Principis christiani institutio per aphorismos digesta, auctore Desiderio Erasmo Roterodamo

발행: 1641년

분량: 231페이지

출처: archive.org

분류: 범죄와 처벌

101쪽

plus valeat amor patriae. ' , Apud , Thebanos inter sacras imagines visebantur olim auctore, Plutarcho quae sederent sine m.- . nibus, harum prima oculis etiam carente. Quod sedent, admonet magistratus ac iudices animo sedato esse oportere , nec ullis asse- , ,h, ctibus perturbato. Quod manibus Princi- carent, innuit eos ab omni munerum corruptela puros integros esse debere. Porro quod Princeps manibus quoque caret, significat regem adeo non abduci muneribus ab honesto , ut nec ullius per-- . . di senae tangatur respeetu, quo tan- - tum auribus rem accipiar.

cuitu, & . Quin & in ipsis , quibus orna insigni tur, insignibus philosophari discat. id indicat unctio regia , nisi 2 summam animi clem etiamὶ Quid

capitis diadema, nisi numeris o - I mnibus. absolutam sapientiam 3 QIbid collo addita torques , nisi

triuitian omnium concentum,

& harmoniam Θ Quid gemma- sum multiplici colorum gratia ni-ν I tentium

102쪽

PRIN. CHRIsTIANI. Io Itentium lumina, nisi virtutum excellentiam , & quod quicquid honestum, id in Principe eximium esse oporteat QMd ardens purpura, nisi vehementem ersa cives charitatem Z Quid insignia , nisi

ut maiorum suorum decora vel aequet, vel superet ὶ Quid gladius praelatus, nisi huius praesidio patriam oportere tutam esse tum ab

hostibus, tum a scelerosis Primum munus. boni Principis

est quam optima velle, proximum, conivii. 'quibus rationibus eVitari aut tolli pruden- . mala, contra, bona parari, auge- 'ri, confirmarique possint, perspicere. In homine privato fortasse satis est bona. mens, cum & legifibus admoneatur,&magistratus praescribant quid sit agendum. Apin Principe parum est, bona mente praeditum esse, ut velit optima, dissi accesserit sapientia, quae commonstret,quibus viis id, quod cupit, ast equi queat. Quantulum interest inter statuam marmoream Croesi , aucέ. E 3 Cyri

103쪽

Cyri inscriptam titulo , diadema te sceptroque magnifice insignitam, & Principem sine pectore nisi quod illa nullius incommodo stupet , hic magno Rei p. malo stultus est. Ne corporis aut fortunae bonis temetipsum aestimes , sed animi. Nec aliorum laudibus teipsum metiaris , sed tuis ipsius factis. Cum sis Princeps , videto nequam admittas laudem , nisi dignam Principe. Effert aliquis formam tu am, cogita ad istum modum laudari foeminas. Si quis admiratur facundiam , memineris istam sophistarum , ac rhetorum esse laudem. Si robur & corporis vires praedicat . aliquis , scias ita laudandos athletas , non Principes. Proceritatem extollit aliquis, sic tecum cogita: hic me recte lauis darit, siquid ex alto foret detrahendum. Es qui divitias tuas laudibus vehar, fac cogites ita laudari negotiatores. Puta te nihil

adhuc audisse dignum Principe ,

104쪽

dum audis istiusmodi praeconia. Quaenam igitur propria Principum laus est Nempe si a tergo

pariter, de a Bonte sit oculatus, λεπαν, ut inquit Homerus, at 4 οπια ω, hoc est, si quam plurimum sapiat, praeterita respiciens ,

futura prospiciens, deinde quicquid sapiae, patriae sapiat, non sibi, quanquam non alia ratione sibi magis potest sapere, quam si patriae sapiat. Si quis hoc ppcto laudet medicum: formosus est, robustus est, ac bonis lateribus, bene nummatus est, bellus est aleator, scite fal-rat, belle canit, do cheludit pila , nonne protinus tecum cogitabis. quid haec ad medicum Αt cum audieris eadem a stultis laudatoribus , multo magis cogita, quid haec ad Principem

In medico tria potissimum requiruntur. Primum, ut calleat ar-

tem medendi , noritque corpo- tria re

rum & morborum vim, & quid cui malo debeat ad biberi. Proxi-Σ mum,

105쪽

ro INSTITUTIOrnum, ut sit bonae fidei, neque quicquam spectet praeter aegrotantis salutem. nam multos ambitio, aut lucrum huc adducit, ut uenenum ministrent pro remedio. Tertium, ut iustam curam, ac di- ligentiam adhibeat.

Aristoteles in Politicis suis quid '

tandem exigit a Principe vir ethnicus 3 num Nerei formamὶ aut Milonis vires num Maximini proceritatem num Tantali talen

ta 3 Nihil horum. Quid igitur

5ummam drabsolutam virtutem, in privatis contentus mediocritate.

Si potes simul esse Princeps de vir bonus, fungere pulcherrimo

munere .sin minus, abiice Principem potius, quam ut ea gratia vir malus fias. Virum bonum invenire licet, qui bonum Principem non possit agere : At bonus Princeps esse non potest, qui non idem sit vir bonus. Q Sanquam nu nc eo redierunt quorundam Principum

106쪽

se pugnare videantur, vir bonus ,& Princeps: Planeque stultum,&ridendum habeatur in Principe, boni viri facere mentionem. Regem agere non potes, nisi te ratio rexerit, hoc est nisi in omnibus consilium ac iudicium sequa- ris, non animi cupiditatem. Nec aliis potes imperare, nisi prius ipse parueris honesto. Absit procul ab animo Principis vox illa plusquam tyrannica: Principe.

De VoluntaS. Ac muIto magirilia, quae iam in publieam hominum execrationem abiit : Oderint, dum metuant. Tyrannicum, immo foemineum est animi libidinem secivi, & pessimus diuturnitatis custos est metus. - Sit hoc perpetuum Principis decretum, laedere neminem, prodesse omnibus, praesertim suis, mala vel tolerare, vel mederi, prout iudicabit in rem communem expedire. Qui hunc animum non affert ad Remp. tyrannus est, non

107쪽

Beneta Fatur bona famλ.

aut praedonem appellet, nonne vehementer commoveberis,&atrocia parabis supplicia ὶ Et merito. Est enim atrox, nec ullo pacto ferenda contumelia. At illud mihi iacogites velim, quanto contumeliosior est in seipsum , qui volens talis est, quam ille praedicat Nam gravius eli esse furem , quam dici , & atrocius est vitiare virginem , quam vitium exprobrare. Ut bene audias, id certissima consequeris via, si qualem te cupis praedicari talem temetipsum exhibeas. Non est vera laus, quae

extorquetur me tu , aut tribuitur ab adulatoribus. Et male agitur

cum fama Principis, si huius praesidium in silentio minis indicto si

tum est. Iam ut maxime tua sileat artas , certe loquitur posteritas. Quanquam quis unquam tam formidabilis fuit tyrannus, ut Omnium linguas cohibere potue- , rit Z

In primis cavendum Christiano

108쪽

PRIN. CHR ISTI ANI. Io

Principi, quod graviter a Seneca scriptum est : Inter eos , qui reges appellantur, inveniri nonnullos. cum quibus si conferas Phalaridem , Dionysium , Polycratem, quorum & ipsa vocabula in o-ninium saeculorum abominationem abierunt , indigni sint, qui tyranni vocentur. Neque enim resere qua via , sed quo tendas. ad commodum publicumspectat, rex est, qui ad tuum , tyrannus. At quo tandem nomine censebimus istos, qui suam felicitatem patriae malis alunt, & repraedones agunt, nomine Prinei-

pes , sed falsissimo 3

Plato vetuit legibus suis nequis Nee m Deum ullius mali causam diceret, es, 'φ' propterea quod natura bonus sit ac beneficus. At Princeps Dei simulachrnm quoddam est, si vere Princeps sit. Quantum igitur ab horrent ab hoc exemplari, qui sic rem gerunt , ut quicquid malorum in Rep. cooritur, id ipsorum vicio cooritur 3

109쪽

tortumo argumentuma

tos INsTITUTIO Nec audiendus est, siquis hic forte clamitet adulator: At istud est Principem in ordinem cogere. Immo qui Principi licere vult, quod honestum non sit, is eum iaordinem cogit. id enim est a--li ad Principem in ordinem cogere , quam talem reddere, quale est hominum vulgus ut irae, ut libidini, ut ambitioni, ut avaritiae serviat 3 Indignum vero facinus,& non ferendum, si hoc non licet Principi , quod non licet Deo. Non postulat ibi licere Deus , ut secus agat, quam honesti dictat ratio , quod si faceret, iam nec Deus esset. Proinde qui principi licere vult, quod pugnet cum natura ac ratione principis, is demum illum principis honore spoliatum unumquempiam e media plebe facit. Non pudeat Principem honesto parere, cui paret ipse Deus. Neque se putet minus esse Principem, si ad summi principis imaginem pro virili accesserit. Haec , atque huiusmodi boni prin

110쪽

Principis semina statim inserant in rude pueri pectus hinc parentes,

hinc nutrices, hinc praeceptor, hec, volens discat, non coactus. Sic enim convenit institui Principem, qui liberis, ac volentibus sitimperaturus. Discat amare virtutem, horrere turpitudinem,& ab inhonestis pudore , non metu cocr-ceatur. Et quanquam nonnulla

boni Principis spes in emendatis

moribus, ac moderatis affectibus est sita, praecipua tamen est in rectis opinionibns, Nam mores malos aliquoties & pudor corrigit, depravatos affectus vel aetas emendat, vel admonitio. Caeterum ubi persuasum est id cum virtute coniunctum esse, quod procul abest ab honesto,& id egregium esse Principis munus, quod plusquam tyrannicum est, hoc est ubi fontes lunt inlaeti , a quibus

omnes vitae proficiscuntur. actiones, tum dissicillimum fuerit meis deri. Proinde in hoc primam ac praecipuam esse curam oportet institu eum

SEARCH

MENU NAVIGATION