familia. Cum enim ab eo postulasset, ut exponeret legem illam, quam supra memoravimus, quae profecto obscurissima est; haesit Abae lardus, suamque inscitiam prodidit. Hue spectat glossa illa. in qua novum legum interpretem Alciatus, aliique sibi detexisse visi sunt. Narrat hanc historiolam ociofredus ex Ioanne Cremonensi , sive Nicolao Furioso. d) ex quibus item accepit Accursus. Neque alium Abaelardum, sive Bai lardum, ut in glossa dicitur, hic excogitare licet : unum enim Petrum Abae lardum, literarum scientia clarum . novi. mus, non tam doctrina , quam erroribus. & vitae suae casibus saeculo XII. in Gallia insignem. Atque hunc ipsum indigitat Odofredus, cum & acuti iiimum Philosophum fuisse dicit. & Parisiis versatum, & magicis etiam praestigiis deditum ; quo vitio in limulari solebant rudibus illis saeculis quotquot erant supra vulgi captum docti homines, & acuti Philosophi. II. Eκputigendus igitur eκ Ictorum albo Petrus Ahaelardus. De Vacario autem non negaverim, eius opera Iurisprudentiae studia in Anglia floruisse. Sed id aliquanto serius accidit, quam Astensi est visum. Leges Romanas in Angliam attulit Theobaldus Cantuariensis Archiepiscopus, ut narrat Joannes Saresbe-

quos ex qualibet quantia actimqae difficili iit aea trafieret aliquem sanum liuellectum, hie dicit: nescio. Glast in L quinque pedam. C. ff. metuas.

tur per dominum Joannem sive per Nicolaum laticisum qui scriptit post eum fuit deceptus quidam qui magnus Philolophus putabatur . Et dicitur quod fuit quidam qui vocati vir magaser Petrus baiardi . oc sertur de eo , rien- quod in nocte nativitatis domini dum esset in curia romana ivit aa civitatem parisi ist& eantavit ibi tinam lecta taem mariatinarum. Et in mane temtini ive rediit ad curiam romanam coram domino papa. ει multa alia mirabilia seriintiis de ero . Ec valde deridebat legistas Et iactabat se r quod nulla lex eis e in corpore iuris quantumcumqrie esset dii blia in litera quin in ea poneret casum . dc de ea traheret sanum intellectum . unde una die suit sibi invida a quodam ista lex. Et tuticipis a xit nescio quid velit dicere ista Lx. uri. de derisus fuit. O fred. in I. quiaque pedian. c. sim regund.

93쪽

riensis auctor synchronus. Ob Is anno MCXXXIX. ex Abbate Beccensi inauguratus est Cantuarientium Antistes , ac non multo post Romam protectus est. ut Pallium more maiorum ab Apostolica sede acciperet b). In hoc autem itine. re . cum legum studia, in Italia seliciter excitata, maxime in scholis nostris servere comperisset. redux in Angliani viros in ea facultate praestantes adducere potuit . qui Iuris prudentiam doceient , quorum princeps Vacarius. III. Sed ii Gervalium DoroberneMem audimus, probatum auctorem , & ea aetate scribentem, non ante annum MCXLIV. leges Romanae in Angliam appulisse videntur. It nariat. leges & causidicos in Angliam accitos, ob lites dissidia, quae tunc exorta sunt, cum Theobaldus a Caele itino II. Rom. Pontifice petiit, ut sibi Sedis Λpostolicae legatio deferretur . ex qua de te stas fuerat Henricus i Episcopus Wintoniensis. cc) Cum autem Caelestinus Pontifex creatus sit anno fMCXLIII. . mense Septembris . nec amplius quam mensibus quinque Petri lthedram obtinuerit. non ante annum MCXLIU. . quo decessit , legum ti causib ldicorum tran litus in Angliam constitui potest. lIU. Λtque hoc quidem Vacarii nomen retinendum est, licet In aliqua sare, beriensis editione pro meario legatur Issea io,' ex quo aliquis suspicari potuit de Theobaldi Archiepiscopi Vicario quopiam, ius Romanum in Anglia tunc profitente. Sed plane indubium est . primo huic Iustinianei juris in Anglia interpreti Ua-

cario nomen fuisse. Nam, praeter saresberiensis auctoritatem . sic etiam appellatur

a Gervasio Dorobernensi in ad is Pontificum Cantuariensium . d) Eodem etiam nomine dicitur in chronico Normannico, quod edidit Duchelaius inter antiquos Historiae Normannicae Scriptores, ce cujus chronici locum inlignem postea

Perpendemus.

V. Cum igitur Vacarius in Angliam venerit in comitatu Theobaldi Camtuariensis Archiepiscopi . poli Pallium a Romano Pontifice acceptum ad Eccle-sam suam redeuntis, id contingere debuit aliquanto poli annum M CXL ex nintatione temporum . quam supri indicavi. Su ragatur chronicon Normannicum

a Duc hemio editum, in quo Vacarius dicitur leges Romanas anno MCI L. in Anglia apad DPquentes auditores docuisse. cf) Itaque de tempore, quo in Aruglia Romanae Iulisprudentiae schola instituta est , dubitare non licet. Atque illud aeque certum videtur, post Irnerii obitum leses Romanas in Λngliam migrasse,

Contra quam Λιiensi est visum VI. Nemo etiam prudenter, ut opinor, dubitabit, quin Theobaldus Vacarium e scholis nostiis abduxerit; tum quia nulla erat ubivis gentium celebris Jurisprudentiae schola , nisi in civitate non ra ; tum quia . etiam Post invectam apud Anglos Iurisprudentiam Romanam, docente Vacario , si quis fuit ex Anglorum natione, qui maiores in ea facultate progressus facere optaverit, is ad Academiam nostram venit, ut non jam ex rivulis, quos aperuerat Vacarius, sed ex suis sontibas. unde Uacarius ipse hauserat, legum scientiam acciperent. Thomas Behet Cantuariensis Archiepiscopus ot martyr, aliique plures ex Anglia Bononiam, Vacario ipso vix ente. ad juris prudentiam perdiscendam profecti sunt; ac tantus Anglorum concursus ivit ad scholas nostras saeculo Christi XII , ut vix dum ex humanis per martyrium rapto Thoma Cantuariensi, in Sanctorum album relato, Angli scholares, qui Bononiae erant. aram sancto martyri conterraneo

suo in aede divi Salvatoris erexerint. cgb Ac verissime affirmari potest, nullam nationem finge, ex qua jam inde ab X. l. Christi saeculo major studiosorum cor,

cura

a) Tempore regis Stephani a regno c die. se Ger L Dorob. ληων Scriptores glix iuIta sunt leges Rotrianae exulare, quas in a SAL no edit. eol. I s. Britaimiam domus vecierabilis patrix Theobaldi d Erat diebus illis apostolicae sed in I.

Bra alicitarum primatit asciverat. Nequis etiam gatus Henr cus Wilitonietis ... Itine leges NIibros retineret elicto regio prohibi uiti eii, & causidici in Angliam primo vocati soni , qu Vacario nostro indictum silentium; sed I eo rum primus erat M. vacarius. Hic in taxisse iaciente, eo magas virtus legit invaluit , quo dia legem docuit. Gemay. Doris. να rater Seripta eam amplius nitebatur impietas infirmare. Io. Aul. edit. Selae . eol. 1348.

94쪽

Pstores sollis cursus ad scholas nostras, quam ex Anglis. suerit. O Non alias igitur e scholis, qvim ex Bononiensibus nostris, in Angliam migravit Vacarius, quem surculum Irnerianae institutionis appellare non dubito. Neque vero credibile est, a Tneobaldo accitum, ad instituendam Iurisprudentiae scholam in Anglia, novillum professorem, nullius nominis ac famae . sed hominem in scholastico pulvere diu

exercitatum, quique interpretandis legibus, cum auditorum plausu, diu vacaverit. Tempora autem egregie congruunt, ut Uacarius di Irnerium senem audire

potuerit, & annis aliquot in Academia nostra exerceri post Irnerii obitum, antequam in Angliam proficisceretur. VII. Uacarii patriam obscure indicat Chronicon Normannicum supra laudatum . in quo Vacarius gente Ombardus dicitur. Ac nostram quidem civitatem inter Lombardas . uti tunc appellabant. censitam in dubium est. Non propterea tamen Vacarium certo dixerim nostris civibus adscribendum: quamquam primos quosque celeberrimos legum interpretes in Irnerit schola eruditos Bononientcssuisse constat, ut vel ipse Pancimius fatetur. Docuit Vacarius in Academia Oxoniensi. quae jam celebris erat ob Sacrarum Literarum & Theologiae studia . co Sed contra nascentem in Anglia Iurisprudentiam Romanam atrox princella desaeviit. Leges Romanas male feriati quidam homines Stephano Anglorum regi in invidiam addoerunt , ab eoque edic tiam ex tot serunt, quo proscriptae sunt. & exulare jussae ab Angliae finibus . Gravi etiam poena interdictum est . ne quis quem librum eius facultatis penes se retineret; & silentium Vacario impositum. Ita narrat Ioannes saresberiensis: sed ab eo etiam accipimus, non diuturnam admodum fuisse hanc procellam; γ) qua disjecta, & Uacarius inter. missum docendi ossicium repetere potuit, & Iuris prudentiae Romanae studia tanto ardentius expetita sunt, quanto magis insana quorumdam Consilia ad ea ex. tinguenda & abolenda conspi raverant. VIII. Habemus Alexandri III. epistolam Decretalem Abbati de Fontibtis. Magi bo Mario inscriptam. Extat in appendice ad Concilium Lateranense celebratum anno MCLXXI K, ubi idem erratum irrepsit, ac in quibusdam Ioamnis Saresberiensis editionibus . nam pro Vbeario mendose scriptum est Viem Sed Antonius Augustinus, qui eamdem edidit in prima collectione Decretalium, co legitimum Vacarii nomen ex optimae notae codicibus intulit . ut dubitare non liceat. quin unus idemque Vacarius sit, de quo disserimus. Quoniam autem in ea epistola mentio est Rogerii Eboracensis Λrchiepiscopi Sedis A. postolicae legati. & hanc legationem anno MCLXIV. a Rogerio susceptam constat ex actis S. Thomae Cantuariensis Archiepiscopi. qui Sanctae Sedis legatus usque ad eum annum fuerat; hinc apparet . saltem eo tempore Vacarium adhuc in Anglia fuisse, nec alio tamen, quam magistri titulo illustrem, ac nondum fortasse a docendi munere abductum. IX. De hoc primo Caesarei iuris interprete apud Anglos mirum, quam multa turbet Ioannes Seldenus, vir abstrusore eruditione sp tabilis, sed in hac

particula patriae historiae plane ignarus. g) Atque illud in primis vix serendum

in tanto viro videtur, quod Vacarium esse eumdem putat, ac Rogerium Beneventanum. inter legum piosetares ejus aetatis celebrem. Hunc autem rursus co

fundit cum Rogerio Beccenti Λbbate. viro apprime docto & pio, qui post cindem S. Thomae Archiepistopi Cantuariensis. in ejus locum ad eam Ecclesiam regendam expetitus est ; sed, quamquam magno electorum studio sollicitatus. munus illud invicta constantia detrectavit. hJ Itaque si Seldenum audiamus, unus idemque homo fuit Uaearius legum prosessor, Rogerius Beneventanus etiam legum proteor, & Rogerius monachus Beccensis, qui nimirum in Beccensi m

95쪽

nasterio dioecess Rothomagensis in Normanniat in quo S. Lan franci opera celebris patebat cum sanctioris disciplinae , tum literarum schola, monasticae militiae nomen dedit, atque post annos aliquot Prior monasterii creatus est . dein Abbas; quo in munere, post recusatum Archiepiscopatum Cantuariensem , anno MCLXXIX. ab diem extremum obiit. Ita Seldenus, qui nec solus, nec, opinor, primus haec commenta protulit; ised unus tamen ceteros scriptores vicit in iis exponendis & ornandis. X. Sed neque Rogerius Beneventanus cum Rogerio Abbate Beccensi, nec

Vacarius quidquam commune habet Cum alterutro , nedum cum utroque . SPd

Seldenum decepit corruptus locus chronici Normannici a Duchelaio editi , in quo haec leguntur: An. MCXLVIII. Obiit Bectardus, l. Lethardus J eui fidesit

Roserius m. gi et Isiacarius gente Longobardus vir hon- sus juris peritus , eum Ieges Romanas anno ab tuearnatione Domini MCXLm. tu Anglia disii tilas sie ret , multi tam divites, quam pauseres ad eum causa discendi consuerent. Suggellione pauperum de Codice 'es Dis sa excerytos Ix libros composuit. quae sti Leiunt ad omnes lites, qtiae tu fholis frequentari solent , si quis eos perfecte nove rit . O Nihil attinet dicere, quam mendose editum sit hoc chronicon; ex hac enim brevi perloche iudicium de ceteris partibus facere licet. Sed levi tamen opera offendiculum tollitur, in quos imprudens Seldenus impegit. Sic enim addita interpunctione legendum est: Obiit Letharatis . hoc enim ei Abbati nomen mit , etii Deeessit Roserius. Magister Macarius gente Lingobardus eum leges Romanas . . . doeeret die. Obitum scilicet Letharui Ab natis. & Rogerii successoris Electionem narrat chronicon Normannicum. Dc in alia omnia: ac de magistro Uacario dicere incipit. qui per illud tempus ius civile in Anglia protitu

batur.

XI. Neque difficile fuerat eiusmodi mendum in chronico Normannico pedividere . & emendare. Quid enim sapit Po eritis magister maeoritis Si de uno eodemque homine hic diceret chronici auctor, quantumvis impolitus S rudis. usitata forma scripssset: Obiit magis r Rogerius Viaeaν itis. Atque nanc sane difficultatem praesensit Seldenus; quam ut caute declinet, disputare incipit de Vac rii nomine . qua in re ita vir cloe illimus ineptit . ut hic plane Seldenum non agnOlcam . Si familiare, inquit, cognomen fuisset Vacarius. aut locum Cognominis tenuisset. haud ita commode dictus suisset Rogerius magi er mearitis , sed aut Rogeris mea ius magister. aut magi r Roge/ius Vacarius. Scite admodum. Sed hic tamen monendus est Seldenus . scribi non potuit te Roseritis Vacarius magister, line huius Rogerii Vac arti injuria: inagiliri enim appellatio proprio hominis nomini postpolita mechantiae cuiuspiam artis prosessorem plerumque indicabat; praeposita autem protullo iem artium libet alium. Sed quidquid hac de re sit . quid est igitur . qui u Contra receptum dicendi morem, Seloeno ipsi probatum. Rogerius inviser Vacaritis ab auctore chronici Normannici appellatur Hic se torquet Seldenus, at luspicatur, Vacarium et se appellativum nomen . quo designetur singulare munus ab eo homine susceptum , vacandi nimirum legendis & interpretandis legibus; quo nomine alios eo uvo dictos au. guratur. Hic autem, ut infelicissimam comenationem sustulciat, Grammaticos importune consulit. & Ioannis Ianuentis catholicon. atque Huguccionis cleri Uationes expilat. ut Vararium a vacando dictum & sibi, & populo . si superis placet, persuasum eat . Tandem . quasi te confecta . sibi plaudit de tam praeclaro invento: nec minus apte dictum putat Vacarium a vacando. quam Αceurtium ab accus rendo; nam & Α oesium ira dieium serunt, propterea quodaeeurrit, occurrit contra tenebras Dris civilis. Sed ut omnes nunc rident Λ

cursiani nominis etymon. quod Accu sius ipse commentus est; ita nemo sapiens hanc Seldent etymologicam conjectationem probabit, plane insulsam cinugatoriam . nec viro Ibbrio dignam.

96쪽

XII. Quod si Rogerius ille Vacarius monachus primum Beccenss In Nor.

mannia , dein Prior celeberrimi e3us monasterii fuit, ex quo munere gradum sibi ad Abbatiam fecit, quam anno MCXLIX. consecutus est, in Seldenus ipsentetur; non video, qui fieri potuerit, ut in Angliam Romanae leges ejus opera induciae sint. Qui enim in eo monasterio, in quo per illud tempus Benedic iniinstituti disciplina religiosissime vigebat . Prioris munere 1 gebatur , profecto esse non poterat in comitatu Theobaldi Λrchiepiscopi , cum eκ italia rediret. Ac multo minus poterat Oxonii. aut si alibi placet, scholam Romanae Iuri

prudentiae instituere. Norunt enim quotquot monachorum ritus & institutiones callent. Prioris officium eiusmodi esse, ut qui illud gerit, ad eum totius mona- serii cura . quantum ad monasticam disciplinam , quotidianas Λscesis exercitationes, maxime pertineat; nec ullo modo illud munus ab absente administrari posse. Neque fingi potest, Rogerium, cum privatus esset monachus, Iurisprudentiam Romanam in Angliam induxisse. Contra enim ficiunt, ut cetera omittam . momenta ipsa a Seldeno allata . ca) Rogerius igitur Beccensis monachus nihil commune habuit cum Uacario: Rogerius enim monasticen professus est in monasterio Beccensi, in quo, ob spectata virtutum merita, ad ejus monasterii praestimaram ascendit: Vacarius ex Italia accitus in Oxoniensibus scholis Iuri Dprudentiam docuit. Ille anno MCI L. creatus est Abbas Beccenss: hic autem sedente Alexandro III. adhuc inter scholarum proseores censebatur, ut liquet ex inscriptione Decretalis epistolae ab eo Pontifice ad eum datae . quam supra memoravimus. Frustra autem Seldenus Vacarium alterum hic comminiscitura superiore diversum . qui leges Romanas in Λngliam advexit . Id enim inane effugium est , ad difficultatem declinandam; vel ipsa enim in lentia nominis. cui haud scio. an geminum in tota antiquitate reperire liceat, Seldenum admonere debuerat, ne tam audax in fingendo esset XIII. Neque magis certum iudico. Rogerium hunc Bi ccensem Abbatem eumdem esse cum Roserio glossatore antiquo, qui primus omnium summas, ut vocant, iuris civilis scribere aggrelsus est . Potuit id persuaderi Seldeno . aliisque, qui unum eumdemque hominem fuisse existimarunt Rogerium Vacarium; cum enim etiam de Vacario auetor chronici Normannici narret utiliora iuris capita in ordinem redacta , hoc est. summam iuria civilis ab eo conscriptam.

facili quadam , sed tamen admodum infelici conjectura Rogerium illum antiquum legum interpretem traduxerunt in Angliam, monaitico cucullo persinnatum in scenam induxerunt. Sed totius fabulae fundamento sublato, cetera uno tempore corruunt, ut iis diruendis opus non sit maiorem operam impendere. Non frustra tamen susceptum puto laborem refutandi Seldenum, Cuius auctoritas viros etiam apprime doctos transversum agere possit; ut egit Dc natum Antonium Astensem , it criticum primi subsellii Flet neccium . qui Rogelium Vacarium Irnerio aequalem jus Romanum ex Iustiniani libris in Angliam. curante Theobaldo Cantuariensi, importasse, ibique in 1 cholis publice exposuisse tradit, nec Abhatem Beccensem fuisse dicitetur. b

XIV. De Vacarii scriptis nullibi mentionem reperio, praeterquam in Chronico Normannico. At Selden . qui totus est in ornando primo hoc legum Romanarum adventu in Angliam suam, mirum quam multa hic congerat . trahens ad Vacarium suum quaecumque de antiquo illo legum glossatore Roge-

Iio uspiam leguntur, non solum aput spectatos di eruditos, sed apud plebejos

quos

97쪽

quosque ac triobolares scriptores. Sed mihi vel Ipsa chronici Normanniel fides aliquantulum dubia est quoad novem libros, qui a Ua cario scripti dicuntur. Nullum certe vestigium eorum librorum in tota antiquitate occurrit. Cum autem Britannicae bibliothecae perampla codicum mss. supellecti si instruetae sint, quorum indices diligentissime scriptos habemus. frustra in iis requirimus indicium ullum eorum librorum, quos Vacarius scripssse dicitur; quique cum esse. ac reputari debuissent utilissimi. nrcesse suisset ει frequenter exscribi. & permanus hominum ferri; ac tandem plura eorum exemplaria etiam extra Angliae sines excurrere oportuisset, quo factum esset, ut aliqua saltem vel integra, vel semilacera alicubi nunc asservari contingeret. Sed neque in Anglicis bibliothecis . neque in aliis aliarum gentium ad hanc diem vel exigua lacinia ex Vacarii libris reperta est ; nec . quod etiam pluris facio, apud ullum antiquum script rem . chronico Normannico excepto . eorum librorum mentionem reperio. Sed cum eius chronici auctor centum & amplius annis post adventum Vacarii in Angliam scriberet, desinit enim in anno MCCLIX., quo tcmpore plena erant omnia summis, apparatibus, & tractatibus juris, ac plures de ordine iudiciario libri erant scripti; fieri potuit, ut aliqua eκ eiusmodi Iucubrationibus ad sortusum aptata, & usu recepta apud Anglos, Vacario tributa sit, idque in chroniaco Normannico adnotatum , quod vulgi opinione ferebatur . Mihi igitur pro sua incredibile videtur, Vacarium auctorem esse eorum librorum , quos Chronucon Normannicum memorat.

XV. Quod autem nuperus scriptor Britannus tradit, non Ieges Romanas ex Iustiniani libris, sed ius canonicum ex Gratiani Decretis in Angliam a Vacario illatum. ca) id nulIam veri speciem habet et pugnat enim contra apertissimum Ioannis Sarisberiensia austoris synchioni , aliorumque veterum scriptorum testis monium . Ac nondum fortasse vulgatus erat Decretorum liber a Gratiano mon cho, cum Vacarius in Angliam prosuetus est; ut suo loco dicemus. Neque mirum est. ab ecclesiastico viro, Theotaldo scilicet Archiepiscopo Cantuariens, cogitationem siusceptam inducendi leges Romanas in Angliam; clerici enim fere

ubique gentium in ca sis civilibus jure Romano potius . quam patriis legibus

uti volebant. XVI. Sed quamvis primas partes egerit Uaearius in legibus Romanis in Angliam inducendis, sua tamen laude fraudandus non est Thomas Behetus. sanctimmus Cantuarientium Archiepiscopus. Audivimus ex Ioanne Saresberiensi, e mum . ideli familiam . Theobaldi Archiepiscopi Cantuariensis leges Romanas i a Angliam importasse. In familia autem Theobaldi Archiepiscopi honestissimum locum obtiniati Tnomas Behetus. ut narrat ipse Saresberiensis; cc a quo etiam accipimus. Thomam iuri civili operam dedisse, ut in causis perorandis de definiendis, atque in instruendis populis facilitatem sibi compararet. db Sed quamquam Sarraberiensis locum non indicat . ubi Thomas legum civilium studia secutus sit; dubium tamen non est . quin in Bononiae egerit . Matthaeua Parher. qui in Vita Thomae Cantuariensis Archiepiscopi profitetur . se operam non minimam in id contulisse. ut, quoniam de eo viro multa varie magis, quam vere scribuntur, veritate diligenter investigata . ea proserat, quae indubiae sint fidei, ait. Tnomam in Theobaldi Archiepiscopi familiam, de clientelam receptum esse . ab eoque ob ingenium & doctrinam unice dilectum, atque in Italiam missum esse, ut ius civile perdisceret, ne quid in eo desiderari posset . quod ad rei publicae administrationem, ad quam eum iam animo destinarat, pertineret. Itaque juris civilis scientiam consecutum ad Theobaldum rediisse scri

XUII. Ne quia autem dubitet . quin Thomas, cum in Italiam mitas di.

ri. I. p. in . e D. Bavia. MDCCXL. cidendis, di populis instruendis a Deo praed. b) Io. Sa eikeri l. eit. stinato facilitas pararetur antistiti , iuri civili et Inter primos S praecipuos familiares operam dedit . Io. I. eis. - iti ac missius eli. Io. Superirier. eo Par er de liquit. Britam erelas. p. 197. . rua S. Ibomae Cantuari C. M

98쪽

citur, ad Iurisprudentiam perdiscendam ad Academiam Bononiensem se continlisse , praeterquam nulla in Italia erat celebris Iurisprudentiat schola, praeter Bononiensem, id aperte tradit Ioannes Brompton antiquus auctor Anglus in chro. nico. ca) quod edidit Seldenus. Idem narrat Ioannes Saresberiensi s. fidus Sancti Thomae sodalis, in eius Vita, non quidem ut edita est, sed multo locupletiori . quam in pervetusto codice optimae fidei Parisiis vidit apud Λbbatem te Beusi Academiae inscriptionum & humaniorum literarum socium. amicus meus Petrus Antonius Tiolius, vir eruditus, inter Pontificii cubiculi custodes honorarios a Benedicto Al U. P. M. adlectus. Locus igitur tribuendus S. Thomae Cantuariensi inter scholarum nostrarum alumnos ; in quibus audivisse videtur albquem ex quatuor celeberrimis doctoribus. quos iesunt Irnerii discipulos fuisse. qui tunc maxime florebant. Cum enim Theo Idus inauguratus sit Λrchiepist pus Cantuariensis anno MCXXXIR , ut supra dictum est. Thomas non multo post in Italiam venit; quo tempore quatuor illi illustres doctores Academiam

nostram toto orbe celebrem reddiderant.

XVIII. Huic sancto viro. paulo post mortem, ara erecta est in Ecclesias. salvatoris a scholaribua Anglis , quae post annos aliquot dejecta est. & iustae magnitudinis aedicula cum novo altari in honorem S. Martyris ab iisdem scholaribus Anglis excitata; de qua multa sunt diligenter scripta a CL Trombellio in Historia S. Mariae ad Rhenum & S. Salvatoris. b XIX. Giraldus Cambrensis in commentariis de vita sua Rogerium Normannum laudat, quem doctorem egregium appellat; aitque . in scholis Parisinis liberales artes docuisse , ac diu Bononiae legum studia secutum. c) Hunc vide. rat Giraldus Parisiis anno MCLXXIX. postquam ex Italia redierat. Ad. numerandus est igitur antiquioribus Academiae nostrae alumnis. Ex numero prosesserum fuisse, non ausim dicere. Is ita de praestantia doctorum, & Read miae nostrae judicabat, ut neminem putaret magnum aliquid in Iurisprudentiae

sudici essicere posse, qui a nostris scholis abfuisset. Testatur id Gitaldus ipse; quem cum Rogerius de jure disputantem in scholis audivisset, ratus, illum Bononiae Iuli prudentiae studia secutum, non est . inquit. sub sole scientia cee te. gum scientia loquitur i. quae magis alibi, quam Bononiae, floreat. te Haec Porro

communis omnium persuasio erat: quare Giraldus ipse, cum omnium votis expeteretur ad regendam Iurisprudentiae scholam, quam Matthaeus Andegavensis Romam vocatus ab Alexandro Ili., a quo cardinalis creatus est, relinquebat, conditionem recusavit Giraldus hac una de causa, quod ad majores in legum scientia progressus faciendos Bononiam cogitabat; malebatque inter auditores scholarum nostrarum mereri, quam inter Academiae Parisinae professores. In qua quidem Academia cum quandoque. ut eruditiores scholares solebam, publicam disputationem habuisset, plane Bononieum idioma, hoc est. ex Bononiensi usu &xatione , qualem in scholis Bononiensibus audiri solebat, ejus orationem fuisse, vel ipse migister eius Matthaeus Andegavensis affrmare non dubitavit. Nec deerant qui ab eo sciscitarentur, quamdiu Bononiae studuisset. Haec de se narrat Giraldus Cambrensis, vir aetate sua celebris, nec tam doctrina.& muneribus, quam vitae casibus illustris. Sed Rogerius Normannus, cujus causa huc diis gressi sumus. post annos plures in scholis Patisinis transactos inter Λrtium prorassores . Rothomagensis Ecclesiae Decanatum obtinuit, ut Giraldus ipse narrat . eamque dignitatem extremis annis saeculi XIII. obtinebat, non praetermisus in

syllabo D canorum Rothomagensium a Galliae Christianae auctoribus, qui Roge-xium te Normand illum appellarunt, g sed de ejus tamen doctrina nihil ex.

Ploratum habuerunt. XX.

glus , qui dc Parisis in artibus legetat, di diu risios sorte delata , miae incomparabiliter ibi Miloniae in legibus studuerat, cuius nuncupatio, se. - d longe incellemius , quam a g. Rogerius Nori nnus m. Girald. cam- tata, non praevaleat. 1,i .

99쪽

XX. Petrus ex civitate Britanniae minoris . in qua natus est. Ble sensis appellatus, pietate, et iterisque, ac rebus gestis magnopere claruit . Primam adole- Icentiam Parissis in literarum humaniorum studiis transegit, poesi maxime delectatus. Sed has nugas, ut ab ipso appellantur, satis mature . atque a primo jmωentutis limine dei. ruit, ab captus, ac prope inebriatus incredibili quodam

amore legum civilium. bJ Neque mirum videri debet, hominem eleganti imgenio tam facile potuisse musis amoenioribus , post gu1tatas earum delicias , nuncium remittere, ac majorem sibi uberioremque voluptatem in legum studio polliceri; poterat enim tunc nativa legum elegantia & amoenitas quemlibet non stupidum, aut barbarum hominem allicere . Nondum scilicet glossarum illuvies, & interpretum ineptiae purissimos legum sontes infecerant; nec legum professores ex suis commentariis, sed ex ipsis legum libris Iurisprudentiam do. cebant. Incensus igitur desiderio addiscendi juris civilis Bononiam venit, & quantum ex ratione temporum conjicere possumus aliquem ex Irnerii discipulis audire potuit. Cum enim Circa annum MCC., Θ & quidem aetate gravis obierit, inito calculo. facile intelligitur, accelsisse illum ad Academiam nostram non multo post annum MCL. , quo tempore quatuor celebres Irnerii discipuli adhuc in vivis erant. Sed quamvis tantopere eam facultatem expetiisset, non tamen in ea quievit eius animus, meliora semper affectans . Itaque eum in I xisprudentia magnos jam progressus fecisset, se totum Theologicis disciplinis.& sacris literis tradere constituit. Ob eam rem ab Academia nostra ad Parim nam d prosectus est , in qua Ioannem Saresberiensem . postea Carnotensem Episcopum, audivit. ce Sed ita tamen a scholis nostris discessit, ut erebro , quemadmodum ipse inquit, Bononienses eastra mimiae fuspiraverit . quae vel menter amata, estius 'e' praemature ab se deserta dolebat. O Cum Bononiae esset. rogatus a sodalibus suis. Iuris prudentiae studiosis, sermones identidem ad

eos habuit, quibus ad virtutem. ac pietatem eos hortabatur; quos cum morosus

quidam censor aliquando legisset, auctorem reprehendit, quod in iis legum verba, & aliquas iuris formulas non raro usurpasset . quas ille scilicet nimia alienas reputabat ab Christiani doctoris ossicio. Sed eam criminationem accuratexetellit Petras Blesensis. ac certum sibi esse profitetur, numquam super verbis sfacturum quaestionem , de qua facultate sumantuν . dummoao aedisconi ad flu-rem. g Medicinae quoque non inutilem operam contulit; h) sed dubium est.

Bononiae ne . an Parisiis, an denique alibi gentium. Nulla tunc erat in nostra civitate Medicinae schola . cujus memoria supersit; sed potuit tamen Petrus Ble- sensis, vel proprio marte , vel privata institutione usus, ei facultati eodem tempore in umbere, quo legibus vacabat. Cum enim relictis humanitatis studiis ad Jurisprudentiam te contulerit. ἐ& post navatam Jurisprudentiae operam, non tantam fortasse , quantum voluisset . ad Theologiam in scholis Parisinis acicessierit. verisimile non est, voluisse illum , quo tempore sacris studiis omnino erat addictus, Medicinam addiscere.

XXI. Expletis Theologiae studiis, nihil attinet dicere, quam multa pro Ε clesia Dei praeclare gesserit, quae munera obierit, quam charus magnis Principibus f ierit. ae praeiertim Gallielmo II. Siciliae regi, cuius aliquando magisterfuit. & Henrico II. regi Angliae, in cujus palatio magno cum honore diu versatus est . Haec abunde ab aliis explicata sunt, 0 & ceteris etiam silenti

lectili verborum , te: id ite orationis iarbariit te laseiviens me vehementer allixerat, & inebriaverat metalem meam. . XXII.

s Incretias me, qm a in exhortat Ioni tria meis , quaa x alia coiiactu, rauari nolirinuin bufi quandoque Bononiae Dei, verba posui, quae iuxcivile riaolebant .... Loquebar equidem legis peritis ... de terribili sententia d. liricti & e tremi iudicii, dicetiam , quod nec appellationis remedio, nec supplicatiotiis sui rasio , Dcc aistione in factum subsidiaria , nec aliquo restitutionis beneficio poterat alientari dic. P. tri

100쪽

bus, ex eius scriptis, quae plura sunt, & Christiano doctore dignissima . qui vir, quantusque fuerit, satis intelligi potest . Archidiaconi Bathoniensis titulo noti istinus est, quod eam dignitatem annis plurimis gesterit, licet extremo vitae suae tempore Archidiaconus Londinensis sit creatus. X I.

ROGERIUS BENEUENTANUS.

FAma notissimus est Rogerius Beneventanus inter antiquiores legum in te pretes. Sed, ut eius nomen Clariis inum est, ita cetera plane ob cura. Pan- circitus vix nomen recitat; nec in tempore quidem, quo viκit, designando scriptores conveniunt . Itaque enitendum , ut aliquid ad ejus memoriam illustrandam asteratur. Ac primo dubitare non licet, quin inter Irnerianae scholae alumnos recensendus sit, ut primi quique illustres legum professores. Bulgari discipulus fuit. & eo adhuc vive .ue clarescere coepit. Intelligimus id ab Alexandro a S. AEgidio, seu potius ab Agone, cujus commentaria in Coclicem Alexander a S. AEgidio, ab ore docentis accepta, emisit in lucem. Is enim narrat, a Rogerio de telisos Barcenses quosdam Provinciae magnates in perduellionis iudicio , quod de iis actum est coram Friclerico AEuobalbo Imperatore , cum Bulgarus Rogerii praeceptor in eadem causa diceret pro Comite Barcinonenti. qui eos magnates perduellionis accusaverat. bb Eli hic locus Amnis insignis . non solum ad doctorem hunc nobilem scholae ni stiae adstruendum, sed ad eius quoque aetatem a noscendam. Atque ex eo etiam aliquid elucet ad antiqua Imperatorum iura demonstranda in regnum Λ relatense, ad quod Piovincia, &Comitatus Barcinonentis pertinebant. Sed hoc alii viderint. II Fuit Rogerius patria Beneventanus; sic enim a Rosedo contribule.& auditore suo diserte appellatur. c) Minime igitur audiendus Diplovatae. cius, db & si quis est alius, qui Mutinensem dicat Diplovat accium decepit non bene intellestus Speculatoris locus, ex quo quidem intelligitur, Rogerium Mutinae aliqua. diu versatum; sed nihil hoc ad ejus patriam designandam . ce Sed multo minus audiendus est Seldenus, qui Anglum fuisse dicit, f) cuius fabulam de Rogerio Vacario supra disiecimus: est enim Seldenci Rogerius glosssator antiquus idem ac Vacari ιs ille, qui leges Romanas in Angliam intulit. Itaque de Rogerio multa congerit; sed extra chorum . ut aiunt, saltat. Eodem impegit Ilei nec cius, qui fustra Ioannis Sares beriensis fidem appellat: g nec deluere alii viri cloeti, qui incaute novum hoc monstrum, ex Rogerio & Vacatio conflatum, in publicum protulerunt. th III. In aliquibus antiquis libris cum impressis, tum manu exaratis celebris

II hic

speculatorem in tati de posset r. & petitor. L a. Diplo t. in Roster.

ea Si eat d. j cchus ad iudicem dicens e

Domine, talis 1me violeriter de misessione d iecit . . . unde eum Peto Puliari octa . . Clienti liis respotinebit: Domine, immo pro me semientia est feretida, aeque enim probaveram me Possidere. . . . Sic licit fieri Rogorius Mutin.

Florent. cap. All. p. 69.

Causam , quae quandoque agitata fuit in curia domini Foderici. Accusabantur Barcenses ma-grii viri Provinciae de inridelitate eorum Imperatore a comite Barcilorienti. . . . Et sic domi. nus R. qui in eausa pro eis stabat. Sed dominus B. cuius scholaris suit R. adversae parti prae-ctatas patrocinium dic. Alaxaud. a S. ΛΞei io in . s maritus. C. de Oxat. inter vir. Er uare. Porro fletu iliis B. is R. raritim vitia es dis, gnari Balearum, Rogerium t alii enim docia rix iis tempoνibus usu I runt, Ptorum numina ι is selis L ita νi poetierinς. e I Minicius meus Rogerius Beneventa nus dum Placentiae regeret die. Romέ. an Li-ku. de later icto utrobique . pae. 1 P.

db Hie Rogetius stat Mutulensis se radum

SEARCH

MENU NAVIGATION