Principis christiani institutio per aphorismos digesta, auctore Desiderio Erasmo Roterodamo

발행: 1641년

분량: 231페이지

출처: archive.org

분류: 범죄와 처벌

131쪽

. et 3o . INSTITu TIO proponere, quorum vitam incensant etiam ethnici scriptores , si quibus iudicium fuit paulo sanius A quibus ut superari turpis simum est, siquid recte gesseruur, ita totos imitari velle Christi num Principem, extremae demen

tis sit. .

v.is1 Ἀ- Praemonendus est Princeps, ut , nec ea, quae in sacris voluminibus, continuo putet imitanda. Discat hebraeorum pugnaS, dcc des, immanitatem: in hostes , ad .

allegoriam esse vocanda. Alioqui pestiferam esse horum lectionem. Longe aliud permissum pro ratione temporis illi populo, aliud traditum coelesti populo Christia

i Quoties Princeps librum sumet in manum,hoc animo sumar, non ut delectetur, sed ut melior alectione dispedat. Facile invenit unde reddatur melior, qui h*c Vehementer studet ut melior fiat. Magna pars bonitatis est velle bonum fieri . veluti qui morbum ambitio-

132쪽

PR INO CHRIS TIANI. I ii ambitionis, aut iracundiae, aut libidinis agnoscit,& odit, & in hoc explicat librum ,.quo malo suo medeatur, is facile reperit quo molestiam vel depellat, vel leniat. A nullis auditur verum syncerius,

aut commodius , neque minore

pudore, quam a libris . oedia mendo mois

sic amicos assuefaciat Princeps, ut u.ν,.qui libere monent, intelligant se gratiam inire. Est: hoc quidem

eorum, qui cum Principe consuetudinem agunt, ut in tempore, uetcommode, ut amice moneant, sed tame conveniet etiam parum dextre monentibus ignoscere, ne recte monituri ullo exemplo deterreantur ab ossicio. In gravi tempestatetquantumvis docti nautae patiuntur sese a quovis admoneri. At regno nunqua-

deest tempestas. Qui et satis lauda- rit Philippi Macedonum regis ci-Vilem. prudentiam , qui tib erum esse iussit eum, a quo clam submo

nitus eliquod pallio subducto iugenu parum decoxe sederet. Quod F 6 ille

133쪽

I3L INsTI Tu Tio. Ite fecit in re levicula, id multo magis faciendum Principi in rebus patriae periculosissimis, velut in suscipiendis peregrinationibus, in novandis legibus, in pangendis foederibus, in movendo bello.

Artes Pacis.

I Amtametsi prisci scriptores u

niversam administrandae Reip. rationem in duplices artes secuerunt, pacis & belli,& prior & praecipua cura debet esse Principis instituendi in his rationibus, quae ad pacis tempora sapienter moderanda pertinent, quibus hoc pro. virili conandum est, ne belli 'muniis unquam sit opus.

Priareps Qua quidem in re videtur illud tὸ.s. si primis docendus Princeps , ut ditionem suam norit. Id quod tribus rebus potissimum consequeo, tur, geographia, historia, &cre-- bra regionum& urbium lustratio-he. Studeat igitur in primis r gionuri, ac civitatum situm , Originem a

134쪽

P Ri N. C H R I s T IA N I. IIsginem, ingenium, instituta, consuetudines, leges , annales, ac pri- cognoscere. Nemo potest corpori, nisi cognito : nemo recte colit agrum, quem non

novit. Atque ha*c diligentissime

curat tyrannus, sed animus, non

res distinguit bonum Principem. Inquirit corporis rationem medicus, quo facilius subveniat, inquirit de veneficus , sed quo certius

occidat. - Proximum, ut amet eam regionem , cui imperat , nec aliter in

eam sit affectus, quam in avitum fundum bonus agricola , aut in suam familiam vir bonus. Et illud in primis studio habeat, ut acceptam reddat meliorem, cuicunque successori traditurus. Si liberi sunt, persuadeat patri pietas in filios ; sin minus, persuadeat Principi pietas in patriam : ac sibi subinde ceu faces admoveat ad excia tandam in suos charitatem. Cogitet regnum nihil aliud esse . quam ingens quoddam corpus, cuius vilesia mederi

Amost Principis in suo .

135쪽

Civium

ipse membrum aliquod insigne sit. dignos esse favore, qui suas fortunas omnes, qui suam incolumitatem unius fidei commiserint. Deinquenter ingerat sibi eorum exemis pila, quibus civium suorum comis moditas ipsa vita fuit antiquior. . Postremo fieri non posse, ut Prin

ceps noceat Reip. quin ipse sibi

noceat.

Deinde modis omnibus dabie operam ut vicissim ametur a suis, sed ita, ut nihilo secius auctorita te polleat apud eosdem. Ac benevolentiam stultissime quidem incantamentis , & anulis magicis sibi conciliare nituntur, cum nes tum sit incantamentum essicacius ipsa virtute, qua nihil esse potest amabilius, & ut ipsa vere bonum est, & immortalis , ita veram Mimmortalem comparat homini benevolentiam. Proximum huic philtron , ut amet qui cupiat redamari, ut eadem via sibi adiungat cives suos, qua Deus sibi conciliae universos, nempe bene me- reqdo. Fallun-

136쪽

Falluntur & hi , qui largitioni εbus , epulis , prava indulgentia si 'bi multitudinis animos conci liant. Et paratur hisce rebus nonnulla popularis gratia potius squam benevolentia, verum ea neque Vera, neque duratura. Alitur

interea mala populi cupiditas, quae posteaquam, ut fit, in immenuam increvit, iam nihil satis esse putar,& tumultuatur, nisi per omnia cupiditatibus respondeatur. Atqui istud est corrumpere tuos, non conciliare. Et his rationibus solet usu venire Principi in populo, quod stultis maritis solet, qui uxorum amorem, quem virtute &recte factis parare oportuit, bla ditiis , muneribus , & obsequiis eblandiuntur. Fit enim denique ut nec amentur, ut pro frugi ac bene moratis fastidiosas habeant Mintractabiles, pro mogeris querulas & obstreperas. Aut quod eve ni re solet mulierculis, quae viros suos veneficiis ad amorem adigere. uituntur, i ut pro sanis babente dementes. Pri-

137쪽

i36 INSTITu TIO' B' ' Primum discat uxor quomodo, randa po- & quibus nominibus sit amandus

M .iEP maritus, deinde ille talem praestet, qui recte possit amari. Ita populus assuescat optimis ,& Princeps quod optimum est, praestet. Diu diligent , qui iudicio diligere cor

perint.

In primis igitur qui volet amari a suis , eum praestet Principem,

qui mereatur amari: deinde nonis nihil profuerit tenere rationem , quo commodius irrepat' in antis mos omnium. Hoc primum agat

Princeps, ut qui sunt optimi, optime de se sentiant,&ab illis probetur, qui simi omnibus probati. Hos habeat familiares , hos ineonsilium adhibeat s hos, ornet honoribus , hos plurimum apud se valere patiatur. Ad hunc modum compendio fiet, ut omnes de Principe quam optime sentiant, qui sons est o mnis; benevolentiar. Novi Prinei pes per se non ita ma los, qui non ob aliud in odium pu hlicum venerint, . nisi quod nimium

138쪽

PR 1 N. C HRI S T IAN IL I37mium licere paterentur iis , de quibus universa multitudo maleientiebat , ex horum moribus Principum ingenium aestimante populo. Equidem optarim Principe in P Κnez. . natum & educatum apud eos, quia Nurarua butae imperaturus ,' quod optime coeat & coalescat amicitia, quoties a natura proficiscitur initium benevolentiae. Vulgus .&

bona ignota horret, oditque. contra, mala nota nonnunquam amantur. Ea res geminum afferet commodum. nam & Princeps

propensor initia diuos, & omnino magis pro suis habebit, & populus magis ex animo favebit , de lubentius agnoscet suum Principem. Et hac de causa non perinde mihi probantur receptae iam Principum cum exteris, & maxime cum semotis nationibus assinitates. Magnam vim ad benevolentiam conciliandam habet genus,& patria, & veluti quidam comis munis utrisque genius. Huius bonam

139쪽

338 INSTI Tuae Iobonam perire partem necesse est, germanum illum ac nativum affetium confundente matrimoniorum mistura. Verum ubi natura mutuae charitatis fecit initium,' ibi conveniet eam caeteris item rationibus augere & confirmare.' Ubi secus est, ibi tanto sollicitius adnitendum, ut mutuis officiis, &moribus favore dignis benevolen-ria colligatur, sed quod fit in coniugiis, ut initio uxor obsequatur viro, & vir nonnihil eoncedat de indulgeat uxoris ingenio, donec utroque alteri cognito, paulatim coalescat amicitia, idem fieri convenit in Principe aliunde ascito, Mi h ἱ- Mithridates omnium gentium, quibus imperabat, linguas edidicerat, quas numero viginti duas Alitiis. fuisse proditum est. Alexanderi naagnus apud quantum v Is barba - .raS nationes agens , initio cultum& mores imitabatur, hac via sese in illorum insinuans benev Alcibia- lentiam. Idem laudatum est in Al- , cibiade.

Nihil

140쪽

PRIN. CHRISTIANI. I sNihil aeque multitu sinis animum alienat a Principe , quam si foris agere gaudeat, quod negligi videatur ab eo, cui praecipue veniet esse curae. T um quod exigitur, quoniam alibi consumitur, perire sibi putat, nec Principi dari vectigal interpretatur, feci alienis praedam obiici. Proinde neque patriae quicquam molestius aut perniciosius , neque Principi pericul sius, quam longinquae peregrinationes , praesertim si diutinae sint.' Nam earri omnium opinione, MPhilippum nobis ademit , & non minus afflixit ditionem illius, quam bellum tot iam annos cumGheltiis gestum.

Ut inter apes rex medio agmine cingitur, nec usquam prOVO-lat, ut cor in meditullio corporis, ita convenit Principem semper obversari inter suos. Duae potissimum res sunt ut in Politicis tradit Alistoteles quae subvertunt imperia , odium , &contemptus. Odio opponitur be-

SEARCH

MENU NAVIGATION